Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LIBRI T R A C T. III. assieni sententia arrideat, quid ille sibi uelit breuiter explicabo. Siccior

gratia eXempli) adolescentis temperies humidioribuS utenS,non autem frigidioribus, nec calidioribus aetate succedente, minus siccatur ob vitae institutum quam refrigeretur: crescente igitur plus frigiditate quam siccitate, cum iuxta consistentiam erit, temperiem eX aequo frigidam ut siccam sortietur: atque ob id temperatae huius aetatis consimilem. Haec est permutatio innati temperamenti secundum Galenum possibilis. Verum & nos non aliam totius corporis comparatione posisibilem

esse fatemur: quia principium nullum est cordis, sed ipsum cor principium. At uero in aliis membris plurimo accedente humido S calido totum fieri potest humidius:& maxime in his quae sensui subiecta sint, ut cruribus & uentriculo: per frictiones enim Sc unctiones multo ibi

sanguine attracto, atque per emplastra ne diffletur, retento, replentur uilli nutrimento, Sc auidius attrahunt ac nutriuntur, maioraque membra evadunt. Quod ille fatetur de crure, Ut diruim est: quanquam quoniam ignorabat causam, sententiam non retinuerit. Ergo sic incrassari solida membra, facilius tamen neruosa quam ossea, in pueris Ec adolescentibus , tum etiam iuuenibus mollioribus, ac mulieribus, humectarique poterunt: nam ad materiam, quae quinta sui parte solum humida sit, si alia accedat aequali quantitate, quae eX aequo terream partem eX quinta obtineat, fiet totum tam humidum, quam siccum: quare

Iongc priore humidius, tum ualidius. Quod si haec solicitudo promit

cruri, cur uentriculo, caeterisque partabus prodesse non debet, quae sensui subiacent 3 Ostendit istud regeneratio partium quam ille fatetur, quae longe difficilior tamen est. Ostendit unguentum nostrum, quod

neruos praecisos elongare solet , tum etiam motui aptos reddere : non

simpliciter adhibitum, sed industria magna, quam illi sacerdos experimento doctus eXhibere solebat, cum uitam ex hac sola industria tra heret. Ostendit emplastrum Galeni sanguinem sistens, de quo in quinto Artis curatiuae egit : quanquam id ipsum ibi haud descripserit.

Disimus necessitatem resolutionis, ac nutritionis, tum caloris naturalis cum anima non nisi ignis elemento posse commode copulari: nutricationis etiam in singulis partibus modum: curque homo augeatur quandoque non, dc tandem ad senium perueniat, quodque hoc solum animal1bus & plantis necessario inest. Qu'd etiam anima es subiecto in subiectum non immigrat, sed una consistit in igneo elemento, quod non totum uariatur: ipsum uero in cordis sinistro uentriculo, ut in libro de Animi immortalitate. Ipse uero ignis non permutatur, cum

162쪽

sit efficiens, nec habeat quod corrumpat usque ad mortem : utque in Dasis terrea pars , sic in sanguine ignea manet impermutabilis: ipse uero ignis aliis atque aliis miscetur elementis. Sed haec non sunt subiectum animae primum: quare anima manet ,& idem numero calor: qui quandiu non diminuitur, anima eandem in Operationibus uim retinet. Quodque quanquam quod miscetur humido membrorum ante lenectutem non sit impurum, impurius tamen totum redditur: in senectute uero etiam quod immiscetur impurum est. Ob hoc cum ualde senescit homo, tunc simul breui tempore, qui diu restiterat, deterior eua dit: plusque anno uno detrimenti accipit comparatione prioris temporis, quam antea per annorum decem spatium: nam causae ipsismet in

hoc fauent: eX mala enim nutricatione membra infirmiora redduntur, tum influens calor euadit deterior: eX hoc rursus mala nutricatio, inde aceruus malorum Omnium approperat. Prius autem membra senium contrahunt, quam quod in membris continetur, id est calor influens.

In hoc enim ignis & anima ipsa, quae nusquam per se senestit, imo senio resistit igneum fouens subiectum calorem. Quomodo autem dum nutriuntur dura maneant, id ev hoc intelligere licet, quod nutrimentum cum agglutinatur magnam iam partem assimilationis in substantia adeptum est. Quod si ossa sanguine nutrirentur, dura, eo modo quo sunt, esse impossibile omnino foret. Nunc nutrimentum ipsum adeo densum est, ut uel per se quasi posset consistere: miscetur autem, quia adhuc in potentia est: quod nutritur ad id quod nutrit: tantumque retinet molitiei dum uiuit animal, ut immisceri possit nutrimentum:

cum uero per solam appositionem nutritur, celerrime senescit ac moritur: non augetur autem, quia eXtendi nequit. recipit tamen sub eadem qua prius erat quantitate solumque densius redditur: tuncque corpora

fiunt ob id firmiora post adolescentiam: quod esse non posset, si poris

ipsis nutrirentur.Pori autem ad commodiorem transitum facti sunt alimenti : tum etiam ut in his ipsum alimentum concoquatur ad magnam membri quod nutrire debet similitudinem. Ossa autem non ob id non re enerantur, quia materia eX qua genita sint deficiat, sic enim ma-

rei: in iuuenibus quam pueris degenerari possent: sed quia multis annis siccitas ossis aucta est, ac durities : ergo non paucas diebus tanta durities accedere potest, ut reddatur quod adiicitur ei cui adiicitur simile. Quare nec Galenus in prima causa perseuerauit, sed hanc secundam adiecit, quae longe est euidentior: ac tertiam rursus, quod antequam coalescat in aut neruus, caro ipsa supereXcrescit , quae facilior est generatione ob id impeditur uera is consolidatio. In nutridi catione

163쪽

catione uero clim copia non requiratur alimenti , C traXeritq; moram quod nutrire debet ob id nutritur os, non autem discissum con solidatur. In pueris igitur tribus eκ causis facilius os restauratur, aut aliud quodcunque solidum membrum, quam in iuuenibus. Prima, quod minor est ossis durities , quam in adultioribus, ob id breuiori tempore potest coalescere:quanquam non octo dierum spatio quod mollissimum etiam est, ut in Embrione apparet, coalescere possit. Verum in pueris & serius, ut diXi,eX iam concocto humore.accedit quod in pueris copiosior sit humor,cum non solum pro nutritione, sed etiam pro at gumento paratus sit. Tertia quod minora sunt puerorum ossa,atq; ob

plerunq; minore indigent restauratione: nam a magna prorsus nullus s natur. Igitur nutricationis modus est in osse,quod nutrimentum in concatio eius recipitur, atq; ibi per menses ac annos paulatim concrescit atq; concoquitur. At in fractis nulla est conueniens cauitas, calorq; ibi ob laesionem debilis,ac moram non admittit generatio carnis: quod si remoretur os ab aere,quoniam eXangue est,uitiatur. Hanc ob causam nec celeriter potest restitui, nec moram commode sustinet. Cur autem terreum

non diffletur, commodum enim hoc erat ad animalium perpetuitatem. cum igitur multas haberet omnino causas alias animal mortis,si rerreum potuisset difflari, animal diu masisset inutile:atq; interim aliis causis mortis obnoXium:quamobrem nec uiuacius fuisset,& tamen longe inutilius. Deerat etiam efficiens causa: ob calorem enim quod terreum est nullo modo consum i poterat. Periculum etiam erat ne sic quod contineretur an vasis totum efflueret: quare terreum in solidis perpetuo, igneum in fanguine manere necessarium est. Ob id terrea in cibis senectutem approperant : humentia,maXime oleum S lac,retardant. Sectio uero uenae senectutem acceleratrinoderata emercitatio,& laeta mens retardat λliXiq; potus.nam haec non igneam partem comminui sinunt. Ossa uero restaurantur, & uenae, & nerui, carnis prohibita generatione per eκiccantia citra morsum , per ea quae glutinosum praebent alimentum, per acris caliditatem. Quomodo autem anima non permaneat sempiterna in plantis,intellige. Aliae earum eam habent in medulla,ut cupressus: quaedam in cortice, ut saliX,eκ toto enim eXenterata uiuit:quaedam in radice,ut lauruS. Capiamus igitur exemplum de salice: anima eius est in trunco.rami autem potentia uiuunt, non autem actu habent animam,sed uirtute animae,quq

est in cortice trunci, solia emittunt & flores,no secus quam in animalibus ex corde anima habente perficiuntur in aliis membris opera uitae.Si igitur stolonem cum parte trunci auulserit aliquis, quod eX trunco auferesu 3 aut

164쪽

aut morietur illico , aut parum superuitiet, quia animatum iam actu erat quod uero in potentia in stolone erat, dnimatum fit actu, non secus quam in semine a calore solis:& talis anima diu,ut in nouo corpore,in eo manet: luare ex hoc nihil absurdum sequitur. Semina autem plantarum non uiuunt nisi potentia, quia imperfectiora sunt plantis, a quibus decidunturissemina uero animalium v iutini uita uegetatrice, nos autem sensititia: est enim in potentia quasi siemper ad id,a quo deciditur. Μinima uero nulla ponenda sunt in infinitia diuisis nutrimento: talia enim necessaria sunt separatis & actu eXistentibias. Rubd uero nutritur In potentia, est ratione magnitudinis & densitatis, actu autem tale per calorem animae.nutrimentum uero in mutatione est,ac nihil eXistens actu per se,nec quantitate, nec qualitate, nec substantia, sed in potentia eX toto ad id quod nutritur. Ergo recte diXit GalenuS calorem primum iuuenibUS, REpueris id est,ignem animae subiectum aequalem esse.Decresicit autem senescentibus ualde: unde duplex senium, In corporis robore,quod a quadra mesimo anno initium sumit: & Ab operationibus animi, quod ni X quinquagesimum eueniimam tunc igneus calor decressemunde post eam

aetatem geniti necessariis ad suum genus collati inualidi, sapientiores t men plerunq; sunt:qubd ignis natura impedit contemplationem ac pru

dentiam.

Ex his igitur manifestii, quae membra, & quomodo, & quando a Uera

siccitate possint reparari:quodq; hectica tertiς sipeciei in toto, quia In cor de curationem non recipit, in uno aute membro recipit,usq; ad milentutem in multis,& si non leui industria & medici sapientia. Quomodo etiatotius inaequalis intemperies, iuXta Galenum S ueritatem,ad periectam aequalitatem reduci possit: quomodo etiam nutricatio fiat & augumen-rum, Riq; usquequo: tum etiam quomodo materia fluat S reli uat, maneat uero forma: & quonam pacto flucte materia sit idem animal per totam uitam , nec tamen anima nouam materiam aneat: quonam pacto innutricatione etiam quaelibet pars nutriti nutridtur, nec tamensetur penetratio corporum: nam talia sunt, quorum unum, uel saltem in aceri. HVM.t quantu eXistit hoc enim Philosophus damnabat quomodo etiam addi- to meliore nutrimento semper totum euadist deter,us: quonam pacto etiam plantarum ρος eX decisione Propagati r,anima non sit sempiterna. Haec,atq; alia plura eN his,ut cuiq; pate iam sunt manatella CONTRADICTIO X Virtutes naturales instruientes mi quatuor.

VIrtutes naturales quae inseruiunt, sunt quatuor ut in libro de Cat sis morborum, Attractiva, Retentiva, Concoctrin, S EMM :

165쪽

LIBRI I I. TR Ac T. III. Is 9 idem in octauo de Medicamentis secundum locos,& in quinto de Lociis, cap. .ante& in primo de Facultatibus naturalibus, tu alibi saepius,quam ut possim mςdjum.

describere. At uero preter has,Separativa 'osuisse tradetur,uelut in quarta Aphorismoria,cum inquit, Siquidem praeire oportet coctionem, subsequi uero discretionem,demum euacuationem. Sed Sc in primo de Facultatibus naturalibus, cum docuisset, concoctricem in uenis ae membhi, 'ξ Η '' P φ' esse, Secretrice,ait,opus esse demum,ut ea quae supersua sunt,etiam possit expellere. Meminit dc huius, quicunq; fuit autor eius libelli,cujus titulus est, De uirtutibus nostrum corpus administrantibus. Videtur Ec ς0m-

hoc in libro de Theriaca ad Disonem sensisse: tum in libro de Medica ' 'mentis secundum genera. In tertio uero de Symplomatum causis cum in princip.c. r.

docuisset quq accidui detrimeta attractrici, retetrici,c5coctrici expultrici ς/p RΠxς sin facultati,demii de separatrice agmunde Averroes diXit, quod licet Galenus cognouerit separativam, non tamen agnouit discretiuam, de qua lo . ς'' 'ξ ' cutus est Albumas ar: Sc quod illa multum ab hac,& in modo operandi, de in tempore differt: ideo ibi ponit uirtutes naturales quae inseruiunt quinq;: tum in secundo libro non semel. Veruntamen dixit aliquando: Et manifestum est,quod ministri sunt quatuor uirtutes supradictae.Simi ς p- 7. in mele quiddam accidit Principi, nam cum S ipse posuis et eas tantum qua '' '

tuor,ut in primo libro Canonis,& in primo sitiae Canticae:attamen in ter 'tio libro posuit eas quinq; in duobus locis,dum de paria ita te agit hepatis,

ac dum causis anas arcae enarrat. Pro solut1one respondeo,quod praeter ς/p iR prii'. missa opinione Averro , oportet primo declarare disserentiam discreti- Uae a separativa nam separativam ponit Galenus,quae consequitur neces- sfario opus naturae attrahentis quod conuenit,&resinquentis quod non Io uerbo SQ conuenit:sed hoc modo non est quinta uirtus,sed est operatio consequens opus aliarum: ideo A uerroes, qua uolebat Galeno contradicere , d1Xit,

quod sunt duae res diuersae: quia discretitia praecedit expulsionem S at si ' R tractionem, Ut colligitur eX commento A phorisimi adducto: S ideo dis eis

cretitia in duobus differt a separativa. Primo,quia separat bonum a malo siue loci permutatione,ssicut etiam facit ConcoctriX dc retent X. Secundo, quia praecedit saltem eXpulsivam, S non consequitur eam. Dico ioitur' quod iuxta Galenum haec uirtus non est distincta ab aliis quatuor, ut di- Ni : uerum apparet illius Opias per accidens, maXime in tribus: In separataone materiae concoctae in morbis ab utili quae apta est alere. Secundo in separatiniae superflui ab alimento, dc maxime iii iecore, ut humorum in actu dc serosiae partis quae ad renes trahitur. Tertio, in separatione partium medicamenti propriarum Unicuiq; membro, ut frigidarum aiecore,calidarum a splene. Et de primo loquitur in Aphorismis,de secundo loquitur in primo de Facultatibus naturalibus, S in tertio de Causis

166쪽

iso II IER. CA RDANI CONTRADI C. ME DI c. symptomatum: & Princeps in quartadecima tertii locis iam adductis. Sed de tertio in libro primo de Compositione medicamentorum secundum genera, ct in libro de Τheriaca. Verum declaro quod nullo modo

sit necessaria ut recte Galenus senilimam posita parte linei panni in uino aqua miXto, & propendente parte prius madefacta aqua, tota aqua eXit ob similitudinem & grauitatem,ut experimento patet:& cum ibi non sit uirtus aliqua discretiua, sed Bla attractiva eius quod conuenit: manifestum est, longe minus in animalibus necessariam esse discretitiam uirtutem Et siqnis dicat,quare igitur in iecore connumeratur a Principeξ Respondeo,quia Princeps ponit causas hydropis apparentes,& quia in talibus apparet plerunq; urina sanguinea, ideo cum haec fiat ere debilitate concoctricis iecoris cum debilitate concoctricis renum: nam per primam fit dissicilis separatio,per secundam non fit separatio: & causa debilis coctionis debilis in iecore, plerunq; est debilitas retentricis: ideo ne dicant tot causas, ponunt unum effectum pro pluribus causis: S dicunt, hoc aduenit causa debilitatis discretiuae iecoris. Averroes tamen eXistimat eas esse quinq;: S ad hoc ostendendum oporteret ut doceret nos, quod ante attractionem, scilicet dum partes sunt inloco,quod essent diu ista ac sepa-7'y γ' -' '' - a natura. In attractione autem credidit Averroes quod sςret, ut in ferro a magnete: sed de hoc in principio huius libri diximus.Harum ui tutum igitur quatuor, ut reliquorum plerunq; bonorum, inuentor fuit Quaestio. s. ipse primo Philosophus in libris de Generatione animalium. Disputauit& de hoc quaesito Iocobus Fortiuiensis in dubitationibus super primam primi. sed a scopo satis procul.cONTRADICTIO NI. Pituita an per ulteriorem exuntionem in atram

bilem transire psit. ΜElancholiae alia est, quae est cinis pituitae, & quod de ea est adustum,& si pituita ualde subtilis fuerit, melancholia erit salsa. si au-doc. .e.I.iuX tem nora,erit acida,aut astringens,inquit Avicenna prima primi:& in ter

λς tio libro rursus, Scias quod atra bilis melancholiam faciens aliquando est naturalis, & aliquando fit eX pituita ipse ob crassitiem, aut ob extimos nem: & hoc contingit raro admodum. Et Gentilis eXponit putredinem c 'i8. per exustionem,ut illius speciem: sic ut credamus,quod putrefacta pituita in atram bilem saepe transeat:non quidem saepe absolute, nam hoc eX- clusit Princeps,sed in comparatione ad eam que per eXustionem in atram bilem transit. Et Rasis decimoctauo Continentium inquit, AleXandri

.eta '' ' ' autoritate, Quartana fit quandoq; ex pituita sicca salsa. Et paulo post,

Quartana fit eA successu omnium febrium tertianae,continuae,& quotli

167쪽

LIBRI II. TRACT. III. dianae: Si ev adustis humoribus, sanguine, bile, S pituita, meonis auiatoritate. Et post etiam Mesue autoritate, fit quartana saccedens febri λιμ o 3. quotidianae, a pituita exusta: Et tunc da saccharum rosatum eum sic co apii & foeniculi. Et Princeps ipse in prima quarti, de quotidiana loquens, inquit: Et quandoque magnus splen fit, dc sequitur eam acidus ihah.' ' ructus. haec autem palam est esse initia quartanae,tum causas ac signa. Et manifestius post, Iam stiuisti dum inquio quod melancholia praeterna ibidς ς3pturalis alia fit ex adustione sanguinis,alia bilis, alia pituitae. Deinde,inqui fit successitone plerunque aliarum putridarum febrium. Et rursus in cura: Et si fuerit melancholia pituitosa, properet ad syrupum acetosium ρ'' 'ex melle cum succo apti. Accedit quod in enarratione sententiae Galeni in tertio de Locis affectis, Aetius in sexto libro eXponit tertium melan- cap. .choliae gentis,quod a uentriculo prouenit, fieri eX cruditatibus, ac mala syp β' coctione. Ratio etiam ipsa sum agatur: nam omnibus febrium generibus constat quartanam eAperimento succedere. Si igitur quotidianae succedat, necesse est melancholiam ex pituita fieri: si etiam pituita putrestat, terreum aliquid superesse necesse est. Id igitur rogo, si atra bilis non est, quid erit Θ Ιn oppositum est, quod Galenus transitum humorum in cap. . atram bilem docens, in tertio de Locis,solius flauae bilis Si sanguinis meminit : quod S in libro de Atra bile obseruat, Pituitae nulla habita ulli yp Τ'bi mentione. Sed Sc cum ibidem, stilicet in libro de Locis assectis tertio,

de transitu ex comitiali morbo in infantam ageret,docuit duplicem hunc esse morbum: alium ab atra bile, qui transire posset: alium,qui minime posset,quoniam ex pituita factus sit.Ergo si ex pituita transitus in atram bilem ellet, utraque comitialis morbi species,in insaniam commode uerti poliet. Et in eodem sensu septima A phorismorum mihi diXisse certe , iudetur, cum In commento eXponens inquit, Μorbi aliqui simul ex pi '' '' tu ita fiunt, Sc ex atra bile: quare non simpliciter melancholic1 aut pituitosi dicendi sunt,sed pituitosi simul ac melancholici: id est, qui modo ab hoc humore, modo ab alio gignantur: qualis est attonitus, dc comitialis. In secundo etiam Facultatum naturalium laudat sententiam Praxa Oxae Nicarchi filia, qui decem praeter sanguinem statuit humores. Liquido φδρο in λς autem constat, Bilis esse quinque genera, Pituitae tria: locus igitur tantum duabus atrae balis speciebus relinquitur. Nulla igitur ex pituita bilis atra. Meminit et1am Rabi Μoyses in Aphorismis eNpositionis Galeni par.Lapho.18:uper labrum Hippocratis ψυσῶν. in qua dixit, pituitam nullo calore etiam ualidissimo in atram bilem uerti posse. Manardus etia adiicit rationes. In transitu eX albo in nigrum necesse est ut colores multi succe ith β π δ' dant intermedii,quare plura genera atrae bilis fient: nam si flavamallida, uiridas, lutea, rubra bilis datur, tam modico eAtremorum colorum ii terual

168쪽

161 HIER. CARDA N I CONTRADI c. N EDI c. teruallo,quot genera sanc erunt atrae bilis inter album S nigrum,quae ex directo opponunturξ Gypsea quoque pituita quae admodum sicca est,pituitae tamen non atrae bilis nomen & substantiam retinet. unde Galenus, ςΗ Η ' in libello de Tumoribus, agit primo de his, qui ab atra bile fiunt, nec' --'r' δ' omnes proe luros esse affirmat : post duros quosdam enumerat, qui sinteX pituita , c quorum genere est struma. Accedit, quod in cerebro tanta non potest esse frigiditas quae congelet pituitam, transsireque faciat in bilem atram: nam cerebrum,ut alias daXimus, calidius est aere aestatis ca-8. de usu p se lidissimo.Sed neque Ioannitius,nec Serapio aut Haliabbas,qui Galenum xiRN -'ξ secuti sunt huius generis atrae bilis, quae eX pituita concrescat, meminerunt. Galenus etiam in secundo Prognosticorum inquit: Candida uero excreatio,glutinosa rotundaq; propter assatam fit pituitam. EX quo plane colli itur,assatam pituitam non ob id posse in nigrum humorem traLmutari Haec 1lle. Verum miror de homine, imb non miror, cum enim

diuitiis & gloriae intendant, sibi in hoc placent: nihil autem possunt statuere in uniuersum quod ad eXplicationem rerum conducat. Nobis autem non difficile hoc est:uisum enim est alium esse humorem actu hic per ulteriorem concoctione imo ustionem sub pituitae ratione prius em1-stens, in atram bilem minime uerti potest. Quod eX sententia Galen1 fuisse reor. Salsis tamen pituita cum biliosum aliquid in se contineat, resoluta frigidiore S liquidiore parte,in atra bilem trasit, eXusta amplius. Ob id recte Avicenna dixit hoc raro,& parum: id est non solum raro,sed eX modica eius quod aduritur portione accidere: nam parua est bilis portio in falsa pituita.Hoc autem esse necessarium,non solum contingere,il-quido clarum est: nam omne biliosum terreum etiam esto calidum per ampliorem igitur eXustionem transit in atram bilem. Pituita uero apta

putrescens non illico in atram bilem uerti potest, sed si prius an salsam transierit.Si igitur in falsa pituita accidat usti, eX subnagro humore pituitoso tamen quartanus fiet circuitus: quia humor est sub natura, non ramen Derfectae atrae b1lis, sub pituitae tamen accidentibus: a puro au-

term

169쪽

L1BRI II. T R A C T. II I. 163 tertii non satis opportune: aptius in prima primi. EX eo uero qui ob pii tred1nem talis euadit,ut in lethargis,insania fit. Sed & eA eo qui gelu coim

crescit sed raro admodum , estq; potius quaedam fatuitas S enervatio intellectus.Galenus hoc non considerauit, ut rarissimum ibi rium quia non locus esset de omnibus dicendi: neque enim quicquam de aliis mentis perturbationibus dicit, praeterquam de insania, & obliuione. potentia tamen ob congelationem, pituita nunquam euadet in atram bilem. Signum autem ac nomen in humoribus haud par est magis eX colore quam qualitatibus sumere: neque enim prorsus quod album est, protinus etiam pituita est appellanda,iterum potius quod fragidum & humi dum: colorem enim Galenus nunquam substantiae aut qualitatibus primis praetulit.Nec omne nigrum prorsus ad atram bilem pertinet: inquit enim Galenus: Saepe eXcrementa assumpti cibi colorem assequuntur.

Neque perpetuo uerum est, in transitu eX colore in contrarium colorem per omnes intermedios fieri mutationem . tertio enim Prorrhetici me- eom.3.

minit sub nigri humoris, ut in urina, & talia saepe deiiciuntur, quae non sunt exquisite nigra, ut cinerea: quare id potius ostenderet eX pituita atram bilem fieri posse. Sed his no est immorandum, a qualitatibus enim differentiae sumi debent: in sanguine autem quae continetur pituita an atram bilem transit, quoniam potentia humor urexque est : nec indiget nisi ut parum denigretur: rubri enim tales humores,quemadmodum &dulces omnes,ctim secundum naturam eXtiterint, illico igitur in atram bilem transeunt.Vnde pituita putrida cum prius in uenis contenta fuerit , in quartanam terminatur, quod frequens est: nam puerulis multis quartanae ut etiam aetate iam consistente peracta: pauciores adolescentibus & pueris. Frequens hoc in his ob accessionum multitudinem S longitud1nem. At uero de his Galenus loquitur,cum sanguinis Homine concretum ex omnibus humoribus intelligit. Sola igitur pura pituata a calore citra febrem,& a frigore, non potest an atrae bilis naturam secundum

actum transire.Quae autem in pectore a febrili calore superassatur si diutius maneat, donec nigra fiat, hominem strangulat. Ob id nigrum sputum,aut atrae bilis, aut maXimi incendii, aut perfrigerati caloris innati indicium est. Oportebat autem aliter sentientibus nobis concedere semia per nigrum sputum ab atra bile fieri. at non omne incendium sufficit ad hoc: sed prius glutinosum redditur,inde rotundum S crassum, post uerb subnigrum, ac demum nigrum siet, & tunc ad atrae bilis naturam accedit , mortem proAimam Os tendens. Qu9d autem haec ita sint, plane nunc ostendo. Primum quidem atram bilem a sola flava generari d cuit , vel eius speciem melancholicum humorem fanguinis este secem,

170쪽

164 HIER. c ARDANI cONTRADI c. MEDI c. bat & quanto crassitie atra bilis inferior est sanguinis iace, tanto malitia deterior. At uero dum non putrescit quod potius a calore dissipetur quam quod in alium humorem couertatur docuit in tertia rursus A pho- hQ dismorum cum diκit, eX uerbis Hippocratis, Patullossis Omnia haec auxilio sunt: eXiccantur enim S ad hyemen non laXi, sed eNiccati perueniunt. Quod uero Manardus constanter affirmat, quinque esse bilis genera , ad tequentem pertinet contradictionem. Quμd uero melancholica hor. 6. passio ab humore pituitoso fieri possit, colligit Avicenna sexta Aphorisimorum: cum enim diXisset Hippocrates, in morbis melancholicis ad haec periculosi decubitus, stuporem corporis, uel conuulsionem, uel furorem , uel caecitatem significant, inquit Galenus, quod omnes hi morbi , conuulsio, stupor, caecitas, etiam a pituita generari poliunt: furor autem minime.Si igitur melancholia eX pituita generari non pollet, clarum est, quod non oportebat de furore sermonem habere: quia omnes hos morbos in melancholia uel ab ipsa accidere uult tam Galenus quam Hippocrates. Non igitur magis repugnat a pituita fieri melancholiam, quam stuporem, aut conuulsionem,aut periculosum decubitum,aut caecitatem. Repugnat autem hoc ipsi furori: quare constat e X pituatae congelatione fieri posse morbum illum qui melancholia d citur. Sed de Salsa,phor. ι. pituit putrida,difficultas est, dicente Galeno septima Aphorismorum; Quod autem de bile dicitur,& de rufa & de atra potest intelligi: non tamen in his solis ostendebamus, sed & ob pituitam putrescentem fieri

febrem.Et in hac sola uidebitur aphorismus non esie uerus, nisi quis e X1stimauerit, pituitae putrefactionem in biliosum humorem polle conuerti. At hic multa potiunt dici: Primo particula, LAistimauerit, dubium facit sermonem,aliter etiam de utraque bile intelliga potest,in quam,aut in quas humor pituitosus couuertatur. Vel dic, quod pituita simplemquae salsa non est,in flauam uertitur: quae autem falsa est, cum eX parte sit bilis,in atram transit.

prima primi

BIlis quinque genera enumerat Avicenna: Rubeam, quae naturalis est apud illum: Vitellinam Sc Citrinam, quas maioris famae appellat:demu Aeruginosam, & Prassina. Sic Μanardus loco superiore Avicenam interpretatur,aut de Galeno sentit:sed si Galenu,falso: si aute

Avicenna,dubiu est,nec ad fusi propositu: cum denariu illum numerum apud Galenum, non apud Auicennam absoluere intendat. Posset enim

quis dubitare, an amaria sit aeruginosa, sed est, aliter elient seκ species.

Forsi

SEARCH

MENU NAVIGATION