Iacobi Simancae Pacensis episcopi De catholicis institutionibus liber

발행: 1575년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류:

511쪽

habenda est. I 14 Testimonim itorum fustem mum est 3c Testes duo sint neres' θ ad platam hae qui eundem, pr ealtatumque Armore sis probationem. .Id . V l . i A nouasserunt. 3 Participi criminis nullam fidem haben- s s risus legitimur en in causa haeresis is, iam esse,sintqui assercvtu li qui haereticinniudicibus indicat . 38 Soeiocriminis credendum om/ydom. Testi, qui contra hereticum dixi r Mo3 9 Tesimonia, etiam fide 4 ηέ o ho triens temonium sim reuocat . γο- tri minum, nullam habent pondus ut bis ii modo credendumst.. quae ab ali's aulierint 17 izesis quamuis moriens te orim re- i o Testes oculati maxum ρφηJus baseent vocet quod dixerat, priori elui te o i adfatiendam fi m. l .i aro re ae si xuosan m i υ, - , i - nificari neque Musi raetisic traca- 18 Testu Mqtta norinarium dicit mra, Mod tholicosia in i t m ira.i i prius scarus erat, in v baresis , insti mures retici a sacvsu b in te dia intexd baiarental est. evm admittendum est.. in . id sy Testi morienti cur magis cretandum sit. 3 . TUιmonium baretιcurum quando alias Oo Testimonio posteristri fidem habendam ia' admitti post. non esse , qui putant , audiendi su Testimonii h etis' reripiendum . a. irii: N. ι.us ad reorum deson uom, - qnidara iεi Testibussingularibusseu discordibus, M putant. . i . . , rix i i metsi plura sinu, haereses probari pie s Testibus haereticis ornηlla modo crede ne nequit. . . ., ἱέ. dum sit. tar Testrasngui res qui e Irari' sunt, de s Testimonium e et suos coit Languineos sebi ipsis abrogant. . PHIdicerem causis criminalibus nemo co- 63-iTestesplutimi singulares O prorsus di gi potest . , .i uersi, perinde sunt, ac sνmus tumetum

Testimonium dicere tenetiist quilibet ad- modo tis caretur. uersia consanguineos Dos in cam hoc ε Tepes diuers c singulares, side rebus

resis. . connexis testimonium dixerint, ph a i 8 Ten onium cous guineorum atae . quam femiplenam probationem fa-su consanguineos, cur validissimum ciunt. .i a TD. 'i , e σ1 Te Imbrisngularibus sufficit probare ' Tinimoniam fassium qui contra partes ad probandam rem indiuiduam sanguineum dixerit, cur seuerius pu- vel commvum actum . nisi debeat, quam qui aduersus extra- cs Testes singulares, qui de singulis specie neum. res. bus testimonium dicunt, fuscisω ad iso Testes, etiam publicatis testimoniis , probandum aliquid generale , vi multi

semper admittendi sinit in causa ha- censent. .

resis; si Testibus, qui desingulis Epeciebus tesia

si Testes cur semper admittimssint in cauo monium dicunt, non esse habendam m. sa haerem. i dem, verior est fontentia. - tsi Testes concordes esse debent, τι fides cs Testibus singularibus probaripos alia

eis haberi queas..: quem haereticum esse, i qui asperans s Testimoni,s illorum plana fides babenda 63 Testibus singularibus probari posse es cst,qui concordant in rerumsu santia. quem haeretici 'esse, periculosa cy

512쪽

Titulus LXIIII.

zo Testes singuiares noususscereas proba 8 Fas testes quot malorum cavo sint. t., liti em barem , rationibus SI Falsi testes qua poena coerceri pol ni in

i Tectibus sini gularibus si baere probari 36 Falsus testis puniendus est poena talionis ' posset, mustasioquerentur absurda. in causis criminalibus. imι I tri Testibus pluribus frigularibus probari 87 Falsus testis quomodo coercendus siti posse aliquem hareticum esse in gene- .itti se duodecim tabularum . Nulla I. ἐre, ineptissime nonnulti dicunt. 33 False testes hodie non sic damnantur, be 3 Teses mPrete deberum test vij ra- esaxo praecipitentur. D 1 rionem reddere. ii ii sy'Falsi testes qui Hrum catholicum her γε Testiusmgularibus Pe in genere, istum esse testantur, omnium pestat. neque in ecte probatur barem. . funt. 7ue Testes de eadem specie haeresistestifico so Faseus tectis in causa baerem quomodotes, qin uis segularessim in loco π puuiri deberi. s su-- tempore, toncordant in eisdem bar yi Falsi testisqui βο testimonioparum V m probatione. euerunt, qua poena asciendi sint . Tempus e locus non sunt hinc stantis θα' False testis, qui combustus fuit, utrum necessaria adprobandam haeresim .i fit, , σ nepotes infames sint. Testibus singularibus cum ad eundem fi 93 Tationis poena nou πιι debent inquisitonem tendunt, ct plures sunt, e fide res, nisi ob maximam causam . digni, des plene haberi test. y Falsus testis in causa. haeresis an admit-s Testes quomodo idonei probari pUlat. tendus sit ad poenitentiam, si prius ve-7' Testes quomodo resutare post reus . niam petat, quam cumiae seculari relin-So Exceptiones que admitti debeant,aduo quatur. fustestes. 's'Rissius testis quisestsum detulit, mitiussi Exceptiones si iuste ad sustestes Obise puniendus es. ' . V ciantur, admittendus reis es ad earum dis rissem qui astro, aut q:ιouis alio modo probationem l i cora Uit. ut fissium diceret testimouia 82 consanguinei reora admittendi non e - si quo pacto puniendus sit. V ad probandas exceptiones contra te- Ierabetis facimu . λ fles accusatoris. J - s3 Testes si testibus adaersentur, qui aliis

τι Testis periurus,qui testisnonum siu quod sint praeberendi.

. iuraueratse celaturum, patefacit, qu

De testibus

Inil

E s T E s a testando di nili vero est, res tognitiae voluntaria concuntur e na teitati en sessio Authore Arist. lib. rhetor. ad linxeritiam nostram Alexa n. cap. detestimonio&testibus. exponere. Vnde testes Alciat. in l. plebs est. f. l .de ver. sign.Jdiet , quod ea, quae de x Probatio, quae testibus fit, inartifici res gestae ivemate - t lis api hetores dicitur: quia ipsa pertiunt,' in iudicram si olerasit. Testimo i secat et arte, ς rea causata sumitur sa de non

513쪽

& non colligitqraliqua ratione argumetationum : sed extra dicendi rationem eam accipit orator. Est autem fit iasma probatio, quae testibus fide dignis constat, quia hominum scientia nititur.

Vnde diuini3 Hebraeorum legibu fre-

quentissime cauetur, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. i l Arist. lib. i. rhetori. cap. diti. Cicero in partitioni. o t. c. a. Fabius. lib. s. . institu. orato. cre. is. Dedi. t . . nil sc. in omni . c. licet uniuersis. de testi. Is Caeterum non eadem fides omnibus testibus habenda est. Nam ex pers narum qualitate, plui minusue fidei his vel illis tribuendum erit. Quamobrem scuti iure consulti docent γ multa exploranda sunt in testibus, scilicet , n- .ditio, digni tasAliuitiae, paupertas, ami citi inimicitia, sexus, aetas, & id gegius alia. Cicero quoque in topicis inquit: Non qualiscunque perssina testimonij pondus habet. Ad faciendam enim tadem authoritas quaeritur: sed auilioritatem, aut natura, aut tempus affert. Naturet authoritas in virtute inest maxia. me : in tempore aute ui multa sunt, quae afferant thoritatem: ingenium, Pro, sortuna, ars, usus, necessitas. Nam dc

ingeniosos, & opulento , &aetatii spatio probatos, dignos quibus credatur putant, non recte sertassici sed vulgi opinio mutari vix potcst: adeam 3; omnia diragunt,&qui iudicant,&qui existimant. l. 2. cu sequenti .sside testibus. J Et in partitionibus oratoriis idem Cicero de singulis testibus considerare dolescet, si forte natura vani sunt , si leues, scum ignominia, si spe, s hieto, si iracun idia, si misericordia impulsi, si praemio, s gratia adducti testimonium perhibuerunt. Denique, ut Hadrianus imperator scripsit i quae argumenta ad quem modum probandae cuiqua: rci susii iat, nullo certo modo satis definiri potest.

Alias numerus testium , alias digni tos. aut horitas, alias veluti consentiens sa-ma confirmat rei, de qua quaeritur, fidem. Ad summam, iudex nis omnibus exploratis magis scire poterit, q*antai. fides testibus sit habenda. l. 3. g. i. Er. dc testibus. J is Ea tamen hoc loco praeterire non po-- tui , quae Alexander Theologus his .v er bis scripta reliquit: Humana leges con. siderarunt quinque in personis testium,

videlicet, mores, naturam, sertunam, animum, S statum . . Circa mores cori.

. siderarunt duo, propter quae non debet . fidei tellibus adhiberi: errorem,&malitiam. Propter errorem, infideles, pr pter malitiam, infames repellendos esse

a restimonio constituerunt. Item, circa naturam duo considerarunt, aetatem, de

sexum. In pueris despctus aetatis obnubilat. rauonem : in mulieribus sexus emollit voluntatem, propterea puer & mulieres idoneos no esse ad testim

. nium censuerunt. Item,circa fortunam

considerauerunt duo: conditionem ser Puit uti I, de aduersitatem paupertatis. Seruitus habet annexum dominationis tia iam Orem : paupertas vero temporalitatis amorem,quae solent plurimum ad mendacium inclinare. Item, circa animum

duo potissimum considerauerunt, intellectum, &assecuim: &in intellectu considerauerunt alienaetionem r tinnis, & in assectu libidinem voluntatis : de hanc diduxerunt in libidinem irae , quς est in odio, & libidine concupiscentiae,' quae est in desiderio . . 3Praeterea, libidinem concupiscentiς co

siderauerunt dupliciter: scilicet, quanta ad se, de quadrum ad alios. Et iuxta hanc distinctionem contingentium x parte anim i, quatuor genera per naruia testimonium perhibendum indigna

esti

514쪽

mitulus LXIIII. I

esse censueriint: videlicet furiosos, pr pter alienationem rationis : inimicos, propter libidinem voluntatis in irascendor domesticos, propter concupiscentia voluntatis respectu familiata ac mulato magis iudicant in idoneum esse teste in re propria respectu sui: quemadmodum beatus quoque Cyprianus eleganter quadam in epistola disserit. Considerauerunt praeterea aemulationem,ει- tus laicorum &clericoru,& alios personarum desectus: quas ob res multos ad perhibendum testimonium parum idoneos esse censuerunt. Est autem leg litas siue idoneitas person ς testis cantis, dignitas quaedam nominis, cuius testimonio debet fides haberi, absque omni suspicione mendacij. Inidoneitas vero est desectus dignitatis in persona , propter quem fides testi no habetur ob suspicionem mendacii. f Alexan. Ales

. p. q. 43. membro. 3. Cypria. episto.' lib. Gratian. In patrum decretis. 3. q. ψ.&iterum. q. q. I. cum seq. J Sed iam ad hqreticos reiiertamur quoties aliqui testificari volunt In causa haeresis, moneri diligenter debent ab inquisitoribus, ut ne yrece, pretio, ira, odio, aut qualibet alia illicita, vel iniusta causa, ullo modo falsum testimoniudicant. Ad haec, admonendi sunt ut considerent, quam graue si & horrendum tanti criminis innocentem alique

infamare.

8 In primis autem iurare testis debet coram iudicibus se dicturum omnino voritatem, idque sub serma solemni, quet

sere hodie est eadem ipsa, qua olim accusatores iurare solebant: v t ex Dein sthene intelligitur oratione aduersus Cononem, ubi tale iusiurandum mem rat: Iuro ego per Deos Deasque omnes, me omnino a Conone perpessu in ea,

quae coqueror: quod si sancte iuro, multa mihi bona eueniant,neque In posteruquicquam tale accidat: sn peiero, se dirus peream de ipse, etsi quid mihi est, aut futurum est. Sic iurant catholici per Deum, & cruce, de sacrosancta Dei

euangelia , se dicturos vetitatem : quod si fecerint, Deus illos adiuuet: sin autem contra, Deus eos condemnet.Testi autenon iurato fides habenda non est, etiasi

Qir alioqui fide dignissimus sit. c. ho

tamus. 3. qWaest. 9. c. nuper.de testibus.

I. iurisiurandi. C. eodem titulo. J9 Deinde, testes examinandi sunt ab inquisitoribus: & coram duobus relisi iis viris, clericis aut monachis rata facere debent sua testimonia, di fideliter scribenda sunt a publico tabellione ea omnia, vel a duobus alijs ad eam rem idoneis. Hoc propterea cautum, ut tot inspecta oculis, tot insinuata sensibus, falsi suspicionem excludant, scuti P trus Anchar. ait. fc. ut Oiscium. g. v rum. & inibi Domini. c. vlti. de haeret.

ro In eadem autem examinatione in quiastores diligenter perscrutari debent testimoniorum fidem , de subinde testes Interrogare multa de ante actis, multa de insecutis, ac de loco, tempore, per i sona, de caeteris quemadmodum olim ab oratoribus & patronis causarum te stes interrogari selebant. Nam cum in hoc iudicio rei, & eoru aduocati, testes interrogare non queant , iustissimum quidem est, ut In qui si tores in hac parte Patronorum personam induanti Oma quod in Deuterono. cauetur,ut iudices ciligentissime perscrutentur, an testes mendacium dicant. Et ad Galliae prouincias scribens Eleutherius Papa: Ω- dicantem, inquit, oportet cuncta rIm tri, & ordinem reru plena inquisitione distulere. Postremo, ad officium inquisitorum pertinet, vitam & mores te

515쪽

- - . Detesibus , si '

stium sedulo inuestigare, quem iam dum quodam primae instructionis capitulo plenius continetur. t Fabius lib.

s. in sti. orato. cap. I. Deuterono. Py.

C. Iudicantem. 3 o. quaest. I. prima instructio. Hispalen. c. I . JII Ad hoc, testium examinatio ab ipsi melinquisitoribus fieri debet: nec ullo modo est cuipiam comittenda, ex pros testes iuste sint impediti, &iudices ad

eos ire, neque facile possint, neque omnino debeant : tunc enim committere poterunt inquisitores testium exam, nationem vicario episcopI, vel alteri ecclesiastico iudici,aut certe alicui perito,& prudenti viro, qui tabellione siue s

cretario causae testimonia scribente, testes diligenter examinare, ac modum de constantiam , & alias testium, & t stimoniorum circunstantias ad inquisitores mittere debet. Et ita multis instructionum capitulis cauetur,& Iuri de rationi satis consonat. f prima instrv. Hispalen. cap. i . instrustio. 4.Toleta.

C. I . Bal. in c. I. de controuer. inuesti. lib. laudorum. Feli. in. c. cum causam.

de testi. Iaso. in . l. admonendi. de iure

Q. cap. i s. Ji 2 Polliint autem inquisitores cogere quecunque testem, etiam si sit persona egregia, ut coram eis se sistat, de in causa fidei catholicae testimonium perhibeat: hoc enim & iudicum authoritati , dc fidei fauori debetur. t glo. in c. i. de lestib. cogen. Domin . in . c. praesentium. de testib. lib. 6. Ludovi. Roma. notabili. oi . Iaso. in. l. ad egregias. de Iureiuran. Ji3 Id tamen prudenter fieri debet, ita ut egregiae personae, rogari potius, quam compelli videatur: id et enim urbanius& modestius est. Praeterea, illustres viri, & moniales, & alar honestiores sce-i Oo minae, non sunt sacile in Iudicium ab inquisitoribus trahendi: sed vel ad has

personas iudices Ire, vel certe alios mi tere debent: quod quidem ex dignitate, authoritate, honestate, aliosque testium qualitatibus constituendum erit. Caeterum, Urgulaniae quam supra leges amicilia Augustae, Tiberio temporibus

extulerat potentia adeo nimia Romanae ciuitati fuit , ut testis in causa quada, uae apud senatum tractabatur, venire edignaretur. Missus est praetor qui domi interrogaret: cum virgines vestales in foro, de iudicio audiri, quoties testimonium dicerent, vetus mos fuerit. Author Corn. Tacit. lib. a. annali.

I In caeteris criminibus testimonia diacenda sunt intra dilationem partibus concessam ad probandum , de procedi

non debet ad receptionem testium lite non contestata, quemadmodum in causis ciuilibus planius id constitutum est. cap. accedens. a. cap. quoniam. ut lite non contestata. Ji 1 Sed in causa haeresis, in qua inquistis

iudicis os scio fieri solet, dubiu non est, quin testes recipiendi sint lite nondum contestata. I c. quoniam frequenter. f. sunt & alii ut lite non contestata.Jis Ex testimonijs tamen receptis inquirete iudice, aut informatione suna mali in facta, nemo damnari debet, nisi testes In ordinario iudicἰo fuerint repetiti, Scrata secerῖni sua testimonia. Ei hqc quidem sententia ab omnibus probata est: quia citadus est reus,ut testes cognoscat,& eos eoru q; dicta refellat. c. a. de test.Ji Hic autem illud quaeritur, an recognitio testimoniorum fieri debeat postlite contestatam. Et in alijs quidem criminibus nulla dubitatio est: sunt enim testes repetendi reo citato, ut ante dixi. is Quid ergo in crimine haeress, incuius probauone reus citandus non est e Ac mea

516쪽

Titulus LXIII L.

Ac mea quidem sententia, eum id commode fieri nequit, opus non est, ut dicta test um rata habeantur intra dii aionem temporis a iudice assignati adprobandum: quia cessat causa, propter quam id leges exigunt. Dcap. vltim. de haeret. lib. 6. Felinus, Decius,&caeteri

in cap. 2. de testibus. lis Accedit huc, quod ii verum est , sicut

est, quod in causa haeresis nomina testiunon sunt edenda reo: quid refert utrum hoc an illo tepore rata testimonia fiant Frustra expectatur euentus,culus nullus est futurus effectus. l. haec stipulatio. M. diuus. E. ut lega. seu sid. m. nO. cau. Jao Ad haec, in causa haeresis proceditur simpliciter, de plano, sine iudiciorum frepitu & figura: quo casu litis coni

statio neces Iaria non est, ut Clemens v. constituit. I c.vlt.de haere. li. 6. Clemen. saepe. de verborum significatione. Jxti Deinde in examinatione testium adhibetur duo religiosi ac discreti homines, qui loco reI absentis testes cognoscant: dc saluum ius est reo refutandi testes de eorum testimonia, cu dicta eorum se rint publicata: nihil ergo interest, utrutines repetantur ante accusationem,uel

post litem contestatam. Dcap.viosiciv. g. verum . de haeret. lib. 6. cap. quoniain princ. ut lite non contest. Ja a Vigilet ergo promotor fiscalis, & instet, ut testes coram religiosis viris sua dicta repetant, & testimonia iterent: ne sorte moriantur, aut absint, antequam lis contestetur. Iudices autem hoc denegare no debent, ne probationes pereat:. sed 'uaecunq; iusta aut probabilis causa esle videatur, testes iteru producendi,& ut vulgus loquitur rat incandi sunt.13 Iusta causa est repetendi testes ante litem contestatam : si rectes aegrI sunt morbo graui: si diu abi pluri sint : si reus ipse est absens, aut prasens quide,

. . l.

sed nondum comprehensus , neque in carcerem coniectus et denique si testes curiae seculari relinquendi sunt. c. quo niam frequenter. ut lita non con. J 'χ Cum aute obiecta crimina negat reus, tunc accusatione a promotore fiscalipost admonitiones edita, testes iterum

ab inquisitoribus vocandi , ct rursus interrogandi sunt. Quod fieri solet nooste so illis priori testimonio, ut rectius intelligi queat, utru vera vel falsa dicat: Mendacem enim ut prouerbio dicitur memorem esse oportet quamuis In alijs causis aliud fieri debeat, ne testis anceps

periuriu subire cogatur. Felin .in c. cum in tua. de testib. Nicol. Boer decis io 3. Ias Praeterea, cum in hac posteriori testiuexaminatione,omnis fere testimoniorupondus consistat, quamuis reus dicat se habere velle testes, ut vulgo dicunt, proratificatis, nihilominus iudices eosdem

iterum examinare de interrogare debet: ne sorte defensio reorum pereat, cui ne nominatim quidem renuntiare queunt,

ut alibi dixit. f l. si non defendantur. de poen. glos. dc interpretes in . l. paetiam inter. de paci. J16 Post haec, publicatio testium fierI debet :& eorum exemplum reo dandum est,illis duntaxat circunstanti, omissis,

ex quibus reus facile intelligere possit. qui sint illi, qui contra eum perhibu

runt testimonium. Inde est, quod reo dari non solet hora, neque dies, quibus testes dicunt crimina fuisse commissa, nis sorte id reus petat, ut se defendere queat: sicuti alibi diximus. Item exemplum testimoniorum describendum esta secretarijs, de ab inquisitoribus excutiendum & corrigendum, & alterum exemplum inserendum est actis processus. Praeterea , ita reo dari debet testimoniorum exemplum, ut plane intellig.it, an testes de his quae ab aliis OOO 1 audi

517쪽

De testibus s

audierunt , vel de his quae Ipsi viderunt

testificati sint. Et ita multis instructi num capitulis, & senatus epistolis comtinetur. fprima instrv. Hispal. cap. I 6. Bart. in l. solum. C. de testi. Abb. De ci. & caeteri in c. causa m. q. r. eod.tit.J 7 Caeterum , in hac testimoniorum publieatione nomina testium reis edendano sunt: quia semper graue periculum ex ea re immineret testibus: vel certe causis fidei uniuersis. Nam pauci admodum inuenirentur, qui aduersus haereticos testimoniti perhibere vellent. Quas

ob res constitutione quadam extra ua .gante Innocenti; VI. prohibetur, ne nomina testium reis ipsis ullo pacto retegantur. Ucrba constitutionis haec sui: Volumus ut nomina tam accusantium prauitatem haereticam, quam testificantiu in super ea, nullatenus publicentur,

propter scadalum vel periculu, quod ex publicatione huiusmodi sequi posset r& adhibeatur dictis huiusmodi testium nihilominus plena fides. Sic olim S

crati accusato de haeresi, ne nomina quidem accusatorum dicta erui. De quare apud Platonem in apologia Socrates Ipse conquerebatur, dicens: Accusatores permulti sunt, & longo iam tempore me accusant, de in ea qtate vobis suaserunt, in qua plerique vestrum pueri, aut certe adolescentuli perfacile credidistis, deserta in causa nemine me de

sendente r atque id quod a defensonis

ratione omnium alienissimum est, neque nomina quidem illorum scire licet atque proferre. Dc. vlti. de hqreti.lib. 6.

extrauag. Innocen. v I. in directorio inquisitorum Impressa. sol. sa. eontra Paul. Paris. cons. I. lib. 4. Jas Hinc est, quod in crimine haeresis nodebet citari reus ad ratificationem testium, ne illos cognoscat ἐν quamuis in

omnibus alijs criminibus, ad cognoscedos testes rei citandi sint. fl. de uno quoque.dere iudi c. l. nam ita diuus . de ad pKo. authen .detes lib.*.& hic vero multoties. Ludovi. Roma. singula. 366. Hippoly. consilio. 8. Iaadoui. Care. de

nibus nomina testium reis ipsis edenda sunt, ut testes refutare possint, de innocentiam suam ostendere, quod sane seri semper debet, etiam si per inqvisitionem procedatur: ne per nominum Occultationem infamandi, per de sensionis vero denegationem, perhibendi falsum testimonium, improbis audacia praebeatur: etenim de sensionis facultas nulli unquam auferenda est. c. qualia ter. 2. S. pen. de accusa. l. defensionis . de iuretis. lib. Io. J O Quae omnia multo magis locum habere debet in inqui sitionibus de visitationibus, quae aduersus iudices 3c ministros eoru fiunt. Sunt enim positi quasi signum ad sagitta in : neque possunt omnibus placere,cum ex oscio teneantur, litigantes plurimos quotidie increpar

in carcerem de exilium mittere, mulcta

re, condemnare, ac nonnunquam po

na mortis punire: unde fit, ut scpissime in multorum odium incurrant, dein sidias patiantur. Quod Cicero pro Flacco elegantissime his verbis depingit: O conditiones miseras administrandarum ciuitatum Jc prouinciarum, in quibus diligentia plena simultatum est, negligentia vituperationu ubi seueritas periculosa est, liberalitas ingrata , ser- .mo insidiosus, assentatio perniciosa, frons omnium similiaris, multorum

animus iratus, iracundiae occultae, bla- ditiae apertae: venientes praetores expectant, praesentibus inseruiunt, abeuntes deserunt. Demosthenes quoq; ad lescentes monere solebat,ne ad rempu-bti m.

518쪽

Titulus L XIIII. δ

blicam se conferrent, assirmans, si duae issent viae ab initio propositae, una quae ad rempublicam, altera quae ad interi

tum aperte serrent: essentque manifesta

illa , quae gerentes respublicas subire

Oportet, formidines, inuidias, odia, calumnias, simultates, contentiones, certamina, illam potius electuros esse homines, quae ad interitum ferret. Auilior

Plutar. in Demosthene. Ipse quinetia Platar. in politi. inquii: Quaevis rei publicae administratio inimicitias dedissidia quaedam affert. Quas ob res nomina testium aperieda sunt omnibus etiam agistratibus, si modo id necessarium erit ad eorum defensionem, quemad modum lege regia plane constitutum

in. In visitationibus vero non eduntur Domina testium , quia neque poena o dinaria imponitur. e. qualiter. 1. de accusati . regia. l. ii. uiui. r. lib. S. Ordia mali. cap. r. de accusa. lib. 6. Paulus Parisus consilio. 1 lib. J lsi Illud palam est, unius hominis testimonio plenam fidem habendam non esse: quod non tantum legibus humanis, sed

etiam diuino iure frequentissime constitutum est. Lex enim Deutero. ait IIn ore duorum aut trium testium per bit, qui interficietur: nemo occidatur uno contra se dicente testimonium . ET iterum : Non stabit testis unus contra

liquemἰ, quidquid illud peccati & facinoris fuerit : sed in ore duorum aut triurestium stabit omne verbum: Et lib. Numero. Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium, nullus condem nabitur. Et in euangelio Matthaeu5dhibe tecum unum vel duos,ut in ore duorum vel trium testiu stet omne ver

1 Plutimis quoque Pontificum de C

sarum consti uitionibus Id ipsiam reno uatum est. Et quamuis olim apud ciues Romanos magna esset Catonis author, ctas, nihilominus tame orator quidam, cum unico testi credendum non esse diceret, Neque si Cato', inquit, is foret. Author Plutar.in Catone Vticensi. Duo itaque vel tres testes necessarij sunt ad plenam cuiusque rei probationem:quia unus facile corrumpi dc peruerti pol rit iplures vero quam duo vel tres in

quacunq, causa requirere, graue ad modum atq; adeo impossibile foret. fl.ubi

numerus. de testib. cap. licet uniuersis. m. tit. episcopus A bulen . in Deuter. c. I9. quaestio. 4. Domin . Soto. lib. s. de iust. de iur. quaest. .arti. 2. J. Samstus Thomas in episto. ad Η 'br os cap. Io. lectio. 3. inquit: Quia in iudicio unus affrmat, alter negat, non plus credendum est uni, quam alteri: multitudini autem est credendum . Omnis autem multitudo cOyletur numero ternario: de ideo susticit, quod sint duo cum accusante, sed tertius t stis superadditur ex abundantia. Et idediuus in euangelium Ioannis cap. 8. l ctione. 2. Duorum hominum testim nium verum est: intelligendu est, quod pro vero in iudicio est habendum. Cu- ius ratio est,quia in actibus humanis vera certitudo haberi non potest: dc ideo accipitur inde id , quod certius haberi potest, quod est per multitudinem testium: magis enim est probabile, quod

unus mentiatur, quam quod multi. 3 3 Plures autem sunt exceptiones,quibus iurisperiti probare conantur, unico testi nonnunquam habendam esse plena fidem. Sed utcunque res habeat in causis ciuilibus, in causis criminalibus tamen uni testi credendum non est: id

enim periculosissimum pariter δ iniquissimum citet. ΓCurictan speculo Pr. dei sibi

519쪽

veniens. t. eod. ii tui. J ii i

eterum, ille casus celara dignus est, in quo multi putant unius teli imonio lenam fidem habendam esse: tunc, sciicet, cum ouispiam de proprio facto testificatur. t l. quaero. g. vlta. de aedilit. edi. l. cum probatio. de proba. l. si quis decurio. C. de falc l. seruire spon lo. de testib. I. interrmari .C.de quast. Oldra. consit. 9 1. Salice. in l. si quis decuri Paul. Castrςn. in l. quicunque. C. deserv. fugit. Alexan. consi. I 97. lib. I. .Firmia. in reperto. parte, testes duo. bocin. senior, consi.'28. lib. 3. Ruinus. consi. i o . lib. 4. Decius cons. 3 2.dc6so. Alciat. ini. I. M. vllam. de verbo.

3blig. Mariti. de Ainiet. Neapolitana decisione. 3 69. Hippolytus cons. a Iι. .& consi. ii 3.J3 3 Sed quemadmodum paulo antea oste. dimus, diuinis & humanis legibus si N. quentis si me prohibetur, ne in detrimetum alterius, uni testi plene credatur. Parui autem refert, virum de iacto proprio, an de alieno quispiam testimoniudicat: cum securius homines in ficto suo mentiri, quam in alieno possint. Neque est, meo quidem iudicio, cur in

hoc magis,quam in illo, veraces aut medaces esse credantur: par enim est utrobique eiusdem hominis testimoni j pOdus. Quod si qua sunt iura, quae prima

fronte obstare videantur, ea vel de ministro rei publicae, cui fides haberi solet in re aliqua leuissima officij sui, vel deseruo loquuntur, cui nonnunquam creditur in damnum leue domini sui. Quae quidem iure singulari constituta sunt :neq; ad exemplum trahi debent in graue cuiuspiam detrimentum. Et ita plurimi iurisperiti tradunt, quibus aflentior. t Cinus de caeteri in l. si quis decurio. C. de sals. Anton. in c. cum . a no-

stibiss

bis. de testib. Alex. eon sic rD. lib. c idem Alex. dc Iaso. in l. a. f. si absens.

si ex noxa. cau. aga. de ambo in l. nequeis. de acqui . haered. Paul.Castren . cons. 3 37. lib. r. Curtius senior tracti de is stib. conclu. vlti. Caro. Ruinus cons. et'. & cons. 61. lib. s. Tiraques. de retrach. S. I. glO. I . num. Io. Sylvanus cons. II. lib. I.J3 G Duo igitur testes necessarij sunt ad plenam hςtesis probationem: sed opus est vi sint fide digni, dc omni, quod aiunt,

exceptione maiores. Hinc est, quod quauis excomunicati de socii criminis non repellatur omnino', ut ne testimonium dicere queant aduersus haereticos, deserisores, receptatores, & caeteros omnes suspectos, non tamen plena fides talibus testibus habenda est, nisi cum ex verisimilibus coniecturis, ex numero, ex personarum qualitate, alijsque circunilanintus, vera eos dicere perspicuum fuerit. c. in fidei fauorem. de haereti. lib. 6. 3c illic Archidiaco. Anchar. dc alis. Hippolyt. Marsit. consil. ros. de iterum singulari. ΣΟ9. & rursus in praehi ca. F diligenter. tium e. 6O. Gonsal. de haeret. praui.

quaest. is. Albert. lib.de agnoscen .asle si . catholic. quaest. 3 4. Coras lib. s. Miscella. cap. 2Ο.J

7 Sunt autem qui putant participi criminis nullam fidem habendam esse, nisi

tormentis testimonium eius fuerit con firmatum d cap. penulti f. quaestio. 1. Fulgos. consi. t Ti . Hippoly conc io'. Gratus cons. 39. lib. 2. J3 8 Verior tamen sententia eorum est, qui aiunt, socium criminis testimonio suo indicium facere, ma Ius aut minus pro personarum qualitate, &criminum, &aliarum rerum circunstant ijs: idq; etias sponte sine tormentis testimonium dixerit. Neque enim ex libeto homine , pro testimonio non vacillante quae si

520쪽

Titulus LXIII L o

neni habere oporter. ξ l. ex libero. de quaestio. c. penul. s. quaest. s. Ec inibi.

flos. N interpretes. regialex. LI. ut Q. 16. P. I. &. l. vlti m. titui. 7. lib. a. sori Iegum. cap. I. de testib. lib. 6. & illic

lib. s. Iason in l. . f. si tibi indicium.

de condi. ob tur p. c. us Aymon. conci S. lib. I Callian. in consue. Burg. ruta

1. g. s. Boherius decisione. 3i s. lTametsi autem fide dignissimi testes snt,nullum tamen erit pondus testimoniorum suorum, nisi de his, quae planescierint, non de his, quae ab alijs audierint , testificentur. Quod scimus t quimur,inquit veritas, & quod vidimus

testamur: de testimonium nostrum non

accipitis. Et Sapiens in prouerb. Qui quod nouit loquitur, iudex iustitiae est. Demosthenes quoque in oratione. 2. in tephanum, dixit: Manifestae impudentiae esse, ea testari quibus restis non ad fuit. Et mox addit: Leges autem non ita loquuntur: sed quς norit aliquis , &quibus gerendis interfuerit, ea testari iubent, atque tabulis inscribere: ut neque adimere liceat quicquam , neque addere his, quae scripta suerint : em v ro e vivente auditam testari non si unt. Et Fabius: Gentium simul uniuellaru in

eleuata testianonia ab oratoribus scimus, de tota genera testimoniorum, ut de auditionibus: non enim ipsos elletestes, sed in tu latorum afferre voces I Ioan. 3. Prouerb. I 2. Quintili. lib. s. cap. r. l. tcstium. C. de testib. c. licet ex quadam. eodem titulo. dc v trobique interpretes. Alex. Ales. . par.quaest. 3. o Huc accedit Plautus in Truculento dicens: Pluris est oculatus testis unus,

ruam auriti decem Qui audiunt, au- ita dicunt: qui vident, plane sciunt,

Et incertus ille author , qui Ethnae montis carmina scripsit , haec inter alia

inquit: . . ta ' ἰ irion illic duce me occultas scrutabere causas: Occurrent oculis ipse, cogentque fo

Mille sub exiguo ponent tibi tempore

Res: oculique docent, res Ura cred

2 re lacus ingenio est, oculi te iudice

vincent.

Et Philo libro de confusione linguarii:

Visus oertus, potius quam fallax auditus , testis adhiciendus est. Quapropter in optime constituta republica, lege cautum est, nequis audita dicat pro testia monio: quia iudicium auditus naturaliter facile est corruptibile. Apud M sem quoque inter vetita legitur: Non admittes auditionem vanam. Vbi non tantium interdicit, nequis salsum se monem aut stultum accipiat auribus: sed docet, quod ad manifestam verita aris perceptione, longe minus quam viasus idoneus habeatur auditus, cu si r sertus vanitatibus. Idem Philo lib.de iudice: Qui auritos testes accipit anc nosane accipit: nam oculi rebus ipsis interueniunt, & contrectant quodammodo negotia, totaq; percipi ut, adiuuate luce, per quam illustrantur , deprehendunturque omnia: aures autem minus fidei habent, quam oculi, ut quibus non carebus ipsis sit commertium fed cum s monibus rerum interpretibus, non semper veritatem scinantibus .i Praeterea, haeretici cum sint excommunicati & infames, testificata nequeunt

contra catholicos. Quod primo apostoli decreuerunt, deinde Pontificum &Caesarum legibus saepe renouatum dc constitutum est: postremo maiores no-

SEARCH

MENU NAVIGATION