Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

LIBRI II. TR Acr. VI. 39s

aut subacidus maxime iuxta naturae cursum delectant. Indicio est, quod talia maxime pueris placent. Visus uarietate, Sc uirenti colore,ac coeruleo oblectatur: Vnde prata florentia si caeruleos flores multos, intermixtis albis, rubris q;,ac alioru coloria non paucis habeant, omnem uisus iucunditate implent. Auditus aute fusiurro aquae,& leni uoce delectaturiunde etia nutrices infantes cantu leni mulcet. Delectatur & harmonia postquaad ultior fuerit. Medius inter omnes sensus olfactus est,nam subtilior ac tenuior tactu & gustu, crassior ac magis haerens materiae auditu & uisu:

diuinum aute quid obtinet,unde etia antiqui diis sacrificabant odoribus, thymiamata appellabat,quae in altaribus incendi solebant.Fragrabat haec incredibili suavitate,atq; ideo spiritus haec reparant, mirumq; in modum

restaurant:unde autor libri de Viribus cordis,odorata collaudat:tum etia trac. r.cap. s.

Avicenna plurimum ad reparationem uirium ac animali spiritu ΡrO- . i. . desse putat. Et nos nulla in re, fitemur enim quam in odorati maiorςm doe.1.ew.is, uoluptatem sentimus. usq; eo ut trahat quasi eXtra sensum: quia odora- et prima quactus uis,omnibus aliis sensibus in nobis perfectior est. Videtur autem parta xi cap. ticeps tactus Sc gustus,dum per uapores sentit odores:at cum sine illis eorum sensuum qui per selas species percipiunt sensibilia,ut auditus,ac magis etiam illo uisus:ut quasi dupleκ sit hic sensus, qui generaliter in hominibus est: debilissimus, iuXta Aristotelis sententiam secundo de Ani- ticap. 9,.ma. Quamobrem ubi iaceat opportunum nunc arbitror quaerere: neque enim Galenus sibiipsi,nedum aliis consentire uidetur. Scribit nanq; octa- p si in*iae.

tio de Usu in hanc ferme sententiam de illo loquens: Solum eX omnibus

sensbrium hoc intra cranion positum est in ipsis cerebri uentriculis anterioribus,qui etia uaporosum quid cotinent. Adducitur autem ratio sub tilis ab illo haec occlusis naribus uel operimento etiam illo ut in cor1Zis, aer transit, non tamen odorem sentit, igitur primum hoc sensorium est in cerebro. opus etia erat odoribus ad spiritu si animaliti & cerebri cofirmatatione.EX quo patet quod iam diXi, cerebro ex odoribus mira tum uolu-Ptate,tum utilitate accedere.Videtur igitur sentire quod Sc Philosophus ipse dicebat si sido de Anima ,scilicet,quod homo no odorat,nisi dum spiritu ad se attrahit. Eande igitur opinione tenuit Galenus primo de Symplomatii causis,stilicet quod in uetriculis fiat cerebri:quam etiam illi tribuit Andreas Vestalius,ut suo loco uidebitur.Sed in quarto de Simplici- eap.11.bus medicamelis dixit, odoratu fieri in cerebro per nares delato uapore, locum tamen no eXplicauit. In libello aute de Odoratus instrumeto fer- P0ix me idec6cludit,sed quomodo,id ostendam us.primu inquit no potest esse hos nasi,cum ossa sint sensus eXpertia.Sed nec tunica interior, tribuS eX rationibus,quaru prima est, in omni sensorio est substantia, ipsa quodamodo simalis ei quod recipitur,ut crystalinvshumor luci,auditus tympanum d d z sono:

402쪽

sono: igitur cum uapor recipiatur in odore,decuit tunicam esse mollem,

atq; humidam. at ipsa est praedura & ei similis quae ossi capitis proxima

intus haeret. Altera ratio est, quod natura in omnibus sensoriis maximos pro sensorii magnitudine neruos impertiit: ut in auditus instrumento &oculis:sed tunica interior nasi,minimos ac eXiles suscipit neruos, tum pro su i magnitudine adhuc magis,quare illa, non potest esse odoratus instrumentum.Tertia ratio est quod nisi spiritum trahamus repletis quantun-cunq; Odore naribus, non olfacimus: ig1tur sensorium olfactus in tunica nasi interiore esse non potest. Quartam ex libro de Usu partium sumeret:cet. quod obstructa uia quae est inter nares Sc cerebrum, homo odores non sentit, ut in cori Eis apparet: igitur in tunica illa uis sensus odoris esse non potest. Quod si diceres, non transmitti uirtutem, hoc non satisfacit, quandoquidem uirtus illa per neruum deferatur, qui impeditus minime est. Post Galenus ostendit neq; in palato, nec multa oras aut faucium parte odoratus sensum uigere, quandoquidem occlusis naribus dirigenter,ore autem aperto nihil omnino odoris sentiamus. Sed neq; in membrana quae ossa illa cauernos a subcingit,at potius in cerebri substantia:primum, quod in ualida attractione acutarum rerum per nares aliquid usq; ad ipsum cerebrum, quod etiam laedat, pertingit: igitur S uapores usq;

ad cerebru ascendunt.Secundo,quod supercalefacitu a sole cerebria,eX rosarum odore iuuatur. Tertium,quod in grauedinibus conicio spiritu cerebrii incalescit,emita refrigeratur: igitur respiratio ad substantia ipsam cerebri usq; peruenit,quare & odor ipse: ergo & in cerebro odoratus sunctio perficitur: ubi enim species sensibilis finitur, ibi sensorium suum est. Neq; uero,inquit,quod arbitratur Aristoteles operculsi aliquod est,quod

huic sensorio superpositu modo claudatur,modb reseretur: sed perpetuo, ut reliqui sensus,qui in abdito sunt apertum manet sensorium,quod longissima oratione ostendere nititur.Vbi aute fiat in cerebro no ostedit defic1ete fine libelli. quavis uideatur uelle em his quae dicat, quod in cerebri potius uetriculis. Operimentia agitur allud adesse testatur octauo de Usu partisi dum de olfactus instrumeto loquituripatere tame semper, no auic modo occludi,modo reserari putat. Sed & Philosophus in qnto de Generatione animaliti, & si obscure uidetur sentire quod an cerebro sita sit uis

''' pcipiedi odores. Clarius inqua loge in libello de Sensu ac sensili,du diXit,

cap. 3. 3d L. in odoratus instrumentu in cerebro situ est uideturq; hactenus Aristoteles ς Galeno cocors. et & Galenus eXistimauit de operimeti clausione solii ab illo dissides.Neq; enim si claudi operimetsi odoratus iuκta Aristotelis sentetia potui in naribus ubi neq; operimetu erat,neq; claudodi modus,odo π us' id ratus sensoriu esse,iuκta illius sentetia credi debet.Sed tame Philosophus y '' in secudo de Partibus animaliti,ingi:Sesorisi uero olfacaeda nO longe euariat in citeris quadrupedibus uiuiparis.Quibus enim maxilis oblong an

403쪽

LIBRI II. T R A C T. V I. 3 9 7

acutum e Xeunt, his nares in rictu appellato continentur. Et rursus infra: Cumq; meatus olfaciendi habeant,deauibus enim loquitur,nares habere non possimi. Hanc illi aduersante Galeno opinionem audacter tribuit 2p ' Averrocs,in Paraphrasi secudi libri de Partibus animalium,& in secudo Collectaneoru ,ubi tres pro hoc adducit rationes. Par est aute in re ualde dubia tantum audire Philosophu.Inquit igitur, Si alibi uigeat hic sensus,

aere attracto, per palatum occlusis autem naribus homo olfaceret: quod experimento falsum est,& falsum a Galeno cocludituri igitur non potest in cerebro uel eius parte esse uis sentiendi odores. Nam occlusis naribus aer ad cerebrum, per foramen in palato quod iusta uitulam situm est ascendit: steria uentibus enim nobis,cibus adeo lata uia est ab ore in nares per palatum quem comedimus eiicitur e naribus aer dc uapores in cerebrum ascendunt, etiam ex palato ascendent, saltem uia narium , si nulla esset alia uia, Sc sic odor sentiretur. Nam clauduntur nares selum manibus in eXtrema sui parte. Item uia qua descendit pituita ex cerebri uentriculis in infundibulum: inde, in glandem pituitae quae basi ossis cerebri superposita est, atq; inde in palatum, aer potest subingredi proculdubio,

cum longe pituita tenuior sit: igitur fieret sensus odoris clausis naribus. Secunda ratio, ut Averroes inquit est AuenEoar:Nisi odoratus instrumentum in naribus esset, homines dum comedunt, Sc dum concoquunt cibum, sentirent odorem illius, quod tamen falsum est. Patet autem sic futurum:quoniam,ut declarauimus,acr& uapores per palatum ascendere possunt ad cerebrum. Tertia ratio est contra Avicennam, ut uidebitur, Carentia animalia carunculis mammilaribus odoratu carerent,

quod tamen aperte falsum est. Ideo diXit in prImo Collectaneorum, ea=.'.anio odoratus instrumentum est in neruis quinti paris, qui exeunt eX ra- medium. mine uocato orbus, seu Orobus,& pars illorum ad aures etiam, pars ad mandibulas tendit. Et in tertio Collectaneorum declarauat,quod etiam cap. 36. animalia eriangula, Sc quae respiratione carent, odoratum habent. Sed differt ab odoratu hominum dc respirantium animalium. quia in hom1- ne Sc his animalibus, non fit sensus odoris nasi cum attractione aeris: sed in non respirantibus clarum est, quod si odorant, Odorant sine aeris ullius attractione. Docet autem nos abi, quod postmodum declarabimus , dc cur ita sit, scilicet, quod odoratus uis in homine est imperfectis sima. Gustus autem persecta, sed tactus persectissima omnium animalium quod etiam sumptum est ab Aristotele in secundo de Anima.Aui- ca.8. post me.

cenna uerb quinto de Anima,& Quinta Tertii,tenet tertiam opinionem ς/P δ quod odoratus instrumentum in carunculis mamillaribus situm sit. Sunt autem duae partes cerebri prominentes altera a deXtra, altera a sinistraparum supra neruos ulsorios maSnos, rubeae,rotundae,durioreS quam ce-

404쪽

figura ue

rebri substantia, paulo maiores cicere, in anteriore cerebri parte, persimiles ualde papillis mulierum , quas dum sugunt infantes lac in ore continent:a quibus etiam propter similitudinem nomen sumpserunt. Ves- salius libro primo haec habet,suae Anatomiae: Octauum id os censebitur, quod sedes constituit, quibus duo non absimiles neruis cerebri processus incumbunt:quos fere olfactus instrumenta nominamuS. Os autem octauum illius senserit sedem seu fundamentum, non dico sensorium, proculdubio ficit. Nam S perforatum est, & processibus substernitur, &quaecunq; habet huic officio necessaria. In capite autem eiusdem libri

duodecimo enarrat Quartam opinionem uolentium odoratum consistere in cauitate, quae est inter duo ossa squamosa frontis, in qua aer continetur. & si fractura os sis eo loco contingat, adeo ualida eX eo loco exunsatio fit, ut candelam accensam eXtinguat. ut igitur in aure ab aere sub

tympano contento sonus ipse eXcipitur, fitq; auditio: sic in hac cauitate uapor, fitq; odoratio: iuXta illorum sententiam . molliusculum autem corpus ibi membranaq; obductum affirmat esse, quasi hoc sit ipsum sensorium. Rursus libro quarto inquit, Neq; enim olfactus organa nerui appellantur , quod dictam nuper Caluariae amplitudinem non eXcedant. Quasi iuxta suam sententiam potius in illis processibus olfactus ipse constituatur. Demum in eodem libro, sed posterius cum quintam illorum recitasset imaginationem,potius quam Opinionem, dicentium, Olfactus organum esse alios duos uentriculos cerebri sub prioribus atq; no- tisisimis existens, ipsae quaenam sint illius sensus instrumenta declarat. supponensquὁd ex dissectione habetur uentriculi superiorem S anteriorem partem uocari a , posteriore autem atq; superiorem b, posteriorem autem inferioremq; ac se anterius reflectentem, coangustantemq; C, demum anteriorem inferioremq; ac arctissimam ubiq; eXtra cerebrum prominet, licet Cranel os non exeat,d, partem hanc, d,c, instrumentiam olfactus esse affirmat. Hi sunt processus quos etiam antea esse instrumenta huius sensus praedixerat. Nec tamen vult processus hos cauos esse, sed ductu colore formaq; haud neruis absimiles,qui a tenui membrana spoliati, in octalii ossis saepius memorati cauernas se condunt, duriore membrana tamen illos circumambiente.Et qua uis hic parum obscurius, an hi ide sintcu uocatis carticulis mamillaribus, declarasse uideatur:eos tamenon illos esse in septimo libro edocet: nam tubera illa mammiliaria cc, literis inscripsit, instrumenta autem olfactus it. multoq; anterius exporriguntiarmam miliaria tubera ipsis processibus olfactus: suntq; maiora,& rubicundiora,& sublimiora. At processus ipsi olfactus instrumenti es eadem sede ad unguem enascuntur eX qua etiam uisorii nerui. Quo sit, ut iam

facile sit hos inuenire processus:tamen magis quod ut ille reseri,in oti ibus

405쪽

LIBRI II. TRAc T. VI. 399 ac canibus longe magis quam in homine sint manifesti ob illorum magnitudinem. Reliquum igitur est,ut primo ostendam quare olfactus instrumentum in nobis debilius sit aliis sensibus. Inde eX sex,quas recitaui, opinionibus quinta reiecta, quaenam possint inuicem concordari. Post haec edocebimus argumenta illa quae adducuntur non demonstrare. Vltimo quaenam sit omnium uerisi lior opinio. Igitur sensus animalibus. caeteris aliter quam homini dati sint. Sensus enim belluis salutis gratia dati sunt secundum Aristotelis sententiam,tertio de Anima sed in homi nibus Sc propter salutem, ut animal est, Sc propter scientiam, ut rationis particeps. Secundo enim de Anima, uolens ostendere quod sensiis tactus x-ς omnes disserentias tangibilium agnoscit: dicit, Aliter intellectus non pollet eas congnoscere quae sensu laterent. Manifestum est igitur, ob intellectus operationem & scientiam, tum etiam ob salutem hominibus datos esse sensus.Duobus autem modis cum sensus sensu eiusdem generis

perfectior dicatur,quinto de Generatione animalium : aut quonia OmneS cap. i.in fine.

rerum disserentias comprehendat, aut quod eX maiore distantia ac exquisitius. multitudo differentiarum clim ad scientiam non ad salutem pertineat, necesie est hominem persectiores, quoad comprehensionem differentiarum sensilium,sensus caeteris habere animalibus: atq; etiam sic odoratum : propterea dicebat Averroes, quod & in libro de Animi immortalitate recitauimus,caetera animalia de sensilibus ferme cortices solupercipere,cu homo medulla attingat. Sed dices,Canes odoratu homines, tum dominii praecipue agnoscunt: atq; sic differentias quasdam odorum quas homo non agnoscit. Nemo enim est qui hominem ev odore possit agnoscere. Respondem his Odorem hominis tenuem esse, sed tamen sub speciebus odorum hominibus cognitori si proculdubio contineri. adeo tamen esse leuem,ut ab homine perceptus,cum sensum parum afficiat,memoriam non pariat. In Cane autem,in quo non parum odoratum assicit, memoriam parilaum magis,quod canis memoria non adeo tot rebus implicita est ut hominis. In sent1endi autem praestantia,cum oculorum sensus Sc ad salutem non parum conserret,& plurium rerum nobis ostenderet disserentias, ut primo h betur prima: Philosophiae, fatis ualidum S in Prooemio. acutum illum in hominibus e ste decuit. Sed tamen potius falutis causa, quam scientiae: cum scientia possiit eX propinquis sensilibus atq; admotis sensui percipi. A t ob salutem oportebat ut posset Ec feras,& serpentes,&hostem procul prospicere. Quamobrem mediocriter acutum, aut etiam plusquam mediocriter hunc sensum obtinuit homo. non tamen ad salutem neque multo minus ad rerum scientiam necessariu ruerat ii Ium esse

perfectissimum: tum magis, quod prospiciens a longe multis modis ac longe facilius se tueri poterat,quam caetera animalia si quid ei inimicum uidere

406쪽

oo HIER. CARDANI CONTRADI C. ME DIGuidere contigisset. Atq; eadem est ratio de auditus sensorio,quae de uisu: cum si & auditus disciplinae sensus: non enim necessarium erat discipli

nae causa ut esset acutissimus,cum propius ad audiendum accedere posset. Reliquum est igitur, ut de tribus aliis sensibus agamus, & primum de tactu , quem proclii dubio oportuit esse perfectissimum utroq; modo. in pluribus quidem eorum quae tanguntur disserentiis cognoscendis obscientiam:in minima sensilia percipiendo, ob carnis & cutis summa mollitiem. S1 enim talis non esset, utiq; totus semper esset ulceribus scatens: a minimis enim laederetur,nec tamen ea perciperet: quo fit, ut qui stupore per totum corpus detinentur infelicem agunt uitam, nihil audentestano ere. Caetera autem animalia cutem habent duriorem , S praeterea pilos, aut plumam , aut squamas. Oritur autem haec sensus perfectio ex illius aequalitate non solum,sed etiam cutis mollitiae : quo fit,ut cum gustus esset quidam tactus, ut etiam hune ualde perfectum sensum homo obtinereisum etiam quia ad salutem ei erat necessarius, ubi ratione,non adeo periculo prospicere poterat. Vbi enim rem in os intruseris, nisi saporem percipias,nec sensibus aliis te iuuare potes, nec rationi tempus datur,ut de illo decernere possis:quamobrem gustum perfectum etiam homo habuit. At in odoratu cum caetera animalia duos habexent sensus pro cibo, alterum clim iam maderent, scilicet gustum, alterum ante, odoratum scilicet, nec liceret eis ratione uti, propterea perfectissimum pleraq; adeo ut etiam musicae & formicae sensium odoratus acceperunt:neq; enim ferme alio modo absentem cibum quaerere licebat, quam ipso odoratus sensu. Homini cum multis modis hoc liceret, iam etiam inuentum aut reiicere aut sumere eX multis coniecturis, propterea sensus odoratus obtusior illi fuit. Vis autem hoc uidere ex priuationabus ξ Si quis uisum amittat omnibus periculis obnoxius, adeo ut ab inimicis non nisi al1o rum ope, uel contemptu tutus sit: & si etiam oculis parum uideat non leuem iacturam subit.Idem de auditu,de gustu,res corruptas deglutiunt: de tactu rarum est, sed totum periculo plenumat odoratu plures carent, qui nullum sibi detrimentum accidisὰ putant: clim quosdam uiderim,

qui etiam optarent: ne malos sentirent odores. Igitur natura ne homini acutiorem odoratum daret, cum in aliquo necessarium esset humanam naturam minus acute sentixe, diligenter admodum prospeX1t.accedebat, quod alii sensus, qui sine contactu fiunt et vel, ut clarius d1cam, qui non optatis facile occurrunt, ut uisus ac auditus nihil habent quod alliciat uehementer corpus: at odoratus cum prauum Odorem percipit multum hominem contrastat. Melius igitur fuit obtusionem esse, nam in cur his

quae uitare non facile licet, ubi voluptas ct tristitia maiores evadunt iacturam tristitiae &prauae occasionis, uoluptas ipsa nequaquam pensam

407쪽

- cI LIBRI II. TRAc T. VI. potest.Neque enim uulneris iacturam unguentum pari uelocitate tollit,

qua accepta est: neq; calamitas eX cadaueris foetore, ullo mosco uel ambare leniri potest. Sed iam his relictis ad ipsas de olfactu opiniones accedamus,in quibus fas est eX quinq; Aristotelem omnibus accommodare. Nam cum diNit,esse in cerebro, seu in cerebro ipso, seu mamillaribus tuberculis seu in processibus sit, illis omnibus fatisfactii est. Quod si obiicias, quinto de Animaliu generatione eum diXisse,quod omnes sensus in com eap.Lin prin. de sundamentum habent.Respondeo ibi de primo sensorio,non de instrumento loqui. Clim autem diXit,nares instrumentum esse, intellexit eκ communi loquendi modo.Qujnimo ibi potius colligitur oppositum, ubi uidebatur nares sensorium olfactus dixisse.Nam de elephantis pro muscide loquens inquit,duas habere functiones, respirandi,& capiendi:at si sensum odoratus in naribus statuerat, palam est tres oportuisse promuscidistinctiones tribuere: capiendi,respirandi,& olfaciendi. Potest & Averrois accommodari sententiae:nam cum diXit in cerebro esse olfactus sensoriti, ibi distinxerat sensus in eos qui in corde fundantur, ut tactum, quem in corde constanter esse affirmat,& gustum:& in eos qui in cerebro, ut odoratum. uisum.Si tamen uera fateri uelimus, Galenus melius interpretatur Aristotelem quam Averroes in hac parte. Nam modus loquedi in capa.in fine. libro de Sensu & sensili,ostendit oculum uidere, cerebrum uero per oculum : cerebrum autem per seipsum Odorare potius,quam per aliud,atque ea de causa si quis tamen uelit Averroem tueri,tuebitur: sed mente Aristotelis non uidebitur assequi. Atq; eo magis,quod Aristoteles fecitdo de Anima docuit quod olfactus non sit nisi attrahendo aerem, S quomodo e L,8 & icio poterit esse in naso uis odoratus.Et quod maius est,dicit quod est: operculum huic instrumento quod aperitur in attractione aeris: sed manifestum est,nullii esse operculum in naso, quo modo igitur sensus olfactus potest esse in naso de mete AristotelisὸEt miror quomodo Auerroes, qui illum locum exposuit,non animaduerterit. Sed alia opinio quarta qus ponebat hunc sensum inter ossa cauernosa in molli substantia, posset tueri in uia Philosophi quia est iuXta cerebrum S supra nares, & supra uelamen illud. Sed tamen non potest: esse uera,nisi de prsparatione aeris in loco illo, non de proprio sensorio: quia non est ibi neruus,igitur neq; sensus,loque-do de sensu perfecto. Relinquuntur igitur quatuor opiniones: prima Galeni,quod in uentriculis:secuda Vestalii,quod in processibus cerebri: tertia Avicennae, quod in tuberculis mammiliaribus: & quarta Averrois, quod in naso.Et Aristotelis sententia prioribus tribus concordari potest. Sed iam uideamus argumeta Galeni quantu concludat:dicit igitur, Tu nica dura est,igitur no est aptu sensoriu.Respodebit A vermes, quod nerui molles sunt,nam ide est de auditus sensu:& probaret hoc argumentume e ead

408쪽

HIER. c ARDANI CONTRADI c. NE DI c. eadem ratione auditu non fieri in aure. Cum dicis,pauci sunt nerui: diceret Auerroos,hoc facit pro me, quia sensus hic in homine est obtusus pro

pter hanc causam. Vnde si ponas odoratus sensum in cerebro,deberet esse acutissimus quia cerebrum hominis est maxime aptu sensui, eo quod est tenuissimae substantiae. Quod si uelis refugere ad temperamentum, dicet, sunt animalia habentia calidius & siccius cerebrum, ut canis, quae tamen melius odorant:& habentia frigidius achumidius, ut pisces, quos tamen videmus procul, qua uis sint in aqua,sentire odores. Ad aliud,quod no est Galent .sed Aristotelis diceret Auerroes: Si non obstaret A ristotelis au toritas non fit hic sensus nisi cum quoda motu, sicut & alii:& ideo qua uis odor sit in naribus,non percutit sensum nisi cum attractione aeris, uel eX- pulsione,& ideo non sentitur.Et ad hoc adduceret rationem , quia si esset in cerebro non fieret nisi cum attractione aeris, sed quida sentiunt etiam in emissione saniet foedum quiddam. Hoc tamen eXperimentii negarent Aristoteles & Galenus. Ad alias aute rationes diceret Auerroes,demiror quod audeas dicere cerebrum sentire : principium enim sensus non debet sentire, & etiam cerebrum neruis caret, dc tu uis quod non sit sensus sine neruis,& nemo est unquam conquestus de cerebri dolore,sed membranae senserunt nigellam non cerebrum ipsum. Ad experimentum de rosis refrigeratis, quq primo incalescunt,dolent,sentiunt,uidetur cerebrum, id est totum quod sub cranio continetur,melius se habere. Ad id de grauedine diceret,quod sternutatio non fit a lactriculis,& hoc est uerum:primo,quia uentriculi a naribus plurimum absunt:secundo,quia non habent exitum, nisi ad lacunam pituitae, inde in glandem,quomodo igitur sternitentes noemitterent ita ex palato,sicut etiam eta naso:terlib, quod oporteret uehementer laedi uentriculos ante sternuitionem, ob repletionem illorum eX spiritu. imo sternuitio esset epilepsia quaedam: quarto, quod maius est, quod nullae sunt membranae in uentriculis, ut clarum est, & bene ani maduertit Vessalitas,quare oporteret concuti ipsam cerebri substantiam. dc sic laederetur cerebrum mirum in modum in qualibet sternuitione,&perueniremus ad illam historiam seu fabulam, in qua dicitur, quod olim sternitentes illico moriebantur. Vnde inolevisse dicunt genus illud dice di,quo sternitentibus bene precamur.Et qua uis hoc potuerit esse uerum, non fuit tamen mors ex sternuitione , sed eX cerebri morbo qui sternuitionem inducebat. Propterea dico, quod sternuitio fit aere impulso per palatum a pulmone quandoq;,aliquando ex cauo illoquod est inter duo ossa, a membrana dura cerebri, & nullo modo unquam a cerebro. S ex hoc aduenit,quod faepe homo dum tussit sternutat, & si cibum in ore habet emittit per nares . igitur tunc sternuitio a pulmonibus procedit, uel ab eorum altero.Et certum est, quod motus omnes ualidi a pulmonibus fiunt

409쪽

LIBRI II. TRACT. VI. 4O3 sunt qui sunt naturales & cum strepitu : ut tusiis, clamor, & sternuitio.

Et iam ego te liberaui ab errore antiquo: nunc uenio ad argumenta Averrois in quibus conatur ostendere,odoratum fieri in naso. Nam dicit in palato est: locus trasitus aeris & uaporum, respondeo quod non eXporrigitur ad narium locum supremum,nisi cum impulsu, & tunc propellitur eYtra. Diceret enim Galenus, quod odoratus sit, quia aer & uapores recipiunt quandam praeparationem a lOCO Cauo supra nares, uel etiam

in naribus ipsis. sed uerisimilius est, ut in loco superiore, eo quod uia narium est ualde lata , & libera, & agens agit per contactum. Cum igitur aer defertur ad palatum, si cum impetu, propellitur foras eXtra n res, & sic non potest odoratum efficere: si uero leniter, transit ad cerebrum , non transeundo cauitatem illam, nec nares: dc sic sine praeparatione δε ideo non potest odoratum facere. eadem responsio satisfacit secundae rationi. Vel dic ad utranque,qubd non fit sensus nisi cum motu; δ quod motus non fit,qui ad cerebrum tendat, nisi per nares, Sc cum respia ratione. Sed melior longe est prima responsio: quia in attractione quantuncunq; leni aeris,sit odoratus. Ad id de tuberculis mamillaribus dice rei sicut Galenus in testiculis respondet Aristoteli: imo sicut ipse Aristo teles secundo de Anima: non enim sequitur, Respirantia animalia non odorant,nisi in attractione aeris: igitur quae carent respiratione no odorabunt. Et similiter, Sanguinea uiuunt per cor,igitur omnia animalia sine corde,carent vita.Sufficit enim,inquit Philosophus, quod habeant cordi proportionale:ita testiculis, ita respirationi, S tuberculis mamillaribus. His intellectis ratio est: pro Principe ualidissima: Cerebrum,ut ostensum est clare,non potest esse subiectum sensus odoratus,neq; instrumentu:imo cum careat sensu tactus,carebit etiam iuXta Philosophi regula, odoratu, dc omni alio sensu. Sed neq; nares, tum eX ratione Galeni adducta ex libro de Vsti partium quod occlusis naribus sine nerui uitio odor non sen

tituditum quia etiam quod inspires uiolenter aerem in nares odoratu aut aqua,dsimodo non attrahas anhelitu,no sentis Odore:ideo ult1ma respontasio pro Auerroe non tenet. SiquiS enim ampulsorio instrumeto aere odo riserti impellat in nares, at e Xpertus suΠI, dum haec scribere,odor non sen

titur nisi attractio fiat: & ideo oportet ut fiat in loco propinquo cerebro, inter nares dc cerebrum Tubercula aute mamillaria sunt eiusmodi, ideo erunt instrumentia sensus odoratus. Accedit quod natura nihil facit fruastra,sed nulla utilitas,nec a Galeno,nec a Vestalio, diceret A vicenna asii gnatur his tuberculis, quae sunt adeo magna ut etia perstinctorie cerebridissectione agente,& qui nunqua alias uiderit,minime lateat.Est etia ratio uero similis,qubd ex odoribus acutis oculi illacrVmantur, quia tubercula illa proXima sunt locis neruoru,quibus uisus costat: quare credendue e 2 est,

410쪽

Ο ΗIER. c ARDANI CONTRADI C. MEDI c. est talia esse proprium uisus instrumentu. Galenus igitur in uentriculis cerebri odoratu fieri sentit.Sed ueritas ostendit, si eam amplecti uelimus,

quod in tuberculis mamillaribus,ut Avicena uult, uel in processibus uetriculorsi solidis,quos nos neruos mutilos appellamus eκ Vest alii sententia,facta tamen prius preparatione aeris in cauitate illa,quae media est in ter ossa squamosa,vel in naribus,odoratus sensus absoluitur: & sc Galenus & Averroes aliquid ueri diXerunt:hi uero rem,ut dici solet, acu attigerul:neq; quicqua obest,quin his ipsis Aristotelis sententia coaptemus.cONTRADICTIO X. Mittonitus morbus an aliquando in corde.

SCio quam difficile sit omnibus placere: quod enim paucis uerbis Galenum tueri uelut S A ristotelem, potuerim, nec Voluerim, accusabunt. Ea autem sunt in ima uentriculoria cerebri parte, iuxta Galeni sententiam,& iuXta ueritatem,dum uentriculi angustior pars antrorsum reflectitur,fit odoratus.Ecce adieci ,li uide,modo quid accusasHed haud no ueram processus illos qui caui, ut diXi,non sunt, quiq; ob id haud uentriculi nome merentur,an Galeno cogniti essent. intercideriit enim libri de Dissectionibus,qui hanc ostendere parte poterat. Sed si nouit, cur non dixit3si no nouit,quo modo significare nobis id potuit. Sed haec garrulis re linquamus,qui dum Galenu tueri,id est ruditate sua uelle se simulat, italius clarissima doctrina praeceptaq; faluberrima euertiit. Ad rem propo-4.e,p. ij. sita redeamus. Dizebat Hippocrates quarto Regimanis acutorum Si qui, repente obmutescat,id uenarii interceptiones atq; occlusiones faciut. Ga eap.3. lenus in libro de Causis morboru locu hunc eXponit per morbii attoni tum. Igitur attonitus morbus fit quandoq; interceptis uenis atq; occlusis. tales esse non possunt nisi quae a corde ad cerebrum fersitur. uel enim moreretur protinus,uel non posset animal priuari sensu, S motu, nisi uenae illae ad cerebrum tenderent. Et in principio libri de Usu pulsitium, S in ei=...in si in . secundo de Dramdio Platonis S Hippocratis, si ligentur nerui sopora rii animal evadit stupidum & mutum: neque hoc contingere potest, nisi

quia hi nerui per cor transeunt: nam in reliquis hoc neruis non accidit, neque cerebrum est laesum magno detrimento. Igitur attonitus morbus & stupor uitio cordis euenire possunt. Vnde Princeps prima tertii tractans curam comitialis morbi, inquit: Nisi timor estet, ne in attonitum morbum incideret,laenas soporarias incideremus. Quare manifestum est, illis interceptis,uel etiam neruis:nam nerui, ut in seXto contradicentiu medicorii declaraui, medii sunt inter interiore soporariam &arteria,contingere attonitu morbia seu apopleNaa. Secunda etiam apho-aphor. s. rismorum Galenus diAit comitialem morbum, apopleXiam es sie dimi

nutam

SEARCH

MENU NAVIGATION