Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

LIBRI II. TRACT. v I tum silpino, quod rectum intestinum haereat spinae dorsi, saltem horis

quatuor continere. & sit quantitas a quatuor ad quinq; uncias:nam multa aluum irritabit,nec nutriet.Quod & si saccharum irritet, lac illius loco addatur:atq; sic nec Galeni sententiae hoc aduersatur:enemata,etsi parum ac facile resolutioni aptum,nutrimentum euhibere concludimus. Sed diaces, si Galenus existimat enemata non attingere nisi initium ites intestini,cur in secundo ad Gl auconem inquit: Non modica autem sit uirtutis distributio ex ebibitis,intestinis crassis laborantibus,atq; uicissim subtiliabus es his quae per sedem iniiciuntur: igitur etiam ad graciliora perueniunt enemata,ut ad crassa medicameta per os sumpta.Respondeo,quod similitudo haec non est omnino exquisita:ut enim medicamentorum peros sumptorum substantia tota, sed imminuta uiribus, ad crassa intestina descendit, ita viceversa parum de substantia,integris tame uiribus, ad intestina gracilia ascedit.Nec tamen ex hoc sequitur, quod in uentriculum pars illa possit ingredi: nam cessat impetus retrudentis,& ascensus est a duus,quia duodenum recte quasi eX pyloro prominet :& pyloro dus sunt glandulae constringentes os ipsum cum conclusum fuerit, & uirtus uentriculi abhorret quod in intestinis natura cotinetur.Quod si cogatur qua-doq; recipere, illico proritatur ad uomitu. Quod si quado Galenus dixerit,acuta clysteria uentriculum offendere:hoc fit,quoniam uirtus illorum S uapores ad ipsum proculdubio ascendunt: conturbat etia motu materierum. An uero ad caua iecoris accedant,ut em illo iam audiuimus in secundo de Medicamentis secundia locos.Dico,quod sicmeq; enim stla continui ratione & consequentiae quae vacui timore fit euacuari sima iecoris ibi Galenus intelleXit:quadoquide sic etia caput purgari concesserit: sed quonia enematis pars tenuior aliqua,tum uapores ad iecur usq; ptingui.

coNTRADIcTIO VII. Praedictio in acutis morbis, an minus firma , quam in

diuturnis. GAlenus super eo aphorismo, Acutorum morboru non omnino sunt xlatiis. certae praenuntiationes falutis aut mortis, inquit: Morbi longi ob crassos ac lentos sunt humores,ac frigidos,qui non facile cocoqui possunt,& in patientibus partibus impacti sunt atque agglutinati, ita ut eorum dispositiones praeduris tumoribus magis quam inflammationibus inimi- lentur.Pauci uero eκ ipsis fuit absq; loco patiente in quibus uenae omnes aequaliter habent humores putrescentes seu atram bilem, seu pituitae naturam pr ferentes.Ιn his igitur omnibus Hippocrates uidetur fidere pro cognitionibus:in acutis uero no omnibus ted aliquado falli praecognitio-

cc nem

392쪽

nem confitetur.Ex quibus uerbis duo habemus quod cognitio finis morborum diuturnorum sit certior quam acutorii,& etiam quod sit absolute certa. Sed in oppositii sunt mulis dissicultates:prima est ac minima,qubd' - tertio de Diebus creticis hanc scientia& firmitate eXitus morborum ue- atur ex astrologia: igitur n5 habetur ex medicina.ibi etiam si quae dicit' 'ruera simi habebimus exitu certii in acutis, & tamen hic incertia plerunq; esse fatetur.Ιtem potest esse quod luna stet iuxta locu planetarii in geni tura malorum, & tamen materiae natura dominetur. Quo in casu aber-com. . in rabimus etia in diuturni morbi praedictione. Secunda difficultas habetur primo prognosticorii,cum divit Galenus,Fidi medici interest, ut in praeie ui.' dicendo freque ter uerus,raro falsus habeatur.Inde se situr post pauca,promiscue omnibus concessum est,fine magna ex parte consequi posse. Nam alius dicit,qui in uiginti praedictionibus semel aberrauit,& si perpetuitatem interrupit,melius tamen praedicit,quam ille qui in totidem bis deceptus est.EX quo colligitur,praedictione etia in diuturnis, haud quaquam esse omnino firmam S securam:sed quandoq; contingere in illa aberrare, quod etia eXperimento deprehenditur. Tertia dubitatio est, quia Rae,p i sel.,ia. se sςXwdecimo Continetis oppugnat Galenum quinq; rationibus:ostencol. . dere conans breuiores morbos certioris esse iudicii. Prima est, signa iudicii morbi in acutis sunt euidentiora maiora,& firmiora, quam in diutu 'p'''' nis primo Crisi,cum inquit, Post quadragesimii diem omnes dies decretorii languent, concoctione potius S abstessibus quam crisi morbum finientes. Ante ipsum uero nec adeo ualidi qui a vigesimo ad quadragesimum,ut qui a quartodecimo ad vigesimu intercidunt. Omnium autem, inquit,firmissami usq; ad quartudecimum. Si igitur signa crisis talia sunt in acutis,latent in diaturnis:ita etiam eNitus morbi. Quis enim de morbo qui per abscessum sit finiturus, tuto audebit de salute aut morte pronuntiare,cum nec locus,nec magnitudo nobis sit conspicuaὸ Secunda ratio est, inquit ille,quod in morbis longis materia magis latitat in profundo corporis,nec emittit partes sui, ut in acutis per urinam , secessum, Vomitus: igitur ipsa aegritudo, & illius magnitudo, & materiae qualitas magis incerta. Tertia ratio,ubi diuturnus morbus crisi sit cariturus,nullum habemus signum de futura salute aut morte, tales autem plurimos diuturnorum esse ostendimus. Quarta,non possumus incrementa adeo celeriter in diuturnis assequi, igitur nec signa cruditatis aut coctionis materiae, a

quibus salutis aut mortis signa pendent: ut saepe ostensum est. Quinta, Non possumus in longo morbo dignoscere an materia ex toto eiecta suerit e corpore, quia illius eXpulsio est lenta, & plerunque in pluribus diebus perficitur,ideo nunquam sumus securi in illa a reuersione, iuXta di- apbor. it. ctum Hippocratis secunda Aphorismorum, Quae relinquuntur in mom

393쪽

LIBRI II. TRAc T. VI.

bis reuersiones facere consueuerunt. & accepit eX etaperimeto,quia Hip pocrates enarrat quosdam qui cum uiderentur liberi in longo morbo, ta men reuertente illo, alii seruati sunt, ut Epicratidis uXor die octogesi ma : & alii mortui,ut Parius die centesima vigesima. Ideo dicit: Hippo

crates in eo aphori simo dicere uoluit, in acutis non omnino certus est exi tus morborum, quanto magis incertus erit in diuturnis. Sed etiam sine

discrimine, & potius in acutis quam diuturnis praedicere docet Galenus primo de Diebus iudicatoriis his ferme uerbis:Hic morbus isto die solue tur,si ipse ratione a nobis instituta uictus utetur,nec alio medico,neq; ipse peccet,sed omnia languens efficiat, quae illi imposita sint. Nec eX exter nis rebus aliquid sinistri inciderit. Manifestum est igitur, hic certam fatu tem promitti: nam quae illi praedictioni adiunguntur conditiones in diu.

turno morbo multo magis erunt necessariae.Sed facile quo ad hoc concitaliatur Galenus sibi ipsi:nam paulo post edocet, quod in quibusdam morbis licet diligenti medico non solum mortem, dc diem mortis, sed etiam horam praedicere.Inde subiicit, quod si signa obscura fuerint, melius est silere: atque ob hoc inquit, mihi nunquam ad hanc usque diein cX praedictione contigit aberrare. Haec igitur est sententia Hippocratis, iuxta Galeni interpretationem. In quibusdam acutis possumus certe salutem aut mortem praedicere,in quibusdam haud hoc cocessum est. Sed de diu tumis hoc generaliter fieri potest. Ad autoritatem tertii de Diebus iudi catoriis,dico,qubd illud positum est pro accessiorio dc coniectitra magna. multo tamen magis in coctionis signis considit. Dictum autem Hippocratis in aphorismo intelligitur murito artis medicae tantum, non eorum quae ab astrologia decernuntur. Cum autem supponamus morbi initium illud,Respondeo , qubd tunc aeger morietur, sed non morbi sola molen ita, sed ob errorem, uel casum: ita utraque scientia recte praedicet & ego uidi quendam, qui fuit percustus,ut uidebatur,non lethali uulnere in capite, dc medici pollicebantur salutem: & astrologus quidam dixit, quod septima die apparebunt signa mortis,& ita euenit ad unguem:& hoc fuit, quia illi non recte curauerunt eum : dc sic medicina Sc astro logia ambae possimi esse uerae,& de eodem iudicare contraria: quia astro

logia amplectitur morbum, causam morbi , uirtutem, Sc praeter haec quae a medico omnia considerantur, etiam casus, quos medicus praescire

nequit: dc hoc de astrologia perfecta, Sc non de illa deceptoria, quae usque ad hanc diem uaguit. Quod si uelles supponere ut luna esset in loco bonorum in hora natiuitatis, & cum hoc essent alia signa salutis ex astris, nam hoc unum quamuis a Galeno quasi pro praecipuo dc exemplo describatur, haud tamen est sufficiens ad salutem decernendam, Sc quodi

materia sit longe potentior uirtute, dico quod hoc erit impossibile, Ad

3 seper primu

cap. I.iuxta medium.

394쪽

HIER. CARDANI CONTRADI c. ME DI Qea autem quae a Rasi adducuntur intelligere decet, quod concordia stat

in hoc : Paribus diebus assumptis: puta uno, uel duobus, aut quatuor, in morbo tam acuto quam diuturno, certius est iudicium in acuto: nec hoc uoluit Galenus, ut existimabat Rases,& in hoc sensu intelligendo, procedunt rationes. Sed sumptis partibus morborum, utpote principio acuti morbi ac diuturni, uel augumento utriusque: semper iudicium diuturni est uel aeque certum, uel etiam persaepe certius quam acuti.Et haec fuit sententia Galeni in expositione aphorismi. Et quod non possit intelligere de paritate dierum, certum est: nam morbus qui terminatur in die septimo, certior est in ipso septimo die, cum iam declinationem ingressus est, ut cum iam sit in limite salutis,quocunque mo bo diuturno, in quo septimus dies nec dimidium initii morbi impleuit: aliter possent futura esse certiora praesentibus, & praeteritis: quod responsum neque idiota dignum est. Ad primam igitur rationem respondeo,quod non ualet hoc argumentum, neque fidem facit: crisis est ce tior , ergo fatus aut mors.contingere enim potest crisim esse certam, nec tamen falutem aut mortem: cum ex toto haec signa distinguantur. Cum dicis materia in morbis longis magis latitat in profundo. Respondeo, quod morbi longitudo, non fit ob hoc iuxta Galeni sententiam, sed eXquatuor: eX uirtutis debilitate, eX crassitie, multitudine , ac lentore materiae, & hoc in salubri. In mortali autem ex eisdem, sed pauco materiae eXcessu uires aegri superante. nec etiam magis latent reliqua, ut

dixi, nisi paritate dierum supposita, non temporum morbi. Ad Galeni autoritate in primo prognosticorum dico, quod uult raedictionis esse

duo genera,quorum utroque utitur medicus, Coniecturatiuum, & Cer-emplum explicat. & ideo morborum longorum enus pertinet, quantum ut diXi merito medicinae. nem ea,6.in us in iecore paruuSinsanabilis, magnus insanabi

Flint ' lis.de mente Galent,inter paruum dc magnum est quoddam medium, a quo incipit esse insanabilis,ante illud aute est sanabilis. Constituatur igitur duo qui patiatur scirrhu:alter sanabile,sed difficillime: alter insanabilem , licet in principio eius termini in quo sanari posse desinit : neutrius

horum medicus poterit predictionem ueram ac tutam pronuntiare:quia

dispositiones sunt conterminae,adeo ut lateat sensium, & medicus est arti- se ut dici solet sensitivus:igitur no habemus certa pridictione in diuturnis morbis.Secudo in morbis qui partimsunt in mebris,partim in hum ribus,ut in elephatias,& morbo Gallaco,in Oiis maκime iecur inficitur, etia dato quod nossciremus quatitate morbi,no possumus stire o1a simpli-iiure,G cia,quae prodesse possunt illi inebro:na tales morbi,ut Galenus docet, pertum:& de utroq; eNDraedictio ad certum g

395쪽

LIBRI O. TRAc T. Vr. 389 propria illi membro simplicia medicamenta curantur.Et dat eNemplum de eupatorio in iecore,& cappari in liene.Cum igitur talium simplicium

non sit eκquisita potentia nobis nota, necesse est ut non possimus certe praedicere de falute aut morte. Et do tibi evemplum in Gallico morbo: ab initio omnes peribant, post uenit Ioannes de vigo.& ratione deducta a scabie unguentum secit cum argento uiuo, dc innumeros tu rauit , qui antea pro desperatis habebantur. Post, aliqui remanebant qui curari eo auxilio non poterant, dc desperata salute, quidam inuenerunt suffumigium quod erat ualidius unguento, dc qui curari non posse credebantur, multi ex his curati sunt, non tamen omnes. Rursus relicti cum pro deploratis haberentur, ligni sancti decocto magna ex parte liberati sunt. Cum tamen etiam multi neq; hoc potu, nec aliis praesidiis liberarentur Illustris Comes Ioannes Tirmus Triuitius Mediolanensis, innumeros ohis relictos pro desperatis mini cum cortice eiusdem ligni atq; aliis multis

medicamentis simplicabus decocti, potu curauit. Rursum cum non omnes nec sic possent curari, quod nimis tenuibus uiribus essent, Sc macilenti, inuenta est annis ab hinc seX, radiX Cinae, dc ipsa ex India aduecta, quae curat dc impinguat, Sc potum etiam uini synceri Sc carnium esum admittit, ut etiam hectici qui antea nullo tali auAilio recte uti poterant, curarentur a Gallica illa lue. Ultimo ab anno citra ualidissimum aliud Salae, uel SarZe,Pariliae radicis inuetum innotuit. Patet igitur quod faepius deploratos iudicatos liberare licuit. Illud idem in elephantiasi atque lapide uesicaeo scirrho iecoris,uel lienis,dicendum erit. Respondeo igitur propter haec,quod dictum illud Galent,ut & ibi ipse explicat,de morbis intelligendum est, qui eri materia pendent sola mala. In morbis autem qui ex sola intemperie, uel in morbis qui in numeri uitio, & gen

taliter in morbis compositionis non possumus certe praedicere, quanqu adiuturni sint.Primo,quia termini morbi curatione recipientis,& non recipietis sunt uicini, adeo ut non possis discernere inter sanabile dc non sanabile persaepe:non dico semper, nam quando morbus ualde eκiguus aut ualde magnus est, in altero de salute, in altero de morte secure pronuntiare licet. Alia causa,ut dictum est,quia cum talia curentur per propria auxilia, dc proprietatibus rerum nulla meta imposita sit, adeo ut A uen- a.Thei. tra.ro

Eoar existimet esse herbam quae ulcera pulmonis consol idare plane poLsit, quod idem in pecoribus manifeste operetur: dc oleum quod frangat ' 'r Zuesicae lapidem. ideo non potest assignari meta in his, maxime ad mortem. Et si quis dicat, cognoscam eX processu, utpote in scirrho,an tendat ad salutem, uel ad mortem et& eX parua mutatione faciam iudicium de toto processu morbi: nam si alleviatur,igitur iisdem auxiliis sanabitur: si in deterius pergit, igitur eadem ratione morietur. Respondeo,quod non;

cc 3 quia

396쪽

quia datur regimen praeseruatiuum, in quo non potes inter haec bene distinguere,an minuatur,an consistat, an paululum augeatur.Sed dices, tandem cognoscam , quis dubitat, post duos aut tres annos: sed hoc etiam agnoscunt idiotae.nec est praedictio medico digna. Praeterea,ut dixi,non potes esse certus, quin per aliquod nouum inuentum non sanetur, quanquam in manibus tuis semper morbus deterius se habuerit. Et forsan etiam sine nouo inuento, sed auXilio a medicis recitato, cum tu uel no uideris, uel si uideris, non tamen ipsium e praecipuis in tali morbo existimas, ad magis laudata te transtuleris. 3c tamen his non curantibus, hoc derelictum pro inutili curabit : seu quod proportiones sint inter homines &medicamenta, seu quod in tua regione alias & ualidiores obtineat uires, his quas illi Dioscorides, aut Galenus etiam tribuerint. Cum igitur tot modis errare contingat in his,latius est a praedictione abstinere

Delicia an ad naturalem flatum sensim reducilio sit.

. es Alenus primo de Symplomatum causis haec habet : Passio quae in

Inobis uiolenter fit, ac praeter naturam, Dolorosa est, si celeriter, dc per magna incrementa fiat:quae uero ad naturam rursus eodem modo fit, nec uiolenter, Delicia uocatur. & paulo post:Sic igitur omnis tristis passio in omnibus sensibus fit : eontraria uerb illi suavis Ob Contrariam causam. Regressi is enim consertim eius rei quae in periculo erat ne diuelleretur ad propriam naturam,uoluptatem assert. Et iam etiam ex Platonis sententia docuerat eam mutationem quae in sensit accidit sensim, mad naturale statum redit,non sentiri. At rursus e darecto contrarium dixit 'P η' duodecimo Artis curatiuae,liis pene uerbis: Videntur enim corpora non sellim cum in non naturalem statum confertim ueniunt, tristem muta lationem sentire, sed etiam in ipso ad naturalem statum reditu, nisi paulatim eum recipian cruciari. Scimus enim qui in uehementi frigore fecerunt ite cum sese non sensim, sed simul calefacere properarent, dolore circa unguium radices adeo uehementer assectos, ut cum ferre non postidiri.Epist. i. sent. Manardus hanc mouet dissicultatem,ab alto,ut & ipse fatetur,excitatam. Quod uerb ad ipsum attinebat inuoluit scilicet responsionem. Sed quid mirum de homine omnis Philosophiae rationisq; naturalis eAperte ξinquit enim, Ηρέμα κρα κατα μικρον. quibus uocibus in libro de Cau sis symptomatum utituriid est,Sensim ac per modica: itemq; κατα βραχυ, id est, per breue, relative dici. Ergo comparative aliquid & magnum, dc paruum,& longum δε breue,dici potest.Ιd igitur quod adeo lente ad naturam suam redit ut sensum effugiat, nec dolore affert, nec uoluptatem.

397쪽

LIBRI II. TRAc T. VI. 39IQuod autem breuiter adeo tamen ut sensum non effugiat, potest & dolorem afferre & uoluptatem.Calor igitur qui uoluptate affert,comparatus ad illum qui non sentitur,magnus dici debet:ad eum autem qui dolorem efficit,paruus.Haec ille,ut sit sententia,quoniam in prima autoritate Galenus uult delicias fieri ev ueloci mutatione,& per magna incrementa ad statum naturalem, in secunda eX ueloci mutatione & per magna incrementa ad statum naturalem fieri dolorem. Manardus uult per mediocria incrementa di per mediocrem uelocitatem fieri delicias: per parua enim incrementa & lenta facto reditu nullum fieri sensum:per magna admodum ac uelocissime dolorem non delicias procreari. Sea dum Galenum conciliat, illum in utroq; loco peccare facit. qui cum mediocriter adverbio, seu mauis Graece μετρίως uti deberet, in altero eXtremum umim,in reliquo aliud assumpsit. Vides, en lector, deliramenta Galenici medici, quonam pacto longe deterius eum quem profiteri assirmat,ac tueri, uituperet , quam nos qui soli ueritati studemus: & tamen antequam nos audisses, rhetoris uiri responsio probabilis uideretur, ac nullius

indiga, nisi quod Galenum stupidum ostendit, ac omnino sui imparem. Nam quod relinquat aliquid quod dicere debuisset hoc commune est utitium, atq; adeo tolerabile, ut A ristotele id saepissime faciente pro uitio haberi non debeat. Sed quod ambobus extremis,modo hoc,modo altero, medium significet, hoc prorsus insuetum est omnibus claris uiris, Galenoq; indignum. Praeterea si calor qui inducitur non tantus est ut pessit frigus propellere, delicias non affert, cum non redeat ad naturam . membro enim adhuc frigido existente delicia non est, sed minor dolor: aliter omnis delicia esset cuin dolore.Si autem est tantus ut propellat frigus, Scsic cuius comparatione parmis dici debet neq; enim latet quenquam si

eXuratur membrum non deliciari. Igitur Galenus non de caloris quantitate, sed de reditus uelocitate ad naturalem statum sermonem habet. Et sicut extremus dolor fit in momentanea ad praeternaturalem dispositionem mutatione, sic summa uoluptas in reditu ibito ad naturalem statum. Quis enim unquam conqueritur in seminis effusione quod naturaliter estet dispositum, dolorem sensisse ρ quantumcunq; ueloX esset. at necessarium hoc erat iuYta Manardi sententiam. Sed uide,si uidere manes tui possunt,quid sit Conciliatorem Avicennamq; spernere, imo Aristotelem: sed non ausius es illum adeo aperte calumniari, quam leui in re non potueris te eXplicare,quid in dissicillimis tibi cotinget.Nam mehercle dubitatio haec, longe melius ab aliquibus em nostris discipulis solue-Vςxur Itaq; uideas primo quid dicat Averroes tertio Collectaneorum:Ft ς' 3I pQst mς- delectatio, quae est contraria dolori, non est nisi comprehensio sensibilis

temperati, Sc similium. & quasdam delectationes praecedit molestia,&illae

398쪽

392 HIER. CARDANI CONTRADIC. NE DI c.

illae sunt naturae iucundae. Apparet igitur in delectatione adesse oportere temperiem:quomodo igitur ubi sentitur in lenta scilicet reduction con traria qualitas, poterit esse delectatio ξ Necesse est enim finem esse cum

temperae, transmutationem uero esse adeo uelocem, ut tota intemperies

sensium lateat. Quod in musicis quotidie eκperimur: primo quidem, cum Diatessiron in acutis transiens, quod aspersit concentus: Diapente in grauibus relinquit , dulciusq; resonat, quam si sola Diapente absque Diatessaro audiatur. rursus,clim ad Diapason u enimus facimus durissimam praecedere dissonantiam , quae interuallo constat seX spatiorum duplici Diatessero, sed leuiter ut non audiatur dilabente persectum efficit concentum. Igitur solatio contradictionis habetur a Galeno ipso, secundo de Locis, cum causam doloris referret intemperiem: dlXit enim, Vehemens frigus concitat dolorem,utin his qui hyeme ambulant.Quod si conentur, ut quidam faciebant, manus illicoad ignem. cal efacere, unguium radices graui dolore infestantur. Non igitur ibi uoluit celerem reditum esse doloris causam,sed intemperiei magnitudinem. Celer igitur reditus uoluptatem affert, nec sine illo potest esse uoluptas:& quanto celerius fit,eo maiorem uoluptatem parat. Vnde biliosi,seu calidam atque

siccam testiculorum temperiem habentes, omnibus magis in uenere delectantur.Sed cum intemperies adeo magna est,ut reditus fieri non possit ad naturalem statum,xunc dol ent ob utranq; qualitatem:altera quae iam membrum laeserat, reliqua quae nunc laedit affatim immutans: Nam &eX lenta calefactione dolent,non uoluptatem capiunt. Oporteret autem

illos uoluptatem capere aliquo modo si mediocri uelocitate reditu facto deliciae constarentia Igitur deliciae non fiunt,nisi clim confertim ad naturalem statum reditus est. Sed non potest consertim ad naturalem statum redire,nisi parum membrum a naturali statu recesserit. Igitur in ualida intemperie non potest haberi sensusuoluptatis , sed solum minoris doloris. Quod si coneris per contrariam qualitatem celeriter remittere intemperiem, non solum uoluptatem afferes, aut dolorem minues, sed ipsum augebis:& hoc uoluit Galenus. Igitur deliciae semper fiunt redeunte ce- , Ieciter , & per magna incrementae membro ad naturalem statum, a quo

parum discessit- Quod si multum distesserit,leuiter quidem usq; ad naturali propinquum perducendum. inde si confestim ex hoc aiu exquisitam Propriam redierit temperiem , uoluptas etiam generabitur. Causia autem doloris in radice unguium ex repentina caliditate est contractio fragoris,ita ut noniam redeat ad naturalem statum, sed partes, aliae urantur,aliae magis. frigeant per antispasm. EX quo liquet, non esie marum cur non adsit uoluptas , cum desit illius causa ,silicet reditus ad naturalem

399쪽

ralem statum. Quod si celeritas ipsa dolorem afferret, uoluptatem senti re illo eodem igne eum qui modice friguit, esset impossibile. CONTRADIc ΤΙΟ IX.

odora instrumentum an uocatae caruncula mammiliares.

ΙTaque si Ioannes Μanardus ad res ipsas,quq nobis subiacent, nostrisq;

sensibus oculos admouisset, in tam absurdam interpretationem haud facile incidisset, si quando enim aut uehementer doluit, aut frigore detentus est, intelligere poterat, nullam esse causam quae illi posset afferre uoluptatem:multas autem,quae lenire dolorem. Quod si quandoq; etiam aestiuo sole supercalefactus, aut aure in umbra se exposuit, aut an lympham pellucidi fontis intrauit repete, maximam fateatur necesse est sensisse uoluptatem. Atque ut uno uerbo hos Galenicos alloquar, illud saltem Lucani dum Caesarem inducit loquentem imitemur: sic enim ad Pompeium,quasi uerba uertenS, ait: Ille tuus saltem doceat discedere Sylla. Sic vos Galenum ipsum imitemini,qui primo semper rerum naturas, inde sententias Hippocratis & aliorum est contemplatus. Leuis proculdubio res est in qua aberrat, sed tamen quinq; in tam leui causa admisit errores.Primus,quod ut diκi Galenum,quem maXime suspicit, adeo aperte uituperat,ut si Galenus resurgat malit inimicum Averrocm amplecti, quam hos uiros.Nam plus gloriae ab inimicis egregiis, atq; aemulis claris, quam ab adeo frigidis atque absturdis defensoribus proculdubio aucupamur.Secudus est,quod non animaduertit, quemadmodum prius dixerat Galenus si sensim reditus hic fiat,non sentitu sinon diXasse, itaq; cum confestim reditus fit ad naturalem statum,dolor invadit. Sed hoc uoluit Galenus, quod festina mutatio doloris causa est. nec dolor sine illa esse potest adeo ut si in reditu ad naturalem statum coneris festinare,non modo uoluptatem affert,neq; dolorem leni sed etia auget. Quoniam reditum non assequeris,sed partim priorem per antispasim auges intemperie,pa tim contrariam illi inducis,ea in parte qua minime opus est. Quod si dialecticae initia intellemisset Μanardus,non aberrasset. Dolor,inquit Galentis,non sit nisi cum repentina mutatione: igitur quod fit per repetinam

mutationem dolor est. Ac si quis dicat,Homo non est qui corpus non sit, igitur quod est corpus homo est:atq; ita etia asinus & lapis homines erui. An no animaduertit si hoc sensisset Galenus,quemadmodii docuit, quod

dolor non sine repentina est mutatione, ita daNisset omnis repentina mutatio dolorem assert:quod neq; ditati,neq; dicere uoluit:cum intelligereteXtemporaneam ad naturalem statum permutationem uoluptate affer-

re.Ideo bene dixit Princeps, Delicia non sit nisi eX subito reditu ad natu- doe.

400쪽

ratem temperiem. A tq; hi duo errores in hominem sunt, nunc autem tres qui supersunt in rem ostendamus.Primus horum est,quoniam existimat

Μanardus, illii qui ex frigore summo supercalefactus dolet ob reditum

ad naturalem statum dolere,cum non ad statum naturale redeat,sed altu. Quod si quis pergat eo calore,ut ab initio coeperat,se conficere, sentiet seuri,non ad naturalem statum redire. Secundus error est,quod credat reditum ad naturalem statum possc esse cum dolore,cum id nequeat: omnis enim reditus ad naturale statu,si repentinus sit, uoluptate affert:s autem sensim, affectum illum quem Epicurei Indolentia uocatam miris laudibus extollunt. Tertius error est, quod credit celeritate esse solum doloris

causam,cum summa fuerit cum tamen, ut diXi, in summa celeratate, modo finem suum assequatur,summa sit uoluptas.Et quantu a summa celeritate reditus ille ad naturale statu dehiscit, eo leuior uoluptas sentitur. Sunt etia alia in hoc illius errata,quae ne taediii legenti asseram relinquo. Ergo Deliciae,ut recte Galenus inquit neq; enim in re iucunda sermone proferre piget in omnibus sensibus constant. In Tadiu quide res uenerea obtinet principatu. Inde si unqua,ut diXi,sub aestu magno feruens, umbra cum leni aura uel fontem ingressus uoluptate eXpertus es,quae eX hiS co- sequitur,proXima uenereae,atq; falubriore saepe inuenies.Venus solu addit imaginatione. Sed quod ad tactus sensum attinet,ut minor est it c uenerea,ita longior. Vnde etia quaeri solet,Si deliciae fiunt homine ad naturalem statum redeunte,quona pacto cum semel uel eκ fonte, uel eN aura

redieris,uoluptas illa tandiu perseuerare possitὶ nam egredi denuo a temperie erit necessarium,& dolorem intermisceri uoluptati. Sed tribus hoc modis sit: primo,quia no simul omnes partes redeunt, sed aliae atq; aliae. Vehemens aute iucunditas redeuntiu obscurat aliarsi quae nondii redierunt partiu sensum: tum praesertim quod iam cofirmata inteperies dolore non affert:sed quae de nouo nobis aduenit. Secudo,quod per calore aestiuualiae partes ueXantur, estq; si diligenter animaduertis, uoluptas illa permixta, leuissimae molestiae:sed non secus ac in musicis de diapasio succedente contingit, in hac uoluptate aduenit: ut scilicet molestia breuis sit, ac minima: iucunditas auic perfecta & firmior,sui solii sensum ac memoria relinquat. Tertio quod etia post temperie ex sensibili suavi ilicia datas percipitur. Queadmodum qui cum uirginibus cocumbut citra uenerem. Quintu voluptatis genus est illoria,qui non uehemeti frigore ueXati, aut in tepidae aquae balneu, aut in molle atq; calente lectu ingrediutur. Rel 1- quae aute uoluptates tactus aut uiX sentiuntur,aut rdidae sunt,ut illoruqui pati Venerea cocta pisciat:aut cum dolore comixtae, ut in his qui scabie

scalput. Proxima tactui est,quae in Gustineaq; dupleX, Potus ac Cibi, alios alia delectantibus. Dulcis tamen generaliter sapor, inde subacerbus

SEARCH

MENU NAVIGATION