Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

LIBRI II. TRAc T. III. I 6sForsitan uidetur concordare in hoc numero quinario dictum Galeni decimo de Simplicibus medicamentis, ubi enumerat quinq; bilis genera a cap de idie. colore sumpta : Pallidum,Flauum, Aeruginosum,Glastetam,Caeruleum.

Sed non concordant cum speciebus a Principe connumeratis: nam caerulea sub nulla earum,quae a Principe ponuntur, potest collocari.Sed in primo de Natura humana posuit Pallidam, Flava m, Rubram, Aeruginiam, eo & Prassinam.Ηic igitur quinq; enumerat,sed Rubra non eadem est,qui '' Camilea. Rursus in libro de A tra bile, quae quide fals3 Galeni esse haud cap tiexistimant) septem eius genera connumerat: Rubram,quae naturae sanguinis proXima est: Flavam , Pallidam, Vitellinam, quam inquit fieri,

cum flaua nimio siccatur: Caeruleam : tum duas Aeruginosam, atque Drassinam. Respondeo: ipse antea in primo de natura humana in- eo .is qui pecies bilis innumerae sunt,tum magis quae ex putredine fiunt. Em go cum enumerasset rubeam, prasistraam,aeruginosam .caeruleam,non hastantiam,sed & alias intellexit. In libro igitur de Atra bile omnes connumera quae citra putredinem etiam fieri possunt. At uero in libris de Natura humana cuiusdam quae sanguinis naturae proXimc accedit. Verum in decimo de Simplicibus medicamentis famosiores, quanquam S ibi alia pleraq; genera connumeret. Avicenna uero hanc rationem secutus est,quanquam ut alias diximus de flava & rubra a Galeno quomodo dissidere uideatur. Sunt igitur praeter has quae a Galeno nominantur multae aliae species bilis,Ferruginosia,Cineritia,ac tales.

CONTRADIcTIO XIII. Vitellina fit ex adussione,uiridis solum in uentriculi quae harum calidior ridis bilis,seu Aeruginosa sit,seu Prassina, in uentriculo gignitur, V secundo de Temperamentis: ponituri; signum distinguens in uomitu seu uemat a uentriculo, seu a iecore:nam, inquit, si a iecore Pallida, aut Flava apparet: si a uentriculo, uiridis. Ponit autem eius generatronas

causam edulia calidiora & praui succi. Idem quo ad locum docet in libro ς'p de Atra bile. Hoc etiam illi imponit Avicenna dc Averroes in tertio suo e j irum Collectaneorum. At oppositum sentire uidetur Galenus decimo de ' 'Simplicibus medicamentis:cum enumerans genera bilis,quae an illius ue- ς-p-3. sica inuenita solent, Aeruginosum,ut dixi,& Glasteum apponit.Et in secundo Prognosticorum inquit, Viridis, aut subviridis uehementis consumptionis signum est. At infra uidetur declaralle illaus generation 1s com ii modum, inquit enim: Viridis plerunq; in uentriculo ob malos cibos generatur: quandoq; uero etiam sine illis,non in uentriculo,sed an uenis eκ morbo aliquo generatumhanc igitur per adustionem, ut sic dicam, fieri credit. erum inserius hunc ordinem statui dum de Sputis agereti climri 3 serosus

cap. de felle.

172쪽

166 HIER. CARDANI CONTRADI c. ΜEDI c. serosus humor assatur fit croceus aut flavus, si hic postmodum superast tur uiridis: demum si & hic assetur niger, qui omnium pessimus est, hic

cap uiridem deteriorem croceo amrmat. Sed Sc in libro de Atrabile uitellinam per adtastionem docuit fieri, ut nos recitauimus. Videtur etiam eXς 'p'μ' ' 'μ liis , quae n duodecimo/rtis curatiuae narrat, dc in quinta Aphorismorum, cum conuulsio u iridis humoris potentiam sequatur, pessimus hu- Aphorism. i. mor esse aeruginosus. Quanquam qui narratur in Arte curatitia adolescens deteriorem longe haberet humorem,quam qui in Aphorismis:nam primo etiam syncopis accessit S sudores frigidi , atq; ea omnia praeter

Conuulfionem etiam, Sc ante uomittim : alter uero solum dum uomeret sola conuulsione uexatus est. Quod uero uitellinam etiam eX eXustione

cap.s post fieri credat, apparet secundo Virtutum naturalium, quamuis sensus po- - , t iis qu ni uerba id doceant:nam atram bile,& hanc in male assectis comporibus ait generari. At si uitellina ex pituita admiXta fieret,no esset male assectu necessarid corpus: imo pallida hoc modo gignitur, decimo de Simplicibus medicamentis. nec etiam similis esset utriusq; generatio,cum atram per adustionem aperte fieri doceat. Avicenna igitur credit, uiridem bilem fieri ob assationem, aeruginosam uero ueneni naturam habere : idem etiam Averrois loco iam superius adducto. Verum in hoc ab Avicenna dissere, quod credit ex flava dc atra uiridem colorem fieri addita etiam assiatione. Sed Avicenna putat uitellinam cum aduritur talem fieri. Veritas igitur est quὁd Galenus eius,quae euomitur uiridis,genera tionem in uentriculo ex cibis statuit:non tamen negat alibi etiam per assationem talem,quae etiam sit perniciosior,generari. Avicenna autem dc Averroes omnem essundi ad uentriculum putant,ex astatione genitam: tum quod locus ille cauus ad id negotii fatis aptus uidetur, tum quod non est uerosimile, adeo strua symptomata, illius potentiam sequi, si ex ibis, non adustione gigneretur. Constat sane omnes hos maNimo in uitae discrimine uersari: paucissimos autem, atq; hos omnes serme adolescentes seruari. Quod si ad malorum ciborum assumptionem sequantur, non ideo fit, ut non prius illi in iecore dc concoqui S assari interim ualeant. Hoc est autem in re discriminis, quod uitellina palam, ut .dς loci Arabes uolunt, ex pituita fit crassa, nec saeuum quicquam ad illam, si

'ξ δ' non multum exuperet aequitur, non autem eX adustione, ut Galenusiluit, cum syncerum bilis tum uitellinae, tum uiridis ex tecore fieri posse assirmat. Videmus enim eam diebus singulis citra omne periculum in eXcrementismec est media inter uiridis humoris genera,quorum alterum in uenis, alterum in uentriculo generatur. Prauam tamen esse utriusmuiridis naturam Galenus eXistimat:cumq; ad uentriculum sine noXa repedare nequeat,multis etiam citra febrem euomentibus,non uidetur illa

ολ superastatione generari. Sit igitur mala quae euomitur, sed tamen eX

173쪽

LIBO II. TRAc T. III. 16 cibis genita: quae uero delicitur,& est maXima pars alterius comparatione, eX superassatione in uenis generatione. Fieri autem eX atra uiridem minime crediderim,quandoquidem nemo eX uiridi seruaretur. Vomitus igitur & deiectionum non animaduertisse differentiam uidentur Arabes: nec Galenus eam uocat Vitellinam quam Arabes, sed tenuem P ψgΠ0 33 quandam substantia croci colori similem. At alibi Vitellinam quod cras. sa sit, distinguit a crocea:& haec concretus est humor,crocea autem diluta. Sed medicus in omnibus his uiridis bilis speciebus,si alexipharmacis procedat, nec multum polliceatur,tam curationi, quam praedictioni,non parum satisfaciet. Quiim igitur Vitellinam uocat Avicenna, Galenus Pallidam dicit: quam rursus Citrinam sub eodem genere Galenus collocauit. Aberrat igitur Μanardus,qui solam Citrinam cum Pallida miscuit, cum Pallida sit Vitellina atq; Citrina. Ergo bilios arum deiectionum ii 1-ridium, quodq; in febribus appareant, perniciosaeq; sint,quodq; eX adustione fiant, non in uentriculo, nullibi clarius meminit, quam in septima Aphorismoru Galenus. Si igitur ordine in caliditate desideras,atq; etiam eom. cin periculo,pessima aeruginosa,quae eX uenis ac Prassina,post Galeni Vi tellina, inde Aeruginosa ac Prassina quq eX uetriculo ultima & facillima ac mitissima Arabum Vitellina. Averroes tamen de Vitellina dubitat, nec in hoc, nec in illo scamno sedens. Nititur autem ostendere,qubd bilis uiridis non generatur in uentriculo, quia uentriculus non est locus generationis humorum naturalium. cONTRADIcTIO π I III. Lac an conueniat laterali morbo.LAc mulctum proprie asininum confert morbo laterali, ab humore melancholico facto, decima tertii. Sumptum uidetur hoc ex tertio traς s-c-3-inf. de Alimentis, Lac omnibus pectoris & pulmonis partibus utile est. At 'ξ 'Τ uero praeter id,quod nemo alius hoc sit adet in tanta ciborum securiorvincopia accedit, quod Hippocrates dicebat, Lac esse malum febricitantibus in quinta Aphorismorti. Galenus uero flatuosum eum etiam facit. Gen- Aphoris . tilis dicebat febrem in tal 1 morbo exiguam esse admodum: sed de satunihil diXit. Propterea asinae lac praeeligit Avicenna, quod caseo maNime ac butyro careat: est enim liquidissimum inter reliqua lactis genera.Caseu. autem quinq; facit detrimenta potissimum,quarto regiminis acuto ' ' β' 'rum: flatum, astrictionem,cruditatem,aestumq:: quae omnia noXia sunt, maXime hunc morbum patienti. Quintum detrimentum quod hic non pertineret,praetermisi. Sed nunquid uulgaris est haec exhibitio3 Equidem non mam praeter id quod lac humorem melancholicum purgat,tum uero magis etiam illius aqua, ut in secundo Canonis habetur: quodq; pectus q/p Α- leniat

174쪽

sorem, cap I . cap.proprio. c.proprio, cap. 7

68 HIER. CARDANI CONTRADI C. MEDIC. leniat, quod nutriat optime: illud praecipuum praeter omnia alia haber, quod hecticet factet etiam resistat: quato magis incumbente arcere poterit, ad qua maNime parati sunt, qui id morbi genus patiuntur. EXistimatur etiam a Rasi, lac quid habere praecipuli aduersus melancholicti humore: unde etiam iussit eos qui melancholia laborarent ac ab uberibus sugere. coNTRADIcTIO A V. Papauer an Θmphaea humidim. TYmphaeae tum radix,tum semen uim habet siccandi citra morsum, IN Galenus inquit in octauo de Simplicibus medicamentis: cui subscribit Paulus in septimo libro: dc cum eius memini siet,quod Venera resisteret,in tertio libro nihil d1Xit de temperamento. Commemorat sane Rutam & Viticem, quae quamuis siccent, ut habetur a Dioscoride, sunt tamen calida: at Lactuca frigida est, & humida Sc tamen cohibet Venerem:& etiam constat Nymph m frigidam esse,quamuis de siccitate non costet. Igitur ex tertio libro nihil habemus,ex septimo habemus,ut diXi, quod sicca sit.Aetius quoq; eam sicca tradit,quod frigida sit,minime affirmat. At de Papauere Galenus in septimo de Simplicibus medicamentis fri idam temperiem tradidit, siccitatis nullo modo meminit: quinetiam potius humidum censere debet, cum sit somniferu:quod & in secundo deTcperamentis affirmat,dicens, Quaecsiq; somnos prouocant,frigida sunt,&humida,ut lactuce papauer,madragora. Et in primo de Causas symptomatum. Cibus ut natura fuerit humidior, sic somno conciliando aptior.er o quod frigidum sit nulla siccitatis suspicione habita,uidentur praeter Galenum Paulus S A etius confirmare. At Galenus succum papaueris

inter medicamenta reposuit quae refrigerent,ac siccent,primo de emperamentis. Serapio etiam papauer inter medicamenta frigida S sicca in quarto gradu connumerat:& Princeps in secundo libro,Papauer hortense frigidum est & siccum in secundo gradu , sed nigrum an tertio. At de

Nenus are e directo contrarium, Natura inquit frigidum est & humicum in secundo. Serapio autem dicit duas esse species, alteram quae calida est

S sicca,aliam quae frigida est in tertio,& humida in secundo gracu. 1Ο- scorides, si modo ita est, de Nymphaea nihil dicit, quod ad temperamentum attineat:nostram tamen Nympheam ad unguem describit. Quo fit, ut illa Galeni,& reliquorum Graecorsi Nymphaea sit facultate sicca. quoad caliditatem autem attinet incerti temperament3.At de papaueris utribus eadem sentire uidetur quae Galenus in octauo de Simplicibus med1camentis. Sed Auerroes 111 quinto Collectaneorum posuit papauer frigi

dum S humidum: similiter Niniphata in septimo dum de Cura agit 1ebrium quae a. bile fiunt ipsam enim secutus suum Auenaoar non solum

175쪽

LIBRI II. TRACT. III. frigidam & humidam sed & aromaticam statuit. Vides quantum discri

men sit in hoc medicamento:nam si sic esset,ut hi dicunt, sebribus ardentibus nihil commodius poterit inueniri restigerans,humectans, somnum concilians,& cum hoc cordi salutare.Haliabbas in secundo practicae, P pauer album posuit frigidum & humidum in secundo Sed S in tertio Imbro,dum de cura tertians agit,Nymphiam exhibet Ex quo facile est intelligere,ipsum existimare herbam frigidam atq; humidam. Idem in se cundo dixit, ipsum florem esse ex natura uiolae: Iuteum tamen praeferre mihi uidetur candido: quod meo iudicio decretum satis arride clim candidus foetidus sit, luteus flos bene odoratus: utcunque de hoc statuatur, cum uiola manifeste sit humida, constat S Nymphaeam humidam fore. Rasis uero magis confudit rem, cum in Continentibus diXit, non solum autoritate Messiae,sed etiam Galeni quod optum est frigidum ac siccum. Verum Nympharam hi dam Sc humidam statuit in secundo, reliquorum Arabum more. Qv o fit, ut denuo ad accusandum hos descendam, qui adeo omnium Arabum sententiam, etiam in experimentis floccifaciunt,ut nihil illis tribuere uelint. Nam Fuchsius ipse in suo libro de simplicibus,de ea agit,ac si solum calida uel frigida,sed sicca tamen temperie prorsus sit. Sed uide absurditatem, cum Graecos tantum sequantur, quid attinet Plinium immisicere, quo nemo in rebus medicis, aut inconstantior,aut magis fallax uel rudis .Ergo & istud pene impium,deserere A uicennam, Rasim, Averroem, AuenEoa totq; clarissimi ingenii uiros medicos ac philosophos: amplecti autem purum grammaticum)mone gra-maticum quidem,qui tot supposititia nomina linguae Latinae inserui: in Graecis hallucinatus est adeo grauiter. Sed uide cuius hominis sequantur audicium, qui solem igneam sphaeram quae eX halitu terrae impleretur,

tum caetera astra,atque eκ oriente surgeret iam existimauit, tradiditque memoriae posteris. Adeo ne rudi seculo cum tot uiri inclyti praecessissent, Aristoteles,Plato, Zeno,totq; alii qui docuerunt, astrum esse quod coelo rotundo infiXum esset, ac perpetuo uolueretur: huius inquam asini s quemur iudicium,tot autem claros uiros deseremus,qui praeterqua quod quottidie in opere centies eXercerentur, nihil sine ratione magna dixerunt.Ergo grammatici grammaticoSsequatur, nos cum medicis erimus. Sed ut uideo no hoc in crimine cum Fuchsio est,sed laboris taediu&aec est illa inclyta excusati ac accusationis Arabu causa. Volunt certe cum Galeno errare:at recte cum Galeno agere no illis datum est. Videmus singulis diebus qui Galenum imitantur non leues errores admittere. mperia mentisq, Arabum inferiores esse. Quamobrem ut Galeno primas parteStribuo,sic sequentes Arabibus . Velle autem ob cotentionem aegros se

dere,non iam,ut mihi uidetur, medici officium est, sed sicarii, & si quid y deter

176쪽

deterius sicario est, ut latronis. Ille miser tibi uitam credit, pecunias ut 1eruetur dat: tu ne cogaris aliquando lingua lapsus Nenufar pro Nyniphea proferre,homines hos tuae fidei commissos iugulabis Pro Deum atque hominum fidem,quanto sunt his uiris etiam Turcae iustiores, ac mitioresZquos tamen adeo eXhorremus. Laudo in hoc Bras auolum,qui plus rebus quam linguae consuluit,plus hominum utilitati quam ornamento. Quod si contingat utrunque assequi,ut Vestalio, cum diligentiae nimiae etiam angustia materiae fauerit,felicitati ascribemus: quanquam nec ipse quicquam praetermiserit,quod etiam ad Arabum scripta intelligenda fataceret.Sic Galenus non eXosus est medicamenta Scribonii caeterorumque probata,etia si Graeci minime fuissent.Sic Aetius & caeteri, praeter unum Paulum, qui compendium Galeni librorum facit, medicinam nobis tradidit. At pereunt chartae cum quidam etiam integra eX integris transcribunt,quanquam uetustis aut nondum aeditis. Decet elaborare uirum,

prodesse generi humano:tum praecipue inclytos ingenio,qualis est Fuch-siusmon ruditi more quae bene sunt ab aliis tradita, nullis laboribus usu pare. Sed ad rem deuenio: Nihil obstat flores nymphaeae humidos esse ac frigidos:plus enim eXperimento etiam, quam Galeno credendum est,etia si cotradicat. Sed Galenus caeteriq; Graeci de semine tantu & radice loquutur:nam & perfici flores e diuerse calidi sunt ac sicci,& non mediocriter purgates,fructus humidus ac frigidus:& eade in melonibus conspiciuntur. Quo fit,ut nymphaeae flos absq; cotrouersia frigidus sit ac humidus in secundo ordine:radix dc seme no parum siccent absq; manifesta frigiditate: solia immodice frigida, sed & sicca: humidior igitur flos nymphaeae semine papaueris,at non frigidior: unde etia mitior, & febribus co- modius auXiliatur,ac etiam humano usui salubrior. somnus enim eX alboetia papauere homine coturbatifrigidius enim papauer est,dumq; uiride est parii humidum non in secundo,ut male existimat qui uerba Haliabbatis perperam interpretantur: cum uerb siccatum fuerit siccum euadit: unde Galenus proferre noluit, quid in illius natura uinceret, siccitas an humor.Cum uerb dixit humidum esse,de uiridi intelleXit: nam hoc mo dice sumptum non aliter quam lactuca somnum suavem conciliat: sicca

tum ut magis eo minus somnum,atq; eum etiam caro similem prouocat:

sensus non leuiter laedens,ut cuiq; singulis diebus licet eXperiri: quod eκ

humidis med1cinis ac cibis non euenit nobis. Ob frigiditatem autem nimiam omne papauer humectare uidetur: nec tamen siccum est immo

derate ut Serapioni imponi falso posset :diXimus enim huius causam in libro primo. Quod autem Indica nymph a humectet magis ac refrigeret xx 'l' si se ' nostra mal1m credere quam necessarium sit eXperiri,cum differentia floris a semine & radice abunde nobis in ea satisfaciat. Sicut in papauere distr

177쪽

LIBRI TR Ac T. III. a Idiscrimen tu iridis atque sicci. de albo tamen semine tantum sermonem

nunc intelligi uolo. Illud igitur primo in hoc semine quod & in caeteris

dico quibus opus est ut humentibus, ut uiride contundatur saccharoque mixtum in sole seruetur: nam sic innoXios, ct dulces Qmnos conciliati sicci uero nullam unquam utilitatem opertus sum, nam grauem efficit, nec magnam dormitationem. CorteX autem siccior est quam semen: in decoctis tamen plus iuuat quod tempore siccetur minus: lignosiim enim omne semine suo siccius es At in nymphaeae flore condiendi eadem ratio est:sed tamen seligere folia tantum oportet: quae in medio enim floris de capitula & croceum semen continentur, ad seminis ipsius accedunt siccutatem : quare & hoc diligenter animaduertendum non solum in his, sed in caeteris floribus ac seminibus. Sic igitur utrisque uiridibus tum etiam selectis iaccharoq; conditis utemurialiter floris inutilis,seminis etiam pereniciosus usus erit. Cum uerb Galenus in quinto de simplicibus medica- ρ, mentis nymphaeam pronuntiauit siccam ac frigidam, uel de foliis intelle-κitruet alibi semen quod frigidum esset aut radita dicere praetermiserat. cONTRADICTIO π V I. SI sanguis plurimum abundat, uena secanda est, uel aliquid ei tequi-

ualens moliri oportet. sunt autem quae aequi ualent lectioni uenae, retentarum haemorrhoidarum apertio,vel mustum suppressorii: uel in quiabus nihil est tale malleolorum cum cucurbitula scarificatio: inquit Galenus in quarto de Tuenda sanitate iurita principiti:& in eode iuxta finem ait,Vbi uero sanguinis redundatia gratiat,dictu puto supra est, optimum e . . iuxta fiesse uena aut malleolii incidere. Loquitur aute hic de tensivo labore cita nem p. 3 ita tra eXercitatione ex sola sanguinis copia facto: in priore au te cum labor ΘΠ' 'ξ '' ulcerosius uirtute ualida premit adolescento multa cum copia sanguinis, sed minime mali. Et in de Sanguinis missione:Plenitudine sanguin1s a re- cap ti.

tentione mensiti in mulieribus exorta,s nigrae sint & macilentae, sectione uenae curabis in cruribus:si autem pingues & candidae, malleolis incisis in his omnibus Galenus plenitudinem sanguinis cucurbitulis euacuat sectitra corporis aliam purgationem. At in de Hirudinibus,sit retulisione,inquit,cucurbitulae purgatis prius corporibus utiles quidem: sed in reple 'rtis praetermittendae sunt.Hic de non incisis tars an sermonem habet, cum in sequenti de aliis loquatur.Sed in undecimo Curativae artis imu it:Cu- eap. ncurbitulae utiliter his qui phlegmone laborant, si prius sint vacuati applicabuntur.Si autem abundantia succorum in his sit, non magis tranufert quae peccant eX pulmone in pectus,quam eae toto corpore an pulminy 3 nem

178쪽

1 et . HIER. CARDANI CONTRADI c. MEDI c. nem excrementa. Unde manifestum est,has& si secueris, tameno leuem cap i'- noXam parituras.Sed & in quartodecimo haec habet: Cucurbitula in ipsa parte quae phlegmone laborat utendum inter initia non est: imo postquatotum iam corpus uacuaveris. At necessarium est eorum quae in inflammata parte continentur ut aliquid eruas,aut etiam foras uersus attrahas

Generandis aute uitiis minime membris quae laborare incipitit, sed partibus eis continuis cucurbita imponi debet clim auellere propositum est: sic in mensibus ex utero mammillis imposita, & occipitio ob frontis dolorem,sed evacuato prius corporeaiam si secus applicueris, in quacunque id capitis parte feceris,caput totum implebis: quare nullo modo uidetur, 'εp Α - nisi prius Purgato corpore,conuenire cucurbitula.Ea in sententia Paulus libro sexto cucurbitulas permittit,ut non in principio, ut non pleno cor- VJ' pore: seu ex alto avocandi studio seu reuellendi, seu flatum distutiendi, eap. M. aut alia etiam causa stalpello dividantur.Aetius uero in tertio libro, cucurbitulas ad planitudinem uacuandam diuisses scalpello haud aspernatur.Avicenna in quarta primi tria habet de cucurbitulis praecipua: Primum,quod non meminit ullibi horum praeceptorum a Galeno totiens, ac etiam a Paulo repetitorum: quasi enim absque discrimine & in initiis morborum, S iuXta membra principalia, & stante abundantia illas ad- lib.3. ep.2Q. ministrat : quo errore certe nihil potest esse pernitiosius. Vnde dicebat Aetius,quod aliquando maxime febrientibus praeter propositum admotae pectori eadem die enecant. Alterum est, quod eXistimat illas pro sectione uenae purgare corpus,ut in capite pro nigra: quod a mente Galento ueritate,prorsus est alienum,atque exitiale: nam nigra secari potest

stante corpore repleto,uel in initio: cucurbitula nunquam sic capiti admouebitur: neque si admoueaturderiuatiuum auNilium ut communi utar uocabulo in aeternum ac revulsitium adeo erit. Sed S a secundo anno admittit : prorsus autem tuto a tertio : quod Sc nos frequenter ad-7.coHec. c.3. mittimus,singulari praesidio: etsi Galeni hoc consilium minime sit: nam secare uenam infantiannorum trium . ut Auen Zoar in filio fecit, plena res est timoris: sanguis enim puerorum est subtilis ualde, igitur cucurbi tuta a sectione uenae nos cuiat. At Galenus non solum in putridis exsanguine ueretur sectionem uenae in Puero, ut in undecimo Artis cu-'' latiuaedemonstrat, quod sanguis ille ob mollitiem substantiae, qui sectione uenae debet euacuari, sponte diffluat per corporis spiracula: uerum etiam inphlegmonibus iecoris , atque caeteris, ut in eadem arte testatur: qui plane error est Galeni non serendias: nam cum uictus te- lib.i3.cap.it. nuis non nisi tarde sanguinem Possit Critenuare , atque intra multos dies , quonam Pacto pe mutemus Phlegmonem sponte fieri an uiscere , si resistere licet. At licet per cucurbitulas, euidentius autem

179쪽

LIBRI II. TRAc T. ID. xysper uenae sectionem, uerilin periculosius. Constat enim phlegmonem uel prima die in illis confici posse: quod& in eXterioribus apparet.

Ergo harum opinionum tutissima media est quae Principis: nam extremarum una certum adducit exitium: altera admodum periculosa, etsi

ille filium seruauerit. Ego tamen quod multi norunt,non paucis infantibus annorum trium Mediolani hyrudines super uenas apparentes applicui,nec quisquam obiit eX his. Ergo quod ad febres attine recte dictum S explicatum est a Galeno, non mittendum sanguinem uenae sectione ante pubertatem: sufficit enim sola transpiratio spontanea: sed cucurbitulae applicari possunt: rectam tamen tenentibus uictus rationem minime erunt applicandae. Quo fit,ut saepe ac in grauibus febribus semper his ustis fuerim, cum uiderem periculosum esse, fidere iuulgarium astantium

curae. Applicantur autem iuXta malleolos,non ut quidam perperam faciunt natibus , aut etiam longe deterius humeris: Ergo Galeni sententia hae etiam defendi possunt,quae malleolis scapello diuisit applicantur. A tuero quod in phlegmone nolit sectionem uenae in pueris, nec cucurbitularum unquam in eis meminerit,cum internas ille partes obsederit Cicerone defensore opus hic Galenus habet.Quod si dicat nam id extremum refugium a partibus remotis non evacuari, a propinquis etiam augeri : illud sane optarim intelligere,quis hoc docuit illum3nam iuxta illius praecepta modo ex parte affecta sit locus detrahendi sanguinem, corpus

alleviabit, ct phlegmonem minuet. At istud forsan negabit qui iam cum semo uenae poplitis in laterali morbo iuxta Galeni placita sit inutilis : aut si modo iuuat plus tamen nocet. quanto magis cucurbitula. at si modico igne brachio dolentis partis admoueatur,aliis uero eviremis absq; sectione,non parum iuuabit. Scio magna tamen ineκpertis garriendi an-1am me praebuisse: cum tamen, ut unius uiri uerba secundo loco obiter dicta tueantur, maXimam in humano genere iacturam sint facturi: nam cucurbitulas reuulsivas in partibus extremis cum sectione praecipue Galenus admittit ab initio morbi & corpore pleno quae eX loco eductant,aut ex profundo ad eXtimam superficiem maxime his in causis reformidat,

ct iure. Quoties igitur peccent medici, quisq; iam uidet:nec est hoc peccatum leue,sed quod morte infirmi luatur. At uero de pueris phlegmone laborantibus dictum est,quid quisq; senserit, quibusq; rationibus haereses hae se tueantur.Sed melius tamen fecisset Galenus,si non ob transipirationem negasset pueris phlegmone correptis cucurbitulas, ut in febribus quod non ille facit: nam si hoc dixisset, quod clim multum trahant, plus nocere e directo, quam iuuare: procul autem nihil iuuare, prorsus

defendi poterit. Verum breuiter concludam: sententia Haliabbatis mihi i

180쪽

arridet: abundantia sanguinis, quae sectione uenae in adultis tolli consu uix v pueris uentofis,seu cucurbitulis auferatur. cos TRADI cTIO π VII. Puer an ante decimumquartum annum minuendus. IN aetate quq minor est annis quatuordecim,& in state senum,quanto magis poteris a uenae sectione cavebis: nisi musculis bene praediti fue-ς rint, Zc uenis latis ac plenis, tum colore rubeo: hos enim solos eN adolescentibus ac senibus minuere potes:diNit Princeps.Et hic tripleX apparet contradictio: Prima est, quia pueros primo dixit, & pdst uocauit adole- 'ξ 'Τ stentes.Secunci quia,ut uisitim est,Galenus non secat uenam ante XIV a annit,ut locis supra adductis apparet, & etiam in libro de Venae sectione: inquit enim: Ante XIII1.sanguinem non mittes: post autem adolescentibus si congestus fuerit multus sanguis,& ipsi natura sanguinei, tum etiam natura temperata,& tempus uernum, tunc mittes. Vbi de adole scentibus agit, non de pueris: tum etiam naturam S tempus temperata esse uult praeter A vicennae conditiones. Vltimo pueros cum senibus miscet, quod omnino a Galeni mente alienum est . cum uelit indicatio 'p'' nem senis & pueri de non mittendo sanguine omnino esse diuersam:quoniam ea quae senis est ad uirtutem redigi etiam potest& debet, ut ibi habetur: non autem puerorum unquam: etenim quantumcunq; ualidi nunquam sanguinem mittere eis conuenit: & si in sene etiam annorum L N X. non uereatur. Soluta haec est in praecedenti contradictione: quoniam pueris non mitti sanguis debet, nisi cucurbitulis iuxta Galeni sententiam. Verba Principis ad Galeni mentem iacent, Pueris nunquam: primis adolescentibus, si omnes consenserint conditiones : de uerno tempore non est locutus, quoniam in calidiore regione temperies in hyeme est, in frigidissima in aestate: hoc autem proximis uerbis iam docuerat, cum dixit, cauendum esse, ne in frigidissima regione sanguinem mittamus. Sed tamen nos defendere possumus etiam iuxta Avicennae opini nem , sanguinem in puero mittendum esse : nam non ratione crementi prohibemur,quoniam peruenit ad N X I.usq; annum non ad XIIII.solum. Igitur ratione quod tunc iam natura aliquid tanquam superstu um potest excernere:quare tunc iam mittendus sanguis:hoc autem fit in pleris . que etiam ante N III I.annlim,ut patet. Causa etiam illa Galeni sic inteI- μ λ ς ' lecta omnino esset insufficiens quod possit resolui id,quod sectione uenae

detrahereturised sic intelligenda est,quod si detrahas nihil se perest quod resoluatur: quare natura eXeditur solidorum. Hanc quoq; opinionem Celsus defendit.Sed tamen Haliabbatis sententia securior est.

SEARCH

MENU NAVIGATION