Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

camentorum quae pilos nasci faciant: quod uero maXimum est, nequaquam utitur irritantibus medicamentis,ut in Ophiasi, sed spuma argenti, cadmia,charta exusta,cimoliaq; ac talibus.Ηaliabbas igitur tineae nomine intelligit quaecunq; capiti eueniunt citra capillorum defluuium uitia: si modo cutem parum eMesserint,achoras,psydracia, ficus, eXanthemata: suoq; modo facit quinque species cum certis. At nunc haec in pueris ma-Nime cernuntur, quanquam nomina non imponamus singillatim: quoniam ut plurimum sanari leuiter consueuerunt: nam si mali sint omnino humores, capillos cadere cogunt, nec amplius pustulae dicuntur: sed ophiasis aut alopecia, uel ut a nobis Tyria: eam ob rem nec antiqui, nec recentes medici de his, quantum de alopecia uel Ophiasi curauerunt: nec capillos in eis cadere scripserunt: quoniam iam in Leuiorem morbum transit affectus. haec uero eadem seXta aphorismorum patent. Liquido Aphor. 3 .

uero patere arbitro omnes cutis morbos contagiosos elle,maxime inueteratos di ob id etiam nostra Tyria. In generalibus autem regulis hoc docuit Galenus. Deseedatio uero cutis capitis quae omnibus ac sol1S infantibus,citra omnem noxam solet accidere, quam Rusiam a colore uulgari nomine vocamuS,cum morbus nullo modo sit,ab antiquis inter morbos non connumeratur. EXanthemata uero quaedam ulcus habent, quaedam

non,ut in tertia phorisinorum: ubi enim Latina uersio habet,Pustulae Apho . b. ulcerosae et Graeca lectio habet ἰἱανθραερ-At uero quod per cap. s.

uniuersum corpus accidere soleant, patere arbitror quarto de Tuenda

sanitate.Ego Variolas & Μorbillos Arabum sub illis arbitror contineri: z IJ 'ε

nam Paul us nec in primo,nec in quarto,ubi de omnibus agit morbis,qui cuti eueniunt,n1hil de his dicit,ac si non essent :'cum tamen omnibus hominibuS eueniant,ut Auenzoar,& Averroes testantur: & nullum genus pustularum ponitur a Paulo ad quod possint reduci, nisi ad eXanthem ta : tum magis,qiuod de his in utroque libro tractat, tanquam de ea pustula quae tam pueris quam adultis communis sit: cuiusmodi sunt uoca

cONTRADICTIO I I. Morbus Melancholia appegatusan cum febre eueniat. JEterdum ubi principales actiones laesae sunt, febris quoque accedit, ut 3.collecicap.8. in lethargo phrenitidem. Interdum sine febre uitium est, ut in mania ςδp- atque melancholid. id quod modo per consensum, interdum affectu primario cerebro laborante accidit, tertio de locis assectis, inquit Galenus. ., tu, a

Alexander quoque inquit, Desipientiae praeterea genus quod sine febre finem. i est,.

72쪽

66 HIER. c ARDANI cONTRADI c. MEDI c. lib. . eap. 11. est, Μelancholia dicitur. Paulus etiam diffinit Melancholiam, quod sit

lib.,.e,p. i . mentis alienatio sine febre. Aetius etiam cum eius meminit, nullam lib. s. cap.9. mentionem febris facit: & Ηaliabbas Melancholia nigra est animi confusio sine febre.Posuit tamen Maniam cum febre, in capitulo eam phre-s.lbeor.ea. . nesis constituens.Rasis quoque nono ad Almansorem, dum de illa tra- cap. 1 3. istat, bris nullo modo meminit: neque in libro diuisionum. At in opaςδp ' positum est Galenus eodem libro paulo post his uerbis: Verum haud absurda quaestio est,cur cum Diocles cautis aliorum accidentium redderet , quam ob causam mens laedatur, non scripserit: sit' enim uenarum quae uentriculo contiguae sunt, calor exuperat, seu partes quae iuXta il- eap. q. statim bus sunt portam,quam Graeci pytoron uocant,inflammatione laborant, post modiu quid cauis sit,cur melancholica committentur accidentia derelictum est. Inde paucis interiectis denuo subiicit: Atque uidetur in eiuscemodi aDiib. 3. trac. . iactu in ipso uentriculo adesse inflammatio. Sanguis autem in parte in--Η - flammata contentus crassior,& atrae bili magis consorinis. Vadit Aui-cenna hanc difficultatem,ideo dixit, quod uel phlegmon illud eX mate-e, i . ria frigida erat, sicq; febrem non potest efficere: aut si omnino est ex materia calida pylori inflammatio, tunc hoc in genere melancholiae adest febris.In mania autem febrem adesse posse non negauerat prius. Sed &txμ- γ- ς ' A uenzoar in suo primo Theisr,uidetur hanc uidisse dissicultatem, quare noluit eXplicare an febris adsit cum phlegmon adest: sed solum quod aduritur haec materia ibi unde cerebro communicatis uaporibus desipientia sit. Verum nullus magis clare hanc dubitationem attigit, ipso Auerroe,in suis collectaneis. Responsio tamen ad idem cum Avicennatendit,uel quod materia illa frigida sit, uel quod febre non possit genus hoc melancholiae cavere, uel quod fiat melancholia dum in declinatione ipsa phlegmon est. Sed non paruam difficultatem patiuntur hae responsiones e nam primo per phlegmonem Graeci intelligunt sanguineum &calidum apostema, ut in decimo Methodi, & in labro de Tumoribus dum inquit, Solent Graeci Phlegmonem appellare inflammationem in

CarnosiS,antentis,renitentibus, pulsantibus, rubentibus, doloreq, calido

uexatis partibus. Quo sit, ut nullo modo ad apostema frigidum haec referri ualeant. nam Graeca lectio sic habet. Em is τὸ θερμον ἐν παῖς κα-- ταν γαἀρα Φλουιι πλέον ἐπ' α/των ἐς , - φλεγμονα τοὐν -- τον πυλωρ. μερῶν, δατι τευ ις ακμυθει τὰ μελαγχολικα συμπτωματα,

παραλελιπνα. quae uerba tam ab initio eXposuimus secundum Guillela

73쪽

ρονυπαρχω. Sed si cum febre est tunc melancholia, cur eum morbum unanimes omnes, quasi conspirauerint, siae febre esse dicunt 3 Quod si aphlegmone melancholia succedit, quanquam hoc haud cum uerbis Ga-Ieni consentiat,qui morbum cum phlegmone ipso fieri ait, an phlegmonseppuratum an resolutum est: necesse est autem neruea eXistente uentriculi ibstantia, illos non leui dolore, ac difficultate egerendi ueXarit

quorum nullum cum in melancholicis uideamus,responsionem prae oculis habeamus, non est ut cum A vicenna & Averroe aberremus : uerba

enim Galeni illa ad Dioclem, qui hoc ipsum prioribus uerbis dirierant, contorquentur , non quod melancholiam eκ pylori phlegmone fieri uelit: sed si fiat, ut Diocles affirmat, quo pacto adhuc symptomata illasticcedant,ille minime inquit Galenus) docuit. Sed hoc etiam eX uer- co. s. bis Galeni in tertio super tertium Epidemiorum habetur: inquit enim, Proprium insanientium est febre liberum esse ut febricitare phreniticorum. Quamobrem facile est uidere, quonam pacto, qui pluris hominem faciunt, quam res :& res & a utoritatem hominis perdere. At nos cum ipsam sequamur veritatem neglecta autoritate, & rem ipsam docemus.& Galenum ipsum ab iniuria & contradictione uindicamus: nam non solum hoc Arabibus, sed etiam Graecis non leue attulit negotium. At non negamus, si uentriculo phlegmon adueniat desipientiam non subs qui: sed tunc non morbus erit ipsa desipientia, sed symptoma: cumq; grauIori tunc longe morbo laboret, non iam eum melancholicum sed morbo acuto laborantem,ac uentriculi phlegmone dicemus. Nam si qui laterali morbo affligitur, perperam febriens simpliciter dicitur: quanto absurdius delirantem ex phlegmone letali, melancholicum appellabimus ξ Non male ni fallor, Celsus insaniam in tria distinXit genera. Pri- lib.3.c.ia mum,quod cum cerebri phlegmone coniungitur, uocaturq; Phrenitis, magnam habens febrem iunctam: Secundum, quod leuem & interceptam , quod eX sanguinis abundantia ac prauitate sit: Tertium, quod

absque febre est,& in longum protrahitur: nam nec deliri quae ex phlegmone septi, uel uentriculi fiunt, omnino sunt perpetua, sed per intem ualla hominem infestant. Rasis in suis continentibus locum & ipse perperam Galeni est interpretatus, pro Diocle subscribens Theophilum: admiratur uero,& iure merito, cur si in mesereonam &hoc pro py- loro supposuit phlegmon sit, quonam pacto siti ac febre careant: adducit tamen coniecturas, quibus phlegmonem adesse uerisimile uideatur: scilicet a frigidis iuuari& inflationem sentire: sed inflatio illa nec ponderosa est, nec perpetua,neceXurens: nec iuuantur a frigidis illico, imo laeduntur: sed continuo usu eorum minuitur atrae bilis generatio,

i et quo

lib. .

74쪽

HIER. CARDANI coNTRADI c. M E D I Qquo fit leuior euadat morbus in posterum : sed non tam frigidis, quam humidis alleviatur morbus, cum humida solum innoxia sint, Scum assumuntur & postquam assumpta& etiam concocta fuerint. Sed his omissis uera solutio habetur libro de Morborum disserentiis, cum dixit Galenus: φλεγμοναν ονομασν ων nμων δηλονότι νυν ου ταν οi φλόγωαν ἴων

μορίων v ἔθος τοῖς ταλαιοις. Id est, Insammationem nobis UocantibuS, non partium feruorem,ut mos antiquis fuit. Quare melancholia esse potest: cum pylori inflammatione,quae tamen non est phlegmon, neque tumorem habet secum , nec dolorem, nec febrem, more antiquo

nomen interpretantes.

CONTRADICTIO III. Glaucus oculus an opponatur nigro.

QVae uero ad colores attinent oculorum, sic oportet distinguere:

sen. 3. trac. 2. cap. 3 cap. . Iuxta medium.

Glauci quidem oculi qui puro & non multo Praefulgent humore, tales fiunt ob splendidi luminis abundantiam : Contra uero nigri: at qui sunt intermedii causas quoque habent intermedias. Haec Galenus:atque non solum in his, sed etiam sequentibus uerbis manifestum facit, eXtremos oculi colores Glaucum esse, ac Nigrum : glaucum nempe in claritate,in obscuritate nigria: reliquos medios omnes esse: quos A uicetina in tertio sui canonis Varios appellaimam si hi colores eXtremi no sunt,non solum extremos colores praetermisit Galenus, sed quotquot inter eXtremam S glaucum este possunt. At in quinto de Generatione animalium Aristoteles haec habet: οι μῖν B ἔχουσr των οφθαλμων η'vον υγρον, οι μ' ἔλαεον τῆς συμμε σου κινήσεως , οι δε συμμνον : --ουν ἔχοντα τἀν ομματων πολυ - υκον , μελανομματα ἐςι , α γ ἐυδ οπτα ειναρπα πολλα γλαυκα δε τα ολιον, καθαπερ φωνε α ei επὶ τ ις Θαλάφρ . ταμων γαρ ἐυδεο- ν αυρος, γλαυκον Φουνεται, το Dufio υματῶδές. γ δε μα δὲ σμενον esse. , μ λαν κ κ κυανοειδli . um. δε μετέυ τδρομματων πουτων , δ μαλλον AHu-MM nέον. Hoc autem est: Hi enim habent ex oculis plurimum humidum, hi Uero minus quam pro ratione miXtionis, hi uero quantum conuenit. Qui igitur eX oculis humido abundant, nigri sunt, quoniam plurima eX allis non sunt perspicua: glauca autem quae modicum habent, quemadmodum Sin his quae maris sunt apparet : quod enim CX eo perspicuum est, glaucum uidetur : quod uero minus eo est , aqueum : quod autem distingui non potest ob profunditatem, nigrum uidetur, atque caeruleum: qui

autem

75쪽

autem oculi inter hos medii sunt, ut magis, aut minus iam disserunt. Hactenus uerba transtulimus: sententia uero clarior longe est. Oculi ut maris partes habentur: quidam enim plurimum humidum habent, nigriq; ac caerulei uidentur,ut maris profundum:quidam mediocre, atq; hi glauci, uelut pars maris quae perspicua est, quanquam oculus dilucide percipit. Quidam modicum continent humoris, & hi aquei coloris sunt,

ut etiam maris summa pars. Constat igitur eXtremum colorem a nigro, eiq; maXime contrarium,non glaucum esse, ut Galenus censet sed ut ueritas docet,& Philosophi uerba, aqueum: nanq; & patri meo Facio Cardano, oculi non glauci, sed aquei ad unguem fuere. Est hoc sane in uiris rarum, in infant1bus tamen frequens: nam si recte inspicias,plurimorumi eX illis uelut & felium oculi sunt aqyei,non glauci: est enim color glaucus ut definiunt recte Grammatici, uiridis albedine quadam permiXtus: unde talis etiam in foliis olivae ac falicis perspicitur.Sic Virgilius:

Populus,& glauca canentia fronde salicta. Et rursus: Σ.Georgici Tantum effata,caput glauco conteXit amictu, v. Aeneici

Multa ginens,&se fluuio Dea condidit alto. Nigidius existunat, & recte, quod Glauci nomine apud Graecos exprimitur,Caesii nomine apud Latinos debere intelligi . quod & Theodorus

GaZ a interpres scientissim us grammaticae in uertendo obseruat. Μaluerunt tamen plerunq; Poetae illustriores Graeca notissima uoce uti,quam paulo obscuriore Latina:tum magis,quod glauci spondeum nomine,CP sit nullum pedem nisi per figuram admittiit heXametro idoneum. Cice- I denat.Deo, TO docet,ueteres Mineruam caesiis oculis semper finxisse. Homerus uerbγλαυκωπφ αθ-ν, suam uocat: at indecens fuisset candidum colorem mulieri,quam maNime honestare uellet,tribuisse. Igitur dicendum erit, ut Galenum, quanquam inuitum, tueamur, per Glaucum intelleXisse, non quod ueteres uolunt,sed Omnem colorem,qui non sit eXquisitissime candidus: nam talis oculus , si pupillam habeat, nullo modo esse potest: quare aqueus sub glauco continebitur: non meminit autem aquei, quia colos hic f6hitius est,nec famosus,si ad nomen ipsum respicim.uS,quandΟ- quidem nec satis constet,an aquae nullus sit color. Aristoteles au tem rei

magis utilitati studuit, quam uerborum lenocinio. Haec itaque sic se ha

bent.

cONTRADICTIO III I. I glaucus an a multo fiat humore cryntalloide. EX quibus non leuis alia quaedam exoritur dubitatio, scilicet: An paucitas crystalloidis sit causa nigredinis, ut Galenus ipse affirmat. Deinde, An colos in oculis ab humoribus stimi debeat.nam quantum ad

i a crystall

et. Artis medi

76쪽

o HIER. cARDANI coNTRADI C. MEDIC. . crystalloidis rationem, Avicenna cum Galeno consentit: sed differentia

est, quia etiam tunicarum colorem in causa esse vult: uertim alibi etiam

in Cantica scilicet de humoribus dissentimim dixit,Si corpus albuginei& glacialis suerit peruium,purum,S modicum,ac prominenS,tum etiam lucidum,erit color oculi glaucus: a contrariis uero causis,niger. Eandem sententiam sequitur in commento Auerrois:& in Paraphrasi de Generatione animaliti:& in Collectaneis. ubi olim in margine contradictione, quq nunc legitur,dum essem adolescens adnotavera.Secutus igitur magistrum suum in quinto de Generatione animalium,non multitudinem,ut Galenus, sed paucitatem crystalloidis albedinis oculi causam esse refert. Quidam falso etiam de tunicis imponunt Aristoteli. Sed cur, cum tres sint humores, duos tantum consideramus Facilis est responsio: nam in primo Collectaneorum,uitreus qu tertius est,post glacialem seu cry stallinum collocatur: quod & autor libri de oculis fatetur. Vertim ad reluquas dubitationes aliqui dicunt Galenum posuisse causas eas quae magnam possunt efficere narrationem, Avicennam omnes. alii ad apparentiam nihil prodesse tunicas sed solum ut talis sit oculus clim in dissecti ne partes quaeruntur: hi omnino Auicennam damnant, alii uero Galenum faciunt insussicientem Forsan dici posset tunicas adumbrare oculos posse,colorem non posse facere.Sed nec sic satisfacimus Galeno:nam non eA hoc colore quem uideo, ullam de oculi natura potero facere coniecturam: quare melius dicam, totius oculi signa a Principe posita es, solius uero pupillae a Galeno: atq; hoc uerissimum est. Sedeur Averroes alia excitat signa, si quidem sumpta ab exustione humorum, hoc haud nos fatigal,quandoquidem turbulentiam, quae puritati est contraria dustio

generet.

CONTRADICTIO V. Visio an in humore crassasi de. HVmor ipse crystalloides primum est uidendi instrumentum.cui rei

certissimo argumento sunt quae a medicis υποχυμαῖα, id est sunfusiones appellantur,quae interiacent quidem inter crystalloidem & corneam tunicam,uisionem impedientia donec deprimantur.humori autem crystalloidi qui albus est,ct clarus,ac splendens. quoniam hac sola ratione futurum erat, ut a coloribus immutaretur, non par fuit ut ex sanguine

ipso nutriretur, inquit Galenus in decimo suo de Partium usu, & autor libri de oculis. Sed aliter uidetur sentire Galentis,ctam inquit in eodem' eap.6 libro: Quae uero pars crystalloidis eritra prominet,tenuem,& lucidam imduta est tunicam, atq; etiam ipsius pupillae imago uelut in quodam speculo consistitiquandoquidem leuis est& fulgens haec tunica supra omnia

77쪽

LIBRI II. TRAc T. II. specula. Igitur uult, quod uisio in ipsa aranea tela fiat, non in humorer

quam sententiam amplexari uidetur Averroes in tertio Collectaneorum,quamuis m secundo uideatur uelle,qubd in utroq; simul fiat,stilicet in crystalloide & aranea timica, ob eius splendorem & claritatem. Sed deceptus est Averroes,ut in plerisq;,in interpretando Galenum:nec concordia illa est uera, nec ad Galeni mentem. Quod enim uera non sit patet neq; enim dignum est,ut instrumentum principale operationis uniussit compositum: nam ut bene dicebat Philosophus , Sensationes fiunt in similaribus , motiones ab instrumentariis partibus. At sic fieret sensatio ab instrumentaria parte, non a similari. Quod autem uerbis Galeni hoc

non consentiat, patet:inquit enim in uerbis sequentibus: Omni igitur parte instrumentum uisus a natura eXcultum est,siue spectes eius in mollitiae symmetriam, seu situs opportunitatem, seu coloris fulgorem, siue uim operimentorum.Nam operimentu id,quod sibi est naturale,leue est ac lucidum & splendens, instar speculi. Manifestum est: igitur luce clarius,hoc esse araneam tunicam,operimentum instrumenti uisorii non in strumentum. neq; merito Galeni uerborum, adeo clare loquitur, in contradictionem uerti meruit,sed ob A verrois falsam tantum interpretationem. est igitur uisus primum instrumentum secundum Galenum humor crystalloides.quod & illi tribuit Avicenna tertio de Anima: quamuis contradicat ei. nam declarauimus secundum mentem Avicennae,

quod spiritus sunt instrumenta sensuum, & primum quod recipit sensationem: ct instrumenta, ut oculus, 'c auris, sunt propter spiritus, S non spiritus propter ipsa instrumenta ,& rationes adductae pro sensu tactus, sunt etia pro ceteris sensibus.Verii quod dicat Galenus, relucere imagine

ut in speculo, intellexit non de illa quam videmus, sed ut etiam dicebat ibi Avicenna, de ea qua qui'; se , non aliter quam in speculo, in pupili

oculi uidet.Haec autem reflexio foras fit,non ad crystalloidem. Adiuuat tamen splendor ille ac lenitas adiuncta perspicuitati, ad reddendam im ginem illustriorem primo instrumento,scilicet crystalloidi. Verum hoc unum relinquebatur indiscussum,quo nitebatur Galenus in prima autOritate, & autor de oculis ostendere, crystalloidem esse primum uisus instrumentum : nam suffusio, quae sub cornea accidit, uisum impedit, inquiunt : ipsius agitur uisio non fit nec in cornea,nec tenui humore. Pariego dicam argumento. Vasio intercipitur obstructis obticis,igitur non fit in crystalloide. oportet igitur supponere quod in sutasione etiam nihilominus ad partes anteriores possit spiritus transire, quamuis obliqua uia, quod Si uerum est. Sed in obtacorum obstructione,nullus transit spiritus: ostendit igitur Galeni argumentum,uisionem non fieri,nec in cornea tunica nec in humore tenui: non tamen ostendit fieri in crγstalloide. Ve- I

78쪽

7z II IER. CARDANI CONTRADI C. MED Itarum cum vitreus humor, qui ei est a tergo, Crastior sit,nec pateat: tum uero & retina ipsa inhabilis sincertum relinquitur, uisionem fieri an crystalloide, uel in spiritibus qui ibi continentur: perfici autem in cerebro: nam nisi omnes sensitis ibi persectionem susciperent in omnibus geminatissensioriis,non solum in oculo, res una duae eXistimaremur, ut recte inquit o.de Usu par Galentis. tium,cap co M TRADIcTIO VI. Staphyloma an morbus uueMan cornec

eap ι. Λ Elius in libro septimo comemorat iuxta initium Staphyloma in- RP, ter lineae tunicae morbos Idem pdst declarat,non esse ulti uuuς 'ξ -- Α' sed corneae tunicae. Paulus libro tertio inquit: Cum vaea ruptR LQx ς

Ioma,id est quasi uuatio dicitur. ubi adhuc magis malum sed luerit et avus. quo fit ut utriq; tunaeae morbuS hic communIS

libria V Idem uero alibi inquit: Staphyloma est uitium ςς Nin D cap. 7.is finς- corneae,cum Rhagoide debilitRe .est Mero Rhδν,μς WV μ' . - όh bro septimo, Staphyloma inquit est cum ruptiS membranis R. tu; siumma at Ilitur tunica, similisq; acino figura fit. idςm relaXatis, unde id saec υλω ue,Greci uocant.R es ponde Hςm Ρq Actio rem hanc docuit: nam ubi corneae uitium esse*ςς Rrδ tentia habet:cum disrumpitur cornea, siue humor subsitseu PLUS promineat, clim eX utroq; acini similitudine aliquid tur Staphyloma:Graece nanq; μφυλωμ', uua dicitur. ERStunicae uitium semper, a similitudine uero abuero uideatur liuea promInere, i xςr ui R VM Rh uniciutum est & si non raro fracta cornea ipsa, uere uilea promit

Tium,uileae nomen adipistitur intimii PauluSautem, in libro se omii quae sit procidentia tunicae, non quae ab humore solum citrati iniein

emendari ac tegi, non autem lanarI queas.1-- α N

prorsus inutilis haec operatio est. CONTRADIc ΤΙΟ V ΙΙ. Praecantationes an in cura aliquid posSint C Aepe dubitatum est, An praecantationes in morborum citra udi quicquam: nec solum nobis consilium est, ut de imaginivii 'q: am de his quae miram quandam habent sanandὶ rasI nem: Melut cum dicimus, Fbd insipicere oculos onagri frequenter habeat de-

79쪽

Iere Hypochymata, seu aquam,ut AuenZoar affirmat. Sic ille existimat, lib. .trae. 3. quod suspendere smaragdum debeat liberare a difficultate intestinorum, ς δ' & comitiali morbo laborantes non parum iuuare. Cum uero plurima ta i in ear xlia sint, ea quae manifesta sunt in tertium librum de rerum uarietate retulimus : at hic, ut diXimus,praeter AuenEoar autoritatem, Dioscoridis etiam eYperimenta, tum uero AleXandri, Aristotelis, Avicennae, Alberti, ac Aetii reseremus. Ab Aristotele igitur ducam initium, his tamen praetermissis, quae ille in librum de Mirabilibus austi illationibus

contulit, quem rerum miracula faciunt, ut suum esse non credam: tituli

autem modestia illius quasi esse ostendit. Ergo in tertio de Historia ani- ρmalium inquit,In Lemno insula caper tantum lactis singulo die emittebat , ut colostra fieret, quod & proli masculae eiusdem capri accidisse intelleximus.Sed hoc ostentum erat:nam Deus constilenti respondit incrementum peculii domino accessurum. Ibi, ut uideo, utriusque miraculi rationem habet & naturalis,& oraculi: nam oraculis admissis, non leuis

dubitatio circa naturae principia emergit: & quanquam de hoc alias scripserim, ac generaliter in libro de Animi immortalitate disputauerim, nonnulla tamen quae huic tractationi deficiunt, praesenti disputationi adiicere minime pigebit Igitur & in secundo eiusdem inquit: Remora in ina remorandis nauibus dicta, pisciculus quidam est saxis assuetus, in cibos

non admittendus,utilis ut creditur ad amatoria, & ad iudiciorum causas. Sed & hic duo genera miraculorum testaturi alterum quod firmiter de nauibus remorandis, reliquum quod dubiis uerbis de iudiciis ac amatoriis refert. Rursus in seXto haec habet: Cum autem equa pepererit, statim secundas devorat, atque etiam quod pulli nascentis fronti adhaeret, q*p hippomane dictum, paruae caricae magnitudine minus, latiusculum tamen,orbiculatum, nigrum: hoc si quis praerepto odorem moueat, equaeXcitatur, furitq; eo odore agnito: quapropter id a ueneficis mulierculis petitur, ac subripitur. Sic & nono libro refert, sanguinem Flori Aegi' cap. . tiq; auicularum,quod perpetuas inuicem gerant inimicitias, coire a pluribus non poste eriistimari: atque augures dissidio carniuorarum auium bella praedicere,ut concordia pacem. Quid ρ neque piget quod ibi adiicitur, quamuis praeter intentum uideatur, utile tamen adiicere: scilicet, Olorem ab olore deuorari: cum tamen haec auis credita sit ab antiquis ob id Apollini sacra, quod iuXta mortem dulcissimas edat voces. Alibi cap. in etiam eodem in libro inquit: Sittae aui, quae eX genere est earum', quae cognitione pollent, ob id rem maleficam tribuunt. Et in octauo etiam, Ouium quas lupus occiderit pelles, uellera, Sc uestes quae eX his siunt, eap. io. longe omnibus aliis ad pediculos procreandos sunt aptiores. Et in quinto, Perdicus sceminae, si aduersae maribus steterint, uentusq; inde aisset ςRp s

80쪽

HIER. cARDANI CONTRADI c. ΜEDI c. ubi mares stant, concipiunt. Quid hoc maius miraculo 3 Sic & alibi in

λp. ' Cypri fornacibus affirmat, dum ignis ardet, umere pennatum animal, musca paulo amplius: quod si ab igne eNimatur, emori. Quid hoc difficilius este potest ubi nec ferrum, nec lapis, nec aurum resistit diu, animal atque id eNiguum , non solum non amburi, sed sic uiuere,ut illi hoc solum uita sit,quod omnibus aliis est neX. Quid igitur de vermibus di- eap. . cam,qui niue uiuunt ac generantia 3 quod & ibi fatetur. Sic & in sexto rursus inquit: Pullorum hirundinis adhuc recentium oculi, si quis sti-

p 7' mulo eos uexarit, resanescunt, dc uim uidendi plane recipiunt. Sic & in Perside praegnantes mures discissas inueniri affirmat, quae alias foeminas cap G. contineant & ipsas utero mures gestantes. Pygmaeos etiam in octauo libro admisit, probath: confiteturq; quod hominum faliua serpentum cap.α9. generi plerunque perniciosa est. Libro etiam nono docuit, plurima animalia scire suas medicinas, neque eas uulgares: nam & caprae sylvestres 'p' dictantum quo spicula eiiciant norunt: in quo dupleN miraculum appa'

ret,& belluae,& herbae. Et alibi testatur etiam dum apud Pharsala Ale-''y '' diae hospites perierunt, coruos quasi sensum euentus futuri haberent, a locis Athenarum & Peloponnesi abfuisse. Apes quoque hyemem S im-ς-p 60- bres praesagire. Et in Problematibus ait: Sibyllae, & Bacchae, omnesm30 py ly in diuino spiritu agi creduntur, instinctii lymphatico eX naturali quadam intemperie aguntur.Quin & Maraciis Syracusanus Poeta praestantior erat dum mente alienaretur. Simile quiddam de Tynnicho Chalciden si Plato in libro de Poetico furore refert: nam cum is nullum antea poema lectione dignum composuisset, in Apollinem hymnum composuit, adeo reliquorum Poetarum cantilenis celebriorem, ut solus uel serme Platonis tempore inter alios decantaretur. Quamobrem Plato

ipse ibi censet Poetas ipsos deorum esse interpretes: quicquidq; dicant, ac scribant, ut etiam Homerum ipsum furore quodam, S ui numinis docta di ' non proprio inuenire ingenio. Meminit S in Rhetoricis oraculorum

ac Augurum, illorum ambiguitatem quae solum genus doceat euentus, ibidςm.ς.io. non in illis inquam , sed in ipsis Rhetoribus merito damnans. tum . rur- 'ξ 'δ' sus Deus in anima lumen intellactus accendit.at ibi forsitan minor autoritas uelut eXemplis, cum non solum de diis sed etiam de daemonibus sermonem habeat. At uerb in Quinto primae philosophiae ait, dum de

substantia loqueretur, Substantia dicitur quodcunque corpus, tum uerbquae eX ipsis corporibus constat,ut animalia, Daemoniaq;: cuius fidei testimonio Graeca lactio ipse, cum aliquot translationeS eo uerbo careant, aperte subscribit. Inquit enim, ουσία δε λεγετιατι- απλα σωματα,

SEARCH

MENU NAVIGATION