장음표시 사용
241쪽
Rcit necessariam uenae sectionem, at potius prohibet. retrahit enim illa intus quod natura utiliter foras iam protrudit:unde etiam Princeps a repellentibus cauet. Ardentissimas etiam fieri febres, falsium est,ut ostendam. Quinimo inquit Rasis, Clim igitur uideris nauseam frequen- lib.Diuisionatem cum febre tepida , tunc scias quod est pestilentialis. Quinimo ς p ri . Galenus ipse inquit, Non tamen calore uehementes sunt febres pe- mei d. Τ., stilentiales. de abi illud declarat, tripleX esse genus pestilentiae: ali- ra Samia. quod sine febre, aliud cum lenta, aliud cum ualida: nulla tamen pestilentialis calorem uehementem amplectitur. Multum igitur refert dicere , febris ualida, aut uehementiS caloris, cum pestilens ualida esse possit, ardens esse non possit.Esse autem pestem etiam sine febre, non
solum hic, sed in tertio Epidemiorum idem ipsis MLet. Quod autςm hi iiduli,
febri putridae, ut febris est , sectio uenae conueniat,clarum este eXistimo: com. 8.sed plura sunt nocumenta iuvamentis, ob quae abstinere cogimur: nam nec in tertianis exquisitis utilis plerunque est uenae sectio , et tamen putridae sunt. nec omnis pestifera febris eX obstructione fit, sed plerum ex la cutis angustia, uel conclusis meatibus. & quae etiam eX obstri ctione prouenit, sectione uenae licet iuuaretur, non tamen admittit
illam, eadem qua in febri putrida diXimus ratione: plus enim est incommodi , quam utilitatis. At cum morbus est magnus, & uirtus cum aetate consentit, sectio uenae necessaria est: primum in pestilenti morbo uiκ uirtus ualida esse potest: solet enim pestilens morbus uirtutem euertere celerrime. Sed nec illa propositio generalis est, nam morbi ratione uera est , causae autem nequaquam. Quod nunc ostendere aggredior. Veneno allumpto, etiam ualidissimo, si uenam secueris , neq; secundum rationem, nec secundum Galenum, neq; omnino recte feceris: omnes enim protinus perimes: at morbus magnus est, uirtus ualida, ab initio aetas consentiat. Avicennam requiras, Aetium,Paulum,atq; alios: h
meminerunt: sectionis uenae nemo tam stultus fuit ut rationem haberet, lib.i3. cap. 8.
aut de illa dubitauerit. Haec igitur fiebris,aut si sine febre morbus sit,uenenum in causa est: non igitur sectio uenae conuenit. EXperimentum etiam docet, quod in uenenis ebibitis sectio uenae praesentaneam affert '' 'ς ''mortem. Ratio idem ostendit:quod enim in concauis corporis partibus cum detrimeto est,in uenas attractu,niorbu facit immedicabilem. Vnde serme pari ratione in pestilenti morbo uens sectio vitanda est.At dicent, Non par ratio: nam in uenenis assiumptis febris non adest, nec in ipsis
uenis uenenum,quorum utrunque continet febris pestilens: alterum au-
242쪽
tem eX morsu uenenum in corpore sparsum fuerit, praecipue s homo plenitudinem patiatur , sanguis eX uena mittendus est : in aliis autem, uel ab initio statim uulneris, cucurbitula loco applicanda, aut membrum abscindendum , uel locus stigendus. In eadem sententia est ista, do ' Princeps Sed Aetius sapientius etiam in ict imis ac uenenosorum morsibus, a uenae sectione cauet. Et quamuis Haliabbas in cura horum secet
uenam maXimc pleno eXistente corpore, non tamen ipse hoc facit in lib.I3.cap 1'. morsu canis rabidi,ut neque Paulus etiamneterum A vicenna adeo in hoc stupidus est,ut etiam his nullo authore sanguinem mittere audeat nam Rasis qui ante eum fuit, nec in assumptis uenenis, nec in morsu eorum
'py ' 'e 7 -uenenum habent sectione uenae utitur. Quamobrem allud forsan du'bium esse potest, an in uenenis quae non amplius agunt ut uenena , sed corrupto fanguine interficiunt,sectio uenae competat 3 Quo in casu Paulus & Hali abbas sanguinem mittunt,nec tamen a Rasi uel Aetio discori ς p ' dant,qui curam ueneni docent,non morbi uenenum insequentis. At intrae. . cap.s. Menenis,que perpetuo multiplicantur,& per se,ac sponte augentur donec
8 ad Alm D, interficiant, uel finiantur qualia sunt, quae in pestilentia, uel morsis a
ij i*88 8' cane rabido apparent nemo unquam fanus mente uenam secabit: Han-que uirtutem finiet , S morbum aut causam nunquam: quippe cuius uel minimum uestigium relictum, totam humorum compagem corrumpere queat. At aliquod uestigium relinqui est necessarium, nisi totus fanguis detrahatur. Quaelibet enim inivit pars mivia est. Solus igitur ut dictum nuper est ) Avicenna sine duce, sine ratione, sine eriperimento, hanc curandi rationem tradere posteris ausus est: eXistimans generalem rationem,quam etiam non percepit, Paulum secutus, in his tenere uenenis,quae sub ea minime continentur: id est, quae nullo modo finiuntur antequam pellantur e corpore,uel occidant. Tria igitur climsint uenenorum genera assumpta,& ictibus parta,quae non finiuntur, ac rursus quae finiuntur, in solo tertio sectio uenae competit, chim amplius uenenum non est.at pestilens morbus in primo,uel secundo genem quasi est,quoniam modo in concavo,modo in uenis, nunquam desiderans uenae sectionem. Cum uero ex tertio genere fuerito iam enitialis qualitas
ad finem perducta, tunc iam non est pestilens morbus amplius, sed ex alio quodam genere : de quo non est praesens disputatio. Alia ratio sic habetur e morbi pestilentes hi sunt in quibus natura materiae non perfecte dominatur e aliter enim pestilentes esse non possunt. At-,Ad chia. que an his , rem Galenus inquit, per abscessus natura crisimeap.ri. ' molitur : nam finiri aliter Dequeunte in his igitur sectio uenae prohibet naturae impetum. Nam quaecunque ad interna feruntur uenae sectio ad cutim trahit: ac quaecunque ad cutim, intus reuocat. quoniam
243쪽
venae magnae mediae sunt inter uenas paruas ad cutim, ac etiani intra ad uiscera tendentes. Quamobrem periclitamur in A phorismo: Vndecunq; natura repit,inde ducere per conuenientes regiones. Dicet fortassis quispiam, Galenum eo in loco sentire, non a naturae uictoria, sed a morbi qualitate abscessum moliri: inquit enim ille: In acutis ac calidis morbis abscellum expectare non oportet: sed in frigidis ac diuturnis. Morbi autem pestilentes acuti sunt,& etiam calidi. Sed hoc omnino nihil est: omnes enim fatetur iam,& in confesto est, ut dici solet in pestilentibus morbis abscessus fieri. Ea igitur ratione natura abscessum molitur, quod perfecte dominari nequeat:atq; ideo in diuturnis morbis,& materia cras a eXistente. eadem ratione, quia non concoquit materiam in morbo pestilenti, abscessum generari necesse est. Impossibile est enim persectam crisini fieri absq; concoctione: persecta crisis autem est eX genere illarum,quae materiam eXtra protrudunt. Ideo eadem ratio in utrisq; ,&in longis morbis,& pestilentibus militat. Alius dicet, ab initio sectionem uenae factam hoc non prohibere: nam S in his quae per sudorem terminantur morbis nunquam conueniret: attamela conuenit. ratio enim principii alia est a ratione temporis, in quo morbus solet iudicari. hoc autem est consistentiae,aut etiam finis augumenti. Respondeo igitur, in morbis pestilentibus crisim quae fieri solet celerem esse: ab initio autem naturam ad cutim propulsare materiam: motu quidem tunc initium habente , sed finem non assequitur adeo celeriter: quia natura non Concoquit ut in aliis morbis, sed continuo conatur ut rem noXiam e ellere: quare necessarium est ut sectio uenae sit contraria motui naturae:modo illo quo, si hora sudoris in morbo qui coctionem admittit,fieret. At in morbo qui non est pestilens proculdubio ab initio materia quiescit,& ob id uenae sectio nec noXia est,nec materiam auertit. Esset etiam mirum,quod Galenus in nullo loco de sectione uenae in hoc morbo fecerit mentionem,cum tamen in lib. de Simplicibus medicamentis diκerit, Eos qui non liberantur luto, quod uocamus Armenum, in irritum tentare, caetera auXilia. Inquit autem, quotquot celeriter, ut per initia intelligamus, non igitur
sectionis uenae in his,sed Alexipharmaci tantum meminit. At hoc ut generale praesidium supponebat λ imo eandem patitur, quam apud illum Erasistratus, ipse ab aliis reprehensione lina inquit: Neq; enim ille, umalia quaevis enarraret, auXllium sectionis uenae, tanquam rem parui momenti,praetermisisset.Turpe enim eadem ratione fuerit,cum non omnes sectione uenae curarentur, terrae famiae meminisse, tanquam unici praesidii,cum neminem alio auXilio seruatum scripserit: sectionem uero uenae
ut inutilem praetermisisse. A t rursus obiicies, AnaXioni uni eκ laborantibus pestilenta constitutione uenam secuit Hippocrates, Sseruatus cst.
244쪽
et 3 8 HIER. CARDANI CONTRADI C. MEDIC. Respondeo: Eκ sexdecim soli illi aegro uenam secuit Hippocrates:quanquam & alii seruati sint ex his,pauci licet. At hunc phlegmon potius lateris,quam pestilens morbus,ueXauit.Ciim uero phlegmon lateris S pestilens morbus iunguntur,aut etiam alterius uisceris,lunc quid agendum . . sit in libro De peste docuimus. Accedit ultimo quod nauseatem non mi- ,νζ. ' '' nues:hales autem sunt qui peste laborant. Illud etiam quamuis παρεργα tib Diuisionu adiecisse conueniet,Rasis autoritate candidam nebulam inter pleiadas peRin yp ' δ portendere.Dictum igitur Principis ad praeseruationem institutum ab alii curationi non conuenit.
continur,an ab utroq;. o Lo R. secundiam quamcunq; corporis partem comtinui tautionem, aut subitam mutationem ostend1t,
inquit Galenus in secundo Artis medicae, tum alibi etiam Lepius.Vnde etiam in libro de Iraequali intem perie, Dum permutatur & corrumpitur natura,dΟlΟ- res fiunt: permutatur uerb atq; corrumpitur, cum frigescit, aut calescat, humectatur, aut siccatur, aut unitatis integritas solu1tur.Εt rursus an duodecimo Artis curativae: Dolor omnis uel a continui solutione sit,uel a mutatione in primis qualitatibus: sed non omnis mutatio in primis qualitatibus dolorem procreare potest:neq; enim quae sensim irrepit, sed solum quae affatim atque simul. Idem etiam in secundo Re iminis acutorum, dum de lateris dolore agit: &hoc idem fatetur Au cenna dicens,Quod dolor est sensus rei contrariae & quod sit duabus eX causis, qualitate contraria, & continui solutioneadem repetit,& non semel .Quinimo rationes adducit non paucas in priore autoritate, qua rum ferme haec est sententia et Dolor aliquis est aequalis in aliqua partie, 6 A
245쪽
LIBRI II. TR Ac T. V. 23' sed continui Blutio necessiario inequalis est,aliter imembrii non esset ullo modo, si quaelibet pars soluti esset diuisa:igitur dolor fit praeter continui diuisonem. Secundo: In dolore a causa frigida, idem est quod dolet, Squod est perfrigeratum: sed solutio continui est in parte non perfrigerata, igitur doloris causa non est solutio continui. apparet enim quod frigus condensat partes, S non diuellit eas. Vltima ratio est, Omnis dolor est, cum fit sensus subitus contrariae rei, sed mala qualitas est obiectum sensus tactus per se,& per se contraria naturali dispositioni,quia temperature igitur mala qualitas cum sentitur,dolorem facit per se,& non medio solutionis continui: quare doloris cauta primae sunt mala qualitas, Sunitatis solutio. Manifestum est autem , quod ante nos ut nec pleraq; alia nemo has tres rationes intellexit Avicennae. Sed Conciliator tres Disserent. γε.putat esse, asi leues: Gentilis duas, ac quae solui non difficulter possint. δ' ς PQsixi Igitur Avicenna in suo secundo de Anima declarat tertiae rationis primam propositionem , quod sensiis fit cum immutatione quadam, dolor autem cum subita: nam calor hectici cum sit tantus, quod dolorem facere deberet, non facit sensum, quia non immutat. Quod igitur per se immutat, & dolorem facit per se,si subito. Sed in oppositum est Galeni sen- I--sympto. tentia his uerbis: Delectatio ac tristitia omnibus sensibus, sed non ex μδμβενςU Gaequo, communia sunt: nam tactus primo magis afficitur, inde gustus,pbst olfactus, inde auditus, omnium minime uisius. Contristantur enim omnes sensus a sensatis suis cum diuelluntur: uelut uidendi ab albo luminosoq;,audiendi ab acutis sonis,ac sic de omnibus,clim instrumentum diuellitur aliquo modo. Huic respondet Avicenna,quod & si hoc uerum esset, quamuis alterius sit haec disputatio contemplationis, ad medicum tamen spectat credere, quod non selum a solutione continui, sed etiam a mala temperatura dolor proficiscatur: nam ei si quandoq; auxilia eXhibuerimus,non aliter siccurrimus,quam in uulneribus adhibita sutura,&his quae partes diuisas uni re queunt. Est & alia ratio pro Galeno: nam omnis causa per se est etiam de omni: sed non omnis qualitas facit dolo- rei nam non humida,nec remissa igitur qualitas non potest esse principium,& per se doloris causamon igitur est qualitas doloris causa,nisi cum
in tantum augetur,quod soluat continuum. Rursus, Omnia quae siunt causae unius,& non sunt eX eodem genere,ordinem habent inter se:uelut
si ignis ex concussione,& a ite,& ab igne generatur, non ni si generatur, quia calor communis est omnibus a quo ignis fit: sed calor est eiusdem rationis: ergo si dolor fit a selutione continui, & a qualitate contraria, non fit nisi quia unum est alterius causa, uel ambo unum efficere pos- fiunt,quod sit causa doloris: at nulla est proximior dolori,quam altera hariim; itur ex his una est alterius causa.Sed Auerroes aliter sentit:si qui- 3 Collςc. c. r. dem
246쪽
et o HIER. CARDANI CONTRADIc T. M E D I c. dem quod sola mala qualitas doloris causa sit. Adducit autem rationes has:Solutio continui est sim malo motu, igitur cum mala qualitatetigiatur dignius est ut cum dolor fiat a solutione continui, fiat ab ea, ut iungitur malae qualitati tantum,& non per se. Alia est delectatio,& dolor, ct obiectum sensus sunt eiusdem generis, id est, in eodem genere rei: sed delectatio est in genere calidi, frigidi, & reliquarum qualitatum, quia non fit nisi per earum commensurationem, igitur & dolor. Addunt
alii tertiam rationem, ab eo tantum sumptam: Effectus eXistentis consimilis es causa: at solutio continui quaedam est priuatio,igitur non poterit esse causa doloris. Sed haec nihil valet: nam eadem ratione multo minus causa esse potest qualitatis eius per quam dolor fit:nisi dicamus,quod causa selutionis continui, & est malus motus, est causia malae qualitatis. Pro solutione uidendum est, quid primo senserit Galenus: nam Aui--yP' ' cenna illi imponit Sc Averroes, quod solam unitatis solutionem causam
esse diXerit: inquit enim Sc ipse in libro de Inaequali intemperie. EX his
ergo fortasiis nec illud durius uidebitur, quod inquit Hippocrates,omne morbum ulcus esse. Quippe ulcus unitatis diuisio est: immodicus autem calor ac Digus provime accedunt ut unitatem soluant:Plurimus quidem calor, dum inc dit ac segregat substantiae continuitatem: summum uero frigus, tum stipando, tum introrsus trudendo etiam, quaedam eXprimit, quaedam etiam quassat.ergo haud obscurum est,qualitates iuxta Galeni sententiam dolorem non inferre, nisi ob solutionem continuitatis Ηaliabbas & ipse hoc Galeno tribuit,ut non qualitas doloris sit causa,nisi ut Thςψyy et a in solutionis continui. A uenaoar mediam quandam uisus est tenere 'Theoricae uiam: dicens'ubd dolor est sensus quidam contrariae qualitati qui ctim tr/ct s ς γε perseuerat, lutionem etiam continui assert. Sic igitur primas qinalitates semper causis facie doloris cum Averroe: & illi solutionem continuido, e c.ML stimper adiungit, tu Nia Galeni sententiam: S utrant adesse confitetur,
1io .coi.3 lieet non em aequo iuxta Auitannae plaeita. Rasis autem eXistimauit quod Galenus tam malam qualitatem, quam etiam continui separationem doloris causam dixerit, maxime ob autoritatem a nobis ex libro de
Simplicibus medicamentis adductam. Sed tamen si quis, quae ille addu- Ait in quarto libro, diligenter expendat, facile intelliget, Galenum dum
serio rem hanc tractat, sibi prorsus constare: solamq; continui separatio-Μ. Aphoripar nem doloris causiam constituere- Rabi Mo7ses putat Galenum mutasse RPhψ I opinionem , censuisseq; prius , solam separationem esse causam doloris. pdst uer δ etiam malam qualitatem: quod non excusare est Galenum sed graui us accusare: tum quod primo erraurrit , tum quod non poenituerit erroris, sed uelut obliuiosus contrarias sententias de eodem reliquerit
posteris Vnum sene est quod non parum me torquet, quod si mala qua
247쪽
LIBRI O. TRAc T. V. Ilitas ut continuum diuidit dolorem facit,cur non docuit quamobrem se la repentina mutatio cum dolorem faciat, etiam itum diuidat continuum 3 ratio enim & experimentum docent, quod continuum etiam a mala qualitate sensim inducta diuiditur:nam in hecticis pulmo ob uehementem frangitur siccitatem. unde ex hectica fit etiam transitus in tabem. Quidam imaginantiir, quod solutio continui sit causa doloris prima, iuxta Galeni mentem,non tamen sensus. Sed nos declarauimus, d - L;b i hi lorem esse modum sentiendi non autem quod sentituriquare deerit pro- Leon.ip.
prium sensibile. Alii quod sit causa doloris S sensus absque mala intemperie , hi coguntur ponere solutionem continui, S unitatem, esse proprium sensibile sensus tactus: quia communia sensibiIia, ut motus,non possunt sentiri absque propriis,luvia Averrois sententiam. Sed haec est contra Galenum, quia sic non posset dolor esse in quinque sensibus,
aut quinque sensus haberent unum proprium obtemini omnibus commune : Sc sic non esset amplius proprium. Propterea dico, quod semper cum solutione continui est mala qualitas coniuncta quς est obieetiim sensus:& solutio continui est causa modi sentiendi, id est doloris: & ideo est sensibile quoddam commune, non proprium:uelut motus est causa imperfecte sentiendi,& non est proprium tamen obiectum alicuius sensus. Igitur opinio Galeni stat,quod semper dum dolor est,mala qualitaS est, dc solutio continui: & mala qualitas,qualiscunque sit,est obiectum sensus & continui solutio causa modi sentiendi. dc hoc sensibile commune est quandoque causa proprii sensibilis:sed tunc non iam est sensibile commune,ut in uulnere,sed cause,donec produxerit primum sensibile: cum . autem est effectus eius, fit sensibile commune, quoniam proprium iam praecessit. Galenus igitur posuit ueram causam doloris,idest proNimam, dc est solutio continui:quia est adaequata: quia tamen in sensit tactu S impossibile est unum esse sine altero stante dolore, dc uicissim alterius alterum causa est.ideoque alterum quasi altero modo proXimius, modo remotius : ideo separationem continui dc etiam primas qualitates primum obiectum seu causim doloris in sensu tactus eY aequo quasi statuita non autem in aliis sensibus, sed in omnibus proprium obiectum sentitur, solutio continui est causa modi sentiendi Ad Avicennae rationes dicimus, quod non necessarium est solutionem continui esse aequalem ad hoc ut sit dolor aequali cum uideamus etiam in uulneribus inaequalibus aequalem tarnen dolorem:& causa est,quia primum sensibile est aequale: non enim,ut dixi, causa modi sentiedi sentitur eo modo quo proprium obiectum. Adabuiudico,qubd eX comprestione etiam non solum diuulsione
in frigore fit dolor secundo de locis. Ad ultimam non fit, quia subitus sit Cap.
motus sed qilia cum eo sit separatio continui: non enim in repentina im-H mutatione
248쪽
mutatione ad conrrariam qualitatem,sed uehementem tantum fit dolor semper. Assumpta igitur propositio salsa est. Docuit autem Galenus esse necessariam hanc repetinam immutationem, ad uellicandum partes. Se a cur sola repentina hoc facitξnon equidem:sed & quae sensim fit soluit continuum:sed tamen dolorc non facit,quia e X diutina mora circuniacentes partes sensu priuantur eX toto, aut similes illi fiunt, quare non est quod sentiat: omnis enim sensus, ut recte inquit ipse Galenus, cum aliqua fit mutatione. Ad Averrois argumenta primum concluderet, ubi eodem modo causae essent:praeipponit enim hoc,quod dolor sit sensius quidam, sed est modus sentiendiicuius causam par est aliam esse a causa ipsius senasus. Ad aliud Falsium est assiimptum : modi enim rerum non sunt in eodem genere cum rebus ipsis. Ad aliud: Dictum est,quod causa soluens continuum motu uehementi,malam eXcitat qualitatem,quae proprium est obiectum sensus tactus: unde fit, ut multi uulnerati nesciant se uulneratos,quoniam ne dum refrigerati contraNerunt qualitatem, quae est sensus proprium obiectum,qua sine non contingit habere sensum,quare nec sentiendi modum. At non contingit uehementem calorem non sentire, aut
sine dolore sentire,quoniam est coniuncta causa modi sensus sensibili proprio.EX quo patet,non solum Galenum sibi ipsi esse concordem,sed Auicennae & Averrois opiniones aliquid continere ueritatis. Ergo quaquam non sit in dolore mala qualitas absque continui solutione,nec solutio continui absque mala qualitate,tamen ualet mala qualitas intensia, igitur dolor magnus:quia sequitur, igitur magna solutio continui: solutio con
tinui potest esse magna quando sensim sit, & mala qualitas remissa. Et ideo qui torquentur sentiunt solutionem continui,& non percipiunt malam qualitatem quamuis tamen sentiat adeo remissa est qualitas Ec paruus sensus.Et quod solutio continui producat malam qualitatem patet, quia ex collisione leui quorundam lapidum fit ignis, & eX confricatione lignorum hederae S lauri absque collisione similiter: & pueri cum loro ceduntur sentiunt manifestam caliditatem, & postquam uapulauerunt quasi sit ignis.Omnis igitur exigua qualitas sufficit cum magna lutione continui ad dolorem magnum inferendum : sicut stat,uellacissimum esse motum cum re mota paruissimamec tamen sequitur, igitur motus sine re quae moueatur, esse potest. Sed dentes patiuntur solutionem conti-
, ,et ' ' nu & sentiunt, ut Philosophus in Problematibus declarat, dc nos ostendimus in priore libro. S tamen franguntur sine dolore, & etiam terun-
Trastv con' tur lima.Hoc argumentum mouet Iacobus insitis quaesitis artis medicae,ciu i5..is S propter autoritatem Galeni quod dentes sentiant in substantia & nonia bri,' per neruum, adductam a nobis, non leue nobis negotium eXhibet.Dico tamen,quod dens si sentit dolorem uehementem in substantia, quod ibi
249쪽
LIBRI II. TRACT. V. 2 3 etiam terebratus idem faciet:sed in superiore parte impossibile est ut hoc accidat:sed uidetur accidere ob hoc,quod caliditas ct frigiditas penetrant
ad radicem eius.& ibi faciunt solutionem continui, & ideo dolorem ma gnum,ut quilibet potest eκperiri,non in summitate. Solutio uero conti taui non facit magnum dolorem in summitate, quia ibi dens parum sentit:nec in radice,quia mala qualitas non potest descendere ad eam, cum sit modica:igitur ex attritione dentis in summitate fit leuissimus dolor. Sed cur dentes a frigidis magis torquentur, cum solutio continui magis fiat a calido 3 Respondeo:Frigidus dens magis comprimitur,densus enim est rara a calidis separantur,ueXantur tamen & ipsi calidioribus. Quicunque autem diXerunt uehementes dolores solum fieri necessario a solutione continui remissos qualitate, Galeno contradicunt. CONTRADICTIO II. Siccitas, mala qualitas Mida, faciant dolirem
Alidam& frigidam intemperiem capitis uehementissimi dolores
consequuntur, siccam moderati, humidam omnino nulli: secundo de Compositione medicamentorum secundum locos. od dictum Prin seeunda priceps accepit hae uerborum serie: Calidum & frigidum secundum essen tiam dolores pariunt:siccum per accides: humida autem temperieS nullo eup i,.
modo dolore facit.Et in tertio: Temperatura humida,ut teperatura humida est,dolore non facit:imo nec calida & humida, nec frigida S humi- senin. trac.a..da faciunt dolore nisi ut sunt calidae uel frigidae:nam ut humidae sunt,do- μ'P, lore nullii faciunt. Non sc aute calida & sicca, uel frigida S sicca: utrisq; enim qualitatibus faciunt dolorem.Sed dolor qui fit a sicca, ut sicca est, ut
sciuisti,parulis est,ac leuis. Et antea humida temperies dolorem no facit, cap. eiusta. nisi sit cum materia quae motu suo continuitate solvat. Et ego etia legam uel multitudine,ut codices antiqui multi . nam pro mota multa legςbar. Averroes quoq; dum enumerat doloris causas,inquit: Et dolor est maius 3μῆς- ῆς ς 3ν
sensus, qui sit a temperatura mala calida uel frigida, materiali, id est cum materia,aut sine ea. EX quo uidetur uelle, quod ab humida nullus fiat dolor. Verum ista non est eius sententia, cum sic non enumeret siccam temperaturam , quae tamen facit dolorem, ut uisum est ex Galeni &Avicennae dictis. Praeter haec subiungit: Et quaelibet qualitatum pals Mrum potest esse causa huius accidentis: quamuis quaelibet istarum . qualitatum , sit potius nata pati, quam agere. Vnde clarum est, lubd ab humido potest fieri dolor: & non uidetur Iacobus bene intelleriisse A uer- quaeshoc do. roem in illa autoritate , cum dixit: Et temperatura humida uel sicca ' η' dolorem non essicit, nisi Paruum: humida autem clim sola suerit, solam .collec.c. ε
250쪽
libro eui titulus est, an qualitates sinim-
HIER. CARDANI cONTRADI C. ME DI c. escit grauitatem: nam dolor grauans est dolor & ipse ut ostendi: sed
tamen leuis. Mesue uero eNistimat, quod humidum no eMedat gradum secundum, & ob id quod dolorem nequeat efficere. Concordat igitur in re ipsa, non autem in causa. Haliabbas autem assignans causas doloris inquit , vel a caliditate, uel frigiditate. ut aliqua materia:quare non solum humidum,sed & siccum explodit.Galenus etiam in Arte medica inquit, Dolores fiunt uel ob continui solutionem, uel ob permutationem: permutatur autem membrum a calida,frigida,lium ida,S sicca qualitate. At in Μethodo medendi clim ter repetat doloris causas, & medela etia asserat : nec,quod mirum es humidae, nec siccae qualitatis mentionem facit. quam sententiam accepit autor libri de oculis ad unguem. Sed tamen labro de Inaequali temperie mala , in sententiam libri A rtis medicae descendit,dicens, quod dolor ab omni mala temperie fieri solet: hoc etiam eXemplo docens: nam qui fame torquentur, humidam patiuntur & frigidam intemperiem: qui siti calidam, atque siccam. Longus nimis, ac in-eXhaustus labor esset, si uellem omnia loca, in quibus de causis doloris
Galenus agit, ac sibi contradicere uidetur, recitare. Sed sit modus rebus , quanto magis uerbis. Aetius uidetur quandoque secutus sententiam Galeni in methodo, ubi de doloribus ac eius speciebus tum illius causis satis diffuse agit: inquit enim , Dolores a continui solutione, uel a calore, aut frigore nimio fiunt. Alibi autem inquit: Vehementissimi quidem dolores fiunt a caliditate dc frigiditate, a siccitate moderati: ab humida autem qualitate nulli. Quod dictum a Paulo: qui, ut diXi, a Galeno sumpsit. Sic etiam Alexander Trallianus dum libro primo uarias doloris capitis causas connumerat dixit. Respondeo igitur, Quod causae doloris . qui curam ad se trahat, sunt tantum ex qualitatibus caliditas ct frigiditas: causae autem doloris omnes, cum dolorem etiam leuem intelligimus, sunt caliditas, frigiditas,& humida mala qualitas: S sic intellexit in secundo de compositione medicamentorum secundum locos : sic Aetius cum Paulo. Sed humida qualitas Sipsa cum superabundat in uia Galeni, non ut qualitas dolorem facit, sed ut soluit conti-m amr cum enim aliud non sit qualitas ct quale apud ipsum, humido aucto soluitur continuum: quia materia augetur. Sed non uidetur haec solutio stare , cum in libris artis medicae dc de inaequali intemperie. illico adiungat continui solutionem: quare mala qualitas humida sub continui solutione comprehenditur.Melius igitur dicendum , humidam qualitatem dolorem eX se posse procreare, licet leuiorem quam etiam sicca: sed nunquam contingit, ut recte dixerat Mesue, adeo augeri, ut
dolorem procreet. Igitur tribus modis Galenus locutus est :Vel de causa doloris
