장음표시 사용
221쪽
bantur,potestatis uuidem, vetusto more erant insignia , eius tame potestatis,quam in peregrino S tantum liceret exerccre . exilium, publicatio bonorum,carcer nocentibus ciuibus proposita
fuerunt , mors, nisi si quis S in ipsam Rem p.& quam acerbissime peccasset omnium enim de maiestate criminu perduellio summum erat timenda no fuit. Illud miror cum praetor de crimine inter sicarios quaercre soleret. Suctonium tradere,C Caesarem in aedilitate quaestionem de sicariis exercuisse quod fortasse illi a senatu extraordinem mandatum. Quod autem a Martiano scriptum est, ut digestorum lib. x L VI II. constat, legis Corneliae de sicarii si veneficis poenam fuisse deportationem in insulanV. nolo aliquem ideo perturbari, quia Sylla dictatore, id est Reip. temporibus, deportatio nominetur: quod a me iam negatum est nam Sylla poenam irrogauit aquae ignis interdictioncm cuius in locum deinde successit deportatio .ut Vlpianus non semel Iustiniantisque declarant. specta uit igitur Martianus sui temporis consuetudinem, poenamque nominauit,non eam,quam in
sua lege scripserat Sylla sed eam,qua tunc, sublata aqua, ignis interdictione, lege Cornelia
damnati plectebantur manebat enim , Mobseruabatur eadem lex,poena mutata. De pari cidio prima fuit Romuli, primi regis, lex quς per mittebat, ut monstruoli partus impune possent necari,vel exponi. hanc lege si,ut alias, a familia o. iiij.
222쪽
nominare volumus Silviam licebit appellare. est enim Romulus Silviae gentis praenomen. re liquique sex, lini Romae regnaruntinuum omnes nomen, pr nomen habuerunt. Tulit idem de paricidio,id est dei de hominis liberi. nam aduersus eos, qui patrem, aut matrem occidisset, poenam nullam statuit 'ut neminem unquam tam ab humanitate aduersum, tam natura inimicum fore existimaret,ut parentibus, unde vitam ipsam ac lucis usuram accepissent, manus afferret neque per annos Di Roma quisqua natale facinus perpetrauit post Annibalis bellunt L. Ostius patre fertur primus occidisse Romulus autem,quicunque hominem occidisset,paricidam appellari voluit. Etiam Numa Pompilius legem his verbis composuit, ac edidit : Si quis hominem liberuicies morti duit,paricida esto. qua lege Tulliis Hostilius cx Horatium illum, qui sororem occiderat, voluit iudicari postremis Reip. teporibus poenas aduersus paricidas, lege lata,C. Caesar auxit tulit enim, ut paricidae non exilio solum, ut antea, sed bonis etiam omnibus multarentur reliqui vero,capitalium rerum codem nati, dimidia bonorum parte .cum antea integris patrimoniis exularent. Hic,pro pter nominis potius,quam rei,s militudine, leges de paricidio subiugemus.aliud enim est, esse paricidam aliud esse patricidam paricida pam rem occidit, hoc est ciuis ciuem patricida paucini Vt matricida matrem Sanait igitur lege
223쪽
Pompeius magnus, ut, qui hoc tam impio cri mine damnatus esset , insutus culeo cum cane, gallo gallinaceo,vipera,& simia,in mare,vel in
amnem proiectus, Vitam, omnium Clementorum usu priuatus,amitteret. Eoca ante L. Sylla Felix lege sanxerat sed Popeius noua lege correxit, addiditque multa, δ, inter ea, ut, non qui
patrem, matremVe tatum, Verum etiam qui co
gnato S, aut patronos occidissent,patricidii lege
tenerentur. tametsi non omnes eadem poena aD fciebatur nam qui cognatos,aut patronos Occiderant,iis poena erat ea,quam ex Cornelia de sicariis irrogabat summo autem illo,quod memorauimus, supplicio, quod a rege Superbo excogitatum historiae narrant, ut puniret grauius M. Tullium I I. virum, qui librum de sacris mysteriis describendum Petronio Sabino tradidisset,mactabantur ij,qui patrem aut matre, auum aut auiam necassent. de quibus tamen, nisi confessi prius essent iupplicium sum leges vetabat. Nunc de veneficio dicendum locus autem videtur pos utare, ut antequam ad leges veniamus, quae nobis es proposita tractatio, noua quaedam afferamus, quae fore non inutilia credimus non modo literarum humanarum studiosis, vertim etiam ipsis iurisconsultis, iis quidem, qui paulo splendidiorem doctrinam colunt quales maxime nouimus, excellenti non minus humanitate, quam doctrina, praeditos viros, Romae Siluestrum Aldobrandinum, An-
224쪽
tonium Augustinu, Antonium Galaesium, plotarentiae Laelium Taurelium, Mediolani M. An tonium Caymum, Brixia Iacobum Chi Ziolam, Vinccncium Portulacam, qui Latine scribendi elegatia, meo iudicio, ad antiquoru laudem accedit proxime .Patauij vero Guidonem Panci-rolum,familiare meum, qui noctes vigilat serenas,Vt ait Lucretius, assiduoque studio antiquitatem ex tenebris educit Primum igitur illud ponatur, venefici crimen fuisse capitale alterii, de eo quaesisse non praetorem modo, qui Miu dex qu stionis dicebatur, verum etiam iudicem quaestionis,qui praetor interdum non erat: tertium, videri mihi satis manifesto errore Bud ii, virum alioqui bene doctu , in suis adnotationibus esse lapsum, qui criminalibus, ut appellat,in
caustis, preter prς torem Urbanu, neminem quς- siisse, eumque tum, nomine comutato, iudicem
quaestionis esse dictu tradiderit Capitale fuisse veneficium, indicat exilium Oppianici, de veneficio condemnati cuius mentio fit in ea pro Cluentio: δ illud in eadem, chim futuru ait Ci-ccro, si luetius veneficii reus damnetur,Vt patri sic pulchro priuetur. clarissime autem hoc significatur Institutionum iuris ciuilis lib. III. Probemus alterum , quod paulo dissicilius videtur. Iudicum quaestionis duo video fuisse genera: num corum, qui ctim praetores essent,
quaestionis etiam iudices appellabatur alterum eorum, qui cum praetores non ossent, capitali
225쪽
tamen de crimine u rebat de iudice quaestio nis pr tore,patet evea,quam proxime nomina ui,pro Cluentio , in qua ita scriptum est Iubet lex iudicem quaestionis,hoc est, Voconium, eosque, qui illi iudices obuenerint, quaerere de Veneno . Voconium autem praetorem fuisse, duobus argumentis coniicio primum,quod in eo loco paulo ante Cicero dixit; Quid sibi illi scribae 3 quid lictores Quid caeteri,quos appare re huic quaestioni video, volunt lictores enim, qui magistratum non gereret, non habebat iudicem autem quaestionis magistratus nomen fuisse, certe nemo dixerit. Alterum argumentum est,quod ibidem Cicero subiungit de aliis praetoribus, suam no quoque u stionem exercente. Haec, inquit, quaestio sola ita guberna
tur quid M. Pleiorij,& C. Flaminini inter sica rios quid C. Orchini,peculatus' quid mea de pecuniis repetundis quid C. Aquilli de ambitu 3 quid reliquae quaestiones' quibus ex verbis, praetorem fuisse Voconium,Cui dex quaestio nis appellatur,quis non intelligitξnam,etsi prς-tores non nominat Tatis tamen constat, de praetoribus intelligi. a quibus enim S tot quaestiones, nisi a praetoribus,& tam graues exercerentur, inter sicarios, de repetundis, de ambitu, peculatus praeterea δε quaesiisse de repetundis, in eo loco Cicero dicit quod ab eo factum in praetura,Valerius 34 Plutarchus confirmant ut
oimittam, quod quaesitore Aquillium nominat:
226쪽
cuius annum fuisse legitimum, eundem qui ita ceroni, ad petendum consulatum, prima docet ad Atticum epistola ex quo, fuisse collegas in praetura,licet existimare. Quod etiam lib. 1 1. de ossiciis manifestu est collegam enim suum Cicero appellat. Rursus iudicem quaestionis Iunium, qui praetbr non erat, quaesisse de veneno in Oppianici caussa, docet Pedianus his verbis: Iunius quaestor fuit in Cluentij caussa, Verre praetore in qua Oppianicus damnatus est. alio loco iam nato Oppianico,res in inuidia fuit , quod pecunia reus videretur oppressus: princeps illorum iudicum damnatus est C. Iunius,qubd diceretur alios supposuisse,qui reum
damnarent, non eos, quos praetor Verres fuerat subsortitus neque hic eum Pedianus, neque supra praetorem, Ommauit Cicero autem in ea
pro Cluentio, Condemnatus est, inquit, C. Iunius,qui ei quaestioni praefuerat adde etiam 1l ludi placet: tum est condemnatus, cum esset iudex quaestionis. alio loco: Quinctius tribunus pl. conuicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit non fuisse autem praetorem, aperte sit inquam aperte, ut clarius esse nihil possit,idem demonstrat in eadem,liis verbis: In hanc flammam recentem a Iunium, qui illi quaestioni praefuerat, iniectum esse memini, illum, hominem aedilicium, iam praetorem opinionibus hominum costitutum, de ciuitate esse sublatum. Ecce,non praetorium, sed praetorem
227쪽
opinionibus hominum costitutum dicit quod,
eum praetorem sine dubio futurum homines Opimarentur praetor autem si fuisset, non cum aedilicium, sed praetorium vocasset laudabant enum veteres, ubi ornare aliquem vellent, ab eo
magistratu, quem postremum gessisset; itaque,
homo aedilicius,praetorius,cosularis, dicebant. Pr terea,cum prς tores in leges non iurauerint, neque sententias tulerint, quod Cicero, δίPedianus docet a Iunio autem iudice quaestionis ideo multa petita sit, ut in oratione pro Cluentio legimus, quia in legem non iurasset: erat enim illi iurandum,idem quod iudicibus,
leges omnino se esse inferenda sententia seruaturum fatis constat,Iunium,cum de Oppianico quaesiuit, praetore non fuis es. Quod sequis dixerit , non am Iunium iudicem quaestionis, quam Verrem praetore, in illa Oppianici caus f quaesiisse: quia Pedianus ita dicat,Iunius quς- stor fuit in Cluentis caussa, Verre praetor de quia idem alio loco sortitionem,& subsortitionem a Verre praetore factam tradiderit: huic ita responderi poterit sortitionem,& subsortitionem non illius modo iudicij,verum etiam aliorum ideo pertinuisse ad C. Verrem, qui praetor urb. erat quod ipse declarat Cicero in ea pro
Cluentio. praetor autem urbanus de criminibus non quaerebat quare nec unquam quaesitor dicebatur: sed ius tantum dicebat,hoc est iudices,
kforma iudicu dabat.idemque iudices,quibus
228쪽
ali praetores ad cognoscendas capitales caussas
uterentur, sortiebatur,& subsortiebatur quod ex Pediano,& ex ipso etiam Cicerone satis liquet. Accedit locus ex libro I. accusationis in Verrem: quo in loces Curtium iudice quaestionis appellat Cicero, in caussa Verris repetundarum de qua praetor M. Acilius Glabrio cognoscebat elimque Curtium ait Pedianus a Cicerone esse reiectum. Illud addo, cum iam docuerim,iudicem quaestionis, iraetorem non praetorem, de crimine capitali cognouisse, tertium genus iudicum quaestionis terdum fuisse, quorum ius cognolcendi non esset, sed tantummodo subsortiendi quod locus de Curtio proximus iam ostendit quem cognouisse de repetundis,absurdum est credere: cum, in ea caussa praetorem quaesisse Glabrionem,ex Ciceronei Pediano satis constet itaque tertium hoc genus quaesitores dici non poterant:
duo illa superiora genera, quoniam quidem
quaererent,quaesitores Merant,&proprie dicebantur. Quod aute a Budaeo scriptum est, praetorem vib. ubi de criminibusquςreretur,solum
cognouisse aperte falsum esse dico non modo enim solus, quaesiuit prςtor urb. sed nec omnino quesiuit ipse ius dicebat quod, qu rere, non est quςrebant' ter collegς,cum iis iudicibus, quos prςtor urb. sortitus, δί subsortitus esset. exemplorum plena sunt omnia: unam, quae multorum exemplorum loco sit, rationem
229쪽
afferam. Accusat Verrem Cicero in suis libris acerbissime: praeturam urb. totam exagitat obiicitne unquam, qubc in caussa capitali contra leges aliquid commiseris nunquam certe ne, que dubium, quin Verres, si potestatem illam praetor habuisset, multa fuerit inique facturus. Addit idem: praetorem urb. cum querere iudicem quςstionis esse dictum. hoc certe nemo de veteribus loquor hos enim sequor unquam tradidit mirorque cur hoc illi, qui suae sententiae testem non haberet, placuerit assirmare sed,ut
opinor, error ex errore fluxit nam cum, praetorem urb. quaerere de criminibus, iam sibi persuasisset quod omnino falsum est: sequi videbatur, ut idem quaestionis iudex appellari posset. ego autem ostendi iam,quaestionis iudicem interdum qu sisse, pr torem fuisse,non tamen
urbanum; ut quaesivit. Voconius de veneficio: prstorem autem Urbanum reip. temporibus quaesiisse,aut iudicem quaestionis vocatum, ne que de veteribus video quenquam fuisse qui di xerit, neque coniecturis omnino vilis adduci possum ad suspicandum. Quaestoris porro erat, accusatore,desenserem, testem,in ossicio quenque suo continere Leges,quibus veneficium vindicaretur, Romae per annos multos nullae fuerunt.non enim proprie ad veneficium pertinet, 1 . tab. lex illa Qui fruges excantassit, di, Qui malum carmen incantasit, coercetor.
etsi coniunctionem habere quandam videtur
230쪽
cum venefici crimine propri vero, ac nominatim eo prim im ann quo C. Valerius Flac cus M. Claudius Marcellus conlulatum elle runt qui post urbem conditam, si fastos sequiamur annus Ci x x LI. fuit, de veneficiis esse quaesiitum, legemque constitutam, Liuius libro VI I .scriptum reliquit. ex quo,quq tum probitas fuerit,apparet cum in tanta ciuitate,per tot annos, venefici nomine in iudicium vocatus nemo sit. Cornelia postea fuit,L. Syllς , quam, bello ciuili confecto, dictator tulit, cum unus omnia teneret quod ex his verbis, quoscripssit Cicero pro Cluentio, manifestum est. Postea, inquit,L. Sylla, homo a populi caussa remotissmaus,tamen, cum eius rei qu stionem hac ipsa lege constitueret, qua vos hoc tempore iudicatis populum Ro. quem ab hoc genere liberum acceperat, alligare nouo u stionis genere ausus non est quod si fieri posse existimasse pro illo odio,quod habuit in equestrem ordinem,
nihil fecisset libetius, quam omnem Issam acerbitatem proscriptionis sui, questus in vetestes iudices,in hanc unam qu stionem contulisset. Huius autem legis poena capitalis non ad veneficos antlim,sea ad eos etiam pertinuit qui magicis incantationibus homines occidistent,aut qui mala medicamenta publice vendidissent. omnesque prorsus, nemine excepto,Viri,muli res liberi,serui, hac lege in iudicium vocabantur'. ermissum autem esse reo, ut ex illius VO-