Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LIBRI II. TRACT. V. doloris ad se curam trahentis, ut in libro Artis curativae: & in primo de r. Aphorism Humoribus, uelut recitat Rabi Moyses. Vel de causa cuiuscunq; , dc sic sub ea etiam qualitas sicca, non tamen humida continetur. Aut de causa quae eX se posset generare dolorem, non tamen unquam augetur,adeo ut

illum possit efficere, Sc sic humida qualitas sui natura & ipsa dolorem procreare potest. Contingere autem hoc, declarat Aetii sententia, qui lib., .eα8. Voluulum tantum a frigiditate fieri posse scripsit: non quod caliditas etiam illum, si adueniret, non posset & longe ualidiorem procreare, quam frigiditas: sed quod in colo ob secum frigiditatem nunquam contingat adeo ualida intemperies calida.Et ideo cum dixit Galenus, Quod ςgym 3ςψ dolor fit,cum subita fit permutatio: fit autem illa quandoq; ad calidum,fiigidum siccum.& humidum,intellevit causas doloris per se,non autem quae illum efficere possunt: nam deest in humida qualitate semper eX-

cessus. Conciliator aliam solutione asseri,ut existimat eX Galeni uerbis Disseret c. sumptam primo de Symplomatum causis:dicente: Siccum autem dc hu- pr n. naidum,nisi calido,aut frigido copulentia dolorem non asserunt. Igiturtii dentur qualitates passiuae non per se afferre dolorem, sed cum activisiunetis augere illum. uelut cum humida compressioni frigoris fauet recipiendo , dc dilacerationi caloris:sic Sc sicca maiorem efficiens penetrationem. Sed si sic esset,non diXisset Galenus, siccam moderatam humidam temperiem omnino nullam efficere:nam si de copulata loquitur, humida qualitas etiam efficit,si de sola nec sicca iuxta illius sententiam. Quare dicendum, Galenum in primo de Causis symptomatum quod plane docent illius uerba loqui de causis ibi tantum exterioribus, non autem insitis membro. Quod si liceat ab his discedere,dicemus, passiuas nunquaper se grauem efficere dolorem,atque hoc ibi sentire Galenum:per se tamen siccitatem leuissimum, humidam qualitatem nullum efficere solς - , δε f.ὐre:natura tamen etiam ipsam hoc posse si augeatur. Accedit aliud con- causis,e. ς cordiae genus:nam Galenus Hult quod ad dolorem concurrat subita mu- ς'p- tatio : At humectare non licet nisi longo tempore, ut Μethodi septimo, 'ρ dc quarta primi. At dices, Adhuc manet non leuis discordia inter Principem dc Galenum : nam hic Galenus uult quod humida temperies calori uel frigori iuncta uehementes possit dolores excitare. sed Princeps iam, ut diκimus, hoc de siccitate fatetur et de humida qualitate omnino negat,etiam in pamuo dolore. Sed Princeps intelleXit, quod ipsa humida qualitas dolorem inserat, non tamen negaret quin corpus calori aut frigori magis subiiciat: atq; sic non ev se dolorem auget. Verum haec Avicennae sententia obli-rerat Conciliatoris,quam oppugnauimus,concordiam.

H 3 Superest

252쪽

et 6 HIER. CARDA NI CONTRADI C. MED Ita

Superest ut Averrois sententiam uideamus : ipse parum, ut dixi,differt a Galeno: nam tres ordines facit. primus est earum qualitatum, quae dolore in uehementem ess ciunt,& hae sunt caliditas S frigiditas.Secundus est earum quae faciunt dolorem, S in hoc ordine comprehenduntur omnes Tertius est earum,quae dolorem essici sit proprie dictum:& schumida qualitas facit improprium dolorem, id est, grauitatem. In duobus primis concordat cum Galeno ad unguem:sed in tertio differt, quia G, lentis uult,quod non possit augeri,adeo ut sola uel coniuncta faciat dolorem,nisi ut diXi praeparando membrum ut magis suscipiat calidum uel frigidum. Nam de grauitate constat, quod est genus doloras proprie se- lib. .co . . xto Epidemiorum , S in secundo de Locis, quanquam neget eum uenis SV δ' accidere, uel arteriis. Est etiam ratio ad hoc: nam grauitas & leuitas sunt sensibilia propria: sed ubi sensibile,ibi etiam modus sentiendi:quare dabitur dolor grauis, leuitas autem deliciam parat. Sed hoc argumentum uidetur etiam ostendere,quod qualitas humida facit dolorem,quia cum sit proprium obiectum tactus, habet etiam modum sentiendi secum deliciam in temperantia,& dolore in intemperantia. Nec obstat,quod leuitas

non faciat dolorem,eo quod leuitas non per se proprie, sed quasi per accidens sentitur, scut etiam sanitas. At non sic de humido, per se enim: proprie sentitur. Sed responsio clara est eX dictismon enim tantum augm

'r' ' ζur,ut dolorem possit inferre.quod facile in quinto de Simplicibus medicamentis colligitur: neq; enim ibi humidorum, quae ad gradum eAcellentem perueniant,ullam facit mentionem:docetq; in primo uel secundo ordine etiam calefacientium uel infrigidantium,nedum humectantium, nihil prorsus esse,quod molestiam asserat. Sed dices, Aqua,uel aor saltem, in ultimo sunt humida: elementa enim uel unam fauem in summo obtanent qualitatem. Respondeo: Aerem hune,qui nos ambit, non esse purum , imo nec puritati proxim tim reNassiletudine etiam nimia nos an mutare non posse: cum in eo nascamur, uiuamus, ipsum deniq; respiremus. eam igitur sententiam quae ad artem attinet medendi magis,ut KN

licet calidum tantum, aut frigidum, doloris causas statuamus, ipsi quili I ς λ exercitationem tradiderunt sequuti sunt: ut Alexander Rasis, S adeo ' P ' Τ' sub uno ebat ipse; A sicinate non sit dolor,nisi leuis: ab humida qualix 'tenullus omnino sed eum superabundauerit,fiet sola grauitas: & est semietia,ut patet, Averrois ad unguem. Sed & A uerroes ob hoc cum Galeno magis concors est, quia S ipse eXistimat, non esse fine corpore qualitatem: ob quam causim Auleennaab utris multum dissentit di ipse enimia ult qu3d nullo modo, etiam iuncta aliis activis, ut caliditati,tiel frigiditati,auσeat dolorem. Disseri solum in hoc,qud letia si excedat,non uuli ut dolorem excitet. Sed possiimus conciliare nolentem , dicentes, quod loquat

253쪽

LIBRI I I. T R A c T. iv. et 47Ioquatur de eo quod sit non quod fieri posset. Vel etiam, quod ipse non

uult hoc posse contingere ut tantum excedat. Sed sententia tamen eius est, quQd quantumcunq; aucta, nullum nec per se,nec alteri iuncta qualitati, possit creare dolorem. per accidens tamen, ita Xta etiam alioriam sententiam, potest. Et sic cum Galeno & Averroe concors est. Philosophus autem dicet absolute, quod dolor etiam ab humido sit. Galenus in Q - , Arte medica ut Philosophus agit diuisionis uia. Fuchsius non uidetiar in sua medendi methodo Galenum secutus, cum grauitatem a qualitate in humorem refert:nam ct frigidus omnis humor grauis est:sed de sola qualitate Arabes intelligunt. Nec, ut dixi, proprie iuncta humida qualitas plus facit dolorem,quam per se sola.cONTRADIcTIO III.

In pes tilenti febre an purgatio ab initio conueniati SVmma curationis pestilentis febris est eκiccatio:& illa fiat cum pur

gatione a qua incipere debemus, inquit Avicenna.Idem etiam Auen- Eoar,dari; fimum columbinum, cum agarico & aloe. Aetius quoq; inquit, Bona est etiam per urinas purgatio,& quaecunq; aliae.quq uerba suscepit a Paulo Aegineta, qui pitulas etiam ponit ex aloes, S ammoniaci partibus duabus,Myrrhae una. quas uulgus medicorum mutata lacryma ammoniaci in crocum, sequuti Auerrois errorem, tum etiam turbatis ponderibus uitiarunt. Sed in oppositum est sententia Rasis,qui de huius cura tractivas in duobus locis, nusquam purgationis alicuius meminit. Sed reprimentia qualitatem prauam, tam occultam, quam manifestam recurrit. Galenus etiam in octauo de Simplicibus medicamentis,inquit: Illos qui Samii luti potu nequiueriint sanari,omnes mortuos iu ille.Quos anc constat, eos pugationibus non iuuari. Dictum etiam Principis pro nobis facit, quia nec ibi explicat cum quibus purgandum sit: nec post in toto capite meminit purgationis. Summam uero curationis in regimine uictus,in euocatione in oris ad eXteriora, in aeris permutatione,& in resistentibus ueneno collocat. Quin etiam in tertio Epidemiorum haec habetide pestilenti loquens morbo in generali,Hippocrates:Nam purgationes multos offendebant:quorum qui sic habebant, multi subito perabant: aliis autem multis malum producebatur: unoq; uerbo longis, uel acutis etiam morbis detenti, uentris uitio omnes praecipue sunt exanimali:cunctos enim uenter si istulit. Sed & antea descripserat tres aegros ultimos secundi segmenti,qui omnes cum perierint, aluum solutam diX1t eos habere.Cumq; eXpedaret turgente ibi materia si modo unquam illos purgare, non purgauit. Galenus etiam, cum dixisset Hippocrates, Nec erat remedio locus: eXposuit per Remedium,sectionem uenae: purgationis au-

prima quarti

io ad Alman. 16 3c lib.diu,sionum Ι 8. cap.de Terra Samia.

254쪽

see.1.3. Epid. tem minimc meminit. Sed neq; in narratione seXdecim aegrorum tertii com- - libri, nec quatuordecim primi, quod illorum quenquam purgauerit ad-sςς-3 iecit. Nec omissum negligentia,aut arte quadam, cum in primo S tertio utrinq; clysteris meminerit: nec praeteriit in AnaXione uenae sectionem, cum phlegmone interno ueXaretur. Qia a re manifestum est,nullam nec

see: o. ab Hippocrate, nec a Galeno in pestilentibus morbis rationem purga- ςς- - ς tionis haberi. Qiipd dc plane in historia eius, quae in Dealcis horto habi- 'U RJ tabat, secit conspicuum tertio Epidemiorum, cum dixit: Aluo subiectis balanis nigra eAcrementa reddidit. Μanifestum est enim,quod au Niliorum meminit: quanquam id Galenus negare uideatur:& quod haec oratio eius est,qui consecutus fuit sanitatem, non qui obierit:& quod si mo-a text. i . ad do ulli conueniebat purgatio ob illum morbum , huic ma Xame, cum an- φ' tea docuisset retrimenta fuisse nigra, turbata cum uomitti di ueterno: quae Omnia erant indicia dc materiei furentis, δc ad intestina etiam cyecumbentis: quo in casu maxime necessariam ese purgatione, locuimustra. ε. conras. in primo libro. Igitur haec uidetur esste Hippocratis dc Galeni sententia,

tum Rasis. Sed est autoritas Hippocratis dum de his agit his uest S QUA .est do it suppurationem abscessumq; molata essent,aut si commode aluus turvata

esset, aut bonarum urinarum extitisset excretio , bene terminabitur. lib- 3-πist y- Manardus etiam in suis Epistolis rationibus aduersus autoritates S ςX- perimentum agit: similem ferme adductae inducens ex Galeno his quali uerbis: Propterea qui hoc uitio laborarunt facile mihi fanati ob hocii identur, quod perpurgatum illis ac praesiccatum totum fuerit corpus.

Qibppe cum nonnulli uomuerint, Sc omnibus etiam uenter profluXerat: seu agitur arte,seu natura purgatio est salutaris. Accedit,quod meoIcdr13τὸς ς. y Τ ' In acutis si materia turget eadem die bonum est: at pestilentibus mox M , materia plerunq; turgens stibiicitur,ut nos ostendimus in primo liorO.e etiam morbus peracutus, ut dici solet: quare Sc in eo,& maXime,purga--r .aphor. tio conueni iuxta Aphorismi adducti sententiam. Deinde dicit, cum

ψε materia eX toto genere humorum naturalium recessit, purganaλ ς' u ς

etiam nobis testibus. Tales autem apparere in morbis pestilentibuS, ik-Τ Τ ido constat liis uerbis ex Hippocratis serie tradiictis in tertio hyi ς'

miorum:Deiectiones uariae erant, iram uel nigrae paucae & virulentae. ni in alibi rursus, Aluus turbata biliosis eXcrementis, pauci S, meriS,t Duibu , mordacibus. Μanifestum est autein talem proprie humorem esse debe-

. re qui sit purgandus ab initio.Et in eodem rursus: Aluo siti biectis balanis φῆ - nigra stercora. Haec adeo sunt frequentia, ut turpς sit PδWς- Τ'

See 3 text. 7- medium adducere. Posset etiam Hippocratis autoritatem e X tertio h pι- R demiorum ad se trahere: cum dicat Galenu& in Commento: quomodo Pur tiones Prodesse potarant, mellent Onuunis moritur fASua n Hori

255쪽

LIBRI II. TRAc T. V. 2 ρ morituris utiles fuissent: si ob hoc tantum oberant, quod essent morituri.Cum etiam debilis uirtus breui futura sitirentandum erit ab initio ua lidiora adhibere auxilia. Sed singula diluenda sunt: quandoquidem rationibus fallacibus incumbitur, potius quam autoritatibus quae eX emperimento processerunt. Igitur cum adducitur ratio, quod medicari inualde acutis eadem die bonum est: Respondeo, Veneni qualitatem obstaresntelligi uero in calidis frigidis ue humoribus eam autoritatem cum

turgent: neque omnem turgentem materiam purgandam,nisi secundum qualitatem manifestam tantum turgeat. Nec etiam omnem, ut docuimus suo loco,quae turgens est ac ueneni expers. Sed contra,quia ueneno sumpto purgatio conuenit: Dicebat enim Princeps, Ad uenena conue- sexta quarti nil dare agarici drachmas duas cum uino. Sed dico, quod agaricus datur xrῖς-j- summa ratione proprietatis,non ratione purgandi: tum uero Aetius nullum tale 'p' 'eisibet medicamentum. Sed & hoc pestilens uenenum non est simpleta, eap. 8.sed quod ipsu in auget contagio: uenena autem ebibita noli augentur contagio. Pestilens etiam uenenum, potius habet rationem eius quod morsu

serpentis homini inditur. At in his non purgat Aetius : quamuis dicat Princeps, Et ingreditur hoc capitulum sectio uenae, S purgatio. Et ideo tib ς p in difficile uidetur tueri dictum Principis in hoc, sed si tὶ faciunt aliae re si, a qui ii

sponsiones,etiam apud ipsum Principem: clarum est enam quod in potu trac.3.cap.j. ueneni praeter agaricum,ut diXi, nec solutionis uentris,nec medicamenti alterius meminit. Cum uero dicitur, materiam esse in eo morbo toto genere alienam a naturali, atque ideo purgandam iuXta placita nostra. Respondeo, Materiam crudam,qualem in his morbis ubique adesse praedicat,non esse synceram,ac totam malam. Sed ob hoc cruda dicitur, quia nec separationem, nec conuersionem accepit, talis autem purgatione

non debet duci.Sed dato quod mera esset, quia ueneni particeps S contagii , ideo frustra purgabitur. Ad Galeni interpretationem dico primo , quod e osuit causam ueritatis dicti Hippocrat1s, non tamen adaequatam tilis etiam morbis contagio non aderat, uel perexigua, Galeni iudicio, ut alias docuimus. Vbi autem non adesset contagio, sorsitan depurgatione caderet aliqua dubitatio : quamuis nec uel si1c. Cum etiam ibi multi essent pestilenti inconstitutione morbi qui non essent pestilentes,ut etiam nostras temporibus accidit: atque in his pestilentibus rursus alii coniuncti, quorum causa purgatio poterat conuenire. ut etiam de uenae diximus sectione. Cum uero diX1mus multos sanatos eo morbo, Hippocratis & Galenites monio, spontanea purgatione: Respondeo,

aliam esse rationem naturae,allam autem medici. In morbi consistentia

per summos ardores sanguine eiecto, natura morbos finit: igitur meditus hoc faciet ξIn morbi declinatione mouet hemorrhoidas naturaIgitur

256쪽

lso HIER. cARDANI coNTRADI c. MEDI c.& medicus Natura eXpurgat empicos per urinam: igitur medicus hoc aggredietur per auris ulcera, per surditates, multi cerebri morbi terminum accipiunt: in cerebri igitur morbis conabimur haec inducere Sed ad rem magis: ctim materia sic eXpeIlitur, non sanitatis & uitae causa est, sed signum. indicat enim uenenum finem accepisse: neque materia, quae insignem habet ueneni qualitatem, in naturae arbitrio est, ac eXpulsioni illius paret. Ergo multa purgatio finem ostendit ueneni, non facit, si a

natura fiat: ab arte autem nullum commodum cum praestet, neq; etiam

signum. At cum dicitur,Virtus cito ex hoc morbo eXoluitur.Fateor: sed uelocius inita purgatione. Avicennae autoritas intelligi debet, ut diXi,in initio morbi, uel etiam ante: quia haec uerba sumpsit a Galeno, qui depraeseruatione intelleXit: ut etiam diXimus, dum sententiam Avicennaede uenae sectione in pestilenti febre declararemus. At si dicas, Non sic emponendum Z frustra conaris illum,e erimento, & Graecis omnibus cogere ut contradicat. A etii uerba etiam in regimine praeseruatiuo intelliguntur. Pitulae Pauli,quanquam eodem responso possent in aliam trahi sententiant,proprietatis causa debent admitti: neque enim ille agaricum, aut colloquintidam,uel scamonium,aut ueratrum consulit eXhibere nobis uelut in aliis morbis: sed hoc unum tantum longo usu probatum, quod etiam omnes fanare ait eo morbo laborantes. in his autem solus Aloes purgat: sed ibi uel non purgat omnino, uelut nec in uocatis pistulis aletanginis uulgo, uel adeo magna est compositionis aduersus serpens uenenum utilitas, ut purgationis leuissimae noXa merito sit negligenda. Sed AuenZoar alterius est sententiae, quanquam & ipse per propria procedere conetur: eXperimentum etiam suum potius potest in

oppositum contorqueri quam quod probet propositum. Si enim illos

tantum suscepit curandos, quid medico credendum, qui duos tantum curauit aegros eius generis invita ξ si uero es multis quos curandos suu cepit , duos tantum sanauit, deteriore etiam conditione res agetur. Denique tanta posset esse in fimo columbi uis aduersus eius temporis pestem, ut agarici & aloes nOXa occultaretur. Rationes autem, quae in Oppositum faciunt, omnes sunt euidentissimae. Nam, ut diXimus, in Uenenis nulla conuenit pUrgatio,nec ebibitis, nec eiaculatis, quare nec in pestilenti sebre. Purgationes etiam unum aut duos humores detrahunt, at Vero hic morbus adeo patet, Ut etiam quandoque in ipsis membris consistat, ut insequenti Ostendemus contradictione, tum alias clarius:

non i itur purgabitur humor qualis purgari debet. Cum etiam in omniei'' iuit, si purgatione iuXta Principis dictum melius sit infra subsistere, quam eX-nem. quisitissime euacuare: quicquid relinquetur ,& si minimum serpentea ueneno

257쪽

LIBRI IL T R A C T. V. etsi ueneno, nihilominus augebitur, unde iam afflictis uiribus mors succe dit. omnis etiam humoris purgatio coctionem illius aliquam pristipponit aut quod sit turgens, multa uero non turgent: & si turgeant,euacua tione tamen non indigent. Quaecunque uero non turgent, ob ueneni qualitatem non concoquuntur, nisi finito ueneno. at tunc amplius non

est pestifer morbus. Rursus ut alias declaraui,febres hae, cum magis uulgaris pestis, per abscessius finiuntur, qui fiunt materia mota a centro ad superficiem: alpurgatio in diuersum mouet, siquidem ad centrum exsuperficie.Iubent etiam Avicenna & Aetius ac Paulus euocari calorem in his morbis ad superficiem: quomodo igitur illum atque humores simul intro trahimus Accedit ultimo, quod purgatio uenenum trahit super cor,& quae sunt inter cor & iecur supra iecur: igitur occidit. Nam illas materias natura ad superficiem pellit,aut non nisi finito ueneno: aut per aluum solum,quod est citra iecur: quod ultra, per urinas: quod ultracor,per sudores.Deiicit S praeter haec appetentiam cibi,qua nihil est melius in pestilentibus febribus: miscet pura impuris,& calefacit: unde uenenum celerrime & latissime diffunditur. Vires etiam debilitat, ut di mimus. Quare tandem in pestilenti febre sugienda prorsus omnis purgatio. Stultum igitur est,Rhabarbaro, aut triferae persicae toniti. Cum uero pestilentialis sebris sit ab aere, tunc omnis purgatio praebentem affert mortem. nihil enim eN humore peccante minuit: quod & si minuat,uenenum nullo modo finit, a continente autem aere corrumpitur humor,

S spiritus : unde etiam in quodam genere labris pestilentis, quod ad heacticam pertinet,nihil potest eXcogitari perniciosius. Errat itaque Concitaliatoriqui dicit eam curari curatione sebris eutridae CONTRADICTIO IIII. Peridens morbin an omnis cum febre.

IVxta praedicta contingit dubitare, An omnis pestilens morbus sit

cum febre θ' inquit enim Galenus tertio super tertium Epidemiorum, cQR Cum mortales uel citra febrem pestis corripiat. Memini me alias de hoc scripssse: sed in eadem sententia sunt uerba Hippocratis eX eodem libro: Ex his quos febres tenebant, inquit ille , alia que, nemo circa p. E, tum intempestiuus erat.Et haec uidetur etiam sententia Rasis, cum dixit Morbum epidemialem , & Febrem epidemialem. Sed ipse confun- 17.con. cap.6dit epidemialem cum pestilenti: & in hoc deceptus est in linguarum permutatione. declarantur rursus pestilentes fluXus uentris , corruptiQ' , i. ines extremitatum , ut in tertio Epidemiorum ab Hippocrate, qui se' eouiris& qi.

I et bres

258쪽

3.epidem. sec

rset ΗIER. cARDANI coNTRADI C. MEDI c. bres non sunt: tum etiam oculorum morbi, ac multa huius generis. Vnde ibi multis eorum febres non erant. Et rursus paulo post, dum de ulceribus ageret. Quibusdam ante febres,aliis cum febribus, aliis post febres ipsas haec euenerunt. Oppositum huius osteridit series tractationis: nam Paulus, Aetius, A vicenna, Rasis, Pestilentem morbum inter febres collocant: non inter ulcera, profluuia alui, aut lippitudines. Ratio tamen est ut quod sine febre sit satis clara. Quid enim prohibet ut in uenenis quae bibuntur,aut quae animalia iaculantur, ne mala sit consimilis in aere qualitas citra febrem quae homines perimat Rursus si pestilens morbus febrem necessario adesse postularet, esset febris ipsa pestilens

morbus: atque etiam unius generis ob id: at ut docebimus, earum febrium quaedam tabificae, quaedam continuae, quaedam intermittentes. Vnde Hippocrates de constitutione pestilenti loquens, cum diNisi et, Febrium ardentium, quae uigebant, haec erat natura. post pauca subiungit: Erant praeterea febres aliae de quibus iam ad urus sum. ΕXplicat autem eas non statim,sed post pauca, dicens: Multa praeterea alia febrium

genera uulgabantur,tertianarum, quartanarum, nocturnarum, continua

rum. Apparet igitur febres comitari pestem, non autem pestem eme se-bris genus .Sed in oppositum est ratio,& eXperimentum. Ratio quidem, quoniam pestilens morbus est acutissimus. Docuimus autem alias, nisi sint a multitudine materiae uel ratione loci acutissimi, tales febribus f clari. Suntetiam contagiosi, contagio praesupponit putredinem Ut eN-plicat Galenus in primo de Disserentiis febrium per exempla scabiei, leprae,lippitudinis.Et rursus post haec habet: In pestilenti autem aeris statu inspiratio plurimum est causa: fit enim & aliquando ob eos qui sunt

in corpore humores ad putrescendum paratos, cum breuem aliquam occasionem ad febris originem ab acre ambiente acceperit animal. Magna autem eX parte incipit eX aeris circunstantis inspiratione a putre-

cap. s. in ini' stibili uapore uitiati. Ideo concludit, quod mirum uidetur Sed quo- ,' niam de febribus pestilentibus facta est mentio, quae Omnes a putredine ortum habent.Ideo clarum uidetur eX ratione,quod hic morbus nunquam sit sine febre, & etiam putrida. Hoc etiam experimento dilucidum est, necessarium enim his temporibus, ex his qui peste laborant, 3. de causis sine febre inuenies. At ut dixi aliquod genus pernitiosum ad hecticasPVLVyp reducit ipse Galenus, in quibus calorem febrilem inuasisse corpus cordis docet. Sed conciliatio in hoc apud me non est difficilis. Nam omnis pestilens febris a putredine sumit initium , cum uero processerit, nahil prohibet, ut quemadmodu in caeteris,quin in hecticam transeat. Maior dubitatio est in principali quaestione,an omnis morbus pestiles cum febre sit. Constat enim eX argumeto tacto,quod uitiato acre qualitate aliqua ma

259쪽

213 LIBRI II. TRAc T. V. la, aut aqua, quod morientur homines passim, quia elementa sunt communia. di poterir haec qualitas esse non putrida, ut in aliis uenenis. Et si quis dicat,quod erit necessario calida,ideo inducet sebrem: nam qualitas

frigida lente occidit. Respondeo, quod poterit esse sicca, ct item frigida

intensa, S tunc celeriter occidet. Poterit etiam esse occulta, pendens eXastris, & non habens ortum ab aliqua prima qualitate. Sed forsan dicet

aliquis, hoc esse uerum, ubi non communicaretur aliis: at si debeat aliis communicari: tunc necesse est ut adsit putredo, uel saltem calor e ciernus:quare febris aderit eX eius dispositione. Communicari autem ex homine in hominem celeriter,ac maxime pestilentem morbum fatetur philosophus ipse. Respondeo igitur pro concordia horum, Duplicem esse pestilentialem morbum : alium qui non facile communicetur, & hunc quandoq; posse carere febre: sufficit enim ad hoc quod si pestilens morbus,ut sit epidem ius,& pernecans: est enim lauec sententia saepius a me eπGaleno repetita. Voluit enim omnia pestilentis morbi genera sub uno uerbo Galenus comprehendere. Sed Aristoteles intelligit per pestilentem morbum eum, qui apud nos pestis uocatur, facillime eX uno in alterum transeuntem. & hic cum febre semper est: potest enim, ut diXi, in acre esse mala qualitas, quae multos perimat citra febrem, quia citra putredinem. nec tamen facile communicabitur. esse tamen quae communicetur citra putredinem facile, hoc est ex his quae nondum eXperimento comperta sunt.Succedit tamen plerunq; & in his qui non facile eX altero in alterum transeunt, morbis pestilentibus ipsa febris, etiam si ab initio non sit: ob haec hic morbus febribus adnumeratur. Galenus in libro de Differentiis febrium,loquitur de causis febris pestilentis,non autem morbi pestilentis: ita quod in ea tractatione iam praesupponit esse febrems hanc autem manifestum est fieri a putrido humore. Sed hoc declarato adhuc restat longe maior difficultas, dc est, An pestilens morbus, qui est cum febre,sit ipsa febris,sic ut pestilens morbus sit species quaedam febris: an potius sint duo morbi, scilicet pestilens , & febris illum consequens: nam si sic non erit,nunquam transibit in hecticam:s enim est modus quidam putredinis,nemo dicit putrescere membra in hectica. Quod si dicas, putridas alias in hecticas transire. Respondeo : Improprie hoc dici: nam eX putrida eXoritur hectica, nunquam putrida transit in hecticam. Sive enim finiatur putrida, seu non,hectica nihilominus succedit. Igitu runaeκ altera non generatur in his quae transmutantur per generationem, generatio unius ad unguem est alterius corruptio. Sed tamen in hoc genere febris posset defendi, quia ut dictum est ex autoritate Hippocratis in tertio Epidemiorum, etiam membra ipsa in febre & morbo pestilenti secundum substantiam suam putrestunt. Et ideo dico,quod ut declaraui

I 3 in lib

in prooemio.

260쪽

prima quarti

tract. q. cap. L

et 14 HIER. c ARDANI CONTRADIC. n EDIC. in libro De febre pestilenti, infiniti sunt modi pestilentis morbi: quidam enim sunt ipsa febris, quia causa eorum est modus putredinis: S de his loquitur maxime Avicenna dum de febre loquitur pestilenti. Quidam cum febre, ut in ρ postematibus seu Phlegmonibus: de quo genere imquitur Princeps cum de Althoim sermonem habet. Quidam etiam febre carent. Sed quid dicemus de eo, qui sebrem patitur pestilentem, nemine

alio in ea regione consimili laboranteὸ Respondeo, Lis est de nomine:erit enim febris uenenosa,non tamen pestilens. Cura erit eadem, sed non ducetur pestilenS,quia nec uagatur,nec ortum habet ab aere uel aqua,sed ab . humoribus qui id genus prauitatis contraNere. Et in hoc bene respondetis: .. ξιν i h Gentilis,cum fere idem dicat:sed postmodum aberrat, uolens quod febris

expositione. quae ex uno cadauere putrido in domo eXistente orta est, uocetur pestilentialis, cum non sit epidi natalis: sed difficultas est solum in nomine, est enim uenenosa, & habet aliquid plusqua prima commune cum uera pestilenti. R t maior est difficultas de ea quae transfertur de regione in regionem , per halitum & contagionem, acre non corrupto eXistente, ut frequenter in Italia accidit. Respondeo, quod est uere pestilens, grassatur enim in multos,& est perniciosius. Hic tamen modus est quasi medius,&suit incognitus antiquis: viX enim persuaderi potuit Galenus, migrare

morbum ex homine in hominem, tam celeriter neeantem, absq; aeris consensu. Hoc autem melius intellexit Philosophus,& eNperientia nune clare docet,cum in multis urbibus nulli prorsus pereant, qui hoc uitio affectos S illorum socios diligenter uitauerint, & tamen in his, qui se immiscentimaXimus numerus hominum peste desideretur.In hac tamen est uitium aeris ted omnino communis: Ideo,&C.

Vidam alius tempore aestiuo febribus tertianis corripiebatur: sedia multis iam annis non febricitauit, quoniam a nobis purgari circa finem ueris anticipa uit: sic enim melius est tales evacuare:sicuti illos,qui morbo comitiali,apopleXia,& meIancholia, articulariq;, atq; aliis huius modi qui eX crasiis gignuntur humoribus, praestat circa ueris initia etia- 'phψ I cuare, inquit Galenus. Et ante haec uerba dicebat:Sic & mulierem quandam singulis annis Vere inchoante similiter euaeuans, cum aliquando tumorem cancrosum pateretur in mamillis, ualido ac frequenti medicamento,quod atram bilem ciere possier, ad fanitatem perduxi. DiNerat& in initio, Hos enim oportet ut anticipemus purgare adueniente Vere. Sed cum sermo etiam ad eos qui bile abundant amara ,eXtendatu interpretari debet sic, ut anticipemus antequam adueruat morbus, & adueniente

SEARCH

MENU NAVIGATION