Caroli Sigonij De lege curiata magistratuum, et imperatorum, ac iure eorum, liber

발행: 1569년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

tam demonstrarem,prostrobam exempla eorum,qui continuo post praeturam, & quidem iure praeturae in eas exissent. siquidem ab initio institutum fuerat, ut prouinciae mandarentur ijs duntaXat, qui consulatum, & praeturame essissent. quod Caesar fgnificauit libro priino,cum questus est, in se iura magis tuum commutari, ut non expraetura,ct ex consulatu, ut semper, βd perpaucos probati, electi in prouincias mititerentur. Hos igitur,quicunque essent,prouinciales praeto

res duplex imperium habuisse dixi,ciuile, nempe iurisdi- , ctionis comitiis centuriatis,& militare ipsum lege curiata . De primis praetoribus ne ut quidem dubitas. eos autem, qui praetura Romae in iurisdictionibus, & quaestioni. bus exercendis transacta postero anno in prouincias missi sunt negas a centuriatis comitiis aliquid accepisse.Ego i uero dico,uina centuriatorum comitiorum non solum ad praeturam Romae actam, sed etiam ad eam, quam post in ' prouincia gesserunt, pertinuisse. siquidem lege, ut uide- tur sanctum erat, ut,qui Romae praetura administrassent, ii postea prouinciam reserent . itaque ut primi in praetu-.: ra sic hi ex praetura obtinere prouinciam dicebantur. Vt autem consules in consulatu legem curiatam belli cauia' se sibi tulerunt,itemq; si in prouinciam post consulatum proficisci uoluerunt, sic etiam praetores secisse uerisimile lest. Res autem acta est in hunc modum. Praetores cuim, centuitatis comitiis creati sunt, potestatem ius dicendi in uniuersum obtinuerunt. deinde cum eX S. C. urbana sortiti munera essent, alii, ut ciuibus, alii, ut peregrinis i ius dicerent, alii, ut de criminibus quaererent, obtin uel quo munere perfuncti in alterum annum ex S.C. M.

hi hane . alii illam prouinciam sortiti sunt. idest ut tu risdictionem, quam centuriaxis comitiis acceperant, in hac

72쪽

hac potius, quam in illa prouincia exercerent. ut autem bellum,si opus esset, gererent, eius rei ius acceperunt a lege curiata.ergo iurisdictionem quidem habuerunt a centuriatis comitiis, iurisdictionem uero in hac prouincia a sorte ex S.C. profecta, imperium militare a lege curiata, ornamenta imperii ab altero S.C.quod legi coniiunctum era ut post dicemus . Neque impedit, quod multi ut inquis, prietores in prouincias populo R. non obedientes missi sint, ita ut ius eis dicere non potuerint . praetores Gnim missi sunt duabus de caussis in prouincias, i. si prouinciae parerent populo R. iurisdicendi caussa, si arma ten rent,belli gerendi .ut aute in pace ius militare habuerunt sic etiam in bello iuris dicendi potestatem habere potu

runt,non quod eo opus csset,sed quia cum haberent,noa erat caussa,cur spoliarentur. Vt autem probarem, praetores,qui pr tura in urbe aeta prouincias sortiti essent, imperio militari ornatos fuisse,proferebam exemplum Verris Siciliae praetoris ex Cicerone: Cum tibi praetori sorte obtigisset, ut ius diceres, quantum negoci', quid oneris haberes , nunquam cogitasti.sequuta prouincia en. in qua tibi nanquam uenit in mentem, non tibi iccirco fasces, Osecures, o tantam imperii uim , tantamq; ornamentorum omnium dignitatem datam, ut eatrum rerum vi, O a ctoritate omnia repagula iuris perfringeres. in qua te transmi, ut cum omnibus teneare rebus, adfugitiuorum bellum confugias. Ex quibus

uerbis dicebam intelligi posse, non esse idem imperium praetoris urbani,& prouincialis. quod Cicero uocet curationem urbanam negocium, & onus , prouincialem uero imperium . quippe quia prouincialis praetor non solum ius in prouincia diceret,ut Romae urbanus,sed etiam rem militarem administraret. Cum autem haec adeo aperta, ct manifesta sint,tu tame me dixisse arguis, praetorem ur-Κ banum

73쪽

η . CAR OLI S IGONI 1banum imperium non habuisse, sed negocium, & onus ,

prouincialem uero habuisse. & praetorem prouincialem maius imperium habuisse, quam urbanum. atque in has

conclusiones ita inueheris, ut in eo non minus humanitas, quam acumen tuum desideretur . Pon possum, inquis,

mirati , quid sigonio umerit in mentem ita peruertere uetera moni menta. Ohero, inquis,in praetura urbana appellanda negoci', eron .ris uerbo uritur, in prouinciali imperii, ergo praetor urbanus imperium

non habet,prouincialis babet. I tem .,suid j eum ne ferre quisluam possit, quireta concludit. maioris negoc, est huius,quam illius prouincia,

ereo mavis imperim babet . qua ille. D i i boo i qu id d ices Nicolae Gi uchi utuna m ego negaui praetorem urbanum habere i piperivm. ac rursus habere quidem dixi sed minus, quam nrouincialem Verum,fac me dixisse, prouincialem maius habuisse imperium , quam urbanu, num me usque adeo rudem harum litterarum existimas, ut hoc etia tueri nesciam Age enim. quae sunt imperii prouincialis partesὸ nempe iurisdictio quaestio,& rei militaris administritio. quae urbani Θ iiii isdictio tantum . non tibi uidetur,qui tria haec habet, maius habere imperium quam qui horum

unum. respondes,maiorem habet uim imperii, non maius imperium. at in quo haec differunt neque enim credo, ipse satis intelligis. inquis tamen maiorem uim imperii prouincialis indicabant secures cum fascibus,quae subi tae prouocaxionis insignia erant, probe. an uero dictator

maius imperium Ob unam, qua caret, prouocationem,habebit quana consul,& praetor, prouincialis uero ob eandem rationem no maius imitarium, sed maiorem uim imperii, quam urbanus habere dicetur aut magistratus imnus maiorem potestatem, qllam alter habebit, imperium uero maius non habebit. sic enim Cicero. 2 i par, maior repotectas

74쪽

potestasprohibe ist. Porro autem, ut probarem, praei res in prouinciam exituros lege curiata imperium accepisse testem adhibebam Caesarem qui in primo Ciuilium

scribit: De reliquis rebus senatus consulta scribuntur. prouinciae pria' uatis decernuntur, duae consulares, reliquae praetoriae. Scipioni obuenit Syria, L. Domitio Gallia. Paullus, ct Marcelluspriuato consilio prael reuntur. neque eorum fortes de ciuntur. in reliquas prouincias praetoris mittuntur,neque evectant,quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum referatur, paludatiq; uotis nuncupatis exeunt. Ex quibus uerbis hanc sententiana colligebam, pr tores prouincias a senatu imperium a populo accepisse. Tu uero inquis,quia prouinciae & cons ularcs,& praetoriae priuatis datae erant, propterea oportuiss)' de corum imperio ad populum ferri,i.ex priuatis magistratus facere. Habet autem duas difficultates ista interpretatio,iana quod eosdem & senatus consulto,& sorte, & plebiscito in prouincias mittit,cum in magistratu satis semper suerit ordine senatus consultum cum sorte, extra ordinem plebiscitum sine sorte; alteram, quod eos,quos Caesar in prouincias mistas queritur, omnino priuatos facit. quia senatus consultum quarto ante anno factum esset, ut nemo consul, aut praetor in prouinciam mitteretur, nisi quinquennio postquam magistratum gessisset. quod uidetur esse alienum.quia si senatus consultum illud ex omni parte obseruabatur, cur queritur Caesar, Paullum,& Marcellum consules in sortitione prouinciarum praeteriri,neque eOrum sortes deiici. Cur pravo, sic enim ipse corrigis id consilio fieri quomodo prauum illud esse consilium potest, quod senatus consulto per quattuor ante annOS Ob- iseruato conueniens est Quod si S. C. illud obseruatum in alio non est,ut in Scipione, tui tertio, non quinto post, Κ a consul ibi

75쪽

consulatum anno prouinciain sortitus est,non ne merito poterimus dubitare, ne in praetoribus etiam obseruatum non sit ξ Sed fuerint omnes ut consulares,sic praetorii,qui mittebantur, dico habendam eam fuisse rationem eoru , qui ex S.C. post quinquennium prouincias sortirentur, quam magistratum Romae gestis sent, atque eorum, qui continuo ex magistratu . nam ut gesti magistratus sorti bantur, atque ire cogebantur. quare non minus eis fercitur lex curiata de imperio atque eis lata sit,qui nullo interposito spatio ex praetura sortiti sunt. Vt enim consules,qui creato dictatore abdicauerant, ac priuati fuerant, deposita a dictatore dictatura,magistratum ex priuatis resumebant sine nouis comitiis, ut legis de dictatura a priacipio latae,ut scribit Dionysius, sic consules ,& praetores ut senatus consulti, postquam priuati fuerant, iurisdictionem in prouincia continuabant. Quod uero negas, uel ba Caesaris; 2Veque expectant, dum de imperio eorum ad populum referatur, de lege curiata accipi posse, quia lex curiata

non ad populum, sed ad triginta lictores serretur, plane, ut dixi, ridiculum est, ct iam satis expipsum. Eadem ii ratione quod addis,si de lege curiata intelligatur,fore,ut

me repugnante lege curiata datus sit magistratus iis,quibus nullis comitiis a nte erat datus, non procedit. neque enim ego imperium uoco proprie magistratum. & hos Ggo priuatos constituo tantum ex ea parte,quod tum non gererent magistratum, cum sortiebantur, at quod ad ius prouinciae ex magistratu obtinendae, non item. multoq; minus id,quod adiungis fore, ut omnes prouinciarum eius anni rectores habuerint tantum imperium militare,

non ciuile . siquidem cum eos senatus sortiri prouincias

iussit,nihil aliud iussi quam ut sortirentur,in qua prouin

76쪽

cia exercerent iurisdictionem,quam acceperant centuria. tis comitiis ea lege, ut post praeturam Romae actam eam exercerent in prouincia aliqua . Neque uero de plebiscito uidetur posse intelligi. si quidem plebiscitum extra ordinem adhibetur,tum uero res Ordine acta est, mutato ta .men uetere instituto. & cum plebiscitum adhibetur, sors locum non habet. At uero si hi praetores ex S.C. fortui sunt prouinciam, & post sortem prouinciae de eorum imperio ad populum latum est, certe curiata lex lata est, ut solebat,non plebiscitum. quia cum plebiscito res agebatur, neque senatus consulti, neque sortis mentio incidebat. Quae si uera sunt,facile genus omne reprehensionum

tuarum refutare etiam me tacente possunt.

Atque haec quidem cum disputassem de consulibus,& praetoribus in magistratu, aut post magistratum in prouincias, aut ad bella ordine proficiscentibus, quibus legem curiatam necessariam fuisse demonstrabam,tum deinceps agebam de iis,qui & in urbe,& extra urbem sine lege curiata imperium nec tamen plebiscito obtinuissent.

Eorum genus unum erat,qui summo S.C. ornati essent: Videant, ne resp. aliquid detrimenti capiat. alterum eorum, qui

legem Corneliam inique interpretabantur. De quibus quoniam tu a me longe dissentis, uidetur faciendum, ut pluribus disputetur. De iis,qui summo S. C. ornati erat, cum dicerem utebar auctoritate Sallustii, qui ita scribit:

Senatus decreuit, darent operam consules,nequid resp. detrimenti caperet. ea potestas per senatum more maiorum magisratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis ciues, atque socios, domi, militiaeq, summum imperium,ac iudiciumsummum habere.aliter sine populi iussu nullius earum rerum: consuli ius est

Quo loco prolato,ego sic addebam.Haec uerba nobis hanc lu

77쪽

cem asserunt,ut intelligamus, consules iure consulatus exercitum paris re, bellum ; gerere non potuisse, neque domi, militia , summum imperium habuisse, quod certe habuissent si imperium unum tantum esset, idq; centuriatis comiti s cum magiIIratu ipso delatum esset . at uer . cum nisi in atroci negocio mandatum non sitsane intelligi potest duo eorum fuisse imperia, unum ciuile, alterum militare. Haec autena uemba tu ita reprehendis, ut in his multipliciter me peccasse dicas. Primum autem obiicis,me Sallustii uerba falsa rettulisse: Alitersine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est cum in omnibus libris legatur,2 ussi. Ego uero culpae in ximae me assinem esse confiterer, si aliam sententiam ex Uoce, nullius, quam ex nulli ad te refutandum collegissem. Verum utro modo legas, non consuli, ut tu,eam uocem attribuo,sed rinum. atque huius habeo opinionis socium Ioannem Biuium qui ita scribit: Manum apta duo o Hullius earum rerum. nisi quis P ulli uetuste positum malit pro nullius. quomodo Comicus dixit. Tam iners,tam nulli consilii. O in Truculento Plautus : Coloris ulli,pro ullius. nec τν consuli addendum puto. Habeo

etiam Vincentium Castillioneum, apud quem ita scriptum est. Diuerse hicsunt opiniones. alij enim Vulli cumsubstantia uo coniungunt. ut sit, nulli consuli ius est.alij ri ullius pro nulli legere malunt. nisi nulli antiquo more pro nullius positum sit . ego tamen d tiuum esse puto, Polli earum rerum consuli ius est , pro in nullam rem earum remum. b c animaduertere potes,liorum neutri placere, quod tibi tantopere arridet: ' ulli consuli. & certe,qui ita dixerit noue admodum dixerit. Sed,ut dixi, siue nulli. siue nullius legatur, eandem semper clicio sententiam. Addis deinceps, si dicam, nullius earum rerum, quae in hoc s. c. continentur, ius esse consuli sine lege curiata,Sallustium salsa esse loquuturum, di institutorum sui temporis rudem appariturum, quod sciret legem curiatam a lictoribus

78쪽

ctoribus iuberi non autem a populo. In quo ego primum rideo.quis enim,quae de lictoribus istis tam tape repetis, audiens, risum contineat ξ deinde obstupesco. ubi enim hoc ego scripsiξ ubi legis curiatae in hoc s.c.interpretando mentionem feci ξ ego enim ex hoc s.c. senatus potestatem collegi, non populi. Non est hoc satis. Cum ego diserte scripserim, militare imperium eYtra urbem haberi per legem curiatam,apparere ex locis superioribus, in urbe per s.c. summum ex hoc loco Sallustii, tu me dixisse crimineris, in urbe haberi tantum per summum s. c. extra urbem tantum per legem curiatam, ac multis eXemplis,& rationibus,more tuo, credo,ut multum sapere uidearis, cum multa dicas, probare contendis, & in urbe lege curiata, & extra urbem senatus consulto imperium esse mandatum. ac perinde in hoc multus es, quasi uictoria in hoc posita sit. Ego uero illud, Tantum, non ad didi, & cum ita scripsi, quae apertis nitebantur auctoritatibus, scripsi. neque ita locutus sum,ut in urbe per legem curiatam aut plebiscitum,extra urbem per summum s. c. haberi posse negauerim. Verum hoc serendum. addis me putare, imperium legis curiatae esse extraordinarium, cum tamen ubique ordinarium esse clamarim , & Sallustios duos modos imperii transmittendi inter se contulisse, cum nihil tale ne animo quidem finxerim. Quamobrem toto hoc capite siue conlullo,siue temere plus iuristo in me iniquior extitisti. Consideremus autem quaeso diligentius, quid Sallustius his uerbis uelit, &utcrno'

strum melius hoc s.c. intellexerit. Sane cum inquit,Max mam potestatem hoc S. C. perinitti magi Patui, extraordinariam

intelligit potestatem, i. maiorem, quam quae Ordine dabatur magistratibus . haec uero uersabatur in coercendo,

79쪽

ro CAROLIS IGONII in iudicando, in bello gerendo. cum ergo consul hocs.es

in urbe coercere,iudicare sine prouocatione,atque exemcitum belli gerendi caussa habere non posset, illud hoc

s.c. adeptuS,ut ea etiam Romae posset. Nam ordine si R mete consul aut uinculis, aut uerberibus, aut mulcta coe cuisset, ac ciuem damnasset,erat prouocatio ad collegas aut ad populum,hoc uero senatus consulto accepto,nutila erat. siquidem maximam earum rerum habebat pol statem. Hoc igitur posito, uideo, te uehementer peccasse qui peccatum aliis obiicis. Tu enim consules dicis dictatoriam potestatem hoc s.c. assecutos, perinde ac si dictatores iure dictaturae etiam sine s. c. in urbe exercitum belli gerendi caussa imperarint.cum tantum comitiorum caussa,ut etiam consules, imperarint, teste, ut supra demonstraui, Varrone. At Plutarchus, inquis,&Liuius prodidcee, consules hoc s. c. armatos eandem uim h buisse ac si dictatores dicti essent.recte.respexerunt enim seditionem, motumq; ciuilem, de quo tum loqueba tur,ad quos compescendos opus erat magistratu,qui coercere,atque animaduertere sine prouocatione posset,cuius causa dictatura erat illata. siquidem scribit Dionysius,caussam dictatoris creandi primum fuisse legem Valerii quam tulerat de prouocatione, & consulatus potestatem minuerat . at in bello maiorem fuisse dictatoris , quam consulis potestatem, cum uterque sine prouocatione esset,nescio,ubinam inueneris. certe hoc s. c. nisi in uitribunicia, in perniciosis legibus, in secessione populi, templis locisq; superioribus occupatis non factum,pr dit Caesiar libro primo belli ciuilis. Addit Sallustius: Aliter sine populi iussis nulli earum rerum consuli ius est. Quid est populi iussus P nempe plebiscitu, aut lex.quae sunt res eae

coercere

80쪽

coe cer mnibus modis,parare exerciturn, bellum gerere domi militiaeq; summum iudicium, ac summum imperium habere. Ergo si populus iusterit, magistratibus domi militiaeq; haec facere licebit ξ ianeaed extra ordinem. quid est autem magistratum habere suilinium iudicium nempe ut Cicero dixit in agraria,h bere cogiqitioticinne consilio poenam sine prouocatione,animaduersionen sine auxilio.Itaque Liuius recte scripsit C. Iulium decem uirum consularem,qui sine prouocatione erat, cum Sextium de caede ad populum accusasset, cuius rei legitimus iudex erat,de suo iure decessisse. Si autem summum itidicium habere est posse sine consilio condemnare, ut cum Cincinnatus dictator Sp. Maelium iure caesum pronunciauit, uideo te errare multo,quam antea, grauius, dum me alitiqu itatis ignoratione in multos incidisse errores a guis .inquis enim summum hoc iudicandi impertu quod

ipse appellas dictatorium, consules non solum a senatu, sed etiani a populo extraordinarium accepisse.& profers Liuium qui scripsit quaestionem caedis Postumianae Cos,so, & Medullino consulibus a populo esse mandatam, quaestionem Bacchanalium Albino & Philippo consuliabus a senatu. erras autem trifariam , sic enim tuo exemplo iam libet loqui) primum, quod dictatorium iudiciu & id, quod his consulibus mandatum ais, idem esse putas cum sit diuersum . dictatores enim sine consilio cognouerunt hi consules qκ iudicum,quos coegerunt, sententia pronunciarunt.deinde,quod eodem s.c. utrunque

iudicium commissum significas,cum sint diuersa. nam dictatoriu iudicium senatusconsulto extraordinario mandatum est,illud alterum ordinario, tum cum quaestiones

certos non habebant quaestores,sed a senatu, aut a popu

SEARCH

MENU NAVIGATION