De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dendum est Profecto, quod neque ciborum varietatem, neque copiam damnasset Hippocrates . si apud sui temporis Graecos parsimonia, Qtemperantia obtinuissent . Quae igitur malum ut nos nostro rum pudeat , tempora saecula nobis objiciunt ZSaturnia, Fabulas nempe Sane, asserere aetatem X-titisse , qua Populus Barbariem exutus , politiorque factus , cumque aliis excultis Nationibus commercia miscens, Virtutis QTemperantiae sibi studium adsciverit adeo fabulosum est, ut nulla Fabula fabulosior esse possit . Qui a junt , igitur , nostris temporibus aegros plenius alendos, quam temporibus Hippocraticis,

ut consuetudini inserviamus scilicet, quia nunc intemperantius, quam olim , vivitur rem nullo innixam fundamento effutiunt. XXX. Non a vi consuetudinis, sed aliunde ortum habiti ea Praxis, qua acutis correpti morbis plenius aluntur. acutus Lusitanus o a Barbaris medicis quaesitum fuisse ait, num victus ratio incrassando , an extenuando procedere debeat ac Dostissimus lanus asserit b Barbaros edicos primum putasse, phorismo, quem postremo explicuimus, praeceptum contineri de victu pleniore acute aegrotantibus adhibendo. En itaque mali sens. Isti , qui post Arabes ad

instaurationem usque cientiarum, ad Saeculum nempe decimum quintum provectum Scholas obtinuerunt, Barbari dicti, plenius aegros alere coeperunt .mo aegrotantibus non injucundus, Graecae Medicinae reviviscentis cultores, sectatoresque tetigit; quorum quidam ut credere aequum est , natura indulgentiores, ne aegrin

72쪽

tantes turbarent non pauci , ut con)icere non iniquum, in adulationem proni , ut eos sibi benevolos redderent plerique autem, ut certissimum, vir D ctrina magis, at lue ruditione, quam Praxi Medica Clari , illii, retinuerunt ac quem sanioris medic, nae Graecae Proceres constanter damnaran ut de iis fit , quae quamvis mala , aut inepta , Postquam incommunem usum recepta sunt , ratiunculis non minus ineptis firmare satagimus ejusdem Hippocratis auctoritate, illius sensa detorquendo, atque a consu . tudine, cui aliquid concedendum ille docuerat, argumenta sumendo, probare studuerunt. sic obse alio remit Ex atavis quondam male coepta, deinde secutis Traditu temporibus, erisque Nepotibus aucta.

Traxerunt longam corda inconsulta catenam,

Mosque tenebrosus nostra haec in tempora suxit. 40-i . XXXI. Apud Italos tamen, ex testimonio Clarissimi Batavi Foresti b qui Bononiae studuerat scribebat iste decimo sexto faeculo adulto, declinante haec Praxis minus invaluit . Agens iste de Synocho putrida haec habet : Cibus bule in principio ponatella

simplex, ct ordeacea cum vino granatorum . Posea ne d scerent nam nostris tenuis victus non adeo ita confert ut Ital/so etiam jus pulli eum pinacchia, oe lactuca concessimus, poma cocta , panatellam, ex cerevis pane intriato, baccbaro consperso . Quod si ex praesentibus praeterita coniici possunt minus etiam valuisse dicendum est apud Anglos , quoniam hodiernis quoque temporibus ut videbimus, avenaceis solummodo, aut ho

73쪽

deaceis Praeclari illius Doctissimae Nationis Medici se-hrientes alere solent . Valuit tamen is plurimum quidem apud Gallos, alteriola esse a qui victus rationem , qua ad acutos morbos Medici in Galliis ut tantur, carnes , juscula, vinum , variosque cibos, Proceribus praesertim Aulicis fierentes , monstrosam vocat. Iste quoque Auctor diaetae Italorum ibi meminit, quae longissime ab ea , qua plerique e nostratibus hodie utuntur, distat. XXXII. Eadem est origo stillatiliorum e pullis, latium consumptorum, conluserum , expretarumque carnibus , ac restaurantium , quae prisca Medicina omnino ignoravit . Ex eruditissimo Mercuriali Avicennas in libro de viribus Cordis , meminit distillati e carnibus , quod aquam carnis vocat, eamque utiliorem putat , s ei in distillatione addatur1uccus Citri, soli Boraginis, acetosae, melissae, acetumque ipsum rosaceum Rhages autem QAIEah ravius ex acuto Lusitano e decocta restaurantiae pullis, superioribus minime nota , habent, quibus

uniones quoque, atque aurum , praeter alia putata Cardiaca aliquid optimi vini, aut aceti id autem minus inutili confli miscebant. XXXIII. Ex hisce vobis, optimi Iuvenes, colligere facillimum est , non ut consuleretur sanorum consuetudini victum pleniorem apud acute aegrotantes

invaluisse ; sed, quem ignorantia primum invexerat ob indulgentiam nimiam ob adulationem atque ob rem minus examinatam, sanioris quoque Scholae, dic

74쪽

LVII.

dico retinuisse, atque ad nos usque misisse quamvis a bonis Clinicis, Qvoce, scripto, Praxi ipsa haud raro castigatam, & reprobatam. XXXIV. Nolim tamen putetis , me consuetudini, cui Empirici quoque ex Galeni testimonio Pan tribuebant, nihil dare. Illud e tribuo, quod tribuem dum docuit Hippocrates b aliquid, nempe, non plu-

ramum . At, quae quaeso, vis haec consuetudinis, quae altera prope Natura a Philosopho vocata fuit Quid ea ex professo tractarit, praeter Galenum, QSam cstorium, neminem adhucdum legi. Μedici ac Phil sophi de ea ita loqui mihi videntur, quemadmodum olim de stellarum influxibus loquebantur . Dicebant hoc, aut alio modo res cadere, vi caelorum in haec inferiora vehementer potentium . At in quo vis ista consisteret, quomodo ageret, qui subjegis corporibus immitteret , nequaquam dicebant . Ad eundem modum de consuetudine loquuntur : Vim consuet dinis magnam esse depraedicant vi conssietudinis , lia potius, quam alia contingere in homine dicunt tui consuetudinis haec potius, quam illa perfici , sed verbis hisce contenti, quid Physici ea tegant revelare neque satagunt, neque satagerunt. Si vos me audire non pigeat, quid hac super consuetudine , illiusque vi meditatus aliquando ipse sim, vobis exponere nequaquam gravabor.

XXXV. Consuetudo in aliquo laboriose opere peragendo restat, ut opus illud facile conficiamus, atque opus facile conlicere, est , illud minus ab riose peragere . minus autem laboriose opus alia

quod

75쪽

LVIII.

quod quispiam exequitur, quo plus virium ad opus

exequendum ei est. Cum igitur relate ad datum opus, idem ac virium abundantia praestet consuetudo haberi ea poterit, respectu ad illud ipsum opus habites, pro

quantitate virium 4 lege contrariorum , insuetudo in eodem casu, pro viribus imminutis . Hinc quotidie vid mus, quod ab ipsonae Hippocrate adnotatum fuit a facilius serti labores, sed conssietos a debilibus, senibusque quam a juvenibus, atque robustis eos, quibus

minime consueverunt.

XXXVI. Quoniam igitur consuetudo pro viribus aructis haberi potest, ac debet, modo hujusce rei ratioci quirenda est, videndumque , ut vires consuetudo addat. Consuetudo ad aliquod peragendum opus per nos acquiritur , opus illud requenter praestando, seu frequenter machinas illas & instrumenta exercendo , quae operi faciundo inserviunt. Quid porro organis quae exercem tu novi tribuit frequens illorum exercitium ὶ Observate cursorum surasci adspicite remigantium brachia: considerate quid manu operosiori contingat perpendite quid brachio illius accidat , qui bile lusorio

Iudit. Videbitis organa haec frequentius exercita, Gliquis, quae minus exercentur, Qtorosiora, firmiora evadere . Eccur autem hoc ob ippocrate accipite observationem alteram , unaque observatorum rationem : observationem, inquam, quae, si non modo bene valentes, sed boni quoque, ut putandum est, esse vultis, eximio vobis usui sutura mrit Vir Amulium coeat , venae ampliores reddis Hen reni magis inducunt b). Ut frequens Veneris usus ge

76쪽

nitalia vasa ampliora reddit; sic iterati actus, reliquis

partibus frequenter exercitis vasa capaciora faciunt. Hinc is copia sanguinis is nutrimenti major. Ob majorem nutrimenti copiam firmiores redduntur: ob sanguinis copiosiorem affluxum , vis superaddita, quae ab fluidi influxu venit, major, intensiorque est: sic utroque de nomine sortiores, opera peragenda facilius, promptiusque exequuntur. XXXVII. Quod autem externis partibus , oculi Lque , ac voluntati sibjectis consuetudo p stat , dipsum internis, atque ab oculorum acie remotis, nec voluntati inservientibus largitur. Rem explicemus e emplo Helluo, atque abdomini natus, irritatione, quam frequentius ventriculi fibris cibi copia induxit, sanguinis copiosiorem vim in ventriculi vasa Opissime determinavit. Hinc vasorum ventriculi tunicis intertextorum capacitas major reddita copiosor inde sanguinis affluxusci nutrimentum fibris copiofius propterea appositum : ideo tunica illius visceris validioressae iaci succi gastrici secretio quantitati sanguinis eo appellentis respondens, nempe major ab hisce omnibus digestio expeditior, ac sensus famis, ciborumque

desiderium sere praesens Ita consuetudo, quemadmodum externis organis, internis quoque, neque a VO-Iuntate pendentibus vim addit relate ad datam operationem pro virrbus auctis haberi debet. XXXVIII. Consuetudo tamen internorum neque a Voluntate pendentium, quoad effectus ab ea exorie te , plurimum differt a consuetudine voluntariis instrumentis inducta . Nullam molestiam partes volu tati subjectae sentiunt , si a consueto opere cessent, H neque

77쪽

neqtie animo vim ullam inserunt. At quae sine volum talis imperio operantur machinae, ubi a consuetudine validiores redditae fuerint , non exiguam molestiam

homini pariunt si eis apta objecta in quae operentur

desint is praeterea animum quoque non leviter assiciunt . Cum ventriculus acquisita per consuetudinem vi sortius latrat, neque habet quod mordeat, se se, ut ita dicam, mordet, excruciatque . Cum vero per animalis monomiae leges constitutum sit, ut ei dolenti omnia compatiantur , quemadmodum per validum illius tenorem omnia firmantur sequitur hominem aut voraciorem , aut statis horis comedere suetum, si sine cibo detineatur, toto corpore male habere . Addite quoque bilem in duodenum deciduam, neque cibum ibi nactam, quo super operetur , atque in quem suam vim exerat, nudas intestini membranas sortius vellicares, novamque molestiam jejuno homini creare. Hinc qui fame laborant morosi, iracum dique sunt. Hinc ex lepidissimo Plauto, vetus adagium fames , ct mora bilem in nasum conciunt. At γjus est, ubi organorum a voluntate nequaquam e dentium actiones , per vim a consuetudine additam vividiores, illiusmodi fuerint, quae non molestas, sed Voluptuosas, jucundasque ideas excitent. Alte adeo in cerebro ideae istae exculptae , ut ita dicam , tunc remanent, ut sere praesentes homini fiant, neque actus, a quo pendent, opera, ut excitentur , indigeant, sed

ipsae, organa astu illi inservientia, ad actum sollicitent. Nisi tunc rationis, animique vis vincat homo per se in voluptatem pronus , voluptatis mancipium fit; neque a consuetis voluptuosis actibus sine labore

78쪽

his se se continere valet . Ita de gula, ut reliqua mittam, ille naris emunctae vir Lucianus : Gula, ea quibus suevit, sagitat, quie, cum negantur, indignatur a). Sed nos fabri fabrilia tractemus , atque D thicis omissis , quae nostra sunt, Physica nempe ,

Medica prosequamur.

XXXIX. Diximus de physica consuetudinis vi relate ad actionem iunc de eadem relate ad passionem dicem dum est . Tritum Philosophis axioma est ab assuetis non fit passio oe r non tanta Rei rationem reddunt, idem aliis verbis dicentes ominorem, scilicet, impressionem n bis facere quibus assuevimus. Effectus causam physicam non aliunde duci posse censeo, quam ex supra posito principio scilicet, consuetudinem, relate quoque ad pas sionem, patientibus partibus vires addere, habendamque esse pro viribus aureis . Ubi enim corporis sentientis vis aucta fuerit, potentiae in illud senti magis resistit , eoque ab ea , aut minus patitur , aut prorsus non Passionis sensus, ex certissimis observationibus, non in organo , quod a sensibili assicitur, sed in sensorio communi fit ac major, aut minor in communi sensorio excitatur posito, neque organum, neque sensorium vitiatum soreo quo major, aut minor est mutatio in organo a sensibili objecto inducta necessario hinc sequitur, sensorium commune minus affici, ubi in organo mutatio, seu impre si minor facta est. Quoniam ergo in assuetorum ad organa applicatione passionis sentus in sensorio minor est necessario inserendum assuetorum applicationem minorem mutationem, prae insuetis, in organis, quishus Pan de iis, qui mercedis

79쪽

LXII.

bus applicantur, induceres; seu organa iis magis resistere;

seu organa relate ad consuetorum applicationem, γmiora evasisse . Rem exemplo illustremus. Prope aliquem tormentorum bellicorum explosioni minime assuetum, tormentum aliquod explodatur : tremit iste, & toto concutitur corpore . Insueta, vehementiorque vis, qua aer tympani membranam, quae ad finem meatus auditorii est, percutit, maximam mutationem in ea inducit, quae, mediis ossiculis, organo auditus in Labyrint latitanti communicata, ac mediis organi nervis ad commune sensorium delata, eam speciem homini excitat, qua cum tremore, & corporis universi concussione conjungitur. Cum vero ut quae apud omnes Physiologos certa sunt assumamus ossiculorum auris musculi

sentiant, irritabilesque sint a vi illorum fibras insigniter assiciente divelluntur, extimulanturque, ac majorem solito fluidi quantitatem, qui stimuli solitus

effectus est , recipiunt. Iterum , iterumque vim explosionis sentianici vehementer iterum iterumque concutientur: liquidum copiosius iterato in eos influet hinc illorum vascula capaciora evadent vim sanguinis majorem , quam antea recipient, continebuntque largius illorum fibrillae nutrimentum capient torosiores, firmioresque fient , atque a membrana tympani concussionibus minus patientur scilicet, iis plus reis stent leniores tremores auditus nervis communicabunt istique lenius trementes, minoris momenti species in cerebrum, in commune sensorium deserent. Ita qui quondam unius tormenti explosionem sinet tius corporis concussione ferre non poterat organa

per consuetudinem paulatim firmiore reddito, absque

80쪽

LXIII.

molestia immanem inter illorum fragorem versatur. Litteris proditum est, oblidionales milites aliquando post noctes plures vigilatas , prope tormenta assidue explosa somnum placide captasse. Id non a sela consuetudine, sed etiam a vi somni sensorium afficientis, ac ne fragoris species per nervos ad illud allatas sentiat, impedientis, contigit. XL. Unum hic animadvertere opportunum duco; magis, scilicet, laedi, quicumque contra consuetudinem sive internis, sive externis; sive voluntariis , sive spontaneis machinis inducta ea fuerito operatur, a que laborat quam qui praeter consuetudinem ab opere celsat. De voluntariorum organorum consuetudine res satis in aperto est. Quis enim ajat, Bajulum magis laedi, si a solitis laboribus cesset, quam Sellul rium artificem, si Bajuli labores subeati At attente consideranti haud minus patet idem evenire , ubi de

consuetudine internorum , involuntariorum agatur.

Cibo plurimo assuetus minus sibi malum, immo fortasse nullum creabit, si ab ingluvie temperet, quam si frugi, temperans plurimo se se oneret cibo. XLI. Caeterum de vi consuetudinis plura admiranda traduntur. Inter alia litteris proditum est, homines venenis quoque ita paulatim assuevisse, ut cum se tandem veneno conficere voluerint , id frustra ab iis tentatum sit . Animum ipse induco , venenorum Doctrinam, Praximque, Medicos latere, neque iis, praeter soporifera o rodentia venena de illis loquendo, quae execranda maleficorum hominum opera adhiberi possunt alia nota esse . Quod soporis eris'

mines paulatim ita assuescere possint, ut impune tandem

SEARCH

MENU NAVIGATION