장음표시 사용
271쪽
diutius : si is namque sermonibus, rescriptis pessi inum haeresiarcham haudita multo post cunctis se pala prodidit.
Nec enim, ut Nazianzenus, de beatus
Ambrosius aiunt, quicquam simulatu durabile esse potest. Et quemadmoduIsidorus lib. s. de summo bono scriptureliquit: omne syncerum permanet tquae vero simulata sunt, diuturna esse non possunt. Et ante illos Cicero lib. 2. osnc. vera, inquit, virtus radices agit, tque etiam propagatur: ficta omnia celeriter, tanquam flosculi, decidunt:
nec simulatu potest quicquam elle diuturnum . Et Seneca lib. i. de clementia: Nemo potest personam diu ferre si-ctam . ficta cito in naturam suam recidunt : quibus veritas subest,quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tem-
re ipso in maius meliusq; procedunt.
a1. Isidor. lib. 3. cap. 2 . Chrysosto. in cap. Matth. I s . homil. T. J11 Hie est ille Lutherus, qui ma4na muloquia frequenter cum dς mone habuit,& familiariter cum illo conuersatus est: qui monachus atque sacerdos moniale Deo dicatam incellis ac nefarijs nuptijs
sibi publice copulavit: similis pessimo
illi Heliogabalo, cuius meminit Her dianus lib. s. dicens: Vestalem sacer. dotem, quam leges castam de virsinem perpetuo volunt, abreptam e leplo pro uxore habuit, ad senatum scribens, sacerdoti congruere sacerdotis nuptias:
idque se fecisse ausus est dicere, ut ex ipso pontifice & ea sacerdote. vestali liberi diuini nascerentur. author Dion Nicaeus in eodem. Isidem Lutherus est, qui omnem ecclesiasticam hierarchiam subuertit, & qui lacra profanis misces, omnem Christianam religionem sunditus extirpare tentauit: imposiore illo
Mahumete longe quidem impurior &peior. f Vide Christoph. Longotium in
oratione ad Lutherianos. Fabrum contra Lutherum tracta. 4. g. 7. Echium h mi lia. 2 . de sacramen iis,& homil. II. Ioan . Coesarum in commentarijs , de
actis Se scriptis Ludieri. Hosium b. r. aduersus prologo mena Brentij. Ja 3.Lutherus profugit ab Institutis mona chorudiui Augustini: Oecolampadius
apud Birgilianos monachos religionem professus, non solum monachatus insignia proiecit, verum etiam sacerdotis iura violauit, & Christianismi vota contempsit, ut Franciscus Titet mannus
est author. Bucerus apostata est ab ordine sancti Dominici, alijque multi d fecerunt ab institutis illis sanctissimis,
Benedicti, Bernardi, Francisci, & cael rorum : Vt proculdubio verissima etianum sit beati Augustini sententia, qui ad clerum scribens inquit: Ex quo Deo seruire coepi , quomodo difficile sum
expertus meliores, quam qui in mon sterijs profecerunt: ita non sum expertus peiores, quam qui in monasteriis c ciderunt. Γ Titet man. in praefatione comentariorum in ecclesiastem. Aug. epistola. I 37. c. quantumlibet. 47. diu. J1 Traxerunt isti post se magnam Germaniae partem , non quidem vitae sanctitare, aut excellentia doctrinae nihil enim sanctum apud illos, nec quicquasublime est sed voluptate, que aut hore Platone, esca est malorum omnium, qua quidem capiuntur homines, ut hamo pisces, quemadmodum Cicero in Catone maiore scriptum reliquit. Hi
lir textu Christianae libertatis, diabo
icam seruitutem inducunt. Nec enim
libertas est, aut pars libertatis peccandi potestas,ut inquit Anselmus dialogo delibero arbitrio: nec Redemptor noster docuit unquam, ut Christiani viverent, ut cuique libitum esset: imo, Qui vult, inquit,
272쪽
inquit, venire post me, abneget seme ipsum, Ze tollat cruce suam, & sequa-.tur me. In secit Mahumetes eade causa uniuersum pene orbe : ergo miru videri
non debet, si haeretici isti effraenata libertate , tam multos coeperint.Vt enim
apud Xenophontem est, lib. 2. de pPdia Cyri. Fit pers pe ,vi habeant plures, qui secum sentiant, improbi viri,quam probi. Improbitas enim proficiscens per subitas voluptates,liarum persuasionibus utitur, quo multi secum lentiant: at virtus ad arduum agens, non est ad
modum praepotens, ut subito, inconsultoque ad se trahat. Et sicuti Clemens Alexandrinus lib. s. Stromatum ait: Sapientiam Sc iustitiam,no ex veritate, sed ex ijs, quibus delectatur, maxima pars vulgi metitur. Accedit etiam quod sapiens in Prouerbijs inquit: Suavis est homini panis mendacis. Prouerb. 2 o. Jas Hi omnes , sicut Se patres eorum antiqui haeretici, contra praecepta sapientis, prudentiae suae innituntur,dc sapientes esse volunt apud semetipsos: nec sacris conciliis, aut sanctissimis de sapientissimis viris acquiescentes, conuersi sunt in vaniloquium : & ut est apud Hieremiam, Vitionem'cordis sui loquuntur,no de ore Domini. Cens absq; consilio,&sine prudentia, qui zelum
amarum habent,& contentiones in cordibus: de gloriantur, dc mendaces sunt aduersus veritatem . Non est ista sapientia, sicuti Iacobus apostolus ait, de tu sum descendens a patre luminum , sed
terrena, animalis, diabolica. Hi sunt quos apostolorum princeps venturos
illa praedixit: Erunt in vobis magistrimendaces, qui introducent sectas perditionis, S multi sequentur eorum luxurias, per qtios via veritatis blasphemabitur: quibus iudicium iam olim non cessat, de perditio eorum non do
6 Superbi sunt isti h etici, de prcle alios non ducunt homines: de nisi quod ipsi
docent, & credunt, nil rectum putant. Caeterum, ut Ecclesiasticus ait, Sapietia
longe abest a superbia, quae aut hore Augustino, mater est haereticorum omni uetquibus Inflatis sensu carnis suae, cu Hieremia recte dicere possumus: Arrogantia vestra, de superbia cordis vestri decepit vos. Percepistis a Deo acumen sensus & inviiij, ut bona naturae in Dei cultum verteretis,& secistis vobis ex his idola. Non animaduertunt perditi h mines,quam sit fragilis ac debilis intel lectus humanus, Se quam pronus & Ω-cilis ad errores 1Sicut se habet oculus noctuae ad lumen solis, sic & intellectus
noster ad notissima naturae, ut vere Aristo. ait lib. 2. metaphy. quanto autem
imbecillior erit ad super naturalia , de arcana diuina Vnde beatus Ambrosius de noctua loquens, eleganter inquit tAnimal istud haereticorum figura est , qui tenebras amplectuntur diaboli,luce Saluatoris horrescunt: & grandibus dis
putationum oculis cernunt vana, non
respiciunt sempiterna: sunt enim acuti ad superstitiosa, hebetes ad diuina: quidum se putant subtilibus euolare sermonibus, tanqua noctuς veri luminis splendore turbantur. Eccli. I s. Augusti . contra epist. sundamenti. cap. 6. ad Coloss.
17 Corpus quod corrumpitur, aggravat animam : de terrena inhabitatio depria mit sensum multa cogitantem :& dis-ficile aestimamus, quae in terra sunt,&quae in prospectu sunt, inuenimus cum labore. quae in caelis sunt autem quis
inuectigabit λ Non sumus sufficientes GG x aliquid
273쪽
aliquid cogitare a nobis,quasi ex nobis, sed lassicientia nostra ex Deo est. In captiuitatem redigere debemus omnem intellectum in obsequium Christi,& eeclesiae catholicae: nec plus sapere,quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietate: nec altum sapere, sed timere, atque humilibus consentire. Nam quemadmodu Euripides in Andromache inquit: Nimis sapere, non est sapientia, de non secundum mortalem sapere naturam. Sapientia quidem haereticorum, stultiatia est apud Deum: de lumen quod habere se putant, proculdubio tenebraestant. Non ergo in haereticorum ad in uentionibus, nec in acumine ingeni rum nostrorum confidendum est: sed ecclesiae catholicae traditionibus, & sanctorum patrum doctrinis adhaerere debemus. Quod si iecerimus,nunquam aberrabImus. f Sapien. 9. dc 2. ad C rin. 3. de I o. ad Roma. I 2. Iustinus Philosopli' de martyr in expositione fidei. . Reginaldus Polus ad Henricum. v III.
regem Analiae lib. . JPraeterea,haeretici nouitatῖs dulcedine plebem decipere solet: est enim, ut quidam inquit,
Plebs leuis, ct rerum semper sudiosa
Et A nimianus lib. 2 6. ait,insita esse pleri'; vulgarium nouitatis repentinam iocunditatem. Et Ouidius cecinit rra quoque cunctarum nouitas gratissima
Sed ne nouitatibus haereticorum capiamur, scripsit Paulus Timotheo prioris epistolae cap. 6. O Timothee, depositueustodi, deuitans profanas vocum n uitares. Quae verba enarrans Vincentius ille Lirinensis libro aduersus haere sis, inquit: Qins est hodie Timotheus misi vel uniuersa ecclesia, vel specialiter totum corpus praepositum, qui integram diuini cultus scientiam, vel habere ipsi debent, vel alijs infundere D positum custodi: id est , quod tibi os
ditum est, non quod a te inuentum tquod accepisti, non quod excogitasti rre non ingenij, sed doctrinae: non usurpationis priuat et, sed publicae traditionis : rem ad te perductam, non a te prolata: in qua non author debes esse, sed curator: non institutor, sed sectator:no ducens, sed sequens. Depositu, inquit, custodit eatholicae fidei talentu inviolatum, illibatumque conserua: quod tibi creditum est, hoc penes te maneat, ho a te tradatur .mNolo mihi pro alijs alia
subilcias, sed eade quae didicisti ita d
ce, ut cum dicas noue, non dicas noua.
' Et paulo procul idem vincentius ait: O Timothee, depositu in custodi, deuitans profanas vocum nouitates. D
uita, inquit, quasi viperam, quasi scor-lsionem, quasi basiliscum : ne te non soum tactusta etiam visu amatuque percutiant. Quid est prosinas quc nihil habent sacri, nihil religiosi: ab ecclesiet penetralibus, quet est templum Dei, ponitus extraneas. Profanas, inquit, v cum nouitates. Vocum, id est, dogmatum, remim, sententiarum nouitates: quae sunt vetustati, quae antiquitati contrariae: quae si recipiantur, necesse est, ut fides beatorum patrum aut tota, aut certe magna ex parte violetur: necesse est, ut Omnes omnium aetatum fideles , omnes sancti, omnes casti, continete virgines, omnes clerici, leuitae & facem dotes, tanta consessorum millia, tanti
martyrum exercitus, tanta urbium, i
ta populorum celebritas & multitudo , tot insulae, prouinciae, reges, gentes, regna, nationes, totus postremo Iam pene terrarum orbis per catholicam n de Christo capiti incorporatus, tanto seculorum tractu ignorasse, errasse, bl
274쪽
sphemasse, nescisse quid crederet, pronuntietur . Pro sanas, inquit, vocum nouitates deuita: quas recipere atque sectari nunquam catholicorum, semper v ro haereticorum suit. Haec ille, Ic alia in eandem sententiam plurima. o Petrus quoque apostolorum princeps apud Clementem lib. 8. recognitionu,
inquit: Nec aliquid proprium,& quod
vobis non est traditum, proloquamini, etiam si vobis verisimile videatur: hinc enim saepe contingit, declinare quosdaa veritate, dum speciem sibi verioris de validioris veritatis proprijs cogitationibus reperisse se credunt. Et Paulus apostolus epist. ad Hebr. cap. vlti. Nolite abduci doctrinis variis & peregrinis , idest, nouis & singularibus. Et Augustinus lib. io. de ciuitate Dei cap. 23. neque nouis vocibus de religione loqui permittit, ne verborum licentia, etiam
de rebus, quae his significantur, impia gignat opinionem . Et idem Diuus libro de ratione animae, opinionem quadam nouam non alia ratione refellit,
nisi quia ipla sola nouitate displicebat.
Et in sexta synodo generali actio. II. dixerunt patres: Omnino necesse est, non solum secundum sensum sequi sanctorum patrum dogmata, sed eisdem vocabulis uti cum illis, nihilque peni-nitus innovari. Et nos quidem secui dum sanctiones diuinorum eloquioruoportet sapere, illa videlicet resutantes, quidem nouς voces noscuntur sanctis Dei ecclesijs scandalum generare.
3 i Nec serendi quidam, qui Ciceroni ne, qua Christiane loqui malunt, aliud nonnunquam significantes, quam v ces eccleuae soleant. Quale est, quod persuasione, pro fide, abutuntur. Quἰs enim est, qui non plane perspiciat, longe aliud esse catholicam fidem, quam persuasione Z Addo illud Socratis apud
Platonem in Tholeto: Vti nominibus
verbi sique communioribus, neque exacte curioseque disquirere, saepenumero generosi animi est: contrarium autem,
illiberalis. Et Plato Ipse sapientissimus iuxta de eloquentissimus in libro ciuili inquit: Si verborum curiositatem vitabis, euades in senectute admodum sapientior. Pretereo Senecam, Hieronymum & alios. f Seneca epistola . II 6. Hierony. epistola ad Eustochium . de Virginitate seruanda . Gerson epistola
ad Bariolo. Carthusia. parte. I. &tractatu de examinatione doctrinarum,cosideratione. i. de parte. 4. lecti 2. considerati. 6.J terum silentio pr tereundum non est, quod Spiridoni contigisse ferunt. Conuentus aliquando agebatur, in quo Tryphillius erat Ledrensis episcopus, literarum artibus probe eruditus, de legibus discendis diu Beryti versatus: hic episcoporum iussu populum docens , Spiridone presente, cum dictum quoddam referre deberet, quo Christus ad Paralyticum est usus illud scilicet, Tolle grabatum tuum deambula: pro gra bato, lectum dixit: quod moleste ieres Spiridon: Non tu quidem, inquit, prς stantior es eo, qui grabatum dixit: qui igitur, malum, pudor iste est, verbis illius cum decoro non velle uti Atque his dictis, in conspectu omnium episcopali sede exurgens, fastum,&lueerciliueorum, qui oratione affectata sese esse rent, contrahere est conatus: recte enim
id facere potuit, quamuis apertus omnino de simplex esset: magna quippe dignitate gloriaque venerandus, propter mirifica, quς edebat opera, atque state proue,ctiore, syncere & grauiter episcopali munere gerendo clarus erat. Multis proiecto Spiridonibus opus est hodie aduersus nouatores istos,qui lingua
275쪽
rum peritia pollere se iactant. Nicephorus lib. 8. cap. 42. & hist. trip. lib. I.
cap. IO. J3 3 Quod si in legibus ciuilibus, alijsque
humanis actionibus, in quibus plerun-ue nihil refert, an hoc, siue illo modo ant,suspecte sunt nouitates, ac peric loci : quid futurum putamus in rebus fidei & religionis, in quibus salus christiana consistit Etenim, ut ait Chrv stomus, Nihil adeo animos perturoat, etiam si utilitas secutura expectetur, qin nouare aliquid,&a consuetudine alienum facere, &maxime cum de cultu ac Dei gloria agitur. Et Iamblicus ibi e gentium quidem theologus, sed Lu- theranis loge cordatior, in libro de mysterijs, inquit: Quemadmodum veritatem consecuti sunt primi, qui leges nobis de religionis sanctimonia tradiderunt, sic perseuerare in eis debemus.
Si quid enim aliud in sacris legibus ritibusque Deo placet, firmitas ipsa maxime placet, Spr ipue cogruit. Et post
aliqua, inquit: Ea quae multis seculis &operoso labore in sacris comprobata sunt, nefas est ex nonnullis repente incidentibus temere iudicando mutare. Et Hipodamus Pythagorςus lib. de repub. de talibus loquens, inquit: Non mediocrem, sed maximam in scelicitatem hominum animis sophistarum distertationes ingenerat,si quid ausi fuerint innouare praeter commune iudicium in diuinis humanisque rebus: quo admisso neque veritas maior, neque vita iustior honestiorue sutura sit, sed maiori potius caligine, atque perturbatione inuoluenda. Quemadmodum Stobgus retulit sermone de republica. dc Pausanias in Arcadicis:nimirum, De rebus diuinis non aliter omnia, atque a maioribus accepimus, exponeda sunt. fChrysosto. in epist. I. ad Corin. homi. 7. J
Plato in libris legum 3c alibi 'pe, cui
Aristoteles in politicis,de caeteri sapientes subscribunt, nihil perniciosius ei Iecenset, quam temere ab antiquis legibus, moribus, de consuetudinibus recedere, peregrinas novasque res introducere, atque moliri. Hinc lex illa Zalauci, quam Demosthenes oratione contra Timocratem laudat, apud Locros recepta suit, cuius haec sunt verba: Si qui voluerit leges sancitas mouere, aut nouam statuere, is collo in laqueum immisso de lege verba faciat: quod si persu lsragia videatur, legem veterem esse tollendam, aut eam quae noua insertur, bonam esse, indemnis maneat: contra, si prior lex melius habere videatur, aut quae noua proponitur, iniusta sit, is qui mouet inferiue legena, laqueo attra moriatur. Retulit Stobaeus sermone de legibus.s Caeterum,ut ad id quod institui, reuertar, quis non videt, nouitatibus haereticorum omnia perturbarit Leuiores uidem sunt Lutherani, quam Graeci illi, de quibus loques Iamblicus in suis mysteri s inquit: Par est, in Deorum cultu ritus veteres, tanquam sacros de opti mos, semper custodire,eosque in tactos& inuiolatos seruare, ne quid omnino addatur, aut etia adimatur: hinc enim factum est,ut numina ipsa & vota, comminuta ac debilitata appareant. quod ex ipsa quidem praeuaricatione, ac n uandae religionis stladio permulta immutata sin i,& in dIes magis i m in v tentur. Nam de Graeci ipsi suopte ingenio rerum nouarum studiosi, in quamlibet partem facile adquiuue momenta ver tuntur: ut qui leues sint, de instar nauis,
in qua nihil sabuli insederit, nihil omnino seruant,quod a maioribus acceperint: sed immutantes subinde omnia, vetera thciunt : de ex ingenita leu ta- te alia
276쪽
te alia atque alia commutant, in re nubia constantes. 36 Ad eundem prorsus modumo, tot pro sanis nouitatibus Germaniam sere tota infecerunt haeretici, ut scite admodum
dixerit Gregorius ille Saxoniae dux in clytus: Nesciunt hodie Lutheran I, quid anno sequenti credituri sunt: quippe qui pessimo nouitatus studio quaecunq; religiose ac pie a maioribus nostris in Dei atque ecclesiae gloriam sunt instituta, turbat, atque Impi o scelere euer tui,& diuina omnia contaminare conatur.
Miseri homines,& miserabiles, quibus ut Augustinus est cognita vilescunt,&nouitatibus gaudent. Sic etiam olim impius Eudoxius, & Acacius Graecoruecclesiam ad absurdas opiniones distraxerunt. Et res nouae tum laudabantur,
paulatimque incrementa sua capiebar, atque ad mutationem insolitam spectabant: &vt Inquit Nicephorus, eo demum prςstactet temeritatis peruenerui, ut homines veteres, & patrias leges contemnerent, & nouas sibi pro se quisque conderet: ac noua identidem dogmata com miniscebantur,neque se ab alijs super alias nouis rebus inueniendis continere poterant. AugustIn. lib. de vera religione cap. 13. Nicephorus lib. s. ecclesii. hist. cap. 46. & Nari an ranus
oratione. I 2.J3 scio equidem iucundas esse noultates,& mutationem esse dulcissimam: sed, ut Aristoteles ait, ob quandam prauitatem: homo enim prauus facile mutabilis est: & mobilis, & varia est serme natura malorum. Quod Augustinus dita serens libro de spiritu & anima cap. 39. inquit: Mens caeca & vaga, qualitate earum rerum, quas respicit, variatur: eiq;
iure non suincit quidquid Deus no est: hinc est, quod huc illuc dispergitur, Sper infinita distrahitur, quaerens Iequicubi non est. Sed quia unum Deum ,
quem sufficienter habere poterat, dereliquit, nunc per multa ducitur: ut quia qualitate rerum satiari non potest, saltem varietate satietur. Sic haeretici θ-dera errantia, quia in ecclesia catholica quiescere nolunt, huc illuc nouis erroribus, & omni vento doctrin circunseruntur. Nam ut apud Esaiam est, cap. 37. Impis quasi mare serues, quod quiescere non potest, & redundant fluctus eius in conculcationem & lutum. Sed concludamus tandem cum Sophronio
illo episcopo: Si per singulos Mes noua
edere fidem licuerit, veritatis integritas non manebit. f 7. ethico. cap. vlti. SO- crates lib. I. histo. triparti . c. q. Nice phorus lib. s. c. 3. Sepulueda epist. i. J3 8 Vt autem haereticos istos, vel nouo nomine cognoscere valeamus, non Christianorum titulum seruant, sed suorumprqceptorum, aut errorum nomina volentes, aut inuiti retinent. Prqmonuit
nos huius rei diuus Hieronymus aduersus Luciferianos, dicens: Sicubi audieris eos, qui dicuntur Christi, non a d mino Iesu Christo, sed a quoquam alio
nuncupari, utputa, Marcionitas, Valet in lanos, Montenses: scito non ecclesia
Christi, sed antichristi esse synagogam. Beatus quoque Augustinus libro de vera religione, animaduertedum esse ait, ruod bςretici, qui errores suos ani motus defendere, quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica com munione, propria vocabula, propriosque conuentus, non in sermone tantum, sed etiam in superstitione meruerunt: ut
Photiniani, Arriani, multiq; pr Ie ea, Lutherani, videlicet, Sacramentarij,&Anabaptist . fAugusti. de vera religi ne cap. 1. l. damnato. C. de hqreti. &ante illos Lactantius lib. diuina. institui. cap. vltimo. 4
277쪽
39 Nec moueat quempiam, si sorte viderit haereticum aliquem, speciem piet tis praescierentem : etenim inter tot millia haereticorum,consentaneum est,esse aliquos, qui prima fronte boni viri esse videantur, cum tamen nihil minus sint: nam vel hoc tantu quod haeretici sunt, praui homines sunt. Quid enim boni esse potest homini amissa catholica fide omnes animae, ut inquit Cassiodorus libro de anima,sine recta fide teterrim sunt. Nihil enim cuiquam prodeli vitalIe noxias cupiditates, enervatam non
amasse luxuriam, deceptricem sugilla fallaciam, alienum se a terrenis vitios effecisse, si non permanet in Christi ecclesia, & fidei catholicae non tenet unitate. Necesse est laboret in castum,qui ab ecclesia separatur, bc remuneratorem bOnorum omnium sibi reddit offensum.
Quid ρ quod vi Paulus nobis proixit hi sunt operari j subdoli transfigurantes seipsos in apostolos Christi . Et sicuti
Leo magnus inquit, humiliter irreput, blande capiunt, molliter ligant, latenter occidunt. Nec ulla pernicies vitaeninior inueniri potest, ut est apud Ciceronem , quam in malitia simulatio intelligentiae. Ac totius iniustitiae nulla capitalior est , quam illorum, quitum cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur. Malus enim v bi bonum se simulat, tuc est pessimus. Nec miru m alicui videri debet, si quid boni dixerint, iecerint, vel scripserint impij: nam sicut Hieronymus ait, Nemo est tam sicarius, tam parricida, tam veneficus, qui no aliquid boni aliquando secerit. I. Cor. H. Leo sermone. s. de ieiunio decimi mensis. Cicero lib. I. de li. 3. offi. Hierony. in episto. ad Titu. cap. I.c. si quis a catholica. 23.quςst. . J o Quinimo tanto magis vitandi sunt
haeretici, qui boni viri esse videntur , quanto plusquam alii nocere possitnt Vnde Origenes homilia septima in Eschiele inquit: Iuxta mei animi sensum , multo nocentior est haereticus bonae vitae, de plus in doctrina sua habet auth ritatis eo, qui vitam conuersatione maculat. Qui enim vitae pessim et est, non facile homines ad salsum dogma solis citat: nec potest per umbram sanctitatis audientium decipere simplicitatem: qui vero sermone peruersus est, &disciplinis salutis contrarius , mores autem compositos de ornatos habet, nil facit aliud, nisi accipit indumenta varia i stituti boni, de conuersationis quietae , de circundat ea In dolis suis, ut magis decipiat audientes. Idcirco solicite caueamus haereticos, qui bonae conuers tionis sunt, quorum forte vitam non tam Deus, quam diabolus instruxit. Nam quomodo quasdam illecebras escarum aucupes proponunt, ut facilius aues capiant per oblectamenta gulae: sic
ut audacius dicam est quaedam castitas diaboli, idest, decipula humanae
animae, ut per istiusmodi castitatem, de mansuetudinem, de iustitiam, possit fi cilius capere, de fallis sermonibus irretire . Decipimur specie recti, ut Horatius ait,
Quia mala sunt 'vicina bonis , errore sub illo. Pro vitio virtus crimina sepe tulit. Fallit enim vitium specie rirtutis , cr
Saepe vitia se ingerunt, de se virtutes esse mentiuntur. Quidam superbiam libertatis loco ducunt:adulationem pro humilitate suscipiunt: malitiam prudentiae vice amplectuntur: de iustitiae simplicitatis nomen imponunt: de fallaci ac pessima similitudine decepti viiij spro virtutibus glorian iuris Hierony. ad Demetriadem. c. saepe. i. distin. adde Ciceronem
278쪽
Cieeronem in partionibus. Senecam
episto. i. J i si quis malum in praetextu boni sacἰr, duplici poena dignus est, sicuti Basilius
recte censuit: propterea quod, & non bonum Operatur, &utitur ad perficiendum peccatum ipso bono, cooperat re & auxiliario. Et, ut Plato dial. a. de repub. inquit, Extrema iniustitia est, iustum videri eum , qui non sit iustus. Accedit illud Eccletiastici: Qui dissimulauerit, delinquit dupliciter. dc Hieronymus epistola ad Laetam: Venena nodantur, nisi melle circumlita: & vitia non decipiunt, nisi sub specie , vmbraq; uirtutum. Et in epistola ad C tantiam: Multo deformior illa est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet: nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, quae virtutum specie celantur. D. Crysostomus in Mail. homilia. 7 . Omnes qui perperam agunt, supplicio digni sunt: qui uero simulatione bonitatis ad improbitatem tendit, multo grauiori poena omnino assiciendus est . Et Theophylactus : Ma- Iori condemnatione, inquit , dignus est, qui praetextu boni in malum allicit. Omniu rerum authore Cicerone, simulatio est vitiosa r tollit enim iudicium veri, idque adulterat. Postremo, Ber- nardus in Cantica, de haereticis haec et ganter scripta reliquit: Omnibus una intentio haereticis semper fuit, captare gloriam de singularitate scientiae: quod ut commode faciant, non lassicit haereticos esse, nisi & hypocritae sint, ut sit supra modum peccans peccatum. Hi sunt qui veniunt in vestimentis ovium , ad nudandas oves , ad spoliados arietes: intus autem sunt lupi rapaces. Hi sunt oues habitu, vulpes astu, aftii & crudelitate lupi. Mali sunt, & videri boni volunt, ne soli sint mali. Mali videri
timent, ne parum sint mesi. Etenim minus semper malitia palam nocuit: nec unquam bonus, nisi boni simulatione deceptus fuit. Nec enim est apud eos virtutes colere, sed vitia colorare, quasi quodam virtutu min Io. Demum, simulata aequitas, duplex in ictuitas est. f B situs epistola. 76. ecclesiasti. 23.The phyla. in Mattheum cap. 23. Cicero in Laelio. Bernar super cantica sermo. 66. J χ Obijciunt frequenter haeretici abusus de vitia catholicorum. Sed primum, quod attinet ad abusus,nos eos non arprobamus. Deinde ut sunt impi j omnes mendaces, plurima Ipsi confingunt, quae catholici,nec com mi serunt unqua, nec somni arsit quidem. Postremo, quid est tam sanctum, quo improbitas qu rundam abuti non queat :& sicut Is crates in Symmachio inquit: Non conis uenit hominum improbitatem in res
transferre: sed illi ipsi culpandi sunt, qui bonis rebus male utuntur.& Chrysostomus, de verbis Isai Vidi dominii, homilia 4. Non oportet damnare res, sed eum, qui re bona male utitur: quando quidem & Iudas proditor fuit, veruno ob id accusatur ordo apostolicus: dccaetera in eandem sententiam.
Ut prodest,quod non laedere possis idem. Igne quid utilius siquis tame urere tecta
Comparat, audaces instruit igne manus.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem. Quaeque iuuet monstrat, quaeque sit bese
Et latro, ct cautus praecingitur ense
Ille sed insidias, bis sibi portat opem.
Discitur innocuas νt agat familia causas, Tretegit baec fontes, immerito I premit. 3 Quod vero de vita js aiunt, pleiunq;
magnum est impudensque med actum. Adnaee, Vitia ei unt donec homines, ut
279쪽
scribit Cornelius Tacitus. Et Plato in
Thaeeteto: Impossibile est, inquit, mala penitus extirpari: nam bono oppositualiquid esse semper necesse est. Atque ea quidem vetus querela est: hoc maiores nostri questi sunt: hoc nos querimur: hoc polieri nostri querentur: euersos esse mores: regnare nequitiam , in deterius res humanas & in omne nefas labir ut ciuis meus Seneca quadam in episto-Ia scripsit. Et Lutherus i pie conqueritur, sua doctrina egregia discipulos eius factos esse Sodomitis decies deteriores.
Adde quod haeretici isti bona opera
flocci non iaciunt: cur ergo a catholicis omnibus ea tam seuere exigunt
44 Diuus quidem Hieronymus in epist Ia,quae est ad Pammachium & Marcel- Iain, de talibus haereticis loquens, dicit: Quid maledicorum pannos hinc inde
cos uitis,& eorum carpitis vitam, quorum fidei resistere non valetis num idcirco non estis vos haeretici, si nos quia dam assertione vestra crediderint peccatores dc os impἱetate suedum non habebitis, si cicatricem potueritis in ri stra aure monstrare Quid iuuat vestra
perfidiam, vel prodest pellis aethiopica,
ct pardi varietas, s in nostro corpore naeuus apparuerit Et beatus Augustinus alia in epistola ad clerum: Haeretici non habendo quod in causa suae diuisonis defendat, non nisi hominum crimina colligere assectant,& ea ipsa plura sal sis si ine iactant: ut quia ipsam diuinae scripturae veritatem , qua ubique diffusa Christi ecclesia commendatur, criminari & obscurare non possunt, homines per quos praedicatur adducant in odium : de quibus dc fingere quidquid in mentem venerit, possunt.
4 3 Idem diuus contra Donatistas inquit: Si quis a catholica ecclesia suerit separatus , quantumlibet laudabiliter se uiu re existimet : hoc solo scelere, quod a Christianitate se Iunctus est, non habebit vitam: sed Dei ira manet super eum. Quisquis autem in hac sancta ecclesia bene vixerit, nihil ei praeiudicant aliena peccata: quia in ea unusquisque propriuonus portabit, sicut ait Apostolus. Et ut quidam recte scribit: Si daemon homines an impietatem deduxerit, non est
de reliquis sceleribus admodum solicitus . quoniam hoc erroris iacto iandamento , quidquid probo tu morum vim tutumque superstruxeris, nihil prorsus ad beatitudinem confert. Itaque sinit haereticos bonis naturae uti, eosque adiuuat saepenumero: ut specie probitatis offendantur modicae fidei homines, &inijciatur eorum animis scrupulus de fide catholica r & haeretici in erroribus
suis confirmentur. Nos tamen floccisacimus virtutes istorum simulatas ,
atque sallaces:& cum divo Hieronymo dicimus, signum esse maioris gloriae, si
quem haeretici detestantur. 6 Huius temporis haeretici carnis operibus dediti captiuas mulierculas tr hunt, quemadmodum parentes eorum fecisse memorantur. Simon magus h esim codidit, Helen et meretricis adiutus auxilio. Nicolaus Antiochenus omniuimmunditiarum repertor, choros duxit
scemineos . Marcion Romam prς misit mulierem, quae decipi edos sibi animos praepararet. Apelles Philomenam suarum comitem habuit doctrinarum.Motanus immundi spiritus proicator, multas ecclesias per Priscam & Maximilla, nobiles & opulentas sceminas, primum auro corrupit,deinde haeresi polluit. Arrius utor be deciperet, sorore principis ante decepit. Donatus per Asricam ut
Inscelices quosque stetentibus pollueret aquis, Lucillet opibus adiutus est. In Hispania Aegape Elpidiu, mulier Virum,
280쪽
caecum caeca duxit in Gueam : success, remq; sui Priscillianum habuit. Zoroastris magi studiosissimum , dc ex mago episcopum: cui iuncta Galla, non gente, sed nomine, germanam huc illucq; currentem alterius ,&vicinet hipreseos reliquit haeredem. Et nunc quoque mysterium iniquitatis operatur, & duplex sexus utrumq; supplan tat. lrςc diuus ille Hierony. aduersus Pelagianos scripta reliquit: 3cea ipsa apud Lutheranos quotidie euenire videmus.
7 Hi praui homines &seductores Intra quadraginta annos pro sua libidine i
numerabiles perditionis sectas introduxerunt. Nam ut Prudentius ait.
Quid non libido mentis humanae struat Rud non malorum pruriat e Statum lacessunt carbolicae ecclesia calumniosis litibus a Fidem minutis dissecant ambagibus, Ut quisique lingua est nequior. Quid referam eorum impia simul de petulantia, de plane insana dogmata Plurima funi, sed pauca loquar: ne diara relatu
Dogmata catholicam maculant male prodita linguam. Ea autem retulisse, consutasse est. Aiunt isti haereticorum, qui unquam fuerunt, pessimi,in prioribus seculis neque Cluistum, neq; euangeliu, neque baptisma, neq; fide, neq; opera bona suisse cognita. Aiunt,ubi fides est, ibi nullum peccatum . Aiunt, eos qui bonis operibus cooperti sunt, vix posse caelum penetrare. Aiunt, nihil prodesse bona opera, nec Deum respicere opera. Aiunt,nullupeccatum posse damnare homine, praeter incredulitatem. Aiunt, licere Christiano plures simul uxores habere. Quid liturat vix quippiam reliquum feceruntii turis apostatis & hqreticis. 8 Ad summam fructus Lutheranorum,
& Sacramen tarioru sunt, sacramentot usere omnium abrogatio : ieiuniorum &orationum neglectio e votorum traniaressio:omnis pudicitiς Sc castita iis pio igatio: destructio ac deuastatio templorum, δc monasteriorum: expugnatio Sceiectio sanctaru imaginum: rerum Omnium sacrarum profanatio : denique
nihil reliqui fecerunt ijs , qui studiosi erunt improbitatis, & impIetatis. Dicit in euangelio secundum Matthcu Chriastus. Intrate per angustam portam . Et
mox: Quam angusta porta,& arcta viaeli, quae ducit ad vitam, & pauci sunt,
qui inueniunt eam . isti vero secundum Lutherum effretnata libertate, inuenerui latam portam, de spatiosam viam, nepe illam, quae ducit ad perditionem, de multi sunt qui intrant per eam. Non igitur miramur, ut apud Ambrosium est si luporum rabiem grex Domini perhorrescat, in quibus Christi vocem
non recognouit. Agrestis enim vi ut tus est, nullam virginitatis gratiam , nullum castitatis ordinem seruare,pr miscue omnia velle confundere, diue
soru gradus abrogare meritoru. Quid tandem aptius In istos dicere possumus, quam quod propheta regius iam olim cecinit Narrauerunt mini iniqui sabulationes, sed non ut lex tua. Vbi siue fabulationes cum Hieronymo, Ambrosio , de vulgata editione legas: siue,d lectationes cum Augustino: siue cum Euthymio, garrulitates: non aptius cuiquam alis, quam istis haereticis quadrati Sunt enim dogmata de narrationes illorum nihil aliud, quam fabulationes , de delectationes, & garrulitates t sed non ut lex Dei, non ut euangeliu Christi. I Matth. 7. Ambro. epistola. 8 r.eal. ii 8 dc inibi Hieronymus, Aminrosus, Augustinus, Euthymius, dc cae