장음표시 사용
281쪽
Oportet autem haereses esse, quemadmodum Apostolus ait, ut qui probati
sunt, manifesti fiant. Sed etsi surrex rit in medio nostri prophetes, aut qui somnium se vidisse dicat,& praedixerit fgnum atque portentum, oc euenerit quod locutus est, δc dixerit nobis, Eamus de sequamur deos alienos, lege diuina prohibemur audire verba prophet , aut somniatoris illius: quia tetat nos dominus Deus noster, ut palam fiat, utrum diligamus eum, an non, in toto corde nostro, de in tota anima nolira. Ob has igitur causas Deus omnipotens
haereses esse permittit. Quod & Cyprianus tractatu de simplicitate praelatorueleganter tradidit, dicens: Hinc hari
ses de factet sunt frequenter, de fiunt, duperuersa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitate.
Fieri vero hie Dominus permittit Se patitur, manente propriae libertatis arbitrio: ut dum corda de mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra, manifesta luce clarescat. Et post paulum : Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic de ante iudicij diem hic quoque iam iustorum
atque iniustorum animae diuiduntur,&a tirumento paleae separantur. Quod
de Tertullianus ante illum docuit, In exordio libri de pr scriptionibus aduersus haereticos. r. Cor. II. Deuter. I 3. Vincentἰus Lirinensis lib. aduersus ita reticos . vide Cornelium Ian senium in corcordiam euangelicam cap. 7 I. JIo Accedit Augustinus , in Ench Iridio dicens: Malum eminentius commendat bona, dum comparantur malis: nec enim Deus omnipotens, cum summe
bonus sit, ullo modo sineret, mali esse aliquid in operibus suis,nisi usque adeo esset omnipotens de bonus, ut benefaceret etiam de malo. Et ante illum Ct
mens Alexiarinvs Iibro primo stromatum: Diuinae sapientiς, inquit,&virtutis & potentiae est ossicium, non solum bona facere, sed illud quoque maxime, ut id quod per malos aliquos excogitaintum eii, ad bonum aliquem finem, Seutilem deducat, de utiliter ijs, quae videtur mala, viatur. Adde etiam quod, sicut Origenes in librum Numeroru i quit,V tatur Deus ne dum bonis ad opus sonum, sed malis etiam: illi cogitant malum, sed Deus vertit in bonum. Hec igitur utilitas ab haereticis prouenit, quod inter inimicos erudimur, &fides ac dilectio nostra potest esse probatior. Multa quippe ad fidem cath licam pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine exagitamur,ut aduersus eos defendi possint, & considerantur diligentius, de intelliguntur clarius, de instantius prςdicantur :& ab aduersario mota quaestio discendi existit occasio. Accedit etiam , quod i probatio haereticorum eminere iacit,
ruid ecclesia censeat, quid habeat sanaoctrina. Et ut Gresorius ait, Sancta ecclesia subtilius in sua semper eruditione instruitur, dum haereticorum qu qst onibus impugnatur. Denique ne logius abeam , ecclesia catholica per totuorbem valide lateq; diffusa, ut est apud Augustinum libro de vera religione,
omnibus errantibus utitur ad prosech suos, & ad eorum correctionem, cum euigilare voluerint. Vtitur enim gentiabus ad materiam operationis sui: schiasmaticis ad documen tu stabilitatis sui: Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Augustinus in Enchiri .cap. I I. Origenes in lib.Nume. homil. I . Gen. cap. viii. Grego. epist. ad Anastasium . Augusti . lib. de vera religione. cap. 6. de cap. 8. item epist. 1 o. & i l. & in psal. 67. &lib. i. de Genesi contra Manichetos
282쪽
nich os cap. I. c. vlti. 2 . quaest. 3. Isidorus lib. i. de summo bono cap. I9.
Vincentius Lirinensis lib. aduersus h reses. Nicephorus lib. 1 . ecclesiasticet historiae. c. 8. Beda , Petrus Lombardus, & caeteri in priorem Pauli epistola
ad Corin. cap. I i. Alex. Ales. parte. I. ugst. I 8. &q. 38. Torquem ada lib. .e ecclesia parte. 2. cap. F . Brunus lib. 2.
de haereti. c. vlti. Michael Medina lib. a. derecta in Deum fide cap. vlti.J Sanctus Chrysostomus in epist. I. ad
Grin. sermone. II. vere atque eleganter scripsit: Utrumque inuicem confirmatur, malitia ab incredulitate, & incredulitas a malitia. an Imus namque
qui multorum scelerum sibi conscius est, cum suturum Iudiciu formidet, atque exhorrescat, nolitque mutata vita in melius sibi consulere, incredulitate
quietem animi quaeriti nam si tu resu rectionem negaueris S iudicium, dicet ille; igitur neq; ego scelerum meorum poenas dabo. N Theophylactus In χ. Gisto. ad Tiino. cap. 3. Qui nullius Mi boni conscius eii, prauis doctoribus facile obtemperat, seipsum consolans, quasi no sit daturus poenas propter opera sua.&Aeneas Sylvius in ristoria B hemica: Grauati vitiorum sarcina,non quibus explicent, vitamque corrigant, sed que cςptum iter approbent, ea dogmata facile imbuunt. & alius recte dixit : Qui ad legem Dei cupiditates suas dirigere grauantur, hi legem Dei ad cupiditates suas detorquere conantur. atq;
ea quidem sunt, quae hodie tot haeretis eos faciunt, qui sibi persuadent, sola fide in cetium perueniri posse.
r TDololatriam quis primum docuerit. test, et quid oratio sit,et quot modis fiat. Σ Idololatria quidsit,ct quid etia idola. s Idololvira non est qui hostiam non conse3 Harss nomunquam idola appellatur. cratam, Nel dynones in angelos lucis 4 morationis genus triplex est. transfiguratos, bona fide adorat. s Latria cultussoli Deo debetur. Io Idololatra lege viuina Hieris testamen 6 Idololatria maxima quae sit. ii mortis perna assciebantur. 7 Haereticus ipso facto censetur, qui sacri II Idololatrae quomodo puniantur. ficta idolis ossen. 12 Idololatra acriter in sacris literis et sant Idololatria ex orationibus cognosci po- ctis doctoribus reprehenduntur.
V M humani generis sempiternus hostis iustissimo Dei iudicio precipitatus suisset cuangelis suis e caelo in
non desti tit ab eo tempo re, neque in Ultimum seculi diem cessabit unquam , pestiferis artibus, dolis de fraudibus,cuetis hominibus insidiari, eos perpetuo
instigans in staterna odia, homicidia, adulteria, aliaq; multa execranda flagitia : sed prima ab initio cura illi fuit, ut homines in idololatriam induceret, ut miseras
283쪽
miseras multorum animas a vero Dei cultu, quo solo mundantur & sanatur, auerteret. Sunt quippe daemones, ut August. ait, spiritus nocendi cupidissimi, a iustitia penitus alieni, superbia tumidi, inuidentia liuidi, fallacia callidi: qui cultum Dei ad se ipsos enixe trans ferre student: quibus artibus iam olim uniuersum sere orbem impietate atque 3 idololatria repleuerunt: usque eo sapietes alioqui viros excreantes,ut quamuis Deum cognouissent, non tamen sicuti Deum glorificarent: sed mutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, de volucrum,& quadrupedum,& serpetum, comulantes veritatem Dei in m dacium , de colentes creaturam potiusquam creatorem. Sed cum hodie sint pauci, qui in idololatriam incidant,breuiter de ea disseremus. fAd Roma. cap. 1. August. lib. 8. de ciuitate Dei. c. 22. cap. neque mirum. 2 c. q. 3.31 Est autem idololatria, cultus Deo debitus, creaturae exhibitus. Vel est, honor diurnus exhibitus creaturς reprςsent atq per aliquam sensibilem forma seu figuram, quae dicitur idolum. Gen ratius vero idolum hominis est, quidquid plusquam Deum colit aut di sigit: Origene dicente, Unusquisq; quod prγcaeteris colit, quod super omnia mir
tur de diligit, hoc ei Deus est. Cui confine est, quod Cyprianus inquit lib. de duplici martyrio. Quidquid homo quiuis Deo anteponit, sibi Deum facit. Neque tantum committitur idololatria, cum simulacra coluntur,sed etiam cum creatur , loco creatoris diuino cultu honorantur. Hoc autem peccatum in Exodo maximum esse dicitur: quia sicut interrena repub. grauissimum est, regiuhonorem alteri, quam vero regi impendere: sic maximum crime esse videtur,
si quispiam diuinii honorem exhibeat
Creaturae: quia quantum in se est, alium Deum facit,& minuit principatum v ri Dei, de ex quat creaturam creatori.
Orige. in lib. ludi. homil. a. glo. lib.
I. Reg. c. II. Exo. 32. Tertulli. lib. de
idolola. Alex. Ales. a. p. q. IT 8. Tho. 2. 2. quaest. 93. JNonnunquam haereses appellantur idola. Hierony. explicans illud Zach riae: Disperdam nomina idolorum de terra, inquit: Sicut idola fiunt manu artificis, ita haereticorum peruersa do strina, quodcunque simulauerit, vertit in idolu , & facit pro Christo adorari A tichristum. 6c in EsaIam cap. 2. Post mus dicere, quod omne dogma contrarium veritati adoret opera manu u suarum, de constituat idola in terra sua. de in Ezechielem cap. t 8. Idola, idest simulachra, quae de suo corde finxerunt, omnes haeretici ficiunt. de in Osce cap. I O .Hqreticorum terra foecunda est: quia deo acumen sensus de ingeni j percipietes, ut bona naturς in Dei cultum verterent, secerunt sibi ex his idola. Nullus enim potest haeresim struere, nisi qui ardentis i ngenii est, & habet dona naturiquς a Deo artifice sunt creata. Et Augustinus: Est alius deterior & inferior cultus smulachrorum, quo phantasmata sua colunt, de quidquid animo errate, cum superbia dc tumore cogitando imaginati fierint,religionis nomine obseruant. Et Vincentius Lirinensis, ali na ab ecclesia dogmata, vetus testamentum , Deos alienos appellare scribit. Triplex est genus adorationis: latriae, duliae,& hyperduliae. Latria est cultus Deo debitus. Vel summae venerationis cultus soli Deo exhibendus et Vel est voluntaria professio diuinae maiestatis. Dulia est honor, vel cultus qui exhibetur creatura ratione alicuius bonita-
284쪽
iis, sanctitatis, vel virtutis: & haec exhibetur sanctis. Hyperdulia est adoratio dignior dulia: quae quidem exhibetur
creaturae, rat Ione excellentiae singularis comunicatae a Deo: & hac veneramur sacratissimam virginem verI Dei matrem : cui non qualiscunque dulia debetur, sed illa, quae per dullam , quasi adlatriam accedit. Γ Tho. Duran. & caeteri in lib. 3. senten. distin. 9. glo. & interpretes in cap. venerabiles. de conse a. distin. & in Clem. I. de religi.&Vener. san. Consessio Polonica. de spe& oratione. cap. 38.J3 Soli Deo debetur cultus latriae, non solum interior, sed etiam exterior: ut enim Augustinus ait, Exteriora sacrificia signa sunt Interiorum, sicut verba signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes atque laudantes, ad Deu dirigimus signiti cantes voces, cui tamen res ipsas in corde, quas significamus, offerimus: ita sacrificantes, non aliter visibile sacrificium offerendum esse nouerimus , quam ei, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificiu nos ipsi esse debemus. Soli igitur Deo debetur spirituale sacrificium, sicuti creatori nostro, & su mismo bono, &vltimo fini, in quo beatitudo animae nostrae consummata consistit: eius contemplatione beati sunt angeli , eadem de nos beatos esse futuros credimus & speramus. Illa namq; viso Dei, tantae pulchritudinis visio est,& tanto amore dignissima, ut sine hac, quibuslibet alijs bonis prςditum, atque abundantem non dubitet Plotinus infelicissimum dicere. f Augusti. lib. Io.
de ciuitate Dei. c. I s. dc c. 16. Tho. 2.2. quast. 8s. J6 Tanto stupidior ac deterior est idol
latria, quato vilioribus ac deterioribus creaturis diuinus honor exhibetur . Nam peccatu fit grauius ex vilitate rei,
in quam diu Inus honor trassertur: quia id magis contra rationis & nature ordinem est :& eo maior contumelia Deo infertur,quo vilior est creatura, quς prς Ponitur, aut exaequatur ei. Cςterum
idololatria illa omnibus aliis detestabialior est, qua cultus Deo debitus daem nibus tribuitur. Quod tribus potissime rationibus comprobatur. Prima,
quia dc mones sunt inferiores brutis deiςctione propriet malitici ac miseria culpq & poene r altera, quia sunt hostes &inimici Dei: tertia, quia periculosior est hominibus talis idololatrIa. Magis itaque Deo displicet, qui honorem ei debitum tribuit inimicis Dei pessimis: dc qui seipsum in maius periculum inijcit.
Sunt enim dς mones ad decipiendum vigilantissimi, neque est ullum malorugenus, quo non delectentur,& deorum induti personam, in errorem atque stultitiam impulissenos gaudent. Magna , Dei misericordia necessaria est, nequisiquam cum bonos angelos amicos te habere putat, habeat malos dς mones amicos fictos: eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac sallaciores patitur inimicos. Magna enim miseria nostra, ignorantia tanta premitur, ut facile istorum simulatione saltatur. l. liberi. C. de in osti. test. August. lib. 3. de ciuita. Dei. c. 7. & lib. 1 9. cap. 9-J7 Qui sacrificia idolis citari, aut illis tribuit honorem diuinum, ipso facto censetur ii reticus: quia in tam graui
crimine prssumitur malus animus. Neque excusatur omnino qui metu
coactus est : nisi sorte coactio fuerit prςcisa, ut alibi diximus. fcap. I. de
P qium. cap. nunc autem. 1 I. distin α
285쪽
3 Perorationes & precationes cognosci quoque poterit idololatria. Est enim oratio actus religionis proprie pertines ad reuerentiam & honorem Deo exhiabendum: per quam homo Deo subijcitur, & profitetur se eo indἰgere sicuti
aut re suorum bonorum. Fit autem
oratio dupliciter: vel petimus aliquid ab ipso Deo, quod solus nobis dare potest, ut gratiam dc gloriam : ad quas co- sequendas ordinari ac dirigi debent omnes orationes nostrae: vel aliquos oramus, ut pro nobis intercedant, quod
petere possvinus a sanctis angelis de ii minibus, ut eorum precibus & meritis orationes nostrς suum effectum habeat. Igitur qui hoc, aut illo modo, senestas preces offert idolis, daemonibus , aut speudoprophetis, hoc ipso vehementer suspectus ac pene covictus esset. Proinde consultissime quodam instructionucapitulo praecipitur inquisitoribus, ut diligenter inquirant, de oratiouibus liqreticorum : quia ex illis maniseste constabit de animo & intentione reorum , de consessiones eorum veras esse apparebit , neque facile reuocare illas pol runt. Nemo enim orationes memoriqcommendat,qui eas non putet sibi profuturas. f Tho. 2. 1. quaest. 8 3. prima Instruct. Hispal. cap. 4. Js si quis tamen hostiam non consecratam, vel daemonem transfiguratum in angelum lucis, aut in effigiem cuiuspia sancti, bona fide adoraret, prςsertim si id faceret, insuperabili victus ignorantia , non solum idololatra non esset, ve
rum etiam tantundem mereretur, quan
tum si angelo lucis , aut sancto viro du-liae adorationem exhibui siet. glo. 2. Corin. I I. Theol. in lib. 3. sent. distin. s. Alber. in rub. de haere. lib. c. qu st.2. num. 61. Jro Idololair lege diuina veterIs testameli, poena mortis coercebantur. Verba legis haec sunt: Qui immolat dijs, occidetur, praeter Domino soli. Ordo auteiudici j, & genus poenae traditur plenius in Deuteronomio his verbis: Cum rein perti suerint apud te, intra unam po rarum tuarum , quas dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant malum in conspectu domini Dei tui, Sc transgrediatur pactum illius, ut vadant & serviant dijs alienis, & adoret eos, Solem & Lunam, & omnem miliatiam caeli, quae non praecepi: & hoc se rit tiae nunciatum,audiensque inquisi ris diligenter, & verum este repereris,& abominatio facta est in Israel, educes virum ac mulierem, qui rem stet Ieratissimam perpetrarunt ad portas ciuitatis tuae , de lapidibus obruentur. Exod. 22. Deuter. II. JI, Helias interfecit prophetas Baal , &Iheu alios multos idololatras . Moyses Itidem eos, qui vitulum adorauerant. Et Asa propter Idololatriam, matrem suam regno priuauit: quemadmodum in Exod. & Paralipo. & in Reg. libris plenius continetur . Iure quoque ciuili poena mortis cum publicatione bon rum idololatrae puniuntur: sed pontificio iure inquisitores perinde procedent aduersus Christianum hominem, qui in idololatriam inciderit, atque aduersus quemcumque alium haereticum,uel apostatam. Aliud autem erit, si Iud usvel Saracenus idololatra factus fuerit: illum enim inquisitores punire non poterunt: cum aduersus haereticos tantum
iurisdictio eis mandata sit: & ita ego censeo , quidquid alii putent. Exod.
32. lib. 3. Reg. c. I 8. &lib. . C. IO. lib. 2. Parali. c. I s. dc. l. ex senatus cosulto. de sicar. l. i. dc penul.C. de Paga. Alber. in rub. de haeret. lib. 6. q. a. nu. s. c. gaudemus. de diuortijs. J
286쪽
ix Postremo, aduersus idololatras multa in sacris literis & sanctis doctoribus passim scripta sunt. Ac primum in lib. Sapientiae legitur: Insoelices sunt, Se inter mortuos spes illorum est, qui appel-
lauerunt Deos opera manuum hominu , aurum, de argentum, artIs inuentione, .&similitudines animalium, aut lapide inutilem, opus manus antiquae, & cin. tera. Et Propheta regius inquit: Ddentium daemonia. Et Hierem. Si facitomo deos, ipsi autem non sunt dis. Et Paul. apost. Scimus quia nihil est idolii in mundo, & quod nullus est Deus nisi unus. Et Baruch , de Petrus , & caeteri. alia plurima in eam rem tradiderunt. Prpereo Cyprianum , Lactantium ,
r TMaginum usus nouus non est, neque ab in bominibus inuentus . . x Imaginum Uus iam erat Mosis tepore.
3 Imaginum sanctarum Uus in euangelia ea lege vetusti mur est. 4 Imago Saluatoris nostri ab ipso Vicodemo facta est: statua ad eius similis dinem a muliere pro uio laborante illi erecta memoratur.3 Imaginem Christ, sacrati a m tris eius, principum apostolorum Lueas euangelistas depinxit. 6 Imaginum sanctarum usum eatholicare clesia induxit, docuit, eruauit. Imaginum sanctarum Uus,qus commoda christianis bominibus importet. 8 Imagines sanctas colendas esse, in te- . plis collocandas septima synodus generalis praecipit. s Imaginibus eadem veneratio exhibenda
est, qua anctis ipsis. Io. Imagines fractorum dupliciter asscere
Athanasium, Cyrillum, Aug. Sc ingens agmen. f Sapien. c. I s. cum seq. Hiere.
Clemens lib. s. recogniti. & alter Clemens Alex. lib. adhortatorio ad sentes. Cyprian. de idolorum vanit.&lib. de exhorta. nrar . Nazian. oratione In sancta epiphaniatu lumina.Chrysosto. lib. singulati contra Gentiles. Lactan. in priorib. libris diuina. in m.& ibidem Aug. de civi. Dei. Tho. contra Gentil. plenius de melius Cyrillus,decem libris contra Iulianum. Pet. Crinitus. lib. 3. de honesta disciplina.cap. I .dc lib. 23. cap. I 2. Iustinus martyr apolo. 2. pro christianis, Se oratione paraenetica ad
Gentes.Philo lib. de decalogo. J
possumi eorum animos, qui eas inspia
ii Imagines sanctorum improbanda non sunt, propter periculum quod inetici confingunt. I a. Imagine aliqua si populus abuteretur , aut perictilum idololatriae immineret, quid aciendum esset. I 3 Imagines deformes ct profanae in teplo, Dei pingenda non sunt. r Imagines deorum opseudopropbetam eonfringi debent. er eorum templa d ruenda, aut in alium Uum commutanda sunt. is magines deorum, ct eoru templa, mutati combusserimi in veteri testamento. I 6 Imagines templa deorum multi chriastiam olim diruerisu oe combusserunt. ir Imaginibus sanctis iniuriam inferens aptibuscunque puniri debet.
18 Imaginibus sanctis iniuriam faciens ab inquisitaribus puniendus est. II i 9 Ima-
287쪽
Is Imaginum sanctorum violatores irri puniendi sine a iudicibus Melesiasticis. sores qua poena sint coercendi. 2I Imaginu sanctorum contemptores ab in-xo Imaginum sanctorum irrisores quomodo quisitoribas quo pacto coercedisunt.
error fuit quorunda haeis reticorum , qui sanct rum imagines reproba- - re, & ab ecclesia pellere frustra conati sunt: quos haeretici quoque huius temporis sequuntur. Xenaias a quidam genere Persa, & Brtuna seruus, peridoneus satanae minister, primus, audacem animum,& os impudens v cem illam euomuit, Christi & eorum, qui illi placuere, imagines venerandas non esse, ut Nicepho. in eccle. histo. est author. verum haec haeresis multis magnisque concilijs iam olim damnata suit: sed illo praecipue quod sub Adriano
primo celebratum est , in cuius actione 32. memorantur plurimi sacri doctores, qui usum imaginum ab ipsis apostol rum temporibus in eccleua viguisse testantur,& eas este venerandas SI adorandas docent. Qui autem illic recense tur, hi sunt. Grego. Nisen. Basil.Chryso. Cyril. Athanas. Ambrosius. 5 Hierony. quibus addo Eusebium, Socratem,Gr Sor. ac Damasce. qui asserit nos habere usum imaginum ex traditione apost Iorum . Est igitur imaginum vias, nec nouus, neque humano ingenio inuentus: sed diuina & apostolica instἰtutione introductus, ex veteris ac noui testamenti scripturis, apostolicis traditionibus, sanctorum patrum & conciliorum d cretis, &omnium seculorum consumtudine de usu approbatus: postremo plurimis maximis, verissimisque miraculis illustratus. Eusebius lib. 7. eccle. hita. cap. I . Socrat. lib. 6. tripari. cap. 43.
Grego. episto. 13. lib. 7. Dama lib. fid. orthodo. cap. t 7. Pagninus Lucensis in Isagogis ad mysticos sacr. scriptu. sensus lib. 8. c. I 6. Nicepho. lib. I 6. c. 17. Linda lib. 3. Panopitae euangelicae cap. 23. JPopulus Hebraeorum in idololatriamCOnus admodum erat:sed nihilosecius eus ipse Moysi praecepit, ut cum Pr piciatorio duos cherubim aureos fac ret: quorum Paulus quoque meminit in epistola ad Hebraeos. Et ide Moyses iussu Dei, serpentem aeneum secit: dc intemplo illo Salomonis imagines ch rubim fuere. Exod. 2 s. ad Hebraeos s. lib. 3. Reg. cap. 6. JVetustissimus quoque est imaginum usus lata euangelica lege. Nam Aug Ius, Edessenorum princeps, desiderio Christi perculsus, pictorem eximium ad eum misit, eique ut diligenter & accurate faciem eius in pictura essingeret, imaginemque pro desiderato illo sibi afferret , imperauit . Et ille quidem venit, atque in loco sublimiore stans, pingere Christi vultum , ut decebat,
conabatur e cum vero coeptum opus
non succederet diuinus quippe splendor, & gratia in vultu eius coruscans impedimento erat) re ea cognita Salu tor textum lineum petit, in eoque prius loto, siciem sua exprimit, & ad Aus rum mittit. Dicitur quoque Persarum rex, manu insenioque promptum pictorem misisse, & per hunc seruenti fidei desiderio, simul & ipsius Christi,
di quae eum diuino modo genuit, matris, quam celerrime imaginem dep
288쪽
ctam acoepisse. Per eam autem ima ginem Saluatoris Edessa ciuitas contra vim Persarum seruata est: quemadmodum Nicepho. in ecclesiastica historia
memorat lib. 2. ca.7. & lib. II. c. I 6.
4 Insuper etiam Saluatori sessigiem ab Ipso Nicodemo factam suis le , diuus
AEthanasius lib. de passio. imagi. Christi testis locupletissimus est. Et mulier illa sanguinis profluuio laborans, quae a Saluatore nostro curata est, in memoriam eius beneficii statuam Christi, pro aedium suarum soribus erexit: ad cuius statuae pedes herba nascebatur, quae aduersus omne genus morborum auxilium habuit praesentissimum. De qua loquens Euseb. inquit: Hanc statua ad similitudinem vultus Iesu formata esse tradebant et quae permansit ad nostra usque tempora, sicut ipsi oculis nostris inspeximus: & eius quoque semel atque iterum Nicepho. in eccl. histor. meminit. Euseb. lib. 7. cap. I . Ni cepho. lib. 2. cap. I F. & lib. Io. c. 3 o. Js Et Lucas euangelista primus Christi, dic eius sacratissimae matris, atque item principum apostolorum effigiem pingendi arte adumbrauit: & Pulcheria Augusta imaginem illam Dei genitricis habuit, quam diuus apostolus Lucas suis ipse manibus depinxit, illa adhue vivente, de tabulam ipsam vidente, gratiamque a Deo illi sermae suae immitte te: ut a Nicephoro lib. I s. memoriae proditum est. Ac Lucas qui deprimus
eas imagines accurate manibus suis depinxit : deinde vero ex veteribus alij rue viri, pro eo atque par crat, V diruatores idem secere: Ethnica quὼdem illi sertasse consuetudine ducti: sed ecclesia inde acceptum magis ac magis adauxit prouidentia Dei curante, atque dii ponente non modo effgies de statuas, verum etiam velles,
baculos, de lectos sanctorum stlorum
virorum conseruans ad memoriam eorum sempiternam. Haec Nicephorus
lib. 6. ecclesia. luit O. cap. I 6. &lib. 2. cap. 4 . dc lib. I . cap. 2.& lib. I s. cap. I . JPrperea, Catholica & apostolica Christi ecclesia, columna & firmamentum veritatis, continua seculorum serie ima sinum sanctaru usum induxit, docuit, seruauit. Postremo maxima, plurima, utilissimaque miracula, quae proculdubio signa sunt euidentia diuinae voluntatis imaginum sanctarum usum semper te viaque illustriorem reddunt. Nemo enim est, qui nesciat in plurimis Christianorum templis , apud ima- g nes Christi & sacratissimae virginis, atque adeo multorum sanctorum vir rum, magna quotidie miracula fieri . Vidi ego , vidit quin etiam uniuersa Hispania, Pusionem quendam, cuius lingua penitus fuerat a latronibus excisa, qui coram imagine illa sacrati simae virginis quae in municipio Anni supi summa veneratione colitur repente sine lingua, viam linguet usquem accepit, ut eas quoque literas clarisi si me pronunciaret, quae non nisi dentibus lingua percussis recte exprimi possunt. Sed id genus miraculorum pleni sunt libri historicorum veterum 3c n uorum. Nicepho. lib. I A. cap. 46.&lib. I 6. cap. 3 6. Marcellinus Comes in chronico. diuus Grego. lib. 3. dialogo. cap. 3 2. Victor lib. s. de persecu. Vandalica. Iustinianus in. l. I. c. de Ois. praese. praeto. Africae. JImagines autem quam plures nobis
utilitates afferunt. Excitant enim &conseruant memoriam eorum, quae a Christo&sanctis Dei hominibus gesta sunt.
Eas praeterea honoris causa ponimus,Velut stimulos intuentium ad virtutem,
289쪽
& ut in illis legat vulgus illiteratum, &aliquanto quam in scripturis emcacius, fortia facta, gloriososque triumphos Nagones ducum nostrorum. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus. Accedit Salustius,
qui in praesitione belli Iugurthini inquit: S pe audiui ego Quintum Maximum, Publium Scipionem, praeterea ciuitatis nostrae praeclaros viros solitos dicere, cum malorum imagῖnes intuerentur, vehementissime animum sibi ad virtutem accendi: scilicet, non ceram
illam , neque figuram, tantam vim in se habere, sed memoria rerum gestarueam flammam egregiis viris in pectore
crescere, neque prius s edari, quam visetus eorum famam atque gloriam adae
qua uerit. Et Plato dialog. Ir. delegi. Deos non videmus quidem, sed eorum imagines fabricamus, easque licet inanimes dum honoramus, Deos ipsos existimamus ob id maxime nobis gratos& propitios fore. Imagines igitur ponuntur & fiunt in honorem & cultum Dei & sanctorum, in eruditionem P puli. ad contemplationem,pietatem,&imitationem.
8 Inde illud est quod in septima synodo
generali traditur his sere verbis: Si facimus hominum piorum similitudines,
non tamen ea fiunt, ut adorentur vi dij:
sed ut eas videntes, ad imitationem iacinorum illorum irritemur:& quo mens per ea quae conspicit sursum volet. Et mox: Omnibus manifestum est, cum audimus virilia & fortia sanctorum facta, constantiam sertitudinemque animorum illorum, nos beatificare & Iaudare. Quin etiam cum in diuinis scripturis sanctorum vitas legimus, cummin picturis ea idem contemplamur, inmemoriam reuocamus, quantopere in
Deum seruore suerint accensi. Nam quae oratio per aud Itum exhibet, haee scriptura tacens per imitationem ostendit. Postremo in definitione eiusdem synodi, Patres his verbis concludunt :Sanctorum nostrorum, & diuinorum patrum doctrinae insistentes, & catholicς ecclesiae, in qua Spiri tus sanctus inha cbitat, traditionem obseruantes, definimus cum omni diligentia & cura venerandas, & sanctas imagines in templis collocandas Dei, habendasque tum in sacris vasis de vestibus, tum in parietibus & tabulis, in Oibus priuatis,in vij spublicis: quo scilicet per hanc imaginu --
inspectionem, omnes qui contemplantur, ad prototyporum memoriam & recordationem & desiderium veniant illisque salutationem, S honoraria ad rationem exhibeant. Haec ibi, & alia in eandem sententia plurima. In sum ma, imagines instruunt simplices, admonent sapientes, assiciunt omnes. Septima synodus actione. 4. cum seq. c. perlatum . de consecra. dist. 3.& octaua synodus generalis actione tertia. Brunus libro de Imaginibus cap. I s. JEadem autem veneratio exhibeda est
imagini, quae sanctis ipsis: honor siquidem imagini exhibitus ad prototypum refertur: & qui adorat imaginem, adorat & sanctum illum,cuius forma,& figura est imago. Quod Athanas. lib.
cotra Arrianos aptissimo exemplo cO-
firmat dicens: In imagine regis forma& species est, in rege vero ea quae est in imagine, forma existit: impermutabilis autem est in imagine regis similitudo, i ta ut qui imaginem inspexerit, idisum quoque regem simul inspiciatma sus, qui regem cospicit, nouit eum esse. quem in imagine conspexerat, quando uidem aute ex eo quod similitudo noiffert, volenti post imaginis inspectionem regem vider recte dixerit imago,
290쪽
rio in illo sum, de ille in me: dia quod
in me vides, vides & in illo. Accedit etiam Ioannes Chrysost. quadam oratione scribens, Qui iniuriam facit Imagini, eum qui per imaginem reproentatur, iniuria affecisse intelligitur. Unde& qui imaginem imperatoris violauit, non secus atque si imperatorem ipsum contumelia affecisset, punitur. Ex his igitur constat, eadem est e debere veneratione imaginis & prototypi: quod receptius quidem est a plerisque: quamuis nonnulli dissentiant. t Chrysost. in
oratione in Peluin. Conrad. Brunus. it. de imagin. c. 2 o. Martinus Ayala. lib.
de diui. de eccl. tradi. titulo dei magi. JI o Caeterum, duplex esse potest motus animae in imaginem: prior, quo in tysam imaginem fertur, dil in ea sistit, materiam tantum , aut formam considerans : scilicet, lignum, aut lapidem, a gentum , aurum, vel picturam : Alter motus esse potest, contemplans imaginem , tanquam reserentem & reprς lentantem prototypum. Priori modo nulla debetur imagini reuerentia : imo idololatria esset, argentum, aut aurumsaliamque materiam, vel artis inuentionem adorare: posteriori autem motu,
sanctas imagines adorare,iustum & pia est. Quem igitur imaginibus sacris impendimus honorem, non tam ipsis impendimus picturis aut statuis,qua illis, Zos nobis reserunt. Illum, inquit sanius Gregorius, in toto corde diligis, cuius imaginem prae oculis habere desideras . Nec nos ante imaginem, quasi ante diuinitatem prosternimur, sed illum agoramus, qu em per imaginem, aut natum, aut pali um, aut in coelestis gloriae throno resid entem, recordamur. ii Non sunt ergo sanctorum imagines
improbandae, quia haeretici suspicetur, quosdam propter illas in idololatriam
incidere: neque enim tam rudis est populus Christianus, ut ignoret modum, quo sunt imagines adorandae, neque si
uispiam in hoc erraret, dissicile esset,
tum ab errore reuocare: neq; propter quor udam abusum qui est Lutheranorum, baculus arundineus repudianda& condemnanda sunt optima. Demu, qui imagines damnat, non modo in Deum,& in ecilesiam blasphemus est,
sed contra omnem omnino rationem,& contra naturam pugnat. Nam cum
usus imaginum introductus sit ad memoriam eorum, quoru imagines sum, naturam profecto damnat, qui hunc modum cognoscendi per imagines, a serre conatur. Omnis enim cognitio nostra in imagine& similitudine fit, necesseque est intelligentem phantasmata speculari: nec aliquid cognoscere pota sumus, nisi formata prius imagine incognitiva facultate. Neque refert, an visus externe moueatur per imaginem externam : an sensus interior de intellectus per internam: cum utrobiq; sit eadem ratio de modus cognoscendi, per modum videlicet similitudinis naturalis inter imaginem de rem ima nati ne comprehensam . f Aristo. lib. 2. de anima. :Martin. Peresius Atala lib.de diui. &eccles. traditI.corollario de imagini. sanct. lib. Reg. c. I 8. JI a Sicubi tamen periculum idololatriae immineret, aut populus aliqua imagine abuteretur: tunc pontificis, vel praelati authorItate liceret imagines tollere, delere, aut frangere: idque s ne scandalo populi,& sine offensione sanctorum faciendum esset. Quamobrem olim Ezechias aeneum serpentem, quem ex praecepto Domini Moyses fecerat, confregit : non quia malum erat serpetem illum habere, sed quia videbat populum