장음표시 사용
61쪽
etiam elicitur, dictatorem a lege curiata non dictaturam accepisse. Siquidem Papirius ante dictator fuit,quam legem curiatam de suo imperio tulerit. nam si lex curiata Papirio dictaturam dedisset, certe legem ipsam serre nopotuisset, quia agere cum populo, & legem rogare est una res,quae maxime ius dictaturae continet. Hic tu respondes, si modo uerba tua intellexi, nam obscura admodum
mihi uidentur, Papirium,cum dictator rei gerendae causesa creatus esset, non potuisse esse dictatorem ante legem curiatam, uerum tum demum pleno iure fuisse dictat rem, cum lex curiata est lata, neque magistratum dictaturae in eo constitisse, ut cum populo ageret. Ego uero dico,cum dictator aut rei gerendae,aut seditionis sedandae aut alius rei praecipuae agendae caussa creatus legitur, noid solum,cuius caussa creatus dicitur,agere potuisse, sed etiam omnia alia. inter quae praecipuum illud erat, ut cupopulo ageret,ut tu multos fecisse multis sine caussa collectis exemplis docuisti. tantumq; abesse,ut actio cum populo ad dictaturam non pertineat, ut si id iuris ei adim tur,non sit futurus dictator. SiquidemCicero in Legibus posuit dictatorem ius cum patribus populoq; agendi habere. tu uero optimus auctor censes, omnes magistratus
habere ius accusandi ad populum, quare etiam agendi cum populo. quia qui accusat, populum rogat.quod nonegas. Addis nominationem consulis dedisse diactaturam , legem curiatam confirmasse, ita ut si populus
eam rogationem antiquasset, una etiam magistratum ductaturae abrogaturus fuerit. Ego uero dico, ex tuis pulchris decretis populum sic enim triginta lictorum comuentum uocemus) antiquare non potuisse. legem autem
curiatam non confirmasse dictituram, sed imperium ad bellum,
62쪽
DE L BGE CURIATA. 63, bellum,quod esset gerendum,attulisse,& antiquata lege
curiata dictatorem dictaturam habiturum,sed non imperium, i. dicitatorem quidem, sed non imperatorem suturum. Neque uero est, quod sententiam tuam tueri uelis Ioco Ciceronis ex agraria,& Messallar apud Gellium . nasatis demonstrarum est de alia ibi curiata agi,antiqua illa scilicet,&obsoleta. qtiae ne dictatoribus quidem ,&interregibus est lata quondam, quia neque ita populus bis de illis magistratibus iudicasset. cum corum neuter a populo creatus sit,uerum alter a colate dictus,alter a patriciis proditus. Adiungis, ut dictator agere posset cum populo, satis fidisse nominationem consulis, quanquam dictator magistratus nondum esset, nec meminis euideris te in primo de comitiis constituisse firmiterq; sanxissb,neminem agere cum populo potuisse nisi magistratum,& ex sacerdotibus pontificem maximum . nunc medium quendam statu excogitasti, hominis scilicet qui neque priuatus sit neque in magistratu,qui & ipse agere cupopulo possit. God ut confirmes, addis, consulem etiadesignatu aliquando collegamdixisse.siquidem Liuius libro xxxv II scribit,C.Laelium consulem comitia habuisse,quibus M.Fulvius Nobilior consul unus creatus esset,
cum celm,inquit,centurias non explessent.isq; postero die Cn. Manlium Lepido deiecto, nam Messalla tacuit,collegam dixit. atque hoc
arcanum Romanae antiquitatis appellas. Me miseru, qui nunc primu haec augusta mysteria discam.ego enim iampridem legeram, Fulvium collegam dixisse,i. nominassesne comitiis quomodo consules dictatorem dicunt. SL quidem hoc etiam in tribunis obseruatum est. Liuius libro IIII: Tribuni pl. facti quinque,alijs πibus non explentibus,si
bico stegas alios quinque cooptarunt. Quid quod tu aliter in secundo
63쪽
eundo de comitiis cap. IIII. scripsisti λ Cum ceteri candida
ti,InquiS,centurias non explessent, tum ille, qui unus erat designatus
postea alio die collegam sibi ut subrogaret, lege iubebatur . nam si lege iubebatur, ergo non ut designationis. Quare tuus iste nec priuatus, nec magistratuS a te nuper eX arcanis, ut ais, antiquitatis erutus uanus prorsus est ac commentiacius . Atque haec quidem, quae de lege curiata comsulibus ferenda dixi, ita esse,ut dixi, indicat praeterea pertissime dictator Camillus apud Livium libro quinto,
-cum anno ccci XI I I ita loquutus est. Comitia curiata, quae rem militarem continent,centuriata,quillas consules, tribuaeosq; militu
e sulari potinate creatis. Ex his enim uerbis quis est,qui, nointelligat,consulibus magistratum datum centuriatis comitiis,imperium militare,si bellum gerendum esset,curiatis. idest consules a populo factos centuriatis, eosdemq; imperatores lege curiata ξ Quae uerba etsi ita plana sunt,: ut nihil possit esse planius, tu tame, ut tuam defendas opinionem,ea torques atque dilaceras. & ais debere concludi, quoniam comitia rem militarem continent, eos non potuisse pleno iure magistratum obtinere,iam etsi centuriatis comitiis creati essent, nisi etia curiatis populus de iis iudicasset. quod consules non essent optima lege, qui rei militaris potestatem non haberent Quae responsio repugnat iis, quae a te supra sunt constituta. Primum enim si imperium militare continetur,ut dixisti,in maiore coercendi potestate,& ea comitiis centuriatis mandata est, certe etiam imperium militare mandatum est. quare consules sine lege curiata pleno iure fuerunt. item si lex curiata confirmat consulatum,confirmat non magis ius rei mi litaris, quam reliqua iura consularia ergo Camillus non -plus debuit dicere,comitia curiata rem militarem conti
64쪽
nere, i. confirmare, ut tu exponis, quam alia iura. Postremo cum inqu is, Consules non esse , qui rei militaris potestatem non habent , sane ostendis, lege curiata non confirmari magi-.stratum , sed dari imperium militare. atque ita in meam opinionem imprudens laberis. Quid ergo vult Camil-ilus Θ Romanos, si Romam reliquerint, neque consules, neque tribunos consulares, neque eosdem imperatores habituros, quia nisi auspicato creari non possent, illi cen turiatis comitiis,hi curiatis,quae auspicia nisi Romae concipi non poterant. Quod idem Cicero sensisse uidetur,
cum in secunda agraria dixit: Consules si legem curiatam non haberent , rem militarem attingere non potuisse , quasi uero alias
omnes actiones obire consules sine lege curiata potuerint hac una militari excepta. Atque haec quidem dilia eo pertinent, ut ostendatur, consulibus in consulatu legem curiatam, si bellum gerere uoluerunt, opus fuisse. Iam uero ut ostenderem, eosdem si post consulatum in prouincias ire uellent,eandem. legem curiatam desiderasse, proferebam duos Ciceronis
locos, unum in agraria: Consulibus legem curiatam ferentibus sepe intrcessum est; alterum in epistola ad Lentulum 1eonsul dixit in senatu,sese,si licitum esset legem curiatam ferre, uiaturum ci collagaprouinciam. se, quoniam ex S. C. prouinciam haberet, lege Cornelia imperium haliturum, quoad in urbem redisset. His
autem probabam idem,quod antea,consules ante legem, curiatam consulatum gessisse . atque eius rei argumento
esse, quod ipsi legem curiatam sibi tulissent, quae rem militarem continet, & quod cum consulibus legem curiatam serentibus saepe intercessum esset non tamen ipsi consules esse desissent. & quod Appius transacto maxima ex parte consulatu suo de lege curiata sibi ferenda loquu- I tus
65쪽
riata eo tempore magistratuin confirmasset I consules,
quibus intercessum erat,non fuisssent consules, & Appius in discrimen uenisset, non de prouinciali imperio, sed de consulatu. Tertium inde locum ex epistolis ad Atticum
producebam . Consules lagram infamia,quod C. Memmius candudatus pactionem in senatu recitauis, quam ipse suus competitor Domitius cum confusib us fecisset,uti ambo sesertium quadringena conssilbus darent , si essent ipsi consules facti, nisi tres augures dedissent, qui se luisse dicerent, cum lex curiata ferretur, quae lata non esset, duos consulares, qui se dicerent , in ornandis prouinciis consularibuo fuisse, cum omnino ne senatus quidem fuisset. Ex quibus uerbis
dicebant percipi posse, tum consules ante legem curia γtam latam consulatuiti gessisse, quippe qui post aliquotitiaenses, quani in ierant legem eam ad populum tulissent, tum legem curiatam fuisse de imperio non urbano, sed prouinciali ac militari. His autem tu locis omnibus muttas responsiones affers . quod est argumento, te in toti hac controuersa titubare, nec certi, quod opineris, liquid habere. Prima responsio est,falli me qui existimem consules. qui rem bellicam administrarunt, semperi sos sibi legem curiatam tulisse de suo imperio,pos quarta iam inissent magistratum, quia C. Flaminius absens sciacundum consulatum inijt,& Marius tertium .atque ute ἰque bellum gessit, neque sibi legem curiatam pertulit.ex quo concludis, legem latam ab eo; qui eos designauit. Ego uero nego, me scripsisse,consules semper sibi legem curiatam tulisse, postquam inissent,sed cum in superioribus Ciceronis locis scriptum sit, consules legem sibi curiatam tulisse, satis alguruento esse, legem eam non magistratum attulisse, sed militare imperium. De Flaminici
66쪽
uero quid scribat Liuius , attende : cum . Servilius derep. rettulisset, redintegrata in C. Flaminium inuidia es. duos se consuesereasse, unum habere. quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esset magii atus, id a domo, publicis, priuatisquepcnatibus ,sacrificio in monte perfecto, uotis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre, nee priuatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo easolo noua, atque integra concipere posse. Si ergo Flaminius, ut in.
quis, legem curiatam habebat ab eo, qui ipsum designae. rat, latam, & lex curiata auspicatum imperium attulit ut tu alio loco dixisti, quomodo Liuius scripsit, Flamianium iusto imperio, atque auspicio caruisse ξ De Mario item po indicere, quemadmodum contra leges temtium consulatum cepit, sic contra leges inisse. Secunda tua responsio est, fieri potuisse, ut lex curiata a collega, ut praesens esset, ferretur, quemadmodum lata est toti collegio praetorum . Quod inculcas de collegio praetorum , ut notum, nescio unde expiscatus sis. neque enim hoc probas. nec quae de praetoribus dixisti: hoc aliqua ex parte attingunt. od uero inquis de lege lata a collega praesente, id certe exemplo Flaminij reprobatur. quem nunquam questi essent Romani iustum imperium non habere si iustum imperium tradi a collega Romae praesente ipsi absenti potuisset. Nam quod adiicis, te inuenire,
Consedes aliquid rei belli gessisse statim inito magistratu.quod non potuissent, nisi perlata lege, ex quo apparere, legem latam esse ab iis, qui ipsos designassent, concedam, dum modo & ipse concedas, consulem rem militarem attingere non potuisse sine lege curiata siue ab ipso, siue ab a lio lata. Quod autem adiungis, Pinonem , O Salinatorem an equam inirent consulatum , prouincias,o exercitus esse sortitos, non est satis. non enim qui
sortitur prouinciam, & exercitum, statim habet imp I a rium,
67쪽
rium, quia prouinciae imperat, cum accessit ad eam,exeracitui imperat, ubi imperij insigne, atque adeo exercitum ipsum accepit. Tertiam responsionem affers,legem curiatam confirm asse consulatum,non dedisse,ita ut consules fuerint etiam ante eam legem,sed non optimo iure. quae
responso quam infirma, atque inconstans sit, satis ex iis , quae supra dicta sunt, puto liquere. Quarta est,duplicem esse legem curiatam de imperio, unam, quae initio fertur magistratui ad confirmandum magistratum , alteram, quae transmittit imperium auspicato, & in locis a me allatis, quibus consules pene confecto consulatu legem sibi curiatam ferunt de imperio, secundam esse intelligent. dam. Hic em primum quaero, quid habeas dicere, cur si eaedem curiae primam, di secundam legem iubent, auspitcatum sit magis imperium,quod secunda lege transmittitur, quam quod prima. & si sola lex secunda transmittit auspicato imperium,cur non omnes ii,quibus lex lata est ab ijs qui ipsos designarunt, inauspicatumimperium sint habituri, contra quam tu supra constituisti. nisi eos e dem die,atque eadem hora binas leges curiatas tulisse dicas, alteram inauspicatam ad confirmandum magistrarum, in quo etiam te auctore inest militare imperium,alis ..teram auspicatam ad transmittendum . quo nihil potest .sse peruersius. Vltima tandem est, fieri potuisse,ut con- sules illi,quos nominaui, initio magistratus non potue- .rint per intercessiones, & obnunciationes eam legem ferre,quam in designandis magistratibus aut postquam inis sent, serri oportebat. neque huius responsionis attendis incommodum. nam si lex illa initio magistratus ferri non potuit,ergo magistratus eorum lege non est cofirmatus.s ita, ergo consulas illi per te pleno iure consules nocii fuerunt.
68쪽
DΕ;LiEGE CURIAT S. fuerunt. immo uero ne consules quidem suerunt.nam supra dixisti, sine lege curiata magistratum nullum suisse, at consules hos magistratum gessisse sine lege illa constat,ergo lex illa non ad magistratum pertinuit,sed ad Gliquid magistratui aduenticiunt, i. ad bellicum si opus suit, imperium committendum. Verum illud demiror inprimis, te legem curiatam ferri non potuisse dicere, cuia lupra scripseris triginta lictores,ad quos ferebatur, fac re non potuisse, quin legem acceperint, neque in eoruna potestate fuisse, ut tintiquarent. Postquam haec responsa doc i sti, quoniam ea infirma, atque imbecilla esse inteli igis, duobus ea tibi locis Dionis communienda suscipis. unus est hic. Thessaloni
rant, nouos magistratus non crearunt,quamis ad praescriptum legis locum ad capitaia auspicia publicosecssent. in caussa fuit,quod legem curiatam consules non intulerant. itaque isdem,quabus ante,usi sunt m gistratibus, appellationibusq; tantum mutatis,eos proconsules,propratores, O proquaestores dixere. Hic ais, cum Dio scribat, Lentulum & Marcellum consules nouos magistratus non creasse Thessalonicae, quia legem curiatam non intulerant, satis apparere, legem curiatam consulibus ferendam esse, ut optimo iure consules essent. Ego uero dico, Lentulum , & Marcellum consules, qui Thessalonicae in castris erant, neque consules, neque praetores nouos in annum sequentem creasse, quibus imperium traderent ,quia intelligebant,si imperium militare, quo maxime opus erat, eis mandare ordine uellent, per legem curiatam dari oportere, quam ipsi non intulerant. itaque ueteribus magistratibus imperia prorogasse,ut mos erat, plebiscito,non lege curiata. quanquam autem locum auspiciorum pararant, tamen id tantum ualui e uidetur ad centuriata con
69쪽
initia quibus consulas, & praetores creandi erant: Namsi
dicas,nouos magistratus non esse creatos,quia lex curia ta a consulibus non esset lata, quaeri poterit, cur consulis centuriata comitia parassent,quod erat operosius, cuTiatam uero non tulissent, quam tu censes ad triginta lL
ctores latani,ntiquari non potuisse.Ergo probabilius uidetur dictu eos rationem centuriatorum comitiorum habendorum inisse, qua consules, & praetores crearent,non butem curiatae legis serendae, qua eosdem imperatores constituerent. nam lex curiata apud Dionem,ut dixi lex militaris uocatur. Ita rogando ueteribus magia stratibus imperio assequutqs esse quod uoluerunt,utini peratores haberent,quos proconsules, ct propraetores appellarent. Qua sententia constituta tolluntur Qmnia, quae tu ad tuam opinionem accommodata ex hoc loco
colligis. Alter locus est , ubi agitur de L. Clodio ;qui aedilis curulis factus L. Philippo, Cn. Marcellino cos. ubi primum aedilitatem iniuit, Miloni diem dixit ieumque de ui ad populum postulauit, non quod speraret, se Milonem posse damnare,sed ut sub accusandi Milonis inimici sui praetextu Pompeium etiam, ac Ciceronem Milonis defensores, suosque aduersarios conuiciis agitare posset. Clodius enim, inquit ille, ut plus in bac re perstaret, non ebat 'legem curiatam ferri , neque iudicio ullum fieri lictabat. Hunc autem locum tu ita interpretaris, Clodium aedilem legem curiatam non esse passum ferri magistratibus ad confirmandum eis magistratum. Cum autem te interprete Clodius hoc tentarit mense Februario, non vi, des si per mentem Februarium lexcuriata magistratibus, ut consulibus, & praetoribus non erat lata,futurum,ut eo mense nulli consules; nulliq; praetores es Ent. hoc autem L -l falsum
70쪽
, D E I. E G E EC VILIATA. Slalsum esse, colligitur ex ep stolis primis Ciceronis ad
Lentulum, quas hoc anno Ianuario, a Februario mense scripsit, cum senatum tape habitum per consules dicat,& consules reliqua consularia munera obiisse significet. Adde quod aedilicia comitia fuerunt X I. Κ. Febr.quibus Clodius aedilis est factus, & quidem, ut tu censes, comitiis tributis, &lege curiata. est autem absurdum in primis Clodio', qui medio Ianuario mense aedilis designa tus est, legem curiatam per consules esse latam, consulibus uero, es praetoribus superiore anno designatis eandem ne post multos quidem dies ferri per Clodium licuisse. simul etiam quaerendum, quinam legem curiatam. Clodio aedili tulerint, qui non etiam consulibus, & praetoribus potuerint. & sit consules, ac praetores nulli erant Maut non optimo iure erant, qui tandem legem curiatam, hanc tulerint, quae a plebeio magistratu ferri non poterat . Vide ergo, quando hoc tempore lex curiata magia stratuum obsoleverat, ne legem alteram curiatam intelligat, ut qua dabatur imperium Pompeio eo tempore ad re frumentaliam delecto, quisne lege e gire, quanuiScupiens honeste non posset. Quaecum ita sint,laudo ingenium tuum, qui coactus credo superioribus auctoritatibus tandem confiteris,quod uerum est,tegem hanc diuersam esse ab illa prima. illa enim confirmari magistratum, hac in prouinciam proficiscenti transmitti imperium. cui ct ipse assentior; quemadmodum demonstraui. iVbi uero de iis, qui in consulatu, &qui ex consulatu ad bella & in prouincias profecti essent dixi,agebam deinceps de praetoribus.&quoniam de iis, qui primis temporibus in praetura prouincias, & bella sortiebantur, ex empla non suppetebant, quibus legem curiatam eis la