Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

LIBRI IL T R A C T. I II LVerum quonam pacto Paulus lac coquit ut aluum sistat, sic Galenus

ad Glauconem primo c Hippocrates, ut iam uidimus,ut e urget. Neq; etiam uidetur uerum quod stupra diXimus,ad biliosas deiectiones conue iure tantum purgandi causa:cum Paulus dica his stantibus,tit illas compescamus,lac dandum esse. Alexander etiam Trallianus hoc eXhibet decoctum in intestinorum dissicultate. Propterea responsio eX quatuor pendet quae ab eodem & Paulo obseruantur. Quintum uerb etiam a Ga leno in tertio de Alimentis,quo loco iam eum adduXimus. Primum igi tur , ut praestipponamus lac primo hoc eXpurgare bilem, antequam si stat.Secundum, quod non asininum, ut in purgando, sed caprillum et 1gatur.Tertium,quod ab initio cum purgare uolumus, multa quantitas,& syncera danda est: cum sistere, minor, atque cum cibo. haec AleXander.Paulus obseruat,ut dum coquitur,quod superfluitat, S est pars eius calidior,pinguior & butyrosa auferatur: nam serosa purgat, casealis sit stit, butyrosa utrique operationi inutilis. Diutius etiam coquitur quod ad coercendum datur, utpote horis duabus, parum quod ad laxandum. Galenus uerb addebat, ut in his lapilli extinguerentur igniti, ut sero a pars, & quicquid in eo acre est, consumeretur: deinde aqua alia addita genuo coqueretur: hoc ut frequentius fieret lac reddebat frigidius, &magis astringens,ac omnis acris eXpers qualitatis. quamobrem nec acreS humores sic potest nutrire,&sssit aluum, nec proritat. Commune autem est his omnibus,ut perpetuo misceatur ferula, ne cogatur in caseum. Vnde apparet quot modis in eius eAhibitione peccetur.

Sed 1n phthisicis quodnam melius erit: Galenus in quinto Artis cum ratiuae muliebre praetulit: a quo asininum, caprillum, ac bubulum colla laudat, eo consilio, quod diueri in temporibus diuerso lactis genere indigeamus. Ergo quantum primo prosit hoc in morbo, dicebat Ale- Nander quendam, qui sanguinem eXpuisset, dum per annum nulla non in re lacte uteretur perfecte fuisse sanatum. Quinimo & Galenus ipse refert aliquos existimasse, solo lactis usu pulmonis ulcera persanari possie. Sed & Avicenna longam de lactis usu in phthisic1s narrationem facit, humanum autem & ipse praesert: utitur uerb & decocto lacte: S litera. noua praetulit asininum, ut& Aetius.Ηaliabbas laudabat caprillum, ut

cum emungeretur Cocto pinguiorem partem auferamus, mulierum tamen & asinorum praefert. sed dubium est quod butyrosiam h1c conatur auferre partem, quam etiam seorsum Aetius nititur eis eXhibere, tanquam utilissimam educendae fani ei. Porro quod de capris dictum saepe est,quod inutiles sint, iam explica-b o: quanquam alias a me relatum, cum leonem & capram natura aegra

esse diceremus. Varro igitur inquit in sua historia rei rusticae: Capras B et sanas I9s

lib. 2. in fine

202쪽

1ρ6 HIER. c ARDANI coNTRADI C. MEDI c. sanas sanus nemo promittit,nunquam enim sine febre sunt: itaque stipulantur paucis eXceptis uerbis.ac Manilius scriptum reliquit sic: Illas capras hodie recte esse, & bibere posse, habereq; recte licere, haec spondesne 3 Quod etsi Galenus hoc non dicat, Avicenna uero nesciuerit, malim tamen Italo de rebus Italis tum praesertim iurisconsulto, quam Graeco, uel A rabi credere: atque eo magis,quod illi affirmant, Si non animaduertiste potius uidentur: estq; aliud periculum in errore ac pertinacia:

nullum in timore,cum aliorum animalium praestantius habeamus. Ergo Aetius asinini commeminit tantum ob taedium, mulieris autem conuenientius: quanquam &, ut diXi, in hoc morbi genere non sit una perpetua ratio a nam quandoque febri haecticae occurrendum est uel putriadae periculo,atque tamen his asininum melius: at si putredo adst in ulcere , bubulo iuxta Aetii sententiam facilius eXpurgatur ob pinguedinis copiam. Rursus si nullum horum adsit, utemur humano, ut familiarissimo. Omnes tamen si uehemens febris sit,iac omne refugiunt. IndigemuS autem etapurgatione puris in hoc morbo, hoc pingui ac butyrosa Parte perficitur, consolidatione hoc castosa, refrigeratione ob hecticam hoc seresae itaque substantiis tribus, quas lac possidet tota morbi curationis intentio absoluitur. Cum igitur febris abundat , sanies autem multa non est, oXigalacte uti etiam possumus: nihil est enim ibi corruptioni paratum.Vbi febris leuis, ulcus magnum ac sordidum, decocto lacte utemur , eoque etiam bubulo. Ergo ut ad primum reuertar institutum, Galenus sumptum eX labiis laudat. Hoc autem tres habet condationes, quas qui in alio praestiterit loco negotio recte consuluerit : non aliter quam si ad tabias aegrum transmitteret.Prima, it in monte animalia illa, a quibus lac eXcipitur, habitent, non humili in loco. Secundum, Ut mons ille austro & Orienti eXponatur , a Boreae parte integatur-Tertium quod sit iuxta mare. Accedit ut animalia illa herbis ac fruinetis siccioribus alantur,quemadmodum agrestis, lotus, melissophyllon poligonon: lac igitur hoc saluberrimum erit.Quantitatem uero eius Haliabbas iam explicauit ab unciis seκ ad duodecim usque. Avicenna uero dicebat a sacratati duobus usque ad tria. Vnde secundum Gentilis e ositionem, cum sacratati sit unciae quatuor cum dimidia,

er1t manima quant1tas unciarum nouem, minima autem tredecim cum

dimidia. Forsan plus an hoc,quam in hectica conceditur, quoniam morbus difficilior euadit.Cumq; haec cosistant iudicio quoda ast aliuo, noideo Haliabbatem ab Avicenna discordare cestierim, si Idaliabbas uncias duodecim lactis in spatio horarum xxo II. Avicena autem paulo plus cocedat:haec aute ab utilitate quae eX usu prouenit potius sitiat aestimada.

203쪽

At quoniam lac diximus hecticae refrigerandi & humectandi causa comvenire, dubitatur ea causa an lac frigidum sit, uidetur enim hoc sentire Galenus dum dixit, Frigidum est, ac eo sanguine frigidius quanto ade-nes mammillarum si int iecore frigidiores. Sed & Avicenna diXit ipsum e. i. declinare ad frigiditatem,quamuis facile in bilem conuertatur.Idem Ra ςδp-H-ssis in tertio ad Almansorem,Lac recens licet proXimum sit ualde tempe- λramento, ad frigidum tamen & humidum paululum declinat. Sed Haliquinto Theoricae frigidum & humidum absolute protulit: recens tamen 'humidius quam frigidius : acetosum autem frigidius quam humidius. Verum Auenmar libro secundo sui Theisir, dixit ipsiim esse frigidum tract.1. cap. S humidum, adeo ut nihil sit aquae tam proκimum eX cibis compositis. Omnes hi cum diuersa senserint, aut defecerunt, aut errauerunt. Quod enim lac longe sit humidius quam frigidius, si frigidum modice ponatur, liquido constat eX generatione primo : nanq; eX sanguine infrigidato,

non autem eXiccato procreatur: est etiam uehementer dulce , ac plurimum nutriens: constat etiam eX duabus substantiis eXquisite humidis, tertia autem caseosa terrae CommiXta: etsi Auerroes dicat, diuersas illud s.Coll.ca. . habere partes contrarias,non tamen aequales eas esse diXit.Galenus etiam

in tertio de Alimentis confitetur, quod non secus ac oleum illitum luia mectat cutim,ac pinguem reddit: cumq; sit corruptioni adeo obnoxium, nulla potest subesse ratio , qua illud heliicis dicamus conuenire, cum uix frigidum sit nisi humidum etiam esset uehementer: scriptum est euim, i. Aphoricis quod uictus humidus febricitantibus omnibus confert. Hali defendi potest ad hunc sensum deductus, quod lac acidum humidum minus est quam prius esset, & tamen frigidius. At si de Oxigalacte intelligamus, uera erit propositio eX toto. nanq; id genus lactis adempto butyro frigidum euadit & siccum. sed neutrum horum sensit ille tamen. AuenZoarin humido non aberrat,sed in frigido sic intelligendus est,quod nihil magis sitim extinguit eo,si non corrumpatur, quare eX effectus ratione pro-Nimum est naturae aquae. res enim frigida uehementer, si leuiter humida sit,uidetur humidior:& humida uehementer,si frigida sit,humorem maiorem resert. Sed Galenus quinto de Simplicibus medicamentis lac po- eap.11. nit calidum moderate ac humidum : medium inter sanguinem & pituitam: Uerum a pituitae natura remotiorem, proXimiorem uerb sanguini: atq; istud uerum est,dum in mammis lac continetur: cum autem eXierit

resoluta subtiliore parte, frigidum illico euadit, estq; ut humor quidam calidus, ob id etiam calidis & humidis medicamentis augetur. ut uerb est alimentiam frigidum,euadit & humidum. Quamobrem qui lac ex ubere sugunt, calidum suscipiunt nutrimentum, spirituq; plenum, incorruptam, illius substantiam:quod maxime phthisicis conuenit :hecticis au-

B 3 tem

204쪽

198 HIER. CARDANI CONTRADI c. MED Itatem ob id non a muliere, sed ab asina : hoc enim dum sugitur frigidum,

ςRp IZ esst hominis comparationen spiritu plenum. Hoc autem manifeste Galenus declarat in quarto de Simplicibus medicamentis, hoc argumento, quod ex tribus substantiis eX quibus lac constat, una est temperata, aliaqtire minima serme est modice calida, maxima uero manifeste humida &frigida : quare totum ut frigidum Sc humidum euadat necesse est: unde sit,ut etiam coctum dulcius fiat. Cuius occasione dubitatur, an lac coctum ad nutriendum melius euadat, quid ue acquirat ad laXandum utile ξ nam de adstrictione fatis claret. . de simpliς- Igitur quod lac dum coquitur subtili parte re luta dulcius euadat, iam -8 declarauit, sed non ob id : dulce enim est,quod moderate calidum : quod igitur frigidum ex Galeni sententia est, si amplius coquatur, temperatius evadit:tale igitur cum sit lac,dulcius etiam fiet. Fit autem quod temperatum etiam melius nutriens: oportet igitur coctum melius nutrire quam crudum: nam aquea pars sublata est: quod reliquum est subtilius etiam, totum autem temperatius: ostendentur autem haec in sequenti disputatione. Quare lac coctum melius nutrit,non solum quia temperatius,sed quia mediocre. Attamen in febribus cocto non utendum cst,non

enim caliditate ampliore indigemus ubi refrigeratione opus est. Sed in adstringendo optimum tale, quale diXimus. Quod uero non ab igne,sed ab aere permutatur acescit, hoc autem haud opportunum in nutriendosum semicorruptum sit: quamobrem & de hac disserentia dicendum erit. Sed cur ab ubere melius, non equidem, nisi quia percoctum nimis

nutriendo,ac tenaX alimentum praebendo, periclitantur simul renes & iecur. Crudum autem ab aquea parte iuuatur:ob id commodius fanis crudum quam coctum, etsi coctum facilius, ac plus, ac melius etiam nutriat, nisi quis calidiore sit temperamento. Coquitur autem lac asininum hac '' necessiitate , quod purgare non positi nisi magna copia: dabat enim Hippocrates quarto Regiminis acutorum ab heminis duodecim ad sexdecim. Est autem hemina dragmae L N. igitur minor quantitas erat unciarum LXXX maxima CXX.ob id Galenus in Commcnto magnitudinem lactis animaduertens dixit,nos non debere de quantitate mirari, cum antiquo tempore consuetum esset purgare copiosius. Adiecit & Galenus,m coctione asinini lactis nullum esse pexiculum quemadmodum in alio, ne in caseum cogatur,cum sit liquidissimum:consulit tamen,ut ad maiorem securitatem mel ipsum addamus. Oportet autena,ut diXi,perpetuo peI- miscere,& non multum coquere,neq; diu. Si igitur tanta ac adeo tenuiS substantiae lactis crudi copia, uel etiam longe minor eXhiberetur,periculum esset,ne aeger omnino flatu distenderetur,doloribusq: contorqueretur. Ergo coctio non purgationem iuuat, sed noxam lactis emendandi causa

205쪽

LIBRI II. T R A c T. I I I I. I9 causa adhibetur. horum occasione dubitatur an lac sit facilis concoctionis, nam tale existimat Avicenna in secundo libro, conaturq; ostendere ratione. Et Mesue,s ac, inqui tria in phthisi habet praecipua,facilitatem concoctionis, & ut sit res grata, & cum hoc medicina. Est etiam conueniens phthisicis & hecticis, iuxta Galeni & Hippocratis sententia,quibus cibi solium facilis concoctionis conueniunt, iuXta omnium sententiam. Conuenit etiam nuper natis: quo fit,ut facilis necessarib sit concoctionis. Oppositum in de Dissolutione continua, quaecunq; dulcia & crassa sunt,

iecori obsint,ipsum obstruendo, quale est lac: quae autem crassa,proculdubio difficulter concoquuntur. Respondeo,Lac facile concoquitur,praesertim tenue,ut asininum:non tamen est facillimae cocitionis absolute, cedit enim luteis otiorum in duobus, quod difficilius concoquatur, & Ω-cilius corrumpatur. D1Ximus autem alias de coctionis facilis causis. Lac quia multum nutrit iecori graue est,non uentriculo,iuXta datam regulam. At lacte assumpto uigiliae imperantur, ut Avicenna docet in secundo libro sed Galenus nec in quinto,nec in septimo,nec in decimo meminit Artis curativae huius praeposterae uigiliae, nec in tertio de Alimen

tis. Quinimo dicebat ipse Princeps alibi, Et capiat ouillum lac,& super

dorm 1at,dum corpus augere uult. Mirum esset, quod Galenus somnum abiecisset, ubi coctionem in debilibus procurat. Deinde, quod minima quaeq; adeo diligenter prosequeretur, ac maNima negligeret. Sed dices, Aetius iubet ut a somno abstineant. Dico, ille docuit ueram solutionem,nam consulit ne dormiant, his qui ex eo purgationem sperant, quibus etiam deambulationem imperat. At quibus non conuenit deambulatio, ut hecticis,& consumptis,ac renum ulceribus,tamen etiam phthisicis citra capitis uitium, ac in his generaliter in quibus purgationem ΠΟΠ- speramus, nec a capite quicquam timemus, somnum iniungere Oportet. Apparet igitur quantus sit error medicorum nostri temporis, qui nihil sapiunt, nisi ubi nil scire praestabat. Et haec uidetur etiam A verroissententia septimo Collectaneorum, cum dixit, Procuranda est illius coctio omni diligentia. Rasis etiam in cura hecticae, cum dat lac,non meminit uigiliarum,sed coctionis,nec etiam dum de cura phthisis loquitur.Frgo ut cibus somno semper iungi debet, uel ut medicina permutans, non

autem ut medicamentum.

Sed quaniciam habet praecipuam uim lac in confortando renes,cum di cat Avicenna,& lacti ovino in consortando renes non est medicina compar. & tamen Galenus in tertio de Alimentis, ipsum ut renibus inimicum damnauit,maXime crassum,quale ouillum est: cui S ipse Princeps in secundo libro in Areola membrorum naturalium subscripsit. Respondeo,omne lac sua substantia renibus per se conser massime autem Ouilluma

206쪽

lum. Caseus enim nutrit reneso ob id etiam uires: uerum nocet per a cidens generando lapidem haec non repugnant inuicem. Illud citra contradictionem animaduertere decet, Lac este maximam tib ςyp ' ' medicinam aduersus uenena,quod& Actius fatetur. peculiariter autemi L T. x aduersius Cantharidas & Ηyoscyamum: & hoc idem fatetur Avicenna, in λως Π dc alii. Oportet autem non ignorare causas: nam eX hi& facilius Occurre- 'AER 'R L mus Ictitur clim sit aequale ferme in temperamento,iuuat in calido & fri-Wido, ac sicco ueneno: nullum est enim uenenum humidum, quod ob id ueneni siubeat rationem: est etiam gratum naturae. InnoXIum,quo fit, ut maXimam illius quantitatem assumere liceat : atq; sic duobus modis Praecipue iuuat: primum uomendo, cum ob gratiam bibere non recu1at patiens simile ei quod uomuit: quod in oleo raro emcere licet. Iuuat &cum assumpta magna quantitate uenenum a multitudine eius obtunditur Aliud est in causa quod butyro adhaeret, uenenumq; ne amprimat prohibet in si eroserit, lenit ac mitigat: ob id hac in causa bubulum praestantissimii. Proxima huic ratio detergendi eXaquea Parte accedat, qua etiam penetrat ad intima usq; Vltimum quod simul nutriri uires non

aesciant His tot utilitat1bus laudaturisabet tamen,ut dlX1,aduersus ero-

207쪽

LIBRI I L TRAc T. IIII. cum semel aut bis magna in quantitate exhibetur, dissicultas est de eo

cum rationem cibi subit: atque in hoc etiam dupleκ modus est: nam . in continuis non eadem ratio quae in intermittentibus: facilius enim in his admitti posse uidetur. In uniuersum igitur capita huius dubitationis quatuor sunt:Vtrum in longis,atq; continuis,sed remissioribus Z Utrum in longis remissioribus intermittentibus,ut quartanis Vtrum in illis uel in his cum Tabi aut hecticae copulantur Θ Oportet autem illud primo pro confesso recipere,quod ab omnibus conceditur: scilicet,lac facile corrumpi duplici corruptione: aut ut in bilem uertatur, aut in acidum: sic enim inquit in quinta Aphorismorum, quanqua in quarto de Simplici- apho .is .

bus medicamentis,uideatur unum tantum illi corruptionis modum assignare: quo ad acetositatem tendat. nisi esset quod in Aphorismis cali- ς-p- dam corruptionem adesse uult, uel ut solum in halitus digeratur, ad caputq; tendat,uel ut humorem iam biliosium assistentem praesupponat,eκ quo in bilem & ipsum uertaturi A puro autem calido in alienum non

uertitur humorem. Est dc illud concedendum, si putredo humori occurrat, ipsum facile corrumpi , cum omnis alienae sit susceptiuum facile qualitatis.Vltimum quod plurimum nutrit,si bene concoquatur: quodcunq; autem tale est,si corrumpatur , grauissimam necessario infert no-Nam : sicut leuem, quod parum exhibet alimenti.De lacte igitur nouitereXcepto dicebat Avicenna in secundo libro, quod si crassae sit substantiae,

non oportet ut ullo modo febrienti exhibeatur. Igitur asininum uidetur admittere,ipsum enim non est crassum. Eiusdem etiam uidetur sententiae Hippocrates in Aphorismo,cum duo capita faciat tabidorum S iongarum febrium ac paruarum per has igitur hecticas quς sub primo membro comprehenduntur, haud intelligere uidetur: putridas igitur Ientas intelligit: nisi esset quod per tabidos Galenus phthoen eXponit, ut sit sensus, Lac conuenit in phthoe, si non ualde febricitent, atque in hecticis febribus , tum his qui citra febrem sunt emtenuati. Quare dc alius ceL sat scrupulus , scilicet, an in ulcere pulmonis, si continua putrida iungatur, aut si eadem hecticae, conueniat 8 Responde absque cunctatione, quod non, propterea Rasis in cura phthoe lac dat, & cum febris creuerit, denuo amouet,atque iterum dat cum illa tollitur. Signum autem quod putrida adsit, est, uel quoniam febris est uehemens: nulla enim hectica, etiam si in marasmum transeat, talis esse potest. Alterum quod nocetur eκ potu lactis: quare in his duobus casibus iure merito lac omne, etiam asininum, prohibetur Non me praeterit alia etiam esse signa putridartiin, cum hecticae coni unguntur 1 sed haec duo sunt tantum quae simul ostendant S putridam adesse, Sc lac non conuenire: reliqua autem de lactiSProhibitione indicant, quoniam prius putridam febrem adesse duci

208쪽

rant. Cur igitur Princeps crassum solum ex toto amouet 3 quoniam nec uia medicinae id competit. Subtile autem non prohibemus, ut medicamentum , quale asininum: dictum est enim saepius Aphorismum de la cte loqui ut cibo, non ut medica mento.Igitur qUamuis hinicae , Smarasmo & tabidis nihil sit prae tantius lacte, ut a Galeno habetur in libro, de Tabe: non tamen ubi hectica putridae coniungatur unquam dare eX-pediet.In intermittentibus autem cui bono lac dare cum liceat tuto agere absque lacte. Sed nec si tertiana adiungatur hecticae lac dabimus: nimis enim propensum est ut in bilem conuertatur: nec etiam in febre,quae singulis diebus invadit, quanquam ex pituita eXtra uenaS eXistente progignatur:semper enim presens est putrescens humor.Ιn solis igitur Quartanis,ac Quintanis,& que longioribus periodis affligant,si nimium etiam sint consumpti, absque hectica, uel si haectica praesens adfuerit lac dare conueniet non solum, sed & ualde opportunum.Primum quidem,quod spatium habeant diuturnum,ut prius lac concoqui possit,quam febri occurrere. Secund quod eiusmodi omnes febres ab humore nigro fiant, te- prim qVRyxi, Avicenna : at huic humori lac maxime conuenit , ut Princeps ait in xyδς λ' - secundo Canonis. Tertio, quod hae febres maXime Quintana hecticam ipsam inuehant,ut Hippocrates testatur. Ob hec omnia,si uel hecticae alia i Epide pati qua harum febrium coniungatur,aut phthoe, uel etiam consumptioni in alia causa, uel in natura eXtreme macilenta & gracili, lac& tuto, S utiliter dabimuS. Reliquum est ut uideamus, cur his non conueniat, a quibus sanguis

plurimus effluXerit : quanquami dixi, si eX ulcere renum,uel uesicae,uel intestinorum lac non noceat: sed ut ostendimus elaboratum . Brasariolus eXistimat, quod effuso sanguine perfrigeretur calor: sed calore imminuto lac corrumpitur,ut Galenus testatu r, ideo sic nocet: quod etiam suffragio autoritatis Philotei confirmat. Sed haec primo causa nimis generalis es cum multae sint causae in quibus calor naturalis debilitatur, nec tamen prohibemur a lacte: quinimo & consumpti ipsi calorem habent debilem,Sc tamen in eis lac Galenus dare iubet,& Hippocrates: alia igitur magis propria est eXploranda. Si igitur sanguis multus emu Xerit, quia

abundet lac minime conuenit: sanguinem enim copiosum generat , ct redire iaciet morbum. Si autem alia occasione sanguis emuxit, minus etiam conuenit: eAinanitis enim uenis rapitur ob dulcedinem, & copia alimenti atque crassitie hepar obstruit, repletq; corpus crudis humori- cap.i8. bus: ut eκ sententia Galeni in libro de Dissolutione continua, dum de lacte ipso agit,aperte colligit Haec autem causa in crassiore lacte militat etiam si sanguis non effluxerit: in omni autem cum eX 1llius essiuxta

uenae fuerint exinanitae: nihil enim eX simplicibus nutrit, & adeo simul

209쪽

LIBRI II. TR Acri IIII.

dulce est,quantum lac etiam asininum. Sed quo modo lac hecticis conueniet,quaecunque enim facilia ad concoctionem facile corrumpuntur, ut a Galeno in Arte medica scriptum est, si in uentriculo calido concoquantur. Quidam diXerunt, quod a copiosiore colore, non autem uehementiore, aut acutiore,qualis est hectici,corrumpitur lac. Sed falluntur,cum Galenus, ut ibi ostendimus calidum appellet uentriculum, qui uehementiorem habeat calorem, non

qui copiosiorem: propterea dico, quod asininum lac frigiditate iuuatur:& hoc est, quod ille etiam dixit: A frigidis autem moderate iuuatur:

ideoq; retuso etiam calore non amplius corrumpitur a calidis: sicut effugimus duplicem noXam eκ frigiditate οῦ quare eligendum asininum hac ratione, nullo modo humanum. Atque ea de causa etiam Galenus in hecticae cura adeo diligenter obseruat, ne quid patiens detrimenti eX Jactis assumptione capiat. Quod si uel modico corrumpatur, utilitate no-Nam longe superante inhiberi debet: neque enim diNerim etiam asinitanum ab omni corruptionis noxa immune esse. At nec prorsus facile lac permutatur,sed mediocre est incoctionis dissicultate,iu Xta Galen ι.

At de lactis aqua quid dicendum copiam illius Paulus deci arabat ab

uno ad duo sextaria: est autem seXtarius, ut autor labri de ponderibus ait, unciae uiginti: quo fit, ut terminus sit ab unciis uigint1 ad quadraginta , atque id iure merito, nam lactis asinini maior copia ut crassioris longe quam serota partis requiritur. A nimaduertendum tamen, aqua lactis non semper coagulo eXtrahi solere, sed aliis modis: quo sit, ut non calida atque sicca sic euadat: unde in quarto Regiminis acutorum id perbelle docet,cum inquit,addito omimeli calefactum concrescere.uel etiam uase aeneo ex aqua frigida illi imposito. Priorem modum Paulus tenuat

eo loco,quo eum superiusiadi imus: miXtum uero eX iuroq; Aetius.

Quod uero elaboratum lac aliter febribus etiam putridis conueniat, satis declaratum est tum a Galeno,ubi de oXigalacte agit, tertio de Alimentis, tum quarto Regiminis acutorum: sed haec inferius dilucidius. explicabuntur: nunc fatis fuerit hoc admonuisse, ne quis credat, ultro nos in eam contradictionem delapsos. EXtremum est, ut illud consideremus, cur cum omnes lactis partes difficile corrumpantur,caseus, butyrum, aqua: totum lac, quod eX h1Sconstat, facile tamen a naturali permutetur temperie.Et quanquam aliquis dicere possit, lactis aquam acekere facite: nihilominus celerius lacetiam corrumPitur, quam lactis aqua. Igitur dicendum est, hoc illi ob compositionis naturam euenire primo, nam quae simplicia sunt corrumpuntur solum, quia in aliud permutantur: composita uero, quia dissoluuntur etiam citra ullius partis corruptionem. cundo,quia pars ma- C et Xama

ralibus faces.

lib. . cap. 6.

210쪽

go HIER. c ARDANI coNTRADI c. MEDI c. Nima,quae aquea est,corrumpitur. Tertio,quod subtile, quod in illo estante separationem,magis corruptioni obnoNisi est.Vltimb,quod ex igne uirtus partibus iam separatis accedit,quae eas prohibet a corruptione .Sed haec forsan eadem est,quq partes resoluit obnoXias corruptioni, atq; ob id prohibet: tamen magis & quod absq; igne separatis idem accidit. His omnibus uisis, rem ipsam de lacte paucis perstringamus: ut facilius liceat eam ad evercitationis commodum reducere. Lactis igitur ratio quatuor constat, temperamento, electione , usu circa sanOS , tum etiam erga aegros. Lactis itaq; natura ut in ubere est humani modice calida est ,& humida: cum uero extra ubera, frigida modice est: uerum non mediocriter humida :&quanto magis manserit, eo frigidius euadit,ac minus humidum. Varietatem suscipit ab animalibus,nam temperatum est Ec calidius aliorum comparatione humanum : proXimum bubulum, ac camelinum: hoc ovillum, inde caprillum, S equinum

frigidiora sunt: asininum frigidissimum, non solum quia frigidior sit asini natura quam hominis, sed quod, ut equinum , nihil habeat pinguioris partis,eX qu' butyrum confici selet. Sumit S differentiam a re gionibus : calidissimum est enim quod in frigidistima regionec frigidissimum,quod incalidissima. ΕΗ anni temporibus, uernale subtilissimum

Sapartu abundatisq; ac salubre : aestiuum minus,ac etiam sanum minus, & minus abundans : spissum uero quod lub autumno emulgetur, S modicum,ac minime incolume : hyeme crassum ac deficiens sed incolumius a si autem animal, ut ouis,autumno pariat, miscere Oportet temporum anni S partus indicationes. Suscipit S uariationem a cibis, fa-lubrrum salubre, calidorum calidius, astringentium astringens, linanxium purgans, ut si Scamonion aut mercurialem ederint: Unde in purgandis infantibus mercurialem in cibo, dc Indicam siliquam debemus nutricibusexhibere. Ergo quaecunque morbo prosunt asinae danda sunt aut mulieri a qua lac eXcipere decreuisti. Sic in tabe quae cum ulcere est, non solum dictas superius herbas, sed etiam raphanum & Siculam herbam dare eXpedit, tum apium copiosum: in hectica lactucam, portulacam ,Plantaginem: in astringenda aluo, rubum, & meiatham, ac talia. Permutatur etiam ob aetates, nam iuuenum optimum, senum malum,

adolescentium liquidissimum, & ob id medicinae aptius quam cibo: utile igitur pueris qui aluos duras habent. Μanifestum est autem,& luce

clarius,quod sanorum animalium sanum Troiram morbosum : morbo-

suscit etiam lactis potus, qui ex praeniante muliere ac bellua est: sed huius minus: caprillum autem semper minus tutu m.

Scire autem eXpedit non totius solum, sed singularum partium uim atq;

SEARCH

MENU NAVIGATION