장음표시 사용
281쪽
LIBRI IL TR Acm V. 27stina cruciatu uentriculi peritura laborat: ad quam nos, cum alii nihil proficerent medici, uocati su mus. Alia autem congelantur in uentricia lo, & lapidis se am induunt: S duo meo tempore eXcisi sunt,quorum uentriculis inerat lapis oui ferme gallinae magnitudine, quorum alterum uidi, defunctum tamen, ac cum diuideretur. Hi ambo intolerabi libus uentriculi doloribus mortem obierant. Sed alia putrefaciunt iecur,& sanguinem totum corrumpunt. Sunt & quae erodant pulmones unde emoptris uiolenta: alia post modum erodunt uesicam, ut cantharides: sed haec subitὁ deprehenduntur: cum enim membrum sit neruosum, allico dolet,& patitur. Contigit res mira Gallarate oppido Mediolanens, de qua alias scripsimus, sed non pigebit hic referre: Cum quidam hominem necare destinasset, essetque in oppido seditio, minister quidam ecclesiae uera
num immiscuit tortae, quam tartaram uocant, eX lacte & ouis constat, mortui autem sunt eN eo nouem conuiuae, alii intra mensem, alii intra sex menses , quidam intra quatuor et omnes tamen tempore maiore
quam mensis, minore quam anni dimidio. Attulerat eX Roma id ueneni genus, ubi CHRIs Τ I sacerdotes ei clarissimae industriae operam dant: sic ille, mortuo quem destinauerat, facerdotio functus est: lege enim sibi inuicem succedunt.Igitur hi donec crustas in capite emitterent, nihil prorsus sentiebant: inde grassante ueneno etiam febris superueniebat, quae occidebat. Erat autem uenenum id, ut illi mihi retulerunt, s. de locis puluis cineris similitudinem referens. Galenus itaque ueneni notas do ςU
cere uolens inquit: Cum enim secundum illorum qui melius de his semiiunt placita, eadem stmplomata quae a ueneno fieri possunt eXhibito, fieri etiam queant eX humore aliquo interius genito: si tamen in homine natura probis humoribus abundante, victuque sanorum mente,mors repente qualis his qui uenenum sumpserunt contingat, deinde corpus aut liuens, aut nigricans, aut uarium, aut diffluens, aut prae marcore foedum reddit odorem, ac molestum, hunc uenenum sumpsisse aiunt.
At haec praesentanei ueneni signa sunt : diuturni autem quod dixit in Tiberio Tranquillus, cor igni non cedere. Sed haec longinquiora sunt, quam, ut medicum instruere possint. in praesentaneis igitur praeter Galeni signa, quae parum prosunt, cum de mortuis agant, & A etii fabulosa deliramenta, ponam, quae eXperientia ipsa comperi. Aurichalcum
clim uenenum erodens sentit, tum etiam aliorum plura genera,colorem
immutat. haec est in signis utilitas pauperum, qui securius quam auro uel argento comedunt ac bibunt. Praestat igitur surculam ex illo splen- dente habere.Dixerat Plinius electrum natiuum stridere, sed uiX est ue-Μ et risim
282쪽
ε 6 HIER. CARDANI cONTRADI c. MEDI c. risimile,& nunc illud rarum inuentu. Nec nisi a putrefacientibus patitur, qualia etiam sunt, quae aurichalcum certo immutant eXperimen to : uelut auripigmentum, & caetera huius generis. Aliud cautionis genus: omnia sunt aut foedo odore, aut sapore tetro, aut sub dentibus strident: quamobrem si quis considerate comedat, & lente, tum ab his abstineat in quibus haec latere possunt, ea autem sunt praedulcia, & odorata, dc quae saporem acrem aut magnum habent, facile uitare poterit.: scias, Princeps illustrissime, quod eX decem qui uenenum bibunt
vianus , repetatur, moritur. Dico autem uulgaria, aconitum, ci-
cutam, opium, auripigmentum, atque eiuscemodi. Scio multos qui plusquam quindecies uenenum dum aegrotarent biberunt potens, quorum aliqui uiX periere , aliqui etiam seruati sunt. Quae autem occidunt factitia sunt, & magni pretii: nec tamen eX illis qui ea sumpserunt uim pars tertia moritur. Ob hoc periculum solum ferme in domesticis. Nam Sc Aridetis quamuis uenenum ab Olimpiade nouerca accepisset, superuixit tamen :& si mente oblaesus. Sic plures alii uenenis regiis epotis.
Sunt qui lapidem porcelanam, figulini genus est, ac in India factitii,
prodere uenenum affirment, quod nequaquam Uerum est: cum enim
tot sint uenenorum genera, impossibile est ab uno omnia eadem pati, atque ideo detegi. Factitia autem & ipsa retinent odoris aliquid, aut fa-poris, uel ob materiam si absque igne fiant: uel ob ignem, si cum ipso
praeparentur. Pleraque etiam eorum strangulare uidentur cum sensim deuorantur, ut quae eX argento sublimato, eX tONico, eX fungis, eX
spuma busonis, aut serpentum fiunt. Cum uerb deuorata sunt uomi tum cient, tunc summum praesidium est, ut evomat. Quod euomuit si suspicio subest, ieiunis gallinis detur: hae si contristantur, uenenum est: si autem etiam moriuntur, ualde eXitiale. Hoc idem in fungis ac ranis si quis casu deuoratus euomuerit fieri debet. Cum talia praetermittant medici qui custodiae principis praeficiuntur, ne glorientur, quod illis ne-o ac, a glactis, ac eorum salute dicentur. Non intellecti enim nulla est curatio' morbi sess Princi oes silo malo Plesiam se. morbi. Sed Principes suo malo plectuntur, qui fucum pro roseo colore nativo diligunt. Tu uerb sapientissimus es,fructumque sapientiae, uelut Caesar noster feres. Sed cum non hic locus sit curam tractandi uenenorum , sed in quatuor libris huic negotio dicatis,quos canones curandorum morborum appellauimus,id solum dignum scitu est, an expurgatia medicameta epoto ueneno coueniat.Nam de uomitu ante distributione, de prouocatione sudoris post distributione,fatis conuen1t: sed de medica-- qVyyyy mei s expurgantibus est difficultas:dicebat enim Princeps,Et ad summu
eX medicinis quae bibutur causa uenenorti, aut quaeratur contractio acu Italis
283쪽
LIBRI II. T R A c T. V. 2 tatis ueneni, sicut cum lacte: aut resolutio substantiae eius, sicut cum ale- Nipharmaco:aut eNitus substantis eius,ut per lemniam terram:aut Oppositio qualitatis,ut allium in uino damus ei quem scorpius pupugit: constat enim uenenum scorpionis frigidum esse. ut etiam ipse testatur,&Beniuenius de hoc se uidiste magniim effectum affirmat. Hic igitur non
meminit eXpurgantis medicamenti. Sed nec in cura Calcis,Zc Arsenici,&Napeli, quae maxima sunt uenena, Sc auxilio hoc maXime indigere deberent,huius meminit. Et cum de cura argenti uiui tractat,enema eX-hibet,medicamentum non eXhibet. Ratio etiam ad hoc facit,nam medicamentum sua caliditate uenenum attenuat,& etiam trahit ad uentriculum,igitur clim conturbet etiam uel occidet, aut ualde nocebit. In Oppositum est ipse, dc bibat decoctum urticae cum butyro cocto ad eXpellendum uenenum uomitu, Sc purgatione. Manifestum est autem quod urticae semen purgat pituitam, Sc humorem crudum: non quod purget,inquit,sed quod detergat: ideo uerba quae sequuntur sunt clariora. Oportet ut utatur enematibUS,ctim autem fuerit commotio supra illud.utatur eo quod uomitu dc purgatione educit. Et rursus alibi,dum de spuma argenti loquitur: Et ad ultimum utatur aperientibus,& prouocantibus. ac
purgantibus. Et in capitulo De gypse: Et indiget solutione uentris cum scamonio, Sc senilibus.Et in capitulo De scobe ferri: Et indiget aliquan
do lapide Herculeo,iSc lac cum eo quod uiolenter purgat. Et rursus dum de cerus a loquitur:Et datur in potu scamonium cum aqua mellis. dc hoc sumpsit ab Aetio in eadem cura. Quo magis miru est Aetium nunquam alibi memoriam purgantis fecisse medicamenti: sed nec tibi generaliter tractat uenenorum curam: solum Bryoniam dat in perfrictionibus cum pipere,lasere,& similibus: Opinor potius qualitatis ratione,quam purgandi causa.Verum haud difficile fuerit hos concordare: Quandoquidem uenenum, ut uenenum est, purgante indiget medicamento: sequuntur tamen ad purgationem calefactio, distributio, taliaq;: quamobrem neq; in calidis, ut toXico dc auripigmento, nec in liquidis, ut argento uiuo, dc cicuta,nec in purgantibus aluum, ut helleboro, aut elacterio, purgantibus medicamentis uti oportet: sed solum in frigidis solidis, nec purgantibus, qualia sint, gypsum, dc Cerusa: dc ideo in regulis generalibus purgationem laudauit Princeps, quae tamen paucissimis conuenit uenenis: ob id Aetius non purgandum generaliter censuit, cum paucissimis in uenenis purgatio conueniat.EXceptio enim regula amplior est. Vterq; igitur bene regulam docuit generalem: ille aratione constitui coic ab his,quae occurrunt frequentius medico.Vnde bene dixit Galentis,quod emi ementa quae subterfugiunt concoctionem in uenenosis medicamentis, urina,aluo, uec sudore eXpelluntur. Est etiam dubium in medicamento ne adhuc
284쪽
et 8 HIER. CARDANI CONTRADI C. ME DI Queneni reliquiae distribuantur per corpus,quae in uentriculo manent: ob id nisi in his tutum est medicamentum,quae iam dicta sunt in aliis,si iam uirtus penetrauerit,enematibus utendum est:ob id etiam alexipharmaca in expurgando eligunt , quandoquidem calor naturalis est qui expellit.. & hoc saepe repetit Avicenna. tendum est: autem,quod ne quis in auri-. 'U' '' Icipiatus ipsum maculam etiam ab omnibus quae ἀcria sunt Contrahere,ut aceto,ac sale,tum maxime si misceantumuerum non est similis macula: a ueneno enim nigredinem & rubiginem contrahit, ab aliis autem pallescit. Sed forsan quis requiret, unde periodici ac lenti ueneni Sgna sint Sed rarius illa etiam praesentaneis, ut dixi,interficiunt. Faciunt autem plerunq; febres sui generis calidum, & siccum, tertianas: humidum, ac ualde frigidum, lentas,ac tabificas, instar pituitosae:frigidum &siccum,cum periodis quartanis: quod etiam medicos fallit. Sed singulare
signum est laesio in uentriculo cum uoluntate euomendi: nec leuantur oleo, nee o melite, sed minus Oximetite. Cum igitur nausea urget,&febricula,nec ullo euomunt auXilio,tunc ueneni suspicio adest: certius,si cum hoc erosionem cum uigiliis sentiant.Μemini me,cum Venetias sorte sortina luissem, ostenderunt mihi Ioannem Scottiam, cui affinis ob imtentatam litem, uenenum diuturnum emhabuerat: febricula is afficiebatur continua, quae tamen tertio die exacerbabatur: dolor in uentriculo& erosio perpetua, inde marcor S tabes cum uigiliis, S uomitus quasi lentae pituitae ac crassa & sitis, non tamen multum ualida, & deiectiones albae ac corruptae. FI unc praediXi, cum iam tabefactus esset , intra tres menses moriturum, sed nec duobus superuixit. Et haec inquam de diu turnorum uenenorum signis quae uentriculo haerent. Qube autem colli- quant hePar,celerius peramunt,nec unquam annum attingunt,cum priora quandoq; ad triennium eAtendantur. Signa eorum quae iecur collia quant sunt,egestio foeda, tristitia,malus color,& uigiliae. Nunc tandem reliquum est, ut de his dicam uenenis quae solo contactu occidere creduntur.nam ea ut leuius inficiunt,sic tuto copiosius etihibentur,atq; ob id non minus ebibitis sunt periculosa. Dum uidere parari mensam Caesari,detergebant sedem,mensam,& pedum,pluteum sustentaculum mappa: eXistimant enim uenenum aliquod adeo esse potens,ut uel sub calceis uel ephippiis occidat: quod probe confirmatur, pestiserieXperimento:ipsum enim ferro, uestibus,canibus,lapidibus,tignisq; contactu haerens persaepe necat. Hanc tamen tantam subtilitatem perfidia nostrorum temporum inuenit,quod antiqui ignorabant. Celebre est hoc, ut sertur, apud Turcas efferam gentem. Hoc peremptu in serunt Ioannem Galeagium Μediolani ducem , qui Virtutum comes prius fuerat uocatus. Remedium est,cautio,vel Theriacae eleetie illitio.Praesentissimum
285쪽
LIBR I II. T R A c T. V. 279mum ignis, modo celeriter adhibeatur. Verba autem Principis stiperius adducta de turdis hoc recte ostendunt,quod etiam fateri debemus: Diu
turna uenena non esse uenena cum occiduntmeq; enim ad cor permeant,
sed corruptis corporis partibus per febres & phlegmonas interimunt. coNTRADIcTIO π. Aetas con si tentia an ad x x x v. annum terminetur. lenus tertio Prognosticorum inquit,Primus terminus conuersionis ad Habitum frigidiorem est annus trigesimus, notiissimus uero trigesimus quintus. Μultis uero propter naturam ab initio contractam, Squaecunq; secundum casus, aut consuetudinis & arbitrii differentias permutantur in medio, aetas uigoris est circunscripta. Liquet igitur, quod summi uigoris, uel ad XXX.uel ad xxxv.annum iuXta Galeni placita term1natur. Et tertia Aphorismorum : Iuuenum aetas quinta septimana terminatur. & post pauca, Nam quae iuuenibus aetas continuatur, ad duas sequentes septimanas eXtenditur: in qua aetate omnia uitae munia aeque atq; illi,quae in uigenti aetate consistunt,conantur peragere,non tamen eodem modo ad labores sussiciunt. Μanifestum est, &luce cla- Aphoras. rius, uigoriS aetatem non ultra X X X V. annum ut ad summum eXtendi. Vnde prius, dum de iuuenibus loquitur, in summo uocat uigore consistentes: talibus enim ardentes febres accidere refert. Ipse tamen Consistentem uocat a XXX v. ad XLIX. annum prima Aphorismorum, dum inquit, Appellat autem aetatem habentes consistentem,eos qui mediam habent aetatem inter iuuenes & senes, ita ut ab aetate quidem uigente recedant,nondum tamen habent sensum senectae manifestum. Sic autem & Thucydides quosdam diXit, esse in aetate consistente. Verum inter hanc aetatem S adolescentiam altera quaedam est. Ostendit hic clare,quod consistentiam aliam faciat ab ea, quae Vigoris appellatur. Consonat ad id quod dixit alibi, Aetates quatuor sunt, Crestentium,Vigentium,Consistentium,& Senum. Iuvenum,atq; uigentium alibi A etatem florentem appellat,quod in illa operationes sint perfectistimae. Avicenna autem posuit adolescentiam usq; ad XXX.annum: Consistentiam,quae est pulchritudinis,ad XXXV. uel ad summum ad XL. Primum senium,cum uirtus non manifeste minuitur, ad annum usq; L X. Deinde Senectutem ipsam usq; ad uitae finem. Manifestum est,quod Avicenna quinq; annis plus florentem extendit aetatem,quam Galenus: & primum senium X I. plus,id est,a XLIX.ad LX. omissa ambiguitate nominum: nam Avicenna Consistentem uocat,quam Galenus secundo Aphorismorum uigorem in summo consistentium: quam uero Galenus simpliciter uocat Consistentem , Avicenna appellat Diminutionis non manifestae. Sed lis in uerbis apud
286쪽
28 o HIER. CARDANI CONTRADI C. MED IC. apud nos nihil momenti affert, difficultas est in re, ut uisum est. Perspicuum autem est ex his,crementum nostri corporis ad XXX.uel XXX v. aim num eYtendi,iuxta Galeni sententiam,non autem ad XXI ut.quidam putant. Veruntamen manifestius crementum in longitudine ad id temporis terminatur. Princeps autem usq; ad XXX. uel XXXV. annum parum admodum in longitudine augetur, in latitudine autem ac cralsitudme
haud obscure. Quin etiam Philosophus primo de Generatione anima- - lium. Qilinquennio nanq; fere corpus in homine dimidua capere quidem
omnis magnitudnis uidetur,quae reliquo toto tempore comparatur. Id si ad longitudinem reseratur, minime uerum est, nam triennio dimidium
longitudinis plerunq; absoluitur. Si autem ad totius corporis molem,octuplam esse oportet uiri ad quinquennis pueri magnitudinem: eXtenditur enim longc minus in longum,quam in latum,aut profundum. Sed nec dimidium molis intelligere oportetmam necesse est et uiri proceritatem quarta parte quinquennis pueri magnitudinem solum sed nec plene superare:erit igitur puer ea aetate dimidio minor vitro: quoniam quo longitudine eXuperat latitudine & crassitudine superatur. Sed sit qualiscunq; ratio huius,certe Aristoteles non uidetur,ut pleraq;,quae in his scriet bEo 1 2 pse libxis,ad unguem fuisse assecutus. Hali abbas autem non obscure ter-ap.2. minum incrementi XXXV. annum statuit. Similis ferme sententia habetur a M.' arrone,sed non tempora eodem modo partitur. Aetatem enim primam Pueritiae, a puritate,ad N V. eritendit annum: sequentem Adolescent1ς ab incremento ad XXX. usq;: tertiam Iuventutis,a iuuando,usq; ad XL V.quartam ad LX. eXtendat: quintam ad uitae finem Senectutis: ut priores omnes XV .annoru spatio claudantur.Sic ille serinc a XXX.ad XLv. annum hominem consistere arbitratur, prota ima sententia Galeno, ut constat: neq; enim corpus nostrum, quin crescat, aut decrescat, unquam quiescit.Finem igitur incrementi suscipiente anno XXX.siel ad summum XXXV. proximis XV. sequentibus annis homo consistere uidetur , ut nec labi uires,nec crescere uideantur.Censorinus tamen refert m suo libro de Die natali,Hippocratem in libro de Septimanis,qui ad nos non peruenit, constituisse etates septem .Primam ad septimia usq; annum: alteram succedentem ad XIIII. tertiam ad XXI. quartam ad XXXV. quintam ad XLII. sextam ad LXIII.eXtremam usq; ad uitae finem. Vnde satis constat, a LX.
anno supra omnibus hoc conuenire, ut aetas illa deplorata quasi habeatur atq; inutilis functionibus corporeis prorsus, aliis autem etiam parum utilis. Arabes Astrologi , & quidam etiam Graecus,ut Bras auoluS refert, aetates pro planetis distinXerunt: Lunae quatuor annoS primos,sequente SseX Μercurio,octo succedentes Veneri,septem post hos Soli,X v Π.Marta, sequentes prorimos NXI.qui LXm.terminantur Ioui,eXtremos Saturno a tribuent
287쪽
LIBRI II. T R A C T. V. 28 rtribuentes.Quae opinio ut naturalis non est, ita etiam a nobis in Astro logiae placitis reiecta & impugnata est. Galenus certe in prima Aphoris, ipsos ij. morum parte,ses statuit aetates,quibus si septima,quam praeteriit, Infantiae,adnumeretur,tunc septem numero erunt,atq; totidem,quot planetae,ae quot ab Hippocrate numerantur. Meminit enim Pueritiae, Adolescentiae,Iuuentutis,Consistentiae,Senii primi, & Senectutis perfectae Η c igitur in re manet difficultas,quonam pacto Avicenna ad N L. annum eX- tendat florentem aetatem,Galenus ad summum tantum usq; ad XXXV. Et rursus Princeps ad L X. consistentiam,Galenus ad XLIX. Responderi solet,in regione Avicennae diutius uiuere homines, atque ob id in longius eXtendi aetates,quam in patria Galent. Sed regio Principis calidior est. Aristoteles autem in libro de Iuventute & senectute, censet ob id parum uiuere animantia,qubd nimio aestu humidum a continente naturale cap.3.in fine.
consitimatur. Sed ille idem non hoc censet de calido, quod humido coniungitur: in libello enim de Longitudine ac breuitate uitae, dixit: Cali 'p dum cum humido iunctii S uitae & incrementi causam esse: quo feri potest, ut habitantes in calidissimis regionibus diutissimc uiuant. A tq; hoc alibi nos declarauimus.Esse igitur potest, ut in regione A vicenne diutius
proserantur aetates: nam & Averrocs suam,quam Galerii facit regionem temperatiorem. Vel dic,quod Avicenna eXtendit aetatem ad XL. florentem,quia nihil omnino quo ad uires homo debilitatur,ad patientiam au-'tem laborum non suffert: a N L. autem debilitatur, etsi non ualde conspicua sit iactura.Vel forsan Galenus uires corporis sol as contemplatu quea XXXV. minui incipiunt. Avicenna totum hominem , qui quamuis labatur uiribus corporeis, ingenio tamen eo magis pollet: quo sit,ut a N L. ad L X. consistere uideatur: a XXκ v. autem ad X L manifeste ingenii uires augentur, quod decedite corporis uiribus, omnem sensum interim effugere selet: quo sit,ut aetas a XXXV. anno ad N L. ad hominem collata ad florentem referri debeat: ad humanum autem, corpus ad consistentiam. Sed cur hominis corpus uiribus celerius,quam intellectu senescitρ Nobis animum immortalem statuentibus facile iuxta philosophorum sententiam in libro de Animi immortalitate responsum est. At si
animus non immortalis statuatur dicendum esset, intellectum esse quandam αστο -ν animi humani. Haec cum fundamentum receperit eX se immortalis est, & ideo semper augetur: quia primis ac paucissimis e tantibus formis rerum struem eX strue agit, ac facit superstructionem: quae quandiu manet initium, semper augetur. Sic fit, ut anima ac corpus in dies debilitentur, immaterialis autem intellectus augeatur: quoniam natura sua immortalis est uideturq; separata αηι υore illa ab anima ipsa & corpore: cum tamen corpus adeo consenuerit, ut prima illa
288쪽
282 HIEM CARDANI coNTRADI C. MEDIC. fundamenta perturbentur,aut obliuione delitescant, tota ατπqiure illa, ct superstrues corruit simul,nec amplius redire potest: sic fit, ut quibusdam intellectus incrementum ad L X. usque, aliis etiam usque ad LXX. annum eXtendatur: quae enim posteriora sunt, & magis ab initio animi remota,magis in pretio habentur: uidentur enim priora omnia includere : atque id potentia uerum est, ut quod octaedri solidi ad tetracedri ratio,eam quae lateris recto angulo oppositi aequalem potentiam continet.
Sed quonam pacto intellectus iste noster esse potest Ob hoc dixerunt
quidam,praeparationem nostram esse, quae est potentia intellectus. Hoc autem ad librum de anima referatur. Caeterum id forsan dubitabit ali-1 .problem. quis,quonam pacto Philosophus dicat, Longitudinem plus augeri lati-2. problςm- tudine ac crassitudine ξ asseratq; rationem, quod longitudo ter augeatur, latitudo bis,crassitudo semel: non igitur serius profunditas aut latitudo longitudine: sed nihil prohibet, longitudinem semper augeri dum crescit animat: posterius tamen minus latitudine uel crassitudine.Quod autem seorsum augeatur longitudo,ab initio sic debet intelligi, ut reliquarum dimensionum incrementa ferme lateant,uelut in arboribus.Natura tamen nobis proprie tres praefiniuit aetates, Incrementi, Consistentiae, ac Decrementi. De causis horum iam superius diXimus. Verum non sunt cap.i. iidem omnibus fines: unde Galenus in seXto de Sanitate tuenda:Nec tamen est has aetates numero annorum circuscribere,quemadmodum quidam fecerunt,sed in latitudine quadam: ut cum pubescere incipiunt aliqui anno X IIII. alii sequete,alii aute post, longiore adhuc tempore. Initium aute remissionis quida habent statim post annum X X N. alii autem
post XXX v. Ac robur quide statim minuitur post ipsam summi uigoris aetatemon tamen hi sanitate amittunt, tametsi minusquam antea lau- libas cap.ra. dabilem habeant.Caelius refert, Graecos quibus diligentissima cura horsi fuit, minutim ita concidisse aetates, ut cum primum natus esset diceretur infans: cum ambulare incipit, πο π: cum disciplinis aptus est, ποαδα, cuius quasi diminutivum πα-κγ: cum nondum satis aptus habetur, παλλικα insequitur encyclicarum disciplinarum aetate': iuxta Veneris titillationem : inde αντιπαρα , Uel μιαιρα cum iam matura sunt in ephebia: post αποιηρομοι ephebi: ανηβοι autem impuberes communi nomine, ante pubem Omnes inde μ έ adolescens, cuius diminutiva & μaρακίλλιον:post ', iuuenis: sed ante apsum est νεα-m deprauata anterpretatione plerunq; est enim Iuvenculus) illi adolescentulum quandoq; significant. Pbst est consistens vir: inde ωμολογhγ, uirens seneta:& πο--τας dicimus adhuc firmos senes: sed πψπέλους proXimo moraturos. Horum duo genera sunt,ultimi nanq; priores autem
289쪽
autem dicunt aetatem ualidiorem generandi, pariendrile. Sic Graeci ex pressius scribunt,quae nos circunscribere cogimur.Ergo ad summum aetas nostra uiget ad annum usq; X X X v. nec si quispiam postea aegroter,uere pristinae restituitur ualetudini: nec decet se eisdem laboribus exponere:
non selum autem robustiores fiunt a NXI. anno ad XXXV. Ob incre mentum sed etiam ob soliditatem membrorum.Membra autem, ac pariates,quae non eX semine gignuntur,etiam senio quandoch, semper autem
CONTRADICTI Ο π I. In declinatione generali an contingat aegrum mori. CV m aliquando illud euentu contingat, ut aegri non falsa morbi declinatione mitius se habentes attamen pereant: n5 ideo absurde dubitari solet, an in ueris morboru ac generalibus remissionibus aeger mori possit. Nam de falsa remissione Averroes dicebat, Et aliquando accidit 3ςς ἰς- ς 'mors in augumeto,statu,uel declinatione: S declinatio in mortiferis morbis fit a debilitate uirtutis,no morbi. Quo minus miru fiet, in his mortem cotingere. Sed dubitatio est de uera declinatione, cum dicat Princeps : Et seesida quam tertia est mors facta in declinatione, & est pauca S rara,& plurimu illius trac.I. p. 98. est in declinatione particulari,no generali. Et causa mortis in declinatio ne accessionis est,quod calor e aditur & diuiditur,& quod necessarium fuit eκ unione illius in principio dispertitur, quia natura fere secura redditur.Et quida ex his cum syncopi subito,alii aute sensim pereunt. Et fortasse declinatio est mollificatio uirtutis absque morbi remissione: S ideo existimatur,quod sit uera declinatio: cum tame in ea pullus mollior fiat,& inordinatus:in uera aute c5firmetur,& ad ordine redigatur. Vnde luia ce clarius est, hic loqui in prima uerboru serie de declinatione uera , cum sermo secudus a primo seiunctus sit.& etia no esset uerti quod frequetius mors in declinatione accessionis contingeret, quam in declinatione falsa: nam falsa declinatio frequeter accidit,mors in remissione accessionis raro admodu,ac pro miraculo. unde necesse est uerba illa,Et plurimu illius:referri ad uera,no ad falsam generale declinatione. Memini etia me legisse apud Rasim,quarto Continetis,hanc sententiam:In morbis,ubi expulsio
sit a uirtute naturali,concoctio sanitate praenuntia quoniam uirtus quae concoquere potuit,eXpellere etia sufficiet: at ubi per uoluntaria uirtute, uelut in morbo laterati,quod concoctu est,expelli debet,saepe concoctioni mors ipsa succedit. Alabi etia in eode morbo recitatur eMemplum,cum 3 de uictu in cococta materia eκ esu lenticulae cum aceto suffocatus est aeger. Solet et ili ' μ ' 'ς 7 adduci argumentum Nicolai de decrepito in declinatione, ut plus uirtus lib. 1. trae. 1. e X aetate,quam morbus a uirtute decrescit : qui sic in uera, ut ille cocedit, summa I.c. I,
290쪽
declinatione morietur. Μitto nunc nouos superuenientes morbos: nam hoc nil magis mirum, quam si in morbi remissione cadente domo quis obruatur. nam si sanus a morbo corripitur ac moritur, quid oppido mirum est iam languentem, licet in morbi remissione, nouo morbo opprimi Non ignoro Gentilem eκistimasse uerba Principis intelligi de false
tantum declinatione:ctim etiam existimet in falsa declinatione morbum cum uirtute remitti,cum tamen Princeps falsam declinatione non morbi,sed solius uirtutis remissionem habere dicat: non est: enim necessarium ut morbus remittatur, sed ob id declinatio dicitur, quia morbus remitti uidetur, non quia remittatur. attame non semper ad uirtutis declinationem falsa declinatio sequitur mortis praesentibus signis iam subeuntibus. aut quia morbus uo in naturali calore uiget, ut in fluXu,phlegmone, doloribus:aut etiam quia uirtus o muino repente concidit. cum igitur morbus febris fuerit,nec in uirtutis attenuationesigna mortis euenerint, sensimq;, non repente a morbo uirtus eii incitur,falso declinare morbus apudineXpertum medicum,aut etiam astantes iudicabitur.S hoc ubi amplior materia non efferbuerit. Quae enim prius computruit, si non alia adiiciatur deficiente naturali calore speciem remissionis febris necessario praebet. Memoria teneo, plurimos uidisse qui post remissionem obiere, morbum pestilentialem habuisse: atque id ratione,nam in eo morbo, ut Princeps ait,urina atque calor non mala sunt:tamen pulsus, ut inquit Galentis, igitur remissus morbus est: quo tempore perit. At dices, non hoc uere 4ta est.Fateor inquam: sed tamen clim medicus artifeX sit sensitivus, ut dicunt, recte ille dici potest in declinatione morbi periisse, quo tempore peritus etiam artifeX remissum morbum iudicat. Sed uidetur ratio nostra hoc etiam demonstrare: Ponatur morbus uirium habens Octo,uirtus autem duodecim,ad concoctionem c1bi Virtus necessaria sit ut decem. In morbi consistentia fiat pugna, natura cibo nequaqua intenta superabitur
morbus S remittatur uirtus ad noue, morbus ad unum. Agens enim naturale agedo repat itur:tunc euictus esto morbus,declinatio secuta est: proportio uirtutis ad morbia creuit:cum tamen sine cibo uiuere nequeat,nec cibum concoquere sufficiat morietur in uera declinatione attrita uirtute:atq; tales plures videmus,quibus morbus remissus est,ac sine cibo recte habent,cum tame uiuere nequeat,cibum recipieteS torquetur,& in deterius labentes pereunt. Vnde nihil est deterius in declinatione quam aut grauiter cibo aegros implere,aut procrastinare alimentu tenue.Ηac ratione ego iura dare soleo. Hic modus non est,ut Nicolai argumentum, imaginarius: nam quod decrepitus a morbo conualescat, deinde aetatis lapsu moriatur , esse non potest. Cum enim a pugna plus remittatur morbus, quam uirtus aetatis decursu , necesse est , ut qui sustinue rit
