Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

L I B R I I I. TR Ac T. III I. et Ismen repurgandi causa , aquae commisceri debent , parumq; apud illum morae contrahere. Acetum igne adhuc siccius evadit: ut de reliquis dictum est: & s ualidum st.& parum acre,acrius fit,si parum coquatur. sin

autem diutius, omnis eius uis evanescit. Solida corpora cum eXuruntur , terrestria fiunt S ignea , atq; ob id mediocriter mordacia: evanescit enim quicquid est mansuetum ex eis,pars scilicet aerea aqueaq,: quae Ue TO acria immoderate , cum plus amittant, quam acquirant, mitiora redduntur : ob id cineres omnes erodunt & siccant immoderate : quae autem uires illis insunt a natura dum torrentur,evanescunt: ut ceruini cornu ad roborandum uentriculum. ob δ non uri debet in eius affectibus, nec in occidendis vermibus: amittit enim uirus quo uermes necare potest: at in

leuitate intestinorum plus prodest tostum: sed prius lauari debet, Ob rationem dictat aliter enim erodet intestina &proritabit.quae incoquuntur etiam aere amara redduntur, quia aes sponte tale est, & ab igne etiam deterius evadit: atq; eo deterius, si quod incoquitur,acutum aut salsum, aut amarum fuerit. Sola aqua nihil sponte ab igne patitur, sed melior redditur. vitreo tamen aut lapideo vase incoqui debet. Caro dum coquitur nimis, elixata fit inutilis S terrestris: amata autem torretur,& ad naturam sulphuris accedit. Quae uero crassa, & frigida, ac humidd sunt pae ii pinusiibstantia,aquae incocta deteriora evadunt. Quae autem acria, meliora: 39. unde illud Aristotelis, Allium elixum delinit fauces, & porrum lentorem retinet,quo detergere illas possit. Et rursus humidiora assata meliora,elixa sicciora. Sicciora autem allia magis matura, atq; ideo dicit acriora. A ssata longe meliora: ut pisces,in quibus etiam periculum non est,ne nimis coquantur,modb lente id fiat: talia potius parua, quam nimis eXacta coctione periclitantur. Verum quae pinguia sunt laeduntur ab igne, non tamen adeo ut oleum: cupro autem parum fieri deteriora uidentur.

CONTRADIcTIO III. AQuae quae medicam uim praeserunt, omnes plane siccant, quales

quae aluminis,uel etiam bituminis,aut sulphuris uim retinent,inquit Galenus primo de Tuenda sanitate: & in tertio,dum de Causis agit sol. . obstructionis,aquam aluminosam poros obstruere assirmat. In sesto ue- 2: si ro haec habet dilucadiora praecedentibus. Calidarum autem quae sponte '' ' nastuntur aquarum noxius est usus his qui calidam ac excrementis eX- uberantem , tum maXime acribus capitis temperiem habent. Siquidem quae eX his sulphureae sunt,ac bituminosiae, eo quod calefacian calido capiti sunt inimicissimae. Α luminoia uero quoniam angustas meatus co

222쪽

et i 6 HIER. cARDANI CONTRADIC. ΜEDI c. poris claudunt: Solis autem his sponte natis citra noxam utantur, si tamen ipsis utendum quae utiq; sunt dulces. Sic enim tuto dixeris. Nam quod utile etiam eκ ipsis aliquid prouenia id uero perinde non tuto dixeris. Quando nec calidae ipse Brent fortasse, si omnis calefacientis ac

etiam medicamentosae facultatis essent e ertes. Satius autem sit eius modi aquas eΗperientia discernere: quando etiam rarae inuentu sint rapud nos enim stadiis ab urbe paulo plus cetum, in Prusa minus decem. Ergo apud nos, quae est in Allianis locum enim ita uocant) unius tota est rationis, atq; eX uno fonte manans: quae uero in Prusia est diuersiae: item diuersus aquae medicamentosae fons,BLapnd nos in Licetis.Hic non paucis dubitationibus causam dedit, nam non omnes facit astringentes,

omnes tamen facit siccas. Prius uero uidetur illas reformidare ut etiam sulphuream: tum uero non omnes calidas esse uult, imo dubitat, cum

prius aluminosas ut astringentes,non ut calidas da inna mei.Sed audi quae dicat in tertio de Praesagio eX pulsibus: Aquae omnes sulphureae, tum aluminois,& quaecunq; habent eXiccandi uim,arterias indurant;& pulsum reddunt ob id duriorem.Et secundo de Crisi: Densatur autem cutis uel a frigore, uel ab astringentibus, uelut accidit his, qui se aqua alumi- 'p nosa balnearunt. At de caliditate inquit primo de Simplicibus medica- '' ' mentis. Aquaru quae bitumen,sulphur,uel nitrum recipiunt, nulla im ne marina ipsa refrigerare corpus possunt, etiam si per totam diem innata ueris. Qus fit,ut n5 generaliter hoc de omnibus prolatum animadue ras. At uero de siccitate generaliter loquitur,cum in eodem libro inquit: Albulae in Italia aquq uocatae,& quaecunq; alumen,chalcitim,ac sal recipiunt,tum reliquae omnes eiusmodi e Xiccare ualent: tum ulcera,tum lineum pannum impositum. Sed differentiae huius causam paucis post uerbis subiungam. Sed illud primbadiicere uolo, quod in ultimo Artis curatiuae scripsit, est autem uerborum haec seriesin qua quae in Lesbo uisitur. a Mitylene stadiis quadraginta distans, uim habet digerendi: haec enim uiribus & colore est, perinde ac si florem salis aquae marinae immisceas: ob id hydropicis S tumefactis idonea est, utpote ualide desiccans. Licet autem &, ubi natura talem non inueneris, similem ei artificio se sec- 4- P Oh- cere. A ristotcles dubitans in Problematibus quaerit ur aquis calidis la- si I δ magis quam in frigidis concrescant Z Respondet, quod ob calorem : sed de eo quo feruent loqui quisquam dicet, non autem de potentia. Cum uero narrationem de his teXeret , Artanas ac Magnesias aquas calidas dixit, & potui aptas: falsis tamen, quod eX subsequenti Problemate satis apparet, inquit enim: Calidae esse aliquando deserunt aquae Magnesiae, non salis. Sed & falsedinis causam S amaritudinis cinerem constituit:percolata enim aqua per cinerem, amara simul S salsa euadit.

223쪽

LIBRI II. T R A C T. II 'I. M At clarius in sequentibus hoc docet, clim dicit, seruidas plerunq; aquas

f lsas etiam esse: quod per aluminosam terram euntes , cineri misceantur: nam cinis omnis salsus, & sulphur redolent. In ultimo autem dicit, eas aquas ob id sacras dici,quod fulmine,atq; sulphure piraueniant. EX quibus satis colligitur aquarum calidarum ratio ibi secundum Aristotelis sententiam:si quidem modico sulphure alumini miXto aquas transeuntes cineri qui ob sulphur prouenit immisceri, atque ob id falsas aquas fieri:prohibet autem incendium aqua et aluminis copia,sed tamen aliquid semper eXuritu ob id omnes ferme aquae calidae, sulphuris, aluminis ,& cineris aliquid uidentur habere. Sed & in secund ΜeteorO- Cap. rum,ubi de maris agit falsedine,ait: Mare salsum est, quoniam terra ipsa,& uapor exuruntur: simile enim accidit ei quod cineri ferme cum aquae miscetur,tum sudori,ac urinae, quae omnia salsa sunt: similiter & imbres

maXime autumnales,nam hi cum eκ adusto uapore fiant, salsi evadunt. Terreum igitur cum aduritur, salsum fit, tamen praecipue aquae immi-Xtum. Omne autem, inquit, quod etaustum est,potentia calidum est, ut cinis, calX, & animalium etacrementa: ea uero de causa aqua mari&grauior est dulci: ut negotiatoribus eX aequo naues ut in mari Onerantibus in flumine,maYimum eX submersione detrimentum accesserit. Ferunt

autem ob id in Palaestina lacum esse, qui animalia non mergat,tanta est crassitudo aquae. Quicunque autem sontes falsedinem retinent,uerisimile est ab initio calore tales factos fuisse:inde terras adhuc,per quas fluunt,cinere dc calce abundare.Sunt etiam plerisq; in locis tam sontes,quam flumina loribus ac saporibus uariis,quet non nisi ob materiam admixtam

talia fiunt,ut aluminis,& calcis,ac caeterorum.Ηaec autem omnia a calore pro illius diuersa natura gignuntur Vnde in Sicanico agro Siciliae

OXalme fons muriam acidam cotinet,qua in obsoniis utuntur pro aceto:& circa Lyncon fons acidus, & in Scythia alius amarus. Sed non omnes hos fontes calere, docuit tertio de Historia animalium, cum inquit: Sunt Cip.ri. etiam aquae multis in Iocis, quas cum oues biberint, uellera in nigrum

permutantait in Assyritide agri Chalcidici Thraciae amnis,quem a trigiditate Psychrum uocant, Et rursus quinto de Generatione animalium: Cap.c. Aquis etiam uis inest pilos immutandi,calidis quidem ad candorem, frigidis autem ad nigredinem .Haec ille. Sed primum dubitare licet, unde feruor thermis 3 Respondet author libri de Alundo, esse ut aquas ignium sub terra scaturigines, quae ubi eis adhaeserint,seruere illas subiicitq;, earum non solum,sed & specuum multis in locis eXitus patere:atque his diuersas esse uires,aliis furoris, aliis tabefaciencti,aliis phanaticas,ut circa Delphos & Lebadiam: aliis letales,ut

E in

224쪽

r 18 HIER. CARDANI CONTRADI c. Μ EDI c. in Phrygia. Verum de uirtutibus haud dissentimus,de causa seruoris no consentio:hoc enim falsum esse declarauimus in libro de Supernis. At de

. natur/ἡψm sitio idis aquis quod etiam uires habeant,& sint medicatae,iestatur Seneca,

.. '''' dum inquit:Circa Nonacrina in A rcadia StyN sons appellatus aduenas

falist,non odore,non colore suspecta babentes tamen immedicabili malo afficit,& occidit. At magis consonam rationem attulit caloris, adesse uim ςδP sulphuris ac calcis, quae obuio frigore incalescat, uelut & in calce dum aqua perfunditur. Quamobrem odores hos adesse sulphuris, bituminis, aluminis. Quo fit, ut alia ratio etiam in promptu sit, cur calidarum pene

nulla ueneno praedita, aut rarissima: quoniam calore uenenum finitur. nam transitu aquae calescit: calore soluitur uenenum, & aqua simul feruet,ob id calidarum nulla letalis,frigidarum no paucae.Sed rursus, quonapacto cum aqua ui,& multitudine eXuperet,quod continetur calefacere

tamen potestξRespondeo: A qua omnis infrigidat cum moram traxerit, nisi uim habeat metallica:ob id decocta omnia,si diu morentur in uentriculo,ut in praecedenti eXplicauimus contradictione, infrigidant. Quare si

calefacere consilium est, corpus moueatur: si autem infrigidare,somnus conuenit: diu enim retinetur aqua. Prius igitur calefaciunt quaecunque sic nata sunt,aut parata,quoniam eXilioreS partes a natura membrorum trahuntur:atque ea de causa calida decocta tum aquas thermarum silmere oportet.Est tamen in therm is alia ratio:quedam enim adeo crassam habent substantiam,quam continent,ut non solum illico calefaciant, sed perpetuo,quandiri in corpore manserint. Quod autem dico de calefactione, etiam de humectatione,aut eXiccatione dico:qu enim uehementem Ulmsiccam acquisiverunt,non solum illico,sed perpetuo siccat:quq leuem solum ab assumptione, non diu. In cremoribus autem non tanta potest inesse uis, ut semper siccent, aut calefaciant: sed primum quidem hocarent: si autem diu retinentur,omnes humectant,& infrigidant. Omnes igitur Thermarum aquae siccant ab initio, & calefaciunt: ueruntamen magis siccant,iuXta Galeni & Aristotelis sententiam, quam calefaciunt.

Quod enim omnes calefaciant, necessarium est: nam omnes per Cinerem Sc calcem transeunt,aliter non feruerenncalX autem & cinis calida sunt.

Idem de sulphure dico, & bitumine.Siccant & omnes, quia terra Omni Ssicca est,& cum aduritur siccior euadit,& aquae commiscetur.His duabus de causis thermarum aquae omnes siccae sunt: sicciores autem, quam calidae,nam terra in eXtremo semper sicca est at non potest in extremo esse

calida imo aluminosia,frigida etiat ob id siccior semper est aqua thermarum,quam calida.Quae igitur alumine constat,quoniam si calida esse debet julphur aut calcem habere necesse est: imo utrunquerea ratione at minosa

225쪽

L I B R 1 II. TR Ac T. I I II. et I qminosa aqua modice primo excalefacit,pδst infrigidat: magis autem ma nifestum est hoc in ferrea. Frigidae autem aquae non necessario exiccant aut calefaciunt, quia nihil eis admiscetur: ob id paucae illarum medi eam uim habent: quaedam tamen habent, quae ab initio ortus sui calent, post autem longitudine uiae & frigiditate terrarum aut metallorum refri erantur : quae autem eκ his turbulentae fiant, Omnes malae, seti calida , seu frigidae. nam in eis terreum non est dissolutum sed integrum immutat Im corp oris nostri: & obstruit. Frigidarum autem quae clarae

sunt, & uenenosae, natura sic constat: lacryma eX ueneno resudat, quae metallo aut lapide eκcipitur, misceturque aquae innoXIae, uel non miscetur: quae autem non miscetur perniciosissima, ut StyX, alia minus,

ut quae iuxta Tempe in Thessalia, quam nulla bellua attingit, ut SC , quymbh-neca autor est: transit autem per ferrum & aes. Omnis igitur frigida se- naturalium. cundo modo, limpida, aut plane humida & frigida, aut uenenosia est: ςδp- quia per expressionem sit: nam metallica in humido & frigido loco p sita, Prius eNusta in aquam conuertuntur.Calidae igitur Therma omnes calidae iusta Aristotelis sententiam, non solum calidae causae ratione, sed quia primo calefaciunt, etiam serreae: sed adeo modice ac breui tem pore, ut quae aluminosae sint, uel ferreae, frigidae iure merito a Galeno iudicentur ac posterioribus: quoniam cum minimum in corpore in rete contraxerint, in gident maniseste: non sellim quia aquae , sed ut exuperantis metallicae partis. Harum igitur ,& frigidarum, quae alba

est, uel turbulenta, necessario noXia antequam resideat, epota. Omnestamen calidae eXiccanti quia materia terrea siccitate carere non potest.

ob id Galeni & Aristotelis concordia clara est: ille enim uim causiae spe ctat, hic effectum in homine, ad quum ψbseritandum medicus est au-

Ipse uerb Galenus sic sibi conciliatur. Omnes aquae calidae quandam

habent uim medicam,& tamen noli omnino omnes calefaciunt, ut alu- minois, suspectae uero ne ob causam nimis aliquid contrinerint: sed omneS e loeant, non tamen omnes astringunt: astringens enim est frigidum , siccumque qualitate, ac tereum etiam, ut Galenus ostendit in tertio de Simplic1bus medicamentis. Nec nunc laporis S qualitatis differentiam, quando eX eisdem proueniant, magnifacio. Quastitiaque 'p γ' igitur calidas uehementer magna praeditas facultate esistimare licet. At non feruentes, sed sollim calidas imbecilles esse, non est necessarium. In quibus autem colliquidatio terreum in aquam ducere potest, ut sal, ars naturam imitatur: ubi autem non potest, ut in ferro, sulphure, nulla ars naturam aemulatur: sed a naturalibus balneis fetet

226쪽

geto

dum est auXilium. Ergo aquae calidae natura eX septem dignoscitur, odore, colore, sapore, caliditate, pondere, destillatione, & eflectu. odor docet materiam praedominantem: inde etiam Sapor : Sc quaecunque calidior est, aut ponderosior caeteris paribus est magis medicata. Color etiam docet quod crassior materia illi immiscetur. Destillatio declarat quid, quan-

tunque eri unaquaque parte terrea in aqua admiXtum sit. Vires etiam quia in metallis hoc non sit facile deprehendere, adducunt nos in cognitionem naturae aquae, ut inferius eXplicabimus, cum quaeda propria sint. Igitur,ut ad propositum reuertar,Omnes aquae sicca quae calidae sunt, lib. 3.cap.is . iuxta Aetii sententiam: non omnes astringunt, aut emalefaciunt. Sed cur Paulus illas immodice,non minus eXcalefacere, quam eXiccare, scri-

tib j ςδp- x psit 3 Pauli litera sic iacet. in antiquo codice: Τα--ὶ νιτρωδn. τα ιβαλμυρα. παλ--ριωδν. τα δε θειώδlu. τα Ak αλτωδου. τα δε χαλκανθώδν .τὰ δε α ρί οντα . τα δε συνθerae. Quod est: haec quidem nitro, alia sale, alia alumine,alia sulphure,alia bitumine,alia uitriolo, alia ferro,quaedam eXhis coposita.Sed alibi inferius scripsit τα δεχαλκέοντα, cap.a. id est aerea: atque sic apud Aetium legitur. Conseri & chalcantum seu

uitriolum oculis, ut in quarto de Medicamentis secundum locos: additur enim in compositione eorum quae ad astringendum maXimam habent Mim,sed & ibi squam ma aeri utilis habetur. Manifestum est autem. quod eX his, quae in libro nono de Simplicibus leguntur ,sum de chalcanto agit , quod chalcantum, non aes legi debet: nam chalcantum , Ut ibi inquit ames siccat,contrahit, ac constringit. quae omnia quis non uidet columellae.& ori,ac gingiuis maXime conducere Sed adhuc dubitatio manet, Quonam pacto ferreae aquae immodice , tum aluminosae, eXcalefaciant ξ Certe sic legendus est teXtus ille: Naturalium aquarum calidarum uis est, quae siccet non parum: quarundam etiam ut eXcalefaciat. Sed Graeca lectio plus etiam obstat quam Latina, cum in fine adiectum habeat εσῶτερ. Avicenna uidetur di ipse intelle-ςyp Nisse tamen in secundo libro de Aerea, cum diXit, Aerea consert ori &auri. Vtrunque legi potest,sed area certe non est tantae utilitatis, ut diNi, quantae est,quae eX uitriolo.

Illud minime praeterire licet quod dixit,Et plurimu eata soluit atau. Quonam pacto fiet hoc,siccis omnibus eXistetibusὸ Euevit hoc pro mole& magnitudine,ut docebimus,primὁ:tum uero eX acredine: Omnia enim acria aluum mouere solent, ex Galeni sententia:maAimc tamen purgant

, ς0 salsae, & nitrosae, ut Haliabbas inquit. sicut aluminosa manifeste refrigerat,eXiccat,& astringit.

227쪽

LIBRI II. T R A c T. IDI. HI Sed postquam in hos sermones incidimus, operaepretium erἱt, ut ea adiiciamus,quae ad illarum ustim pertinent: tum maNime, quod antiqui satis breuiter de illarum exli1bitione locuti sunt. Igitur cognita qualitate aquae,& eX quibus componatur, in illius uires ratione & experimento descendere licebit. Sic em Aetio. Generaliter omnes conserunt morbis

humidis, dicit etiam frigidis: sed intellige, qui eX humoris abundantia

proueniunt: ut,i tinctu rarum doloribus, resolutionibus neruorum,anhelosis, ulceribus humidioribus, fracturis , callo indigentibus: & haec sine controuersia. Nephriti autem non sine controuersia, ubi plus calor noceat,quam siccitas iuuet. Similiter & induratis tumoribus si a nigro humore sint, nam in Cancrum calidae deducere possunt: peculiariter autem sic. Salsa ac Nitrosa adhibentur fluxionibus capitis ac thoracis non acribus,tumoribus pituitosis,hydropicis, uentriculoq; humido,sed tamen illi

nocent: luunt aluum egregie.

Aluminos a sanguinis reiectioni, iiOmitibus, omnibus deniq; superfluis reiectationibus,tum maXime sanguinis,abhorrctibusq;: astringunt.& confirmant: uaricibus etiam conferunt, coctioni, S his qui immodicessidant Sulphurea neruos molliunt , tenesmos mitigant, articulorum fluxionibus, spleni indurato,iecori obstructo.utero resoluto,coXendicum doloribus,omnibus cutis morbis manifeste conueniunt:eXpurgant valide, sed immodice calefaciunt, in uentriculum labefactant. Quibus calida est temperies pleriinq; mortem asserunt, nisi a iecore S praecordiis diliget, ter cauerimus:conferunt i& pulmoni non parum. Bituminosia calefaciunt, mollisintq; , praesertim partes circa uesicam, colum, Sc uterum: put laedunt,& sensus perturbant. Constat autem bitumen sulphurea ,& cinerea, tum falsa parte miAtiis:inuenitur praecipuum in Syria,ubi mare mortuum, Galeno tester habet autem S aquae, de simplie. aliquid unde consistentiam habet. medic.in fine. Μercurio que constat,omnis tepens,aut frigida. pida autem omnis

aqua Μercurium, aut fallem fereti immixtum habet sola enim haec duo tantum habent frigiditatis, ut sulphuris incendium moderetur. Porro quae Μercurium habet a Menenosae est qualitatis: quae autem potentia, refrigerat, si reat, confirmat. Dictum est de his in libello de Subtilitate. Aerea conferunt hydropisi ualde,tum etiam ori,tonsillis,auribus,tiue, oculis. Sunt tamen uenenosae qualitatis: calefaciunt etiam,& eNiccant,

dc attenuant non leuiter Ec difficultatem spirandi faciunt. Reprehendent quidam nos,quod adiecerimus quae apud Aetium minime mueniunturi

228쪽

et et 2 HIER. CARDANI CONTRADIC. NE DI c. Sed illi digni sunt, ut eas aquas sumant,praeceptis Aetii sellini admoniti.

Cinerea abstergunt, exiccant, & salis operationes, sed leues, habent: astringunt etiam, & splenem minuunt. Calce autem constantia calefaciunt immodice, & eritarunt putrida cu

rare ualent.

Ferrea infrigidant,astringunt, uentriculo & lieni commoda:ad sisten dum sangu inem,undecta nq; fluat,suprema. Gypsea adhuc magis sanguinem retinent,sed uentriculo noxia,& spirandi difficultatem pariunt. Chalcanto insecta ulceribus,tonsillis,uuae utilisiima: astringunt,exi

Canticonfirmant

A rgentea, ut Haliabbas inquit, refrigerant, & exiccant, moderatiuStamen quam ferrea, ct conferunt membris principalibus, suntq; rara &pretiosa. Lithargyrio insecta anhelitum uitiant, conserunt tamen ulceribu maxime calidis,& non mediocriter. Plumbea neruis & uentriculo noxia refrigerant & siccant, & fluxum seminis emendant,sistuntq; sanguinem. Est: autem usus Thermarum quintupleX, solus, Lavatio, Lutum iulitum, Gutta seu Instillatio,& Fumus,seu Sudoris prouocatio. Calida uehementissimc actu, & sulphurea & bituminosa omnia per instillationem

capiti, taentriculo, pectori, iecoriq; adeo periculosa, ut perispe mortem omnino inferant. Eadem ratio fuit: neq; enim praecordiis aut capiti apinponendum,aut pectori. Sudatio quae fit in cauernis calidis omnibus te

peramentis periculosa. Lavatio omnium tutissima Secundum regiones autem Italiae dicendum, ut ex Savonarola accepimus. In agro igitur Patauino septem loci sunt, in quibus Thermae ii

ueniuntur: & primo iuxta A ponum celebratae Claudiani elegiaco carmine, materna lingua Ebanum: salis plurimum,inde aluminis habentes: nam necessariarum rerum, id est cineris, ac sulphuris quam minimum habent: sanant praecipue albas purgationes mulierum, quae ob pituitam proueniunt r ut etiam mulier, quae iam sterilis ob hoc per annos duod cim fuerat illarum auxilio conceperit: stillam habent frigidae pituitae, a capite descendenti, utilem. i uuant etiam uel solo sedore ex cauernis. De his autem Lucanus dicebat: Euganeo,si uera fides memorantibus,augur Colle sedens Aponus terris ubi fumifer eXit.

Sandri Petri,secundo loco habentur, a prioribus mille passibus distam res,in ualle,& ob id minus in usu: validiores tamen, parum potui aptae. mixtio eκ eisdem, Domus

229쪽

LIBRI II. T R A c T. I III. Domus nouae,quatuor stadiis a prioribus distantes,calcem modicam, praeter reliqua quae in aliis:ob id in hydrope frigida non parum utiles. Μontis Grotti duobus millibus passuum ab A pono quarto loco habentur : nullae in Patauino agro magis sulphureae, quamuis tamen pa, rum Sc eius habeant:habent Scinerem,& alumen,& non multum gypsi: exiccant immodice,calefaciunt etiam sed longe minus. Vsus est instillatione su per caput, tum super iuncturas frigida pituita laborantes: cohibent etiam quae a capite destiunt. Sancti Bartholomaei Thermae a Patauio distant centum stadiis: mitiores hae omnibus aliis sunt: aluminis plus caeteris habent, Scaliquid etiam nitri. Nodos in iuncturis soluunt prae caeteris.Felirinus Uir cum eXlia Xatione in genu ad motum esset inhabilis,concepta in loco duritie,Nv. dierum spatio domum pedibus suis rediit:ut Sationa rota refert. Vbi cuneris, aut sulphuris nullam fecerimus mentionem, ut ii c, modicum illis inesse ex his intelligi uolumus. Sanctae Helenae sexto habentur loco. L N. stadiis a Patauio distantes, at uminosae,& nitro abundant: nam sal etiam, ut dixi. cum cinere Sc sulphure omnibus communis est: quia iuxta Aristotelis sententiam cinis salem habet secum: emolliunt neruos a crassa pituita duros factos: conserunt etiam cutis defoedationibus quae serpunt. Μontis ortoni extremae sunt, uulgo Mons Tertonus: naturam habent earum quae iuxta B.Bartholomaei aedem positae sunt. atq; eX iisdem constant. Has omnes ferme dc ego uidi, dum iunior Patauit literis operam darem.

Bononiensi agro in confinioq; Pistoriensis, ubi Alpes, ac frigus etiam

Iulii tempore, quasi temperatre dc amoenae aquae, Sc ob id multi usus habentur,Porrete uocatae: miles quidem his que in A ponensi agro natura, sed longe ualidiores, Sc etiam usui aptiores: roborant epotae Cerebrum, sensusq;, dc uentriculum: sistit ex cerebro distillantia, difficultatem spirandi sanant, adeo ut etiam equos, quos Bulsos uocat Uulgus, duorum mensium spatio curent. Appetentiam excitant,& sistunt sanguinem,qui fracto in pulmone, aut in pectore vase, fluit. Renum imbecillitatem firmant, atterunt lapides, sterilitatem auferunt, Sc cohibent menses alboy, ut autor est Gentilis: fanant Sc podagram, licet non antiquatam: appetentiam etiam praegnantium reparant: sed nolim tamen tanto periculo leuissimum symptoma curare. Periculosa tamen sunt, quia ualida : hoc enim uehementibus ferme omnibus auAiliis est commune, cum non rite administrantur.Unde etiam in adagium uenit:Balnea Porretae mortem, uel pota salutem.

Romandiolae tria habentur Balnea iuXta Castrum B.Mariae:primum De

230쪽

De turri uocatum, ad iuncturarum dolores, sed potui ineptum. Pol-tronum secundum dicitur, quod cutis desoedationes curat scabiem, ulcera,elephantiasim. Dominarum tertium,quod mulierum mor os curet utero uenientes miro modo: distant hae a Foro Iulii,uel Fortiuio stadiis CCXL .uel P.M. XXX.inter ipsa solus murus medius est. Forolivit Balineae sunt. D. M. passuum uel stadiis XL. ab urbe iuXta castrum Medullam .Harum aquae epotae corpus non leuiter purgant:quare salis plurimum habere coniectura docet: nam inter metallica ferine solus soluit uentrem. Lucano agro XX I. Μ. passibus iuxta Torsennas Thermae tres sunt, quarum primae Torsenae uocantur, iuxta Gentilis sententiam sulphure, dc alumine, ac sole aequaliter constant: molliunt durata, dc ulcera dissicilis consolidationis curant. Sunt qui uerius illas habere florem fatis fossilis, quem quidam uocant salgemmam, affirment, salis nitri loco. Rubcum autem balneum eXtra uillae circuitum, aeneum est, ac quasi frigidum. Villae Balneum, quod adeo celebratum est, dc nunc in frequentissimo ussi Mediolant,a Torsena Μ.passibus distat: eNiguum ut uix tres capiat homines. Sedat sitim,quia terrea substantia constat:utile renibus, dc iecori, tum etiam sanguinis sputo,& reliquis haemoriosagiis singulare

praesidium. Sationarolae autem aetate adeo contemptum, ob debiles uires, ut in usu non esset. Mercurii particeps est unde si non recte administretur, iecur debilitat, & hydropem gignit: ostendunt hoc aurei annuli Pisae etiam habent seA balnea: in monte enim sancti Iulianiqui est inter Lucam dc Pisas,siunt Thermae, Sc in eodem agro aliae quatuor. Hae aut natura aluminosae non parum, sed Sc sulphuris non leuem habentes partem. Balneum Saniae,immodice sulphureum, Sc calidis ob id ualde

temperaturis non leuiter noXium Balneum sanorum, aluminis plus habet, canis utile, confirmans robur. Balneum autem Reginae tribus

Μ. passuum ab urbe distat, ob id quod ferreum est, sanguinis fluxibus

non parum utile, confirmans etiam uentriculum: melius longe balineo

uillae atq; eodem ualidius, haud mediocriter Quintum ab hoc distat tribus passuum M Marmoreum, quae sterile S sunt ob uehementem calia ditatem,ab hoc balneo prolificae aliquando fiunt, restigerat enim usq; ad

torporem. SeXtum autem est distans X V I. millibus passuum ab urbe uocatum De aquis famosum,ferreum,& aluultuosum: optimum supercalefactis, impinguans eos,& uim attractivam eorum confirmans: suscipit tamen uehementem permutationem, in mense Martio quandoq; , hanc accolae loci cognoscunt, fit enim aqua citrina colore, Sc tunc non leuiter nocet:cauendum est igitur tunc ab illa.

Volaterrae habent balnea tria aluminosa,& sulphurea,ab urbe X via

SEARCH

MENU NAVIGATION