장음표시 사용
371쪽
LIBRI II. TRAc T. V. 3potest expellere illam, Sc aegrum seruare: quanquam , ut diXi , hoc rarum sit. Cur igitur ab initio non eXpellit, uel si eXpellat,non tunc aeger ut in hora status,liberatur Respondeo: quod etsi materia illa haud concoquatur,interim tamen ad uias eXpulsioni commodiores dirigitur, atq; ita facilius tota in abscessum a natura detruditur.Ob id liquet,chir bubones in pestilentibus sebribus male cedant curationi.In his igitur omnibus uigor morbi cum symptomatum uigore coniungitur. In morbis autem qui ad melius materiam dirigunt, duplex est differentia: quidam enim omnino ad utile conuertunt cessante ipsius materiae uitio: dc in his etiam status symptomatum idem est, sicut in materia carentibus morbi consistentiae. Est enim Morbi consistentia, cum materia ferme computruit. Cum autem mitigatur ac remittitur dispositio, iam non status est,sed declinatio,quo tempore symptomata fiunt minora:quare dc in his symptomatum status ac morbi unus est. Sed ubi materia concoquitur,tria sunt symptomatum genera , quae iam declarare aggressus eram, sed non perfeci:unum materiae, semouentis natura uniuersi illam impellente:secundiam actionis caloris naturalis in illam concoquendo : tertium aurem crisis S pugnae. Haec autem fiunt, dum materia corrupta separatura benigna,& dum expellitur. Cum autem in praecedentibus coetio nulla esset, ut diXi, in pestilenti febre,& ratione expulsionis Sc ratione materiae quae deterior facta est , in statu cum tunc eXpellatur, uel etiam si non simul tota expelleretur, ut dictum est, morbi uigor cum symptomatum statu coincidit. At in his ratione materiae cum deterior sit in principio, quam cum concocta est in statu: ideo symptomata initii quo ad materiae prauitatem deteriora sunt, quam status uel augumenti. Sunt autem materiae symptomata Grauitas, Praesecatio, Rigor, Frigus, Commotio,& quae ad haec sequuntur. At ratione coctionis deteriora sunt symptomata status, similiter dc ratione separationis,& expulsionis : nam coctio fit in prima status parte absoluta.dc in illius parte secunda separatio dc eXpulsio. Quod si contingat crisim non fieri in secunda parte status, sed morbum paulatim dis lolui, tunc aeger eo tempore, ut recte Galenus dicebat secunda Aphorismorum, melius se habebit quam eom. in initio: quia iam materia cocta existente non erunt coctionis symptomata .sed nec eXPulsionis, quare hoc in casu status θmptomatum finitus erit in prima status parte morbi, atq; coincidet. Et tamen cum hoc stat, quod in secunda parte status melius aeger se habeat, quam in principio. Quod S si succedat crisis, uel iudicium, tunc aliquando saeuiora erunt crisis symptomata, quandoq; mitiora, quam initii secundum materiae multitudinem,ac locum,& genus iudicit. Nam iudicium sudoras,& fanguinis narium plerunq; mitius est: uomitus autem, S fluxus grauius
372쪽
urinae medium. Sed de hoc non potest statui regula generalis. Vnum est, quod status symptomatum in his coincidit cum statu morbi, scilicet
priore illius parte, in qua materiae coctio celebratur. Si uero crisis fiat in sine augumenti, tunc nondum perfecta erit coctio materiae,& finis augumenti symptomata erunt grauiora principio,quia iungentur symptomatibus coctionis, separationis, & eXpulsionis uno eodemq; tempore, & talia erunt o rauiora symptomatibus materiae solius. Sed hic remanent duae dubitationes: prima, quia dictum est, quod ubi materia concoquatur in hora status,quod in prima parte status erunt symptomata lauiora respectu coctionis, S in initio morbi respectu materiae: quaenam modo erunt maiora absoluteὸ Secunda dubitatio est, quia si crisis fiat in augumento litur uel succedet status,aut non:& si succedet,uel erit deterior augumento,aut mitiorὸ Ad primam respondeo, quod in seruandis materia raro est mala, nisi turgeat a principio, ideo symptomata coctionis sunt grauiora,& ita uerum est absolute,quod status symptomatum coincidit cum morbi statu. Si uero turgeat, uel pars eXpellitur,& sic leuior status redditur : uel decumbit in aliqua parte, nec e Xpellitur,& tunc mXta loci naturam ubi decumbit,& reliqua molestiora redduntur,aut mitiora status quam initii symptomata. nec de hoc potest dari regula generalis. Ad le-eundam dico, quod ualida eXistente uirtute quandoq; tota materia eX- pellitur,& tunc sine statu declinatio subsequitur,& non coinc1d int tempora morbi & symptomatum. & erit crisis perfecta quantum ad materiam peccantem, non tamen absolute optima, qui erit laboriosissima, Quare cum maXima corporis S uirium iactura. Ideoq; aliquod iudicium est optimum in quo tota materia peccans non e ellitur :& uersa uice in aliquo iudicio tota materia peccans, eXpelletur: nec tamen erat OptI-mum. Si uero tota materia m hac crast non eXpellatur, tunc de hoc in se quentibus uerbis dicemus. Clim igitur tota materia non ad statum usiq; reseruatur,hoc quinq; modis fit,uel natura morbi hoc eXpostulante ut infansminea febre,quam nos decrescentem UOCamus, GraeCI autem παρα-κ Δικἀν. in hac cum decreficere incipit, nam statim ab initio id esse non potest, sed post quatuor, aut ad minus tres horas, statim tota febris subquatuor temporibus est: nam resipectu eius quod putreficere incipit minitio: eius quod putrescit,nondum tamen Concoctum est in augumento. eius quod iam concoquitur eX toto, ac resolui incipit in statu: eius quod uel eX toto, uel in ima ex parte resolutum est in declinatione. Status kitur huius morbi generalisaram reliquum,ut diXbusq; in finem totum eX quatuor constat temporibuS, est antequam febris decrescere incapiar,& ideo symptomatum status idem est cum morbi umore, quamuis poli quartam aut sextam horam a morbi initio adueniat. Alter moduSeu,
373쪽
cum eX circuituum qualitate, ut in tertianis, quotidianis, quartanis, in quibus semper subtrahitur, facta per singulas accessiones crisi, aliquid de materia: & tunc cum leuior eXpellatur, & grauior relinquatur.& in initio non putrescat ea quae in statu putrescit materia, sed alia, erunt sym-tomata status grauiora quam initii uel augumenti, & hoc ferme semper. Accidere tamen potest quod bis in uita mea uidi in tertiana, ut adeo magna pars putrescat in initio, ut quia subtilis ferme tota sit, quod etsi
deterior relinquatur, prae paucitate tamen minus molesta faciat in statu symptomata quam in augumento uel in principio. Sed tamen & hic statum morbi cum statu symptomatum coincidere dicemusmam prima accessio statum continebit, aut prima cum secunda: nam maior materiae pars in illis accessionibus concocta est, atq; ideo tunc morbi status erit,
sed & symptomatum,ut diximus quare S sic coincident.Μanifestum est
autem quod paucae in hoc morbo merito ingruentis erunt accessiones. Nihil uero mirum, maiorem ab initio materiae partem computrescere, cum quandoq; tota,etsi raro,sub una accestione constituatur:merito ob id haesitantibus medicis,an ephemera fuerit,an in tertiana : cum non circuitus,sed symptomata nobis febrium genus declarent, ut Galenus dicebat: sed hoc loco suo uidebitur. Tertium genus morbi, in quo matella decrescit est dum colligitur, ut in laterali morbo, dc pulmonis phlegmone: nam in his ut paulatim concoquitur, quod tota uno in loco circunscripta non aequaliter possit concoqui, ut nec in furno panis, S in hoc a se-brium materia differt, quae ubiq; sparsa ferme simul tota concoquitur sic paulatim digeritur sputis aut aliis modis. In his non semper deteriora
sunt status symptomata, quam reliquorum temporum, nec semper mitiora: sed pro materiae, quae iam ante statum eMellitur,multituda ne mitior est,aut grauior status initio.Et quanquam statum dicamus,cum tota materia residua concoquitur, tempus tamen totum ab initio exsudationis eXpuitionis Me usq; ad tempus Illud quod statum vocamus,quemadmodum III ταρακμαsικα febre eX quatuor constat temporibus. Quod si uellemus statum uitelligere in his non cum totum residuum materiae
concoquitur,sed quando maior pars: tunc etiam status & symptomatum& morbi unus estet. Sed quia statum intelligimus, cum tota materiaphlegmonis quae restabat,concoquitur, illa autem pauca est: fieri potest, ut symptomata motus materiae ab initio sint grauiora symptomatibus
coctionis in statinquandoq; etiam contingit contrarium, nec certa regula
de hoc dari potest. Quod etsi accidat,ut ab initio magis a cibo aegri,quam
in statu prohibeanturinon tam eX saeuitia principii accidit, quam ne materia an motu eX1stente accessio phlegmoni fieret metu. Attamen grauitatem status ostendit hoc, quod minimo errore longe magis quam ab initio
374쪽
HIER. CARDANI CONTRADI C. MEDI c. initio admisso, pereunt: quod tamen non solum evicit status periculo a
constitutiosed uirium etiam imbecillitas. Quartum genus est,ctim materia turgente natura eXpellit uel arS alquid , aut etiam per uenae sectionei nam tunc fieri potest ut status symptomatum fuerit ante purgationem riel uenae sectionem: status tamen morbi erit suo tempore ac post materiae diminutionem: & de hoc etiam regula certa dari nequit: nam quanto materia detracta fiterit maior , Squod res1nquitur eru ea beat nius, eo principii symptomata symptomatibus status erunt detemota. Versa uice , clim prauae qualitatis eXtiterit, uel quod detrahitur mod1-
cum relictae materiae comparatione, tunc symptomatum status cum morbi uigore coincidet. Ultimum est, ut sub hora augument1 natura non perti te materiam eXpellente fiat crisis:& tunc residuum plene concoquatur hora status,& fiet recidiva quae plerunq; sua radice deterior est.& tunc symptomatum status cum statu morbi coincidet. Quandomi iero non erit tanta prauitas status, sicut augumenti, & tunc non coincident, quia maXima pars materiae in crisi eiecta est. His igitur intellectis omnes autoritates concordes sunt. Cum autem dicimus,Coctio praecedit statum,quia crisimbonam: dico,quod praecedit, aut simul seu praecedat, seu simul fiat: ambae tamen, tam crisis, quam coctio Instantis morbi tempore fiunt: sed coctio in prima parte, Scrisis in secunda. Incrisi autem augumenti non praecedit persecta coctio, cum hoc tamen contingit, quod persecta fiat crisis: non iuxta uerum lignificatum crisis, sed iuXta illud significatum uerae ' crassis , quae est cu in tota materia propulsa eX co rore aeger perfecte liberatur, nec morbus amplius reuertitur.&an hoc
significato dixit Galenus tertio de Crisi crisimberi solum mstatu, uel
375쪽
co NTRADICTIO I. Ver an in tres partes diuidatur. R IM v M Veris mitium Hyemi similius est finis auteaestati:quamobrern sic uer diuidemus, quod Hippocrates indiuisum reliquit: prima Aphorismorum Galenus inquit,nec hyemen diuisit. At primo Epidem iorum haec habet quae ab Hermano Cruserio corruptat siint, atq; inversa: Principium ueris secundum sequi noctium est:finis autem,qu, Saestatis initium,Pleiadum ortus. Aestatis autem finis Arcturi ortus antecedens autumnale aequinoctium diebus duodecim. Occasus aute Pleiadum ut autumni sinis, sic hyemis initium. Post pauca autem in hanc sententiam uerba subiicit: Si quatuor tempora in disserentias iuxta illorum magnitudinem disseces. Aestas in duas, Hyems in tres partes diuidetur.Quae anni temporum diuisio eX ipsorum spatio efficitur Est enim inter Vergilias & Arcturum tempus mens iniquatuor. Plurium etiam quam quatuor quod inter Vergiliarum occasum & aequinoctium uernum interest. Veris autem tempus nec duos integros menses habet, quo fit ut iure indiuisum relinquatur. Hinc etiam Autumni erat tempus,Veris maius quod in duos menses eXtenditur:hoc tame ab cstatis ac hyemis tempore magnitudine longe superatur.Et ante etiam: Hippocratis nome praeferens liber de septimanis annum habet in septem diuisum paxiesraestate quidem in duas,hyeme in tres partitisatere aute ac autumno manetibus indivisis.Sic c directo pugnat haec cum priore in Aphorismis sententia:cum ibi,ut diXi, diviso uere hyeme relinquat
indiuisiam: h1c diuisa hyeme uer relinquatur integrum. Sed facile hoc dissoluitur impedimentu: in Epidemiis tempora diuidit penes longitudine
spatii stellarumq; nobiliu exortus occasuriae, tum etiam naturae temporum in eade qualitate disserentia eXcellentem: nam aestatis secunda pars quam eXortus Caniculae inchoat, siccissima est,etsi tota aestas sicca sit: &pars prima hyemis quam semente uocant,& ultima quam Φυταλίαν longe minus frigidae sunt media parte,quae solstitio hyemali usq; adfauonii a a flatum
376쪽
et 7 o HIER. CARDANI CONTRADI c. MEDI c. si itum extenditur,cuius non meminit Galenus. Sed in Aphorismis cum uictimi penes tempora instituat calida,frigida ue,par fuit ut uer quod prima parte frigidum hyemi erat affine, & reliqua postrema scilicet, caliduatos Hlati contiguum diuideretur. Atque ex hoc licet contrariis uicibus
pariter autumnum diuisum etiam in duas partes intelligeremus. Hyemsio itur cum e stet tota frigida.& aestas tota calida , nulla ibi diuisione indiguerunt. Tametsi de his al1is locis, tum in libris astronomicis qui aediti
sunt plura diXerimus:septem tamen tempora 1UNta medicorum sentctia nostro Iruo sic distinguemus uariantibus syderum occasu atque ortu non
sol si sed etiam solstitiis atq; aequinoctiis.Veris initiu igitur die X. Martii, finis & initiu A estatis v ii 1. Maii.Initium oporae secundae partis aestatis XVO I.Iulii. Aestatis finis & ADtumni initium XX vo I. Augusti
quamuis Aristurus pluuiosus X V II. Septembris e Xoriatur. Autumni finis S Hyemis initium N N V I 1.Octobris,cum Vergiliae crepusculo oriKtur,nam illarum occasus matutinus fit die V I I.Nouembris. Inde. X III.
Decembris secunda pars Hyemis inchoat, cuius finis atq; Φυταλιας in tium quinta dies est Februarii cum Canicula uesperi exoritur. Clarum enim bydus aquilae XXII. Ianuarii uesperi occidit, multo ante Fauonii flatum nostra aetate.Et haec ex Francisco Syrigato. CONTRADICTIO II.
Virtute debili existente, humoribus prauis,an parum de cibo dandum. reliqua. ET quibus semel aut bis cibus dandus in die sit considerandum, prima
A phorismonim,dc in commento: Si uires laborantis debiles fuerint 3c ea quae in corpore est dispositio sit eX humorum corruptione uel dest: ctu parum ac tapius de cibo dandum erit. Si autem cum uirium debilitate neq; desectus fuerit,nec corruptio,sed humores moderati, aut etiam abundantes his raro,& pauca. Si autem clam humoriam defectu , CorrU-ptione te uires ualidae fuerint,saepe ac multum de cibo dandum est. At si uires ualidae fuerint cum humorum abundantia,raro pauca offeremus.&haec de uiribus ac humoribus dicta sint.Inferius autem,cum a temporibus anni simit indicationem,inquit: Ηyeme multa & raro danda sunt:multa ob virium robur,raro autem, quoniam minima fit in corpore resolutio.
Sed h c duo sunt difficillima:Primum quidem,quod iam dixera Virtute ualida existente, Sc humoribus plurimis,quales sunt in hyeme,ut coll1yph' isitur prima Aphorismorum,parum & raro de cibo dandum est Non igi- par.1.apho.18. tur multum ac raro. Secundum, quod in Aphorismo Aestate & au tumno dicit,Quod uere facile ferunt cibum,& melius quam autumno:&; - tamen
377쪽
LIBRI II. TRAc T. V. 3 II tamen in praesenti aphorismo dici Paucis, & eX longo interuallo nutrie
mus. Succedunt ptaeter has difficultates duae dubitationes: prima, quia uult quod uirtute existente debili dc humoribus abundatibus: item uir tute ualida existente, multisq; humoribus, Parum & raro de cibo da dum sit atq; idem debilis uirtus& ualida indicabunt. Altera,quo modo uirtus ualida esse possit cum humorum paucitate. Est etiam alla dubitatio, i , squia Hyeme plurimum de cibo dandum est,iuXta aphorisinum, Ventres hyeme & uere natura calidasisimi,& somni longisisti In his igitur tempo prima quartir bus oblationes multae dandae sunt. Avicenna uero de aestate inquit,pro- *-ςRp; Z pter caloris resolutionem indiget additione cibi, & separ tione. Sed sor- i eotithae. i. fan,imo certe,idem est cum eo quod dicit GalenuS, Parum dc tape: atta- con. 17.men ut adeo saepe sit, quod tota summa maior sit mediocritate atque eo
modo indigebit pluri cibo quam inuere,sed in pluribus uicibus exhibito.
Diximus alias de cibo ratione humorum corruptorum e Xhibendo Nam tres sunt indicationes, Virtus, Quantitas, dc Qualitas humorum. Η c qualitate praua non per se, sed ut de qualitate indicat,cosiderat: nam prauos humores quod corpus eX his no nutriatur,tanqua no eXistetes, habet. Duas igitur hic nam tertia eo in aphorismo edocebat no pura corpora quato plus nutries tato magis laedes cosiderat indicationes: Virtute;&humor si quatitate. Sut etia duo scopi,Necestitas,ac Tolerata a. Itaq; ut sin
gula singillatim dissetua ad prima diXeriit quida,qubd si indiget, multu
dandu est,sed raro:si no indagent paria. Sed quomodo uirtute eNi stete ualida in morbo possunt cibo plurimo indigereξDico,qubd si calor sit ualidus,tuc raro Sc multu dandu erit: si imbecillis,paru dc raro. Quomodo au tem uirtute ualida existete,calor naturalis possit este imbecillis tum rur stis,calore cum ualido uirtus imbecillis, suo loco declarabitur. Ad secu dam cotradictione dixit Galenus, in eo aphorismo Aestate dc Autumno, Hippocrate loqui de aegris:multu tamen possumus dare in aut uno,si uirtus ualida fuerit. At uero saepiuS in autuno utroq; modo,seu aeger, seu fanus extiteritato multii aute nisi sanus S cu uiribus ualidis. In uere autenutriemus parti,& eX longis interuallis,necesiitate inluctes: at si tollera tia, multu possumus nutrire,quonia uirtus feret. Ad prima uero dubita tione si quis dilige ter mente adhibeat Galena uerbis, ille in cometo respo- aphor. t udet. Na duplex est discrime uictus. Validarii uirili cu humoria multitu LPMdine,& Imbecilliti cum humoria multitudine.Primia,quia in ualidis uir1bus indicat de crbi paucitate, sed no necessario expostula perfert enim Sc multitudine: imbecilles indicat ratione multitudinis humoria: sed no bene serut nec copia,nec inedia.Secundu discrime est, quod in ualidis uiribus,cum morbus adest,longe tenuiore uictu quamuis Zc in imbecillibus tenui opus sit) utendu est. Quonam pacto autem uirtus ualida esse possit
378쪽
3 et HIER. CARDANI cONTRADI C. MEDI c. cum humorum paucitate, Galenus mihi declarasse uisus est pulchre duo-
cap. . in prin. decimo Artis curatius cum dixit,Virtus in solidorii S spirituit temperie costat. Quare no est: necesse adesse multitudine humorti ad hoc ut ualida sit uirtus. At dices,nono Artis curativae, inquit Galenus, quod cum cre- 'r' mento sanguinis usq; ad certa meta crescit S uirtus: licet ibi doceamur, quod postmodum adeo sanguis possit crescere ut ObstrUat, nec tunc uires crescat,Vnde liquido patet inebri diuisionis illius claritas, cum uirtutem
debile cum humorti multitudine posse esse contendit. At uero de uirtute ualida,& finguinis paucitate,maior mehercle relinquitur dubitatio. Vertim dicemus, quamuis nec cum eXtrema sanguinis paucitate mediocres, nec cum paucitate etia ualidae uires esse possint:cum pauco tame sanguine mediocres uires esse queunt: S hoc sollim Galeni autoritas eXpostulat. Reliquum est tande ut doceamus,quona pacto, cum hyems multu de cibo requirat,dicat Galenus raro dandia. Sed hoc clarum : cum enim plurimus,ideo raro.concoqui enim breui tempore multus cibus nequit. At i. regim. acu. etia dictu illud:Ventres hyeme, ad sanos refertur aegri uero rarius & mi- torum, - - nore cibo alendi sunt.Hinc dissoluitur difficultas de duobus aegris.
ONTRADICTIO III. qua hordei an in morbis conueniat. INoleuit tantus aquae hordei usus, ut uiX medicus dici nostro tempore
debeat qui illa non utatur. Meminit sanc eius Hippocrates tertio Retrae. cap 43. o iminiS acutorum hiS uerbis: De reliquis potibus,cuiusmodi es hordea
ceus,& qui ab herbis uiridibus,neq; possumus dicere pii sanam intellexisse,uel illius succum,aut ptisanam colatam:quandoquide hic haec subiiciat narrationi de potu aquae simplicis dc uini aquosi, saui, inodori: S etiam quia hoc dicturum se pollicetur ubi de morbi singulari curatione aget, &ubi etiam composita tractabit medicamenta. At de ptisana dc illius succo diffuse iam tractauerat:quare hic simplicem potum intelligit ex aquatiae eap. i. hordeoque confectum. Meminit S in quarto libro eiusdem , his uerbis:
Quod si supra modum siticulosi sint, bibant aquam hordei. Quo in loco
contradictionis ansa habetur,cum Galenus dicat, melius fecistet si e o suisset an per aquam hordei Zythum quo nunc homineS passim utuntur intelligat:an oporteat in ea conficienda solum hordeum madefacere, uel quouis alio modo eam parare. EX quo liquido patet, Galenum hordei aquam nostri temporis ignoraste, A rabumq; seruic inuentum esse. Quod , ab auic insalubris sit & nunc ostendam.Vnde non satis queo demirari Ma ti , ΟΤ' ' nardum,qui quasi consulto,sed no cosulto per deos,imo potius crassa minerua,atq; peruerso iudicio tota corrupit medicana:a laudatissimae enim ptisane usu,quo nihil uel laudabilius eXcogitare uel etia nuceXperinacto
379쪽
LIBRI II. TRAc T. VI. 373 salubrius potest nos deterret. Ad infaustum aute hoc potus genus quod
Hippocrates Vino,OXimelle,nec non Mulsa,aquaq, comemoratis preteriit:quod Galenus prorsus ignoraui uod,ut ostenda, Do minimi est: detrimentio hortatur. Non ne hoc profecto est omnia medicinae praecepta confundere ξctim praesertim in omnibus ferme, quae ad humanam salutem spectant, talem se gerat. Ergo fertile solum ut medicamenta salutifera affert, sic & uenena: sterile uenenis caret, sed nec boni quicquam producit. Aetas nostra magna & praeclara ingenia tulit , a barbarie bonas literas uindicauit,artes in immensum au Nit: sed tamen quosda etia aedidit uiros,qui fucata doctrina S uerborsi lenocinio,cuncta comruperetit. Dum enim ambitioni nimis studet,ut pulcrite magis, quam Uere dicant consulunt.Neq; ullum est genus hominum difficilius,quam h rum qui summam gratiam in sermonis elegantia statuunt. Sine iactura hominum tamen in aliis disciplinis errare licet, quamuis hoc turpissimum sit, atq; c directo contrarium his, qui ob inuentiones artium laudem ac praemia ab antiquitate promeruere. At in arte medica,omnis falsa doctrina multorum millium hominum in latium morte,preter ipsius artis Iacturam, pensatur. Nemo me inuidia, quod mortuus sit: aut odio,
quod illum nunquam nouerimilia humani generis salutis gratia haec d1cere sibi persuadeat. Graviter in illum sum stomachatus,grauiter etiam inuino no alicuius simultatis causa, non gloriae suae,clim dispar longe sit certamen e sed, ut diXi,ne gratia quam sibi dicendi cura coamparati ix mortalium generi plurimu noceat. Neq; est quod qujsquam patriam sorsitan illius odisse suspicetur,cum plus longe utilitatis Leonicenus, & nisi uererer adulationis, mihi tamen incogniti, suspicionem dicere, Bras auolus, quam Manardus hominibus detrimenti attulerint.Sed sit hoc longe maius beneficium, atq;, ut ita dicam, decuplo, praestat tamen ει medicorum
uulgus S aegros ipsos ac nOXa carere. Sed iam ad rem reuertor,a qua me humanae salutis amor dimouerat. nec quisquam putet qui non ueritatis studio scribat: atq; hominibus falutaria,seu uiuat, seu etiam mortuus sit bellum mecum internicinum non habere. Sic enim Hippocrates,sic G
lenus , caeteriq; qui ueritatis dilectione flagrarunt, illiusq; dulcedine inebriati sunt. Qiuod si par illis eruditione esse nequeam Huid quaeso prohibet non quantum illos amare ueritatem P Ostendunt libri nostri de Consolatione ueritatis amore me plusquam illos Periclitatum. hoc certius est argumentum amoris allius Huam praemii magnitudo. Itaq; admirantur
quidam , quod Andream Vest alium, mihi hominem e facie ignotum, alie naeq; gentis. ut etiam quod illi obiiciunt addam chirurgum, laudauerim,atq; suspiciam:eaq; etiam de causa adeo quidam ueritatem od Tunt, me accusant. Ego quidem non Italus potius quam Barbarus sum, a a 3 non
380쪽
3 HIER. CAR DANI cONTRADI C. MEDIC. non Mediolanensis potius quam Μemphiticus, proborum mihi patria
una est atq; mundi ipsius ciuis. Vest alium non amo, uirtutem illius suspicio, diligentiam admiror, utilitatem amplector, deniq; fortitudinem suspicio,qubd primus omnium pro ueritate Galenum iam uetustate gloriosa ira, ac morte inuidia carentem , multitudineq; operum illustrem, aggredi hac aetate, quae adeo livori est obnoxia, ausus sit. Itaq; ut ille Diis gratiam habere debet, quod satis feliciter negotium processerat: ita nos illi decet quod sortiter aggressus sit. Ergo,ut ad propositum reuertar, iam de duobus dicendum est: constat enim hordei aquam neq; Hippocrati in usu,nec Galeno cognitam fuisse. Cur igitur in quarto Regiminis acutorum dat ξ constat ut in tertio libro iuxta finem dicebat Galenus, eum non esse Hippocratis genuinum. Quid igitur nostra refert,si cantharides , aut aeris aeruginem subdititio Hippocratis nomine alius quispiam administret 3 Sed in tertio potus illos nobis insinuauit non esse communes. ut quatuor iam dictos Vinum, Aquam, Mulsam, OXimel, qui
non sollim acutis omnibus, sed etiam diuturnis conueniunt: non tamen sic, ut unus illorum omnibus, sed omnes quidem omnibus. Alterum,
quod mirum est, Galenum dixisse Hippocratem non scripsisse libros de
Acutorum morborum curatione, nec horum potuum compositionem tradidisse, nec medicamentorum compositorum conficiendorum mo-
iuxta finem. dum:cum sanc constet, omnia haec in libris de Morbis ab luisse Vnde in tertio illorum, ubi de frigefacientibus potibus in ardenti febre agit, aquam hordei sic desicribit:Ηordeum Achilleum & magnum ac plenum heminae mensura siccato, & acutis spicis ablatis, ubi probe laueris, aquae congio affuso,coquito ad dimidias,frigefacito, ac ad bibendum dato. Stibiicit & post pauca aliud conficiendi genus, his uerbis: Hordei torrefacti probe toti chaenicem dimidiam in aquaecongio bis aut ter feruere sinito, de frigidam hanc exhibeto. Meminit in iitroq; ablutionis ac eXficcationis: quae duo si modo hunc librum pro Hippocratis genuino, aduersus Galeni sententiam quis recipiat, in aqua hordei conficienda adiicere decet. Constat enim non potuisse Galenum hunc librum si fuisset Hippocratis cum adeo diligens in illius uoluminibus eXquirendis eXtiterit, ut in primo de medicatrina apparet) latere. Necesse est igitu r quandoqui- φ liber hic antiquioris cuiusdam est, nec obscuri uiri, Galenum illum Hippocratis esse non existimasse. Dictum est autem de hoc diffuse in Galeni uisa: testatusq; sum, me nihil unquam solere repetere. Sufficiat sollini ostendisse quod ab Hippocratis maiestate plurimum deficiat: nam de stylo luce clarius est. Primum in quarti libri initio sontem sano uinis cor facit, dc splenem aquae, quae ab illius placitis abhorrent, falsam sunt: nam splen atri humoris, iecur sanguinis est initium. etsi de corde il-
