Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

LIBRI II. TRAc T. V. et 8srit morbum ante pugnam, aetatis decursu interire non possit. Si enim magis lapsu aetatis uirtus decresceret in declinatione quam morbus, ut illi uolunt, eo magis etiam in statu uirtutis maior esset iactura quam morbi,quare non fieret uera declinatio,sed falsa: itaq; in uera declinatione non cogimur hoc argumento fateri quenquam posse mori. Quod si

dicas, sanus eXistens morietur eX aetatis lapsu, quanto magiS eX morbo, quamuiscin declinatione. Dicimus,argumentum non ostendere, nam iri declinatione uirtus ualidior praesupponitur, quae morbum evicerit: in

fano nequaquam:non igitur ex hac causa mori potest quisquam in declinatione. Quod Galenus etiam sensisse uidetur ibi, cum diXit: per accessionem te nunc oportet intelligere tempus deterius totius circuitus,quod

est a primo insultu, usq; ad tempus consistendi: sicut reliquum declinationis est melius. Et in tertio de Crisi: In declinatione propter uirium imbecillitatem moriuntur. Hoc enim pro uerissimo habendum est,quod in accessionum particularium declinationibus plurimi pereunt. Quod

nonnulli uidentes idcirco opinantur etiam uniuersalis declinationis tempore alique posse mori. Verum non ita res se habet: ubi enim morbi status praeterierit,natura quidem iam superior euasit:neq; enim aliter morbus declinasset: nullus autem modus mortis aduenientis eXcogitari potest, praeterquam eX errore. Sed de hoc haud considerare piraposuimus: sed solum,an morbi ratione mori contingat. Neq; igitur id unquam fieri uidi, neq; id ratio docet. Sed particular1bus declinantibus accessionibus multos mori uidi. Haec & multa alia subiicit, docens, quonam pacto qui moriuntur in accessionis declinatione,ob caloris diffussionem pereunt ac imbecillitatem:alii quidem si ibit ut in syncopem incidisse credantur: alii autem ueloci quasi subeXistente declinatione plusquam par esset. EX his quidam dum leuare uentrem conantur,alii etiam sine hoc. Itaq; patet neq; aliam, ut dicunt posse putrescere materiam in uera declinatione,

quam aeger pereat: nec aliis casibus euerti posse. Vnde excepti casus a Gentile non satisfaciunt uerae nec falsae declinationi. Verae, inquam, lilia nec in illa relinquitur matexta eiusdem generis: nec natura adeo deficit in uera, ut conetur erigere se: nec materia permutatur de loco ad locum, cum sit resoluta in uera declinatione: nec potest esse morbi resolutio ob virtutis remissionem, ut clarum est: nec etiam diminutio morbi minor

diminutione uirtutis,ut in uictoria Cadmica Etheoclis & Polynicis: nam non sic est uera resolutio morbi, nec declinatio, quare nullo modo hoc contingere potest in uera declinatione :& etiam sententia Galeni dicta his repugnat. dicit enim , qudde utina materia non potest ampl1us homo mori. Attamen Gentilis rationem Galeni d1 uidit, dicens: Quoniam si materia non uincit in hora status, multo minus in hora declinationis, in

r. Aphorici I. iuxta mediii.

ptima quarti

292쪽

et 86 HIER. c ARDANI cONTRADIC. Μ E D Ic. qua est debilior. Secundo, quia in declinatione uirtus uincit materiam,

igitur uinci non potest,nec mori. Haec ratio, ur uisum est, Galeni est,&satiS euidem. prima autem non tenet, propter argumentum nostrum adductum. potest enim uiciste materia,& tamen no sufficere:u ra enim declinatio est,in qua morbus remittitur stante virtute quae sufficiat ad cibi concoctionem: ideo ante cibi e ibitionem non postumus stire, nisi per Coniecturam,an morbus sit inclinatus: praecipue post abstinentiam in it tu : & hoc ego frequenter uidi in aliorum aegris dum estem supervocatus: nam ego aream audaciam nunquam processit. In falsa autem declinatione, ut diXi, non uidentur dicta Gentilis omnia ad propositum: nam de materia inaequali,&dissimili, dico quod non erit nec uera nec falsia declinatio Reneralis, sed particularis quaedam tantum morbL remiBIO. Nec etiam conatus ille est silmilis remit Iona morbi, sed reS mod1co tempore permanens, & quae succedit post uirtutis casum. In mutatione autem de loco ad sociam fateor aliquos decipised ramen breui tempore durataiec est similis declinationi quam sup ponimus durare per aliquot dies. Remanent igitur duo soli modi a nobis tacti:& de ultimo etiam qui conLluditur argumento nostro,diceret A vicennλ cum Galeno quod sufficit ealor in quali ad concoctionem, nec requ,r,tur quantι 3S Illius, quia PQ-eest diminui cibus. Ideo pessime faciunt, qui post declinationis aduentum copiose cibum e Bene, cum in statu sitammam tenuitatem adhibuerint Praestat enim,ut diXi,paulatim cibum a stamina InclPIendo additionis tenuitate exhibere. Est igitur falsa declinatio apparens sola cum uirtutis defectu deficit & morbus. Nec mirum est cur Galenus neminem uiderit declinatione uera pereunte,cum Pulsub notitiam perfecte teneret. Gentilis tamen alibi sequelam Galeni declarat, dicens: Si potest mori 'R P aerere in uera destinatione,igitur natura a materia potest suΡςrdyMbed iam λωῆ'' - δ itur uicta , igitur idem erit comparstium λd uir Wxςm Wyctum ac uincens. Sed hic pugnamus potius aut citate,quam rati Demam Aui-eenna loco prIore eXpresse, & hic etiam, annuit, in uera declinatione hominem mori non posse. Declarat etiam proprietatem uerae declinatio nis hic, clim dicat: Et quantb plus declinatio procedit, eo magiS diminutio morbi est manifesta: quae conditio si appareat, certe ueram declin tionem ostendit : in ea enim morbuS perpetuo minuitur,& uIrtutes omnes augentur. Sed Gentilis ibi sentit, quod in falsa declinatione possiemori, S umere: adducens uerba Hippocratis: Non secundum rationem alleuiatis ted in talibus potest contingere etiam salus. Attamen non uis detur falsa declinatio secundum Principem: nam non est alleu latio mombi propter uirtutis diminutionem. Ideo dico,quod omnem falsam declinationem, sumptam secundum Principem, sequitur mors: sicut omnem

293쪽

LIBRI II. TR Ac T. V. 28 ueram salus. Nec est differentia nisi quod mors nullo modo intercipi potest: salus autem multis modis, praesertim alio morbo adueniente,aut eXerrore medici, aut astantium , uel aegri: ideo pronuntiatio de morte certior est semper,quam salutis. Et ego de salute nunquam ab lute in uita mea pronuntiaui,de morte frequentissime. Nam mortem ab lute pronuntiare licet medico eXperto:falutem nunqua secure promittere potest. Quod si dicas,Qui alleuiantur sic pr terrationem,possunt mori:dictantur enim praeter ratione,ut ibi inquit Galenus in commento,cum non set diri absq; expurgatione, sed etia coctione alleuiantiaritales aute constat mori

posse.Respodeo,qubd hec no dicitur morbi declinatio,quia no fit sensim: sed quaedam remissio.Vel dic, quod falsa declinatio morbi apud Galensi utriiq; admittit,mortem scilicet,& salutem. Sed falsa declinatio Principis

semper est cum morte:& hoc,quia Princeps facit ueram declinatione,cui semper salus succedit:& falsam,cui semper mors: & remissionem,quae stcomunis,etiam illi tranquillitati,ad qua recidiua succedit, in qua cotingittam salute, quam etia moric subsequi: ut in Hemi treteo sentit Princeps. Sed an Galenus id remisitonis morbi genus unqua attigit,quod eX uirtu- ita iij rtis fit dis lutione3 Equidem sic censeo,ctim mortuu eX perpetuo sudore in fine,& is. enarrat. At declinationem non esse morbi repentinam solutionem, cui postmodum succedat reuersio,ac recidiua, Galenus ipse declarat tertio de Crisi, cdm dixit, Nullam unquam factam morbi ilutionem repentinam absq; crisi,quare hanc pro declinatione non accipiet. Causa tamen cap.s. erroris quod eXistimauerint, solam coctionem facere declinationem, fuit sumpta eX secundo super primum Epidemiorum,cum dixit, Concoctio- 'mnem securitatem iudicii salubrem cum celeritate portendere. Cruda autem,& incocta, uel in malos abscessus conuersa,acristas,dolores, diuturnitatem morbi,mortem, recidiuas. EXpressius uero in tertio de Crisi, cum cap.f. in n.

inquit: Sola coctio crisis celeritatem, securitatem 1; salubrem ostendit. Neq; enim uel animo concipi potest, quod post morbi exquisitam coctionem crisis mala sequatur.Sed de hoc alias: unum nunc sufficiat ostendisse,quod ibi etiam, tum alias,ut dixi,manifeste docet:Non posse scilicet in declinatione quenquam eX morbo mori: uerba eius sunt: Et nullum est mortis periculum tempore status elapse, quantum iudicio assequi possum.Et tamen quidam sunt,qui se putant multos uidisse aegros in declinationibus perii me. Sed si experientiae uel rationi credere oportet, cΟ-gnoui ipses alia,quam morbi ratione interiisse. omnes quidem erroribus interiere, praecipue propriis aegrotantium ipserum, sed & aliquando medicorum. Sic quidem eXperientia testatur,neminem unquam ui morbi in declinationibus periisse. Sed adhuc magis ratio:neq; enim possibile est, ut postquam causae niorbosae iam coctae sunt, ac iam natura superauerit,

aeger

294쪽

aeo er moriatur, modo rect im curationem medici eκhibeant. Vbi enim natura superior euasit ac debellauit, & restitit uehementiori morbi conatu in quae infestabant oppressit hoc enim est ipsa coctio) fieri non potest ut deinceps succumbat. Quod si a morbo natura non uincatur, mortem subsequi nullo modo contingit.Siquidem nihil aliud est mors,quam

omnimoda naturae prostratio.Vbi uero ipsa perdurat dominatur ac uincit, hominem necesse est liberari. Alius igitur est sensius horum uerborum,quam praecedentium: nam sola coctio sussicit ad hoc, ut natura per crisini non succumbat,quoniam iam materia euictoa est.Sola tamen coctio Aphor 11. declinatione non iacit, cum necesse sit ad eam, ut habetur quarta Aphorisnorum, adesse separationem,& eXpulsionem totius materiae, uel maxime eius partis:quo in casu aeger mori non potest ullo modo. Sola igitur coctio facit, ut per crisim non possit mori, uera autem declinatio quae ultra coctionem, separationem , & eXpulsionem requirit, nec mortem percri sim, nec per resolutionem paulatinam admittit. Qui uero somniant ut in quodam uiro illustri, morbo laterali laborante, cum post coctionis si a tenderet ad mortem) aliam motam esse materiam, praeter Galenimentem loquuntur: nam sic nunquam uerae declinationis indicia, nec idcirco ueri status,& aliorum temporum habere possemus: sed omnia semper confusa manerent, imminente semper metu alterius materiae putrescentis. Nec Galenus tam absolute pronuntiasset,neminem se uidisse unquam qui in declinatione morbi obierit:necesse enim esset multos sic perii sse, si noua materia de nouo putrescere posset.Et ut in phlegmonibus,sic etiam in febribus hoc quandoq; Lotingeret:quod tamen nunqua uidetur. Neq; hoc etia in phlegmone unqua apparet, ut eiecta materia,sed sollimante illius eiectionem,aeger moraatur. At hoc si nouae materiae superuentu contingeret, non minus post prioris materiae eXpulsionem,quam ante continoeere necesse esset. Itaq; qui mortuus est, in declinatione fuit, coctionis ratione,non separationis,aut eXpulsionis. Qirare,ut uere dicam,in statu morbi fuit,que in declinatione esse eXistimabant,unde adiecto cibo

illii suffbcasse haud obscuria est:quod enim declinationi debebatur, statui

tribuerunt sed hoc merito suo.Illud tamen etia animaduertere decet,plerosq; decipi circa materiae coctionem: Cum enim in febribus unam aut alteram uident urinam quae cocta uideatur, eXistimant coctam esse materiai um tamen haud cocta sit, nisi eum perseuerantibus signis coctionis imminet status. Atq; ideo hic frequens est error, ut nulla in re magis

medicos falli cernam: ait, ut uerd d1Cam,hucusq; neminem adeo oculatum animaduerti,qui hoc vitelligeret: Omnes enim,dico omneS,ut urina concoctam uident, aut sipulum, aut aliquid simile, materiam coctam arbitrantur, ac eXpectant iudicium, qui prudentiores eX illis: aut purgant,

295쪽

qui magis imperiti,cum tamen haec signa sint concoctae partis,non autem totius materiae.Sed haec alias. Ex hoc tamen planum est, materiam posse

in dies magis concoqui,& tamen aegrum tendere ad mortem.In plena tamen coctione,ubi materia sinu bus non ut in phlegmone Continetur,moriquequa ui morbi est impossibile:& hoc iuxta Galeni placita,quamuis r tiones illius non ostendant. Quod enim ipse non uiderit, haud impedit,

quin hoc contingere possit. Rursus, quod euicta materia non possit succumbere,hoc probat certe,ubi reliqua paria sint, uirtus, locus, S ubi homo a cibo abstinere posset: ratio tamen medica est, ac sensui innititur, quam Galenus assert. Iisdem tamen rationibus, quibus probamus, non posse mori in declinatione, ostendi etiam potest, non polle in syncopina incidere: nihil tamen prohibet,quin in anima deliquium incidat. disseru-tia enim horum alibi est declarata. Differentia autem cur in generali de On trac- q. clinatione homo nequeat mori, in particulari autem possit, eX parte iii r 8''tutis est debilitatio propter expansionem in accessionibus: sed ex parte materiae est,quia in generali declinatione concoquitur & expellitur, sed in accessione solum expellitur: declaraui enim an primo libro, quod materia quae in concauitatibus continetur, non concoquitur, si iam rata,sed protinus eXpellitur. deterior enim est materia febrium inscIΡΟ- latarum,quam continuarum,quia purior:sed minus mala,ratione loci. Et ex hoc patet, cur in puris tertianis maior amarulentia, & sitis, S molestia,& uigilia,appareat,quam in continua, quae tamen aliquando tendit ad mortem. Causa igitur est materiae synceritas. hanc causam non attulit

Galentis,quia loci,ubi de declinatione loquitur, ad uirtutem considerandam proprii magis sunt. Conciliator inducit duas rationes suas, quibus credit se ostendere, neminem in morbi declinatione mori posse: alte 'Mer tia IOZram, quod Omne quod mouetur parte quadam est in termino ad quem

mouetur,parte uero in termino a quo mouetur,tu Nia Aristotelis senten- s ritia. igitur cum in declinatione fiat motus quida a morbo ad sanitate, erit homo tunc quasi in termino ad sanitate: sed motus naturalis uelocior est

in fine quam in principio,ut idem fatetur Philosophus: igitur declinante a coeli 3s. morbo,homo semper ad sanitatem ocius mouetur. Reliqua est, quod indeclinatione uel moritur Ob symptomata,vel ob virtutem, aut ob materiam: si primit, illa sunt remissiora, licete Hippocrate, secuda aphoris Ino' s. rum,circa initia dc fines omnia imbecillioramo uirtutis ratione,quae facta est ualidior cessante morbo non morbi, qui iam declinauit. Sed hae rationes no c5clud sit:nam si intelligit quod dum declinat morbus homo morino potest,quis dubitatξnam sic simul moreretur & fanaretur. Sed dubitatio est,an iam eXiste te declinatione cotiugat aegru mora,crescete tam e tuc

morbomec propositio Aristotelis debet intelligi de hoc genere mutatio-

O nis

296쪽

nis,quae ad sanitatem,uel mortem tendit, sed solii de motu locali, in quo scripta est a Philosopho. Si autem dicat, regredi omnino morbus non potest delato ad sanitate tamen ueloci motu aegro,diceret alter,materia illa potest esse facta deterior,ut uidebimus.Cum autem dicitur, materia euicta est,equide ratione concoctionis tantu,no aute expulsionis.Nam quod

ς'N 'Τ 1 Risi dicitur ferme a Galeno secudo Prognosticorii hiS prope uerbis:DupleX enim est prima causa uacuationis,queadmodu dictum est dum de causis ageretur,tum materiae uitium, tum eius quae principiuhabet motionis:itaq; initiu motionis in ea est facultate, quae thoracem in tussientibus mouet. Manifestu est itaq;, non solam sufficere coctionem in his morbis,ut declinatio iam aduenisse dicatur, sed robur mouctis facultatis:ea autem primo deficit inter alias debilior euadit, dicete Galeno:

ημμ' β' Ν1orbo autem consistente cum iam natura concoXit,superfluum est euacuare, cum propter alia, tum quia animalis facultas magna ex parte eo tempore est fatigata,licet quam maxime reliquae duae aliae uitalis ac naturalis robustae sint.Sed nec argumenta Conciliatoris, quibus probare nititur,hominem in declinatione mori posse, concludunt: nam cum dicat,

somnus laedens in declinatione accessionis,est letale signum prima Apho- hQ rismorum: si igitur illa sit ultima accessio morbi, & in illa debeat mori, proculdubio si sit in declinatione generali, in declinatione generali morietur.Sed non poterit tunc somnus laedere ubi utraq; accedat declinatio: sed solum ubi accessionis illius. Quaerit autem,quasi causam, cur sit quod in lucta uirtutis uincente morbo,aliquando consurgit etiam uirtus, & fanaturivincente autem uirtute, non contingit mori. Equidem declinatio

non est Blum succumbente morbi materia,sed penitus evicta, depulsaq;: quo in casu si similiter uictus succumbat, non poterit sanari. Sed merito

licet dubitare primo, cur restaurando uirtutem etiam si succumbat, non possit sanari aeger, cum materiae uiribus quoquomodo attritis in pugna,& restaurata uirtute,homo semper deberet sanari ξ Cur etiam quandoq; sanentur quidam, alii autem nequeant evicta uirtute sanari c Cur tandem non potest alia moueri materia dum morbus remittitur ξ praesertim cum etiam moueatur in sanis:qui tame natura seipsis aegrotatibus secundum untiquodq; uirtutis genus sint ualidiores.Respodeo:In morbis qua-doq; spirituu generatio prohibetur:& qui int,corrumpuntur, atq; in his

desecta uirtus cibo restauratur:hoc autem maxime in pueris & adolescc- artis cur. tibiixtalis aute est syncopis febris.Ιn aliis aute extinguitur spiritus,& hu- 'P mores corrupuntur, in quibus difficilior est restitutio. In aliis aute etiam

membra ipse solida uitiatur,atq; in his quicquid accesserit alimeti ferme corrumpitur.Ηabetur distinctio haec a Galeno serme, sed non exquisite.

'' ii vh si cumbit uirtus nondu facta in membris principalibu im

297쪽

LIBRI II. TR A c T. V. 29 Ipressione dico autem nuc principalia cor,hepa uentriculum, rebrum homo restauratur nouo alimento tenui,atq; hoc est praecipue, quod a uicno,uel ouis sum itur:euicta aute natura, atq; membro principaliore, nullus uitae locus relinquitur:tunc igitur quodcunq; adieceris, morbo maiusquam uirtuti adhibet fomentit,atq; sic homo periclitatur. Cum aute morbus in declinatione cosistit aliam tunc moueri materiam est penitus impossibile: ut enim declaratu est quae aduersus naturam propriam mouetur,a natura uniuersali impellitur. Si igitur in tempore quo morbus uugebat a natura indiuidui alioquin morbo impedita continebatur, quanto magis quiescere cogetur eade eXistens remisso morbo ubi natura singi laris seu propria ualidior est,& minus impedita. Si aute crevit mole interim materia,proculdubio erratu est in uictus ratione,quod Galenus prudenter eXcepitiinquit enim, Non potest in remissione morbi aeger mori, si in uictu peccatum non sit.Si autem qualitate deterior facta est, necesse est uel hoc errore uictus accidisse,& sic in priorem causam incidamus:uel aer deterior est,quo in casu & quomodo id fiat,inferius no negamus, alia posse moueri materiam docetes. In fanis auic contingit moueri materia, quia priore tempore uirtus ualidior fuerat,& eX cibo crementu assuit,nec mundii est corpus:& plerunq; illi errore aliquem admiserunt:pauci enim absque errore nouo qgrotantiqui tamen per aliquot praecessit dies. unde lassitudo nuntia est morborti,aut fastidiu cibi. Deniq; in sanis uirtus non augetur,augetur materia.Est uero alia causa, cur homo iudicio peracto, superataq; uirtute,necessario moriatur:quonia alia nunqua cessat deuicta uirtute ut ages naturale,ut pondus,ut ignis,uirtute opprimere,nihil tuoris ad restauratione dimittes.Quod si talis est morbus, ut plus evicta natura uiriga eκ cibo recuperetur,quam ex morbi causa adimatur, tuc mombus ille salubris fuit, peccatu uerὁ fuit in uictus ratione iam dudu nimis

tenui .Sic placuit Cociliatoris rationes discutere, quae aduersus sua ac no stra opinione erat.Ηoc enim recte agimus,si qua deducitur aduersus placita nostra ratio ualida,ut illa diluamus. At uerb quae pro nobis erunt, si

minus concludat,deinceps praeterire eas in animo est,ne lepus teram us,&ab utilioribus studiis te re reuocemus.Vita enim, ut redic inquit Hippocrates,nostra breuis est.Quibusda autem animus est, ut longa oratione folia impleat:nobis properandii est,ob rerii necessariarit,aut ualde utiliti, multitudine Sed ad rem reuertor. Quatuor sunt genera declinationum: Falsa,de qua dicebat Princeps: Quum homo habet febre ardente, quae al- ώ aaleuiatur,& quiescit a priore calore subito,sine crisi manifesta per euacua- trae.i.cap.si. tionem,aut permuta tionem,& sine eXtinctione ultima, uel regionis, aut aeris permutatione, &quiescit pulsus a uelocitate pristina, uelut tranquillus existens unc iudica quod moritur uelociter. Hire etsi multae iii-O et deantur

298쪽

deantur conditiones, e X primitur tamen frequens euentus. Et ego duinuocatus essem ad aduocatu Petrii Antoniti de Laude moriente ut medico uidebatur praeter ratione, omnia signa haec praefuisse ex astantili narratione intellexi.In aliis aute uidetur declinatio cum euacuatione,praecipue urinae,ut mihi quonda accidit,dum uocarer ad Bergomessem minutu mercatore,quem curandum susceperat ignarus medicus, X X i I. die dum post multam urinam alleuiari uideretur, repente factus sine sensu,ac mutus, Um uocassent me,die sequeti expirauit.Et m hi coligit anno ab hinc X I X. eratq; secundus quo artem profitebar ut Piscator,cum sudore triduano cotinuo perfunderetur,cuius initium in septima fuit, me bene sperante,Ut cum eo sudore in fine nonae expirauerit.Nec unquam alias similem casum,neq; etiam apud alium quempiam medicum uidi.At secunda declinatio est accessionum , in quibus mori aliquando contingit. Tert1a autem est declinatio media in phlegmonibus, in quibus materia est concocta, non tamen planc ςiecta:in hac contingit mori aegrum nulla alia facta adiectione materiae:hoc autem,ut dictum est,eX animalis uirtutis imabecillitate,uel propter membranae continentis densitatem, ut in pleuritide maXime contigit. Imo cum in interno phlegmone concocta materia expulsio tardatur,tunc ualde timeas.Nam uel non tota concocta est, sed quae in profundo est cruda,adhuc manet. uel aliquid latitat, nepe materia quae loco coctionis mala adepta est qualitate. neq; id miru pro partiti materiae uarietate:aut tanta est illius multitudo,ut natura ac uim animalem deterreat, ac aggravet:aut pars illius interim dum Cocoquitur uersus cor

penetrauit. Apparet enim manifeste phlegmones aliquos suppurari , qui tamen interiora erodunt propter quod ancidi illos ante perfectam matu .aphor z7- rationem iubet Albucasis. Quod etia Galenus sensisse uidetur. Porro quod no sit perfecta declinatio,nisi eiecta tota,uel maXima parte materiae e crisi ς x h-ὸi eκ Galeno: Quado coeperit eNpuere pauca cocta reliquoq; tempore auguriaeti,usq; ad statu, plura meliora, ac facilius expuente, tunc cum eXquisite cocta , S multa, & sine difficultate fuerint, tempus status erit: tuc uerb declinatio,ctim iam multitudo diminuta,eie

cta aute quς fueriit eXquisite no solum cocta,sed etia absq; molestia eduacta, dolorq; cessauit. Apparuit igitur hos nostros medicos haud intellexisse,quid sit declinatio phlegmonis: neque hoc, ut nec pleraq; alia bene Galeni atq; aliorum dicta uidisse.Neq; id mirum: haud enim possent me

eo odio prosequi, si amarent ueritatem, aut agnoscerent eam: nec tonsores ac pharmacopolas in me incitarent, adeo turpi insectatione, si ueri essent studiosi: inquit enim Poeta Tragicus:

299쪽

LIBRI II. TRA T. V. 293 Sed de eNquisita, ac generali declinatione imus est iratum modus, quo aeger perire possit,sue phlegmon, siue sine eo febris st: Error uictus, sub hoc tamen & pestilens aer,& tristitia,& timor comprehendi debent. FIabitare enim in pestilenti regione, ad errorem uictus pertinet, seu regiminis. Nihil enim prohibet naturam que morbum uicerit alium,dum illi uacat acre in pernicioso alios infectos humores non posse perferre: tuncq; in uera declinatione contingit mori. A tq; hoc ego pestis tempore frequenter vidi: in remissionem enim tertianarum peste correpti moriebantur.

Sed dubitatio est in illo, qui ex morbo laterali transit in cynanchen, Scmoritur. Duos autem sic perire uidi,& tamen nis natura materiae perse-etie dominaretur non posset tota transmutari. Sed in his naturae propriae conatum adiuta at natura uniuersalis: quare non natura singularis materiae dominatur, imo potius uincitur. turget enim illa. Palam autem est, nullo modo morbum dici in declinatione comparatione ad laborantem habita, sed sollim ad morbi genus. Qui uerd eX sudore pereunt, non sudant ob materiae concoctionem , sed tenuitatem , ac caliditatem, nam i calor malus ac perniciosus non naturalis tantum sudorem eXcutit, ut in syncopi,& in omnibus ferme ev febre pereuntibus,cum iam mors appropinquat per paucas horas. Nec uirtutis robur tunc sudorem excutit, sed magnitudo caloris corrumpentis. Aut dicas,quod sudor accidit,dum uincente humore putrido calor naturalis ob c0ntrarietatem refugit ad eX-teriora,eXtinguiturq; ac in sudorem conuertituri sicut etia in resolutione

diurnae febris, in qua etiam homo madet resolutis spiritibus. Aliquando etiam fit sudor, dum calor praeternaturalis pugnat cum naturali & cor occupat: & tunc tales cum sudore moriuntur, ut quinta Aphorismorum scripsit Hippocrates.Sed dices: Quomodo materia potest moueri a natura δε phoi Is .

uniuersali in humano corporeὸ sic enim in mortuo etiam moueretur. Respodeo:uel loquimur de putredine, Si sic patet, quod illa magis sit in mortuo quam uiuente: uel de motu secundum lOCUm, S sic non fit nisi a na- i. Coti hid a tura uniuersali per se, sed medio caloris praeternaturalis, ut etiam doctri- tra.6 con.is. mus alias: uertim hic non inuenitur in mortuo, cum nondum putrescit:

cum autem putrescit, iam corrumpitur tota substantia, ideo cessat omnis motus, cum nulla sit forma miXti, nisi in fine: S tu sc quod aereum est, difflatur:quod aqueum,fluit:quod terreum uero,subsidet. Corruptio autem in uiuente retinet formam, quia calor naturalis reluctatur, & ideo morietur a natura uniuersali per caloris illius vim, qui contrarius est naturali .Prohibet autem calor naturalis perfectam putredinem: quia si humor absolute putridus, qualis est in cadauere, fiat ut quandoq; accidit)incorpore humano, tunc putrefacit totum corpus, & est uenenum perniciosissimum, illico necans, & cum contagio: & ideo nihil magis est

o 3 aptum

300쪽

aptum ad pestem inducendam cadauerum insepultorum corruptione:

ideo pestis plerunti; sequitur clades: unde inuentum illud nepharium.

r. meisir tra. Auenκoar autem clim frangi existimat apostemata, in morte, MI ante η'ς ' mortem recte sentit: nam extincto calore naturali relinquitur praetern

turalis, nam uictor debet superesse uicto: ideo calor quo calent corpora mortuorum, non est naturalis, sed praeter naturam: ideo elactio quae fit in mortuis, fit quandiu ipsa cadauera sunt calida, dc hic motus est similisei,qui fit a calore praeternaturali in uita, cum materiae febrium male m rientur,aut phlegmonem generant. Sed dicet forsan quis,in febre pestilenti apparet quandoq; uera declinatio, & tamen aeger moritur. Dico, quod hoc quandoq; latet etiam perfectum medicum , est enim difficile tunc cognoscere morbi magnitudinem. Verum non solum in falsa declinatione , sed etiam in uera in hoc morbo contingit mori. Et hoc est certum, nec contradicit sententiae Galeni, nec his quae diximus: & hoc est, quia illa febris fit ab aere, & aer eX constitutionibus siderum adeo uehementer agitatur, quod inducit nouum genus corruptionis in residi io h morum, qui iam erant evicti,& sic moritur aeger. Et medici non in aliis rebus,quae ad artem pertinent,quam in hac causa prudentiores admirassetur, & dicunt, quod interim latitauit quasi esset cuniculus illa materia. Veritas igitur est,qubd sicut in Thermis, cum homo uideatur temperarua ere, uolentes curatores sudorem prouocare, flabello aerem mouent, &ω homo quasi flammam sentire uidetur ,& protinus sudat ab eodem aere moto, in quo prius quiescente algere sibi uidebatur & hoe maxime accidit in oppositionibus thin & malorum siderum,etiam si non concedas astrologiam secundum uim naturalem,quam medici stellis tribu ut Quidam etiam in declinatione moriuntur eX emissione seminis per somnum: sed si haec fiat ex abundantia illius, aut uirium robore,uiX morietur: ille autem quem ego uidi mori,fuit propter imaginationem uXoris ei proxumato calorem plumae,& ideo peccatum fuit in regimine. Multi etiam moriuntur in declinatione fluxus uentris,sed haec declinatio non est propter uirtutem retinentem & emendantem humorem, sed propter eXpellae . .in prin. lentis facultatis imbecillitatem. Sed Haliabbas in decimo suae Theoricae dixit, o3 homo non moritu r in declinatione, nisi peccetur in uictu,uel nouus accedat morgias: potest excusari de pestilenti morbo, aut in pest1 8'φ' lenti constitutione, & hanc tamen ad regimen Galenus retrahere potest: stultum enim est, si per uictum tantum cibum & potum uelis intell1 i,& non omnia illa,quae numerantur in tertio Artis medicae. Et sic H pabbatem tueri licet, nec tamen dicemus contra Galenum. Ille tamen Arabs fecit errare omnes recentiores,qui ad beata illa nous materis fluentis inuentione recurrunt. Sed nunquid stante lethali aliquo morbo,alius possit

SEARCH

MENU NAVIGATION