Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

LIBRI II. T R A c T. V. tus.Nam sanguini continuitas, pituitae quotidianus, bili fla irae tertianus,

melancholiae quartanus: nec ullus praeter hos uel Galeno, ut diximus, teste ) circuitus inuentus est. Fuerint sane quintanae,quartadecimanae,atque aliae:nonne etiam monstra sunt,& infantes bicipites P atq; hi rariores

haud sunt illis febribus: plures enim bicipites infanteS uidi, & trioculos,

quam perseuerates quintanas,aut alias rarioriS accessionis, quam quartana sit,febres:& quilibet sic eXperietu modo ne tres casu aduenientes pari interuallo, aut quatuor ephemeras pro una computet sebre. Quare iam constet tibi, nullos esse praeter hos quatuor, quos diXi, circuitus: scilicet.

perennem,& singulo die,& tertianum, atq; quartanum. Quibus accedit ratio sane manifestissimamanq; cum sanguis calidus sit,& humidus, con tinuam faciet febrem,clim utraq; qualitas putredina astipuletur. Rurius pituita singulo die comouet febrem, nam frigiditas celerius a calore uincitur,quam siccitas humida euadat,uel ipso Galeno teste:atque ideo bilis diem saltem integram ad putredinem requirit. Atra bilis autem,& melancholiaAum utraq; qualitate putredini resistant,non nisi quarto die, id est duobus interiectis diebus integris putrescere possunt. Haec est sane totius negotii ratiomunc obiecta diluenda sunt.Primum obstat, quod etiam absque putredine mouentur humores per circuitus: quare ad proprietatem erit confugiendum. Respondeo: Μotus ille non fit nisi cum humor ad actum eX potentia reducitur: ea deductio est uia

quaedam ad corruptionem: purum autem sanguinem per circuitus confluere , est penitus impossibile. Si quis rursus dicat, quod tali eXistente causa circuitus, in declinatione non deberet esse tardior: Respondeo: Quod est tardior accessio, quia motus habet initium a materia, non a natura: materia cum sit paucior, serius obit munus : facto tamen principio a natura uniuersali, adiuuatur &perficitur a singulari. Quod si dicas , eX quarta Aphorismorum debere inuasionem firmam ordinem nataturae &breuitatem morbi praenuntiare: Dico, quod Galenus ibi manifestea ueritate coactus confitetur, motum fieri a natura uniuersali, tanquam ab initio: sed iuuari post modum a calore naturali: quare non solum iniuste ab Auerroe accusatur, sed non recte interpretatur illum. Eadem ratione licet respondere his, qui dicunt, quomodo fit accessio in continuis: nam fit, quia humor ille an tanto tempore non minore calorem putrefacientem suscipit.Eodem modo ratio manifesta est, cur dixerit Avicenna, Epialam transire in tertianam & quartanam: conden-

fata enim materia & iusto frigidiore quam in pituita, tarde putrescit,rarumque efficit circuitum. Et ideo bene diXit Avicenna, quod humores proprios habent circuitus. Cum autem diXit, multitudinem S uim membri esse in causa, secutus est Galenum, qui de circuitu non firmo,

7. arti S cur. cap. .

312쪽

3o6 HIER. CARDANI cONTRADIC. NE DI C. sed contingente loquitur.Quin etiam ipse Galenus hoc testatur,se diueri deuictu in se in libris sitis persaepe scripsisse eX occasione. Vel dicas,quod ibi loqui-

ς xi= ς ' tur solum circuitu continuarum: aut quod uerius est, humorem considerare tantum eX naturae suae ratione, non ut putredini obnoNius est.

Sed si uera fateri uolumus, causam generalem omni humori conatus estinuenire communem, tanquam quod in dolore influit putridum non sit:& tamen quod sponte fluit putridum est: quod autem ut doloris trahitur sola,haud putre est,sed nec circuitum seruat. Quorsum autem haec dubitatio λ dicet aliquis. Ha quantum refert ad

contemplationem scire rerum causas, etiam si nulla esset utilitast Nunc autem quod & in aliis pro exemplo afferamus causae huius cognitionis utilitatem, imo necessitatem. Nam si de nouo materia generaretur, inedia esset medela morborum. Si, quod eXistimant, uenarum affectus causa est reditus, summe frigida tertianae accessionem eX toto prohibe rent.Si proprietas, nullum esset auiulium, uel quod aduersaretur ei proprietati solum.Si autem putredo ipsa, ct transitus eta humore an potentia ad humorem actu eXistentem, auXilium erit sectio uenae, quod &ri.artis eur. ipse Galenus adhibet: unde huius opinionis saltem fuit, cum aetate pro-- p uecta striberet artem curativam. Et noS quoties curauimuS tertianam, sola uenae sectione.Clarum est autem, hanc solam opinionem auxilium afferre ad curationem, quare sola utilis eXistit, etiam si uera non esset. Sed si quis dicat, cur igitur quartanae parum conuenit uenae sectio Scur ante accessionem granatorum uinum ebibitum plerunque liberata tertiana 3 Respondeo: Nigra bilis cuin iuXta splenem fuerit non educi tur : rauitas enim prohibet ne astendat,ne egrediatur:praeparatio etiam frigida est, sectio uenae semper calorem per se naturalem mInuit, unde

etiamsi liberetur a febre, transibit in scirinum uisceris alicuius. Vinum autem granatorum prohibet quandoque neque hoc enim semper fatacit ut humor potentia in humorem actu non transeat. Itaque etsi haud me lateat quam constanter Galenus in prima perstiterit opinione dum e , Platonem octauo de Placitis reprehendit: dicam tamen cum Aristote te uulstatum illud in Ethicis , Amicus Socrates, amicus etiam Plato,

lib.r. cap.s.in sed tamen magis ueritas amica nobis est: atque utinam hac in causa pyiΠςip ipsum non cogerer Galenum relinquere: uerum In tam euidenta causa

potius retrahendus est ipse ad nostram se nimiam , quandoquidem etiam quamplurimum ad rem mediςδm h intersit, quam illius gratia relinquere ueritatem.Sed com demonstratis ipsa uerorum,etiam causam os landat eorum quae circa illδ tingunt, Puloere secerimus, si cur morbi aliqui accessiones IonPS, aliqui breues habeam, edocuerimus.

quomodo etiam morbi ipsi longi atque binum euadam, ac rursus cur

313쪽

m isceantur continuae interpolatis. Nam haud dubium est, cum materia

ipsa, quae eκpellitur, crassa est ac multa, quanquam non sicca, nec eui denter frigida erit, ut cum frequentibus accessionibus, ut tempora ac cessionum etiam sint diuturna. Et si accessiones rarae sint, materia autem multa, crassaque, erunt accessiones ipsae longae. Ac idem in aliis iudi cium est: nam cum pituita parum frigida, ac tenuis, paucaque putret, fingulo die leues & breues erunt accessiones. Sed serius augumenti acta cessiones fieri deberent, nam pars quae tunc accenditur crassior est, lon-πior enim accessio, atque Ob id materia crassior, & abundantior: serius: itur aduenire deberet.Hoc uerum est, quod materia crassior est, atque abundantior. Sed & hoc bene Galenus diAit atque ad id tantum respexisse uidetur: nam multitudine sua naturam magis stimulat: initium enim, ut diXi, motus in interpolatis a materia est: perfectio autem illius a natura. Putrescit autem celerius, non quia ab initio subtilior, sed quia per calorem praecedentis accessionis ad putredinem magis parata est. Sed declinationis accessio est tardior, licet praeparatio caloris in statu;am praecesserit, quoniam initium motus est a materia, quae pauca cumsit,non potest celeriter moueri, nam illius iubtiliores partes antequam putrescant,calor naturalis resoluit,unde tardatur accessio. Indebili autem uirtute ob hoc accidit, ut declinationis accessiones anticipent. En uiades, quantum intersit uerum iecisse in unaquaque re fundamentum. Rursus,ut ad rem reuertar, cum materia quae putrescit multa fuerit, &quae parata est putredini etiam multa, erunt cum longis accessionibus

morbi etiam longi. Sed si pauea est quae parata est putredini, multa autem quae putrescit, ut in tertianis quandoque accidit nothis, erunt acceΩsiones longae, ac morbus breuis. Vidimus S in quartanis e diuerso cum breuissimis accessionibus longissimos morbos. Palam autem, quod eXmulta materia putredini parata pauca putrescebat. Quomodo autem interpolatae inter se, aut cum continuis misceantur, nunc accipe: Continua febris sedem & ipsa habet propriam, atque eam in maioribus uenis: cum enim in paruis materia coaceruatur, fieri non potest, quin parte illius eiecta non sequatur typus, horror, rigor, uel frigus. Age igitur, materia in caua iecoris parte putredini obnoxia contineatur biliosa, & in

paruis uenis quae a caua destendunt mel ancholica,tunc fiet continua tertiana & quartana interpolata: fimiliter st Pars bilis in uenis paruis iecooris dextris , alia in sinistris contineatur, quae eoaem tempore non pu-xrestant , quia non sitiat continuae, duae consurgent tertianae interpol tae: atque eodem modo in aliis. ΜiXtio autem ea quae fit continuae cum

interpolata, difficilis est, iuxta Galeni sententiam. Sed forsan dubi- a.de crisi.e. .

tabit aliquis, quoniam si stafidior materia cardius putrescit, quonam

314쪽

ΗIER. CARDANI cON TRADI c. M EDI c. pacto non ex pituita uelut eκ bile fiat tertiana. Equidem non facile est intra uenas adeo frigidum humorem generari ac manere, sed qui sit pituita est, siccitas autem bili naturalis est: qui igitur humor est frigidio

simus, praeter naturam est, atque ideo rarissimus, ob hoc tertianae raria pituita fiunt: fiunt autem in iuuenibus nunquam ferme, in senibus frequentius, non solum quod frigidum humorem hi soli possint coaceruare: sed quoniam cum ad summum frigiditatis non peruenerit hic humor, tarde tamen putrescit ob caloris innati imbecillitatem. Constat enim hyeme tardius putrescere carnes a calore interno, ob eXterioris frigoris impedimentum. Aliud enim est agere, aliud non prohibere. Itaque febres hae, cum ob frigiditatem materiae crassitiem etiam illius habeant, liquet longas habere accessiones, adeo ut in tertium diem proferantur, atque sic secunda accessio ante primae finem superuenit. Quo fit, ut tales febres ab aliquibus continuae ob paruitatem frigoris, abi aliis tertianae ob circuitum,ab aliis haemitritet iudicentur: quonia non finiuntur, & tamen unam habent tantum accessionem in tribus diebus. Quidam uero notham nolunt esse tertianam producentes accessionem ultra modum.Qui uero semitertianam appellant, cotinuam ac tertianam iun- enteS, non possunt tantae paruitatis reddere rationem. Medici igitur ad conspirationes intenti, ad maledicendum adeo sagaces, moribusqueaulicorum ornati hoc mirantur, nec tamen coarguere sciunt, nemine apparente qui eκ febre in manibus meis mortuus fuerit, nisi illo puero, qui tamen eX uermibus potius perierit, quorum maximam manifeste con esserat copiam, quod diXerim neminem febre in nostris manibus perire, cum magna curationis pars eX hoc capite pendeat. Sed non apertius hic locuti sumus, quia solis eruditis ac ueritatis studiosis scribitur hic liber: neque tamen quicquam deest ad dignoscendum febrium genera omnia,& materias a quibus proueniunt,tamen etiam uirtutis robur.Constat enim primis qualitatibus circuitus distingui, magnitudinem autem accessionis& morbi ac diuturnitatem eκ multitudine ac crassitie humorum pendere. Igitur ut ad rem reuertar, tales febres quae tertianae sunt a pituita frigida calidis indigent ac incidentibus. Et ut unum eXemplum dicam, apparuit in Marco Antonio Cagnolo aerarii praefecto: ad quem cum essem supervocatus duobus medicis aliis fastu plenis, literis uacuis, non sum ausus hoc in medium proferre, cum uiderem his etiam, quae palam scripta sunt ab antiquis,illos minime acquiescere: solum enim allud studio quaerebant, ne illi placerem, non ut aeger sanaretur: atque ea de causa cum nondum essem an collegium ascitus fragide fatis rem gessi ne mao is crabrones irritarem. Videant igitur qui praesunt, quan

a D eam

315쪽

tam communi utilitati ansam eripiant, cum non eX operibus, aut disputationibus, sed ex uerbulis inefficacibus homines aestimant. Sed nihil aliud, ut reor, in causa est, praeterquam quod ubi fures sunt, oporteat esse carnifices, euasit tamen ille succedente Vere post tres menses naturae beneficio morbum, quem tam diu protraxerat artificum maleficio. Distincte igitur de hoc propter rudes in nostra methodo medica scripsimus: utq; hic nemo longam explicationem evpectare debet, sic nec illic rationem ullam eorum quae dicuntur: in secunda enim aeditione methoodi quicquid in aliis operibus a me conscriptum erat,quod ad eXercitationem pertineret, ordine collegi, additis praecipuis ad unamquanq; morbi speciem per tempora ait villis:itaq; de illis ibi scripsi. Nunc autem typuma materia potius,quam natura fieri ostendit Hippocr.ciim dixit: Si rigor 6 6phor. s. incidat febre non deficiente,aegro iam debili existente, lethale est. Dicebat autem Galenus, quod si frequenter incidat, quod tunc mortis est signum. Quomodo autem potest frequenter incidere,si iam debilis est ut eus,nis materia ipsa seipsam prius impellat,& naturam proritet Z Neque enim rigor fieri potest, ut Galenus docebat, nisi materia eX uenis supra lib. de Tremo

neruos e andatur. Quo fit,ut nec a uirtute debili frequenter,nec ab illa rς se iuga. c . solum contingere possit. Ex his patet, Conciliatorem non recte omnes causas, quae sunt circuituum naturalium febrium ac phlegmonum, tum quae celeritatem aduentus tarditaten ue efficiunt, aut accessionum longitudinem ac breuitatem in unum miscuisse: sed secutus uidetur Ha- 8.Theor.ea. liabbatem,qui ferme eas confundit: sed male quidem,iudicio meo: nam iuxta med.

Cum grauem uirum, qualis est Galenus, in medicina deserere in animo est, non nisi uel ob alterius in ea facultate uiri non minoris autoritatis sententiam, ut cum Averroes pro Aristotele,uel ob sensum,ut Vessalius, uel cum ratio ualida illud nos docet, in causa quae magnam utilitatem hominibus afferre possit. cONTRADIcTIO π I I II.

In morborum initist an possint apparere signa coctionis.

INter omnes tertianas ea simplicissima est, quae cum ominia eYquisitae tertianae signa habuerit, in urinis etiam subsidentia & leuem S aequalem statim in primo die secerit, inquit Galenus. Alibi autem diXerat,

Hoc autem initii manifestius est indicium , cum urina solam albam nebulam , aut suspensionem aequalem, continuam, atq: albam habuerit. &quide rubens nebula,aut subsidentia: & sine subsidetia bene colorata urina & crassitudine mediocris, principii fine manifestat. Rursus etiam ibi:

Quod si aliquod manifestum inspiciatur coctionis signum, quicquid temporis interiacet principium est egritudinis.Et iterum Hippocrates:Vrina

4 3 optima

3.in fine. t. de Crisi, ea.

316쪽

3ΙΟ ΗΙER. CARDANI CONTRADI C. MEDIC. optima est, si candidum fuerit sedimentum, leueq; & aequale per omne

tempus donec morbus iudicetur.Et Galenus in Commento:Vrina enim assidue faciens sedimentum quale diXitsecuritatem morbi indicat.In his omnibus partim uult ab initio in morbis putridiS apparere signa concoctionis persectae, in quibusdam haudquaquam perfectae : quolit, ut haec inuicem pugnare uideantur: sed longe euidentius cum aliis quae moX dicemus ani in libris de Febrium differentiis docuit,signtim coctionis apparere statim ab initio, proprium esse ephemerarum, quamobrem numquam putridae conuenire poterit. Et in primo de Crisi dum docet morbi tempora distinguere , initium uocat illius clim coctionis signation apparenζ: ata umeratum,cum imperfectae: statum,cum eXactae.Vnde tantum

abest, ut in principio persectae coctionis signa apparere possint, cum neem a numento,nec imperfectae rursus in Jpis initio. Solutionem declarabat ad uniuem Galenus huius in primo de Crisi, dicens: Etiam hi quis

fulmine ictus intereat, eius morbi tria tempora pertransibit, uerum momento initium distabit a statu. At morbi quidam adeo sunt binies,titit Iico ad statum deueniant:&siccoctionis signa non In initio morbI, leo statim tamen apparebunt, quia morbuS non secundam eXcedet accessionem.Fo fit,ut tertiam aliqua sit,quae urinas ab initio statim habeat concoctas.Cum uero statim diXit in primo die,non partem diei diNat,sed ua

tim ab initio quasi morbi, id autem prima die. Principium igitur si pro

prima die capiatur, concoctionis figna admittit, sed & pro tempore M libet breui: si autem pro initio morbi, quaquam. Sed & initium'ymptomatum coctionis admittit signa: nihil enim prohibet symptomatum

initium apparere iam aucto morbo. In morbis autem P, non eX putredine existunt, nihil prohibet apparere ab initiococtionis signa, quandω- quidem nihil est quod concoquatur. Sed Galenus dicit proprium hesse diurnarum sebrium. Recte, inquam : nam ibi loquatur de febribus

quae ab initio febres uidentiir: hectica autem uel ab initio non iit, aut tasiat, febris esse non indetur. Sed dicet quis iam,etiam diurna&hecta ca sunt a putredine, aliter caliditas recoris hectica esset. Respondeo ad hoc alias in generali: nunc sufficit di isse, quoniam non concoquitur calor ille, nec materia calori subiecta: sed ut in humoribus mitium putredinis restauratur, non per concoctionem, sublata putredine sic etiamnectica & diurna. solet fieri argumentum,morbi materia mistente a Coro procul quamuis concocta leuissima fient symptomata ac qualia per mombi initia, dum materia cordi proNima est, agitur sub inrei priorIS morbI, cum primum sebris & symptomata apparent, u1debuntur coctio S ligna. Rursus etiam in Phlegmone suppurato in eXtremis corporis abissiliebre, si recurratruataria uersus cor , erunt In mitra illius morbi Perfectae

317쪽

coctionis signa materiae quae febrem facit.Et in Anaxione laborate morbo laterali initiu recidivae is it cum signis concoctionis tam urinae, quam sputi,ut in tertio Epidemiorum habetur. Sed,ut dixi,hoc non fuit morbi ςς 3 xς x. initium t supra enim ostensum est quod tempus remissionis & quietis in morbo, cui successura est declinatio, nequaquam dici debet tempus in quo homo sanus sit. In phlegmone suppurato erit initium morbi, sed Contrad.ti. cum cruditatis signis: & de hoc diximus, ubi de sedimenti causis locuti

sumus.Clim enim materia putrida est & cococta,non potest moueri uer- T ct 3 bur

Lus cor,quaa est in potestate naturae. Ad illud,de phlegmone in corporis extremo, respondeo,quod eadem fermc erant symptomata, sed in remoto facilis morbi & consistentis, in propinquo cordi difficilis & incipientis : & ideo dum materia putrescit in phlegmone remoto a corde, uidebuntur signa iam materiae concoctae, si praesupponamus cor illi communicare iam consistente morbo,non in initio. Si autem loquamur de diurna febre illi succedente, non sumus in casu, cum de putrida sit sermo. Quod si quis dicat, Morbo in quantitate peccante,concoctio ab initio apparet. Respondeo, quod febris esse non potest a materia, sola quantitate peccante, sed oportet ut sit calidior quam naturaliter sit. Et ideo argumenta haec Iacobi etsi laboriosa sunt, haud tamen ualde utilia ad doctrinam, cum quaedam imaginatione tantum uerismilia praesupponant. Illud solum difficile uidetur in uerbis Galeni, quod modo nullam initio, modo remissam tribuit coctionem, modo talem fini initii. Sed Galenus 1.deCH.ea a ubi nullam initio adscribit coctionem, de illius maXima parte loquitur: nam solus finis initii, qui augumento iungitur, initium coctionis ostendit.atq; hoc tempus est quasi augumenti initium. In accessionum autem initiis est euidens,non apparere coctionis signum:& tamen materiam natura eXagitat: quo sit,ut sedimentum, quod is: alias diximus,non sit pars materiae peccantis,aliter non esset cruda cum in materiam agat urina.Sed nec in fine, cum elicitur, perfecta apparet coctionis significatio, ut in fine primae accessionis tertianae: quare in uniuersali initio alicuius morbi, quia consistentia est accessionis, concoctio potest apparere, & hoc in interpolatis: aliter sudores primae accessionis in tertiana essent sympto-

Lateralis morbm an acutus. Uxta dictum de Anaxione dubitari solet, quomodo Uno eNimnta Ebelma tertiit morbo usq; ad XXXm1. diem possit esse acutus. PrincepS etiam mor- tra. . cap. I.inbum lateralem chronicum,seu diuturnum uocat.Sed Galenus eXponens p60ςypi0

illud Primae particulae Aphorisinorum, Accessiones uerὁS constitutio-

prii capi

318쪽

cap.

31 et HIER. CARDANI CONTRADIC. Μ EDI c.

nes morbi indicabunt acutum eum uocauit. Et rursus contingit alia d*ςimδ φ xiii difficultas quia Anaxion ex recidiva seruatus est, cum tamen dicat

Princeps, Et iam recidiva fit moriuntur. Posset quis effugere ad uerba quae subsequuntur, cum dictit, Et hoc in calida & pura. Et haec

responsio est non uera, quia uerba haec ad regimen referuntur, de quo diXerat, non ad praedictionem. Nec Gentilis eXpossitio fatisfacit, quod intelligatur ut plurimum:hoc enim reuerssioni OmniS grauIS morbi conuenit,redditurq; dictum sine arte,& Principe indignum.Dico igitur, quod hoc intelligi debet de reuersione quae fit per influXum nouae materiae ad locum &est reuersio non naturalis, sed uitio regiminIS contracta. quod indicant uerba antecedentia, nam diXit, obsieruR regimen equI- situm hoc illud indicans, nam si recidivent, id est, eX errore morIUntur. Reversio autem in AnaXione fuit propter residuum materiae ab initio confluentis. Galenus tertio de Crisi serme in hanc sententiam dicebat Quod reuersio morbi post euacuationem est minoris periculi morbo ipis: sine euacuatione autem maioris. Ergo si non est educta materia. periculosa est reuersio :& rursus si educta contingat uitio regiminis ac uictus.Si autem educta magna eX parte materia,nec errore subsequente in uictu morbus reuertatur, necessario Ietuor erit, ac sine peri-

culo Sed quomodo fuit morbus lateralis absq; febre in AnaXione a die dςςi δ r., Respondeo Hic morbus non fuit eX genere λςuxQxum sine re quandoq;: & causa est, quia in temporς m di inter ente defluκum materiae, di illius putredinem contigit laborare

morbo laterali ratione materiae, non tamen ratIone proprii morbi late-ralis qui febrem includit. Sed quomodo acutus hic morbus potest quandoq; non esse, dicente Principe, Lateralem morbum esse apostema cal1- dumξ Respondeo, quod loquitur de equisita morbi dissinitione Nam subiicit quod fit secundum plurimum a bile uel bilioso sanguine. Sed di- es itur facta in membrana distinguente pectus collectione pitussitae putrescentis non erit morbus lateralis eXquisiituSt Resipondeo,quod ii ii:&hoc etia sensit Getilis.Sed cum putrescit pituita calesCit,putatq; Gentilis tunc debere lateralem morbum uersi dici debere: sed non est, quia uerus morbus lateralis necessario est acutus. Quod si dicas actus a sanguine pituitoso quomodo erit. Respondeo,acutus quIasanguis pituitosus adsim uinem purum etsi comparatus frigidus sit, per se tamen calidus est: &etiam quia intra quartum diem necessario putrescit unde morbum acutum gignit. Sed dices, Igitur morbus AnaXIonas fuit acutus, & tamen filii sine febre. Dico, quod fuit acutus conuersiuuS a s AEnguine pituitoso,

ι &hic potest quandoq; esse absim, febre. Et quamui uideatur in s ta '' 'Τ Aphorismorurn Galenus sentire, qu)d a pituita possiit fieri morbu lδtς-

319쪽

eatis: hoe tamen solum ad sanguinis discrimina transfert, non ad hum

rem purum.

CONTRADIcTIO AEVI. Lateralis morbisignum an ab urina flumendum.

SUpponamus aegrum aliquem a morbo laterali habitum, neque e X- Ldeerisi. 1λpuentem aliquid, S urinas quidem mingentem tenues, sed bene coloratas.His uerbis subiunXit, quod si usque ad N I. diem talis perseuerabit, ad N I. usque diem dicetur in principio,unde in laterali morbo etiam ab urina coctionis signum accipere oportebit. Simile quidem serme uidetur quod in prima Aphorismorum scribitur, dum diXit: Μeminit non Ebis is hsolum sputorum, sed di urinarum, S excrementorum aluin sudorum. fine. Sed haec forsan in uniuersum, non autem in solo latexati morbo. Hic etia pulsum praetermittit, inter signa morbi demonstrativa non adnumerans. Liquet autem quod & in eodem commento, & in eodem primo de Crisi,non ponitur urina, sed solum sputum a quo coctionis signum sua ς'p φψ4ςN me e necesse sit in laterali morbo. Sic & quinto de Locis, Pulsus primo eap. .in prin. inter assidentia ipsa, deinde etiam inter significatiua lateralis morbi si- in fine. gna adnumeratur.Et in labro de Constitutione artis medicae, S alibi fae-' pe.Diximus S de hac ipsa re superius aliquid, distinguentes etiam signa 'ξ ΟΤ'

in genera sem: quemadmodum in commento eiusdem aphorismi. Iudi- eontrad. u. catoria, quae& critica: prognostica, quae salutem aut mortem denunia trac.1.

tiant:coctionis significatiua,seu Pathognomica,assidentia seu distinguen tia morbi genera, ct rememoratiua,quorum ibi ut minus necessariorum meminit,cum peracta solum doceant. itur ut ad rem reuertar,cum morbus lateralis eXquisitus febrem secum necessario coniunctam habeat, cuius urina est: signum: est autem febris non solum contentae in phlegmone sed etiam in ambitu illius materiae putredo, conuenit ut lateralis morbi signum ab urina sumatur: cum tamen urina non sit illius signum concoctionis, aut pathognomicum, aut assidens, aut progΗosticum.Et ideo mala urina super mortem significat in morbo laterati, bonahaud signifieat salutem: dicente Galeno, unum signum ad mortem significandam et.prognost. sufficere,ad salutem uniuersa requiri. Pulsus autem praetermittitur dum ad uerba Hippocratis attendit: aut dum de his agit signis quae ad coctionem , aut prognosticum pertinent: Nam neque pulsum curauit Hippocrates,nec magnum habet in prognostico uel coctione testimonium.

cONTRADICTIO α V I I . calor menis an ualidior in operationibus calore pueri. R Galenus

320쪽

I Aledus in tertio de Symplomatum causis Auuenes, inquit , cibos.

o siccos facilius concoquunt pueris, humidos autem aequaliter. Op-: olitum autem in sexto de Sanitate tuendJ, Cum inquit, Duobus eXistentibus operationum generibus Corporedrum, in P,bus pueri praecipuam uim obtinent, & animalium in quibuS Ca quae puerri succedit aetas usque ad declinationem praecellit. Et in secundo Prognosticorum, dum declararet aquosam urinam ut nullam aliam esse in pueris perniciosani,ssicut in iuuenibus nigram: quod aquos a contraria sit coctioni qua maXiine pueri praestant: atque ideo minime eXitialem. Et rursus in prima A phorismorum, cum censet plus cibi pueris deberi, hoc Ide sentire videtur: ualidior enim calor est qui in singulos dies plus alimenti concoquit. Eademque sententia illius esse uidetur in quinto de Simplicibus medicamentis , dum puellos admouere docet uentriculo Ob concoctionis imbecillitatem.Resipondet quidam, quMiuuenes non ob caloris magnitudinem siccos cibos melius concoquunt, sed ob similitudinem instrumenti cum eo quod concoquitur. Sed per hoc non habemus quod pueri meliores habeant naturales operationes:pueri etiam humidiores melius concoquerent non aequaliter si instrumenti similitudo hoc faceret. Retipondet,quod iuuenes melius retinent cibos humidos, ut quantum decedad

ex similitudine, tantum accedat eX retentioniS persectione: at Cum retentio sit uis naturalis, erit ut ualidiores sint uires naturaleS in iuuene, M uam in puero.Aliter igitur resipondet,quod licet Concoctio melior hit ita iuuene puer tamen praestat in reliquis OperationIbus corporeis, ut vir

chione,adiunctione,& assimilatione,ideoque plus crescit.Sed haec resiponsio minime couenit Galeno, tertio enim de Symplomatum causis diXir, eam uim quae immutat in pueris esse ualidiorem, reliquarum trium m- uenesfunctionem habere meliorem: in retentione quidem manticuisS1mo discrimine, in eXpulsione leuiore,in attractione pene levisseimo. Onstat itaque hoc totum non solum responsioni contradicere,sed etiam alus Galeri autoritatibus, quas suprὲ adduXimus. Nec etiam responsio haec his quae in prognosticis dicuntur fatisfacit: cdm neget pueris comMirsecem esse ualidiorem quam iuuenibus, ad alias autem naturaleS uires sib-zersu atQuamobrem ad Graecam lectionem quidam refugiunt: habet autem uetanoua, quod S Graece ponitur, pueros in uentriculi co Octione iuuenibus praestare: sed illi totam seriem uerborum ab eo initio ταμετῆς αναδόσεως, usq; ad illa uerba, ad uentriculi

referunt: operationes, quibus imbecilliorem uolunt elle puerum auuene: at in operationibus iecoris,acceterorum membroru d m a cidere negas.

puer enim ualidior est iuuene.Sed haec responsio fundamentusiuscipit fal-

um, ea enim uerba, τὸ Α τῆς το ς π rar, ει -

SEARCH

MENU NAVIGATION