장음표시 사용
431쪽
LIBRI IL TRACT. VI. qui autem nerui mouent duri ac parui & eX spina explantati , nec mani feste caui, igitur uelle uidetur solam uirtutem in motu,non spiritum esse necessariummam & ipsi eodem modo ex cerebro salte, si non propc uentriculos illius,non eX spina eXoriretur.In primo quoq; de Semine astruit, neruos sensibili carere cauitate.Primo quoq; de Usu partium inquit, Venae deferunt sanguinem, calorem autem arteriae, Ut conseruent eum qui innatus est membris merui autem sentiendi & mouendi facultatem a ce rebro acceptam membris impertiunt. In secundo etiam de Sumptomatum causis,ctim de mouente uirtute diutius uerba fecisset, nulla mi iratim si habita metione,inquit,tandem:Iam crassi glutinosiq; succi, cum sic uiam uirtutis obstruunt,ut parcior influat, tremoris cauta sunt ac potissimum cum prorsus obstruentes, reliquorum etiam neruorum partes aliquas resolutas efficitit. Hoc aute,ut mihi uidetur,etiam clarius declarauit in primo libro,dum de torporis causis agit,his uerbis: Atq; quod animalis quidem uirtus siquide meatum aliquem, tanqua certam uiam, a cerebro per neruia habet, hoc obstructo impedietur, cuiuis arbitror pateat. Quinetia compresso eXtrinsecus neruo angustia meatui eius continget, ne ad quidem ullum lateat. Quod autem & si nullus sit meatus, sed tanquam per aquam uel aerem solis radii transeunt, sic principii uis per ipsum. corpus neruorum permeat.Dubitat igitur hic Galerius,an per cauitatem certam neruorum,an sine cauitate neruis eXistentibus per ipsam substantia nerui animalis uirtus deferatur: quae dubitatio nulla esset, si spiritus uirtutem illam deferret. Rursus etiam in primo de Semine qualis lux soli, talis cordi uirtus quae in arterias, & cerebro quae in neruos infunditur, dcquq a testiculis in uniuersum corpus,tum etiam a uenenis lethalibus. A c- cedunt his autoritatibus quatuor rationes: Prima quod quum uolumus sentimus & movemus: igitur uirtus illa cum subito transmittatur, non potest in spiritu esse: certum enim est , quod nullum corpus subito mouetur. Et addunt,quod si membrum ligatum,atque ob id insensibile redditu ira, soluitur,tunc illico mouetur & sentat, quare uirtus illa quae ligamento impediebatur, illico descendit per neruos. Secunda ratio est, quod ligato neruo, qui motus minister est, repente motus membri concidit: at par erat si in spiritu ea uis animali erat, quandoquidem ille adhuc af-
seruatur, nec tamen perit, aliquandiu etiam uirtutem mouendi asseruari,atque hoc e Xemplo reliquarum duarum uirtutum ostend1tur, cum naturalis uirtus ac uitalis membro ligato non paruo tempore seruentur,
quod per spiritus ad ipsa membra deserantur. Necesse etiam esset ligato membri neruo, membri uirtutem corrumpi, utpote uitiato calore sublatoque animali spiritu. Accedit, quod phreniticorum robur causam non habebit ullam manifestanimam cum in his ob morbum, magna e X parte
tio. cap. Is. cap. 2. post med.
432쪽
- 16 HIER. CARDANI CONTRADIC. M EDI c. resolutus sit spiritus animalis, atq; hic est motus ac sensus instrumentum
quonam pacto poterunt in motibus,quemadmodum experimentum ta-dQς λςδp rnen ostendit esse robustiores oppositum tamen uidetur Avicenna tenere in prima primi,cum di Nit, Spiritus animalis defert uirtutem sentientibGeap.8. diasi mouendi per tollim Corpus. Quam sententiam longe clarius eNplicauit in libro suo de A nima: duabusq; rationibus declarauit ac firmauit: quarum haec est prima: Nerui sunt caui, Sc si non admodum manifeste,&ctim cauitas illa non sit necessaria,nisi ob transitum spiritus, uel nutritionem,igitur cum replebitur ut in resolutione, non privabitur uirtutis illius transitus per neruos, quia obstructio non impedit nisi corpus: quare abs. ό ό mζmbsit res lut i sentiet&mouebitur: quod tamen est falsum. Ad hoc diuti,. er respondebat Galenus,quod assumpta propositio manifeste falsa est, scilicet,Obstructio non impedit nisi corpusnaam dicit,radii solis in aere impediuntur manifeste dc a nebula i& a fumo ac nube, & in aqua a luto ac limo. Ad hoc diceret A vicenna, quod radii solis impediuntur, quia rectc procedunt,& talis uirtus nunquam eX toto ac penitus: sed uirtus cerebri senstiua descendit circunuolutis neruis ac tota igitur, oportet quod cum corpore deferatur.Secunda ratio,Spiritus est instrumentia proprium ani- ,, ι mae eri sententia Galeni in libello de Usu respirationis: sed omne agens producit actionem suam per proprium instrumentum ac proximii :igitur anima producit sensum Sc motum in membris per spiritum. Diceret ad hoc Galenus, qubd uerum est, quod uirtus sensitiva quae in initio nemuorum ab anima infunditur,per spiritu infunditur,& sic de mouente: nec tamen eN hoc sequitur, quod illius eXtensio per omnes nerui partes per spiritum fiat.Velut primum lumen quod diffunditur a sole, diffunditur lucis medio, non tamen lux ipsa descendit cum lumine ad inferiora: sed ipsa cum sole manet. A dduco modo ego no paucas rationes pro Auicenna Nam in his qui fluxu laborant, etiam sub die mortis stat ratio & memoria : igitur temperamentum cerebri non est corruptum, Sc tamen uirtus mouens est debilitata usq; ad eXtremu igitur si 1lla uirtus sine spiritu deferatur, adhuc in illo uirtute mouente nulla eX parte corrupta, esset ille ualidus ferme in motibus,sicut antequam aegrotaret. Neque enim potest ratio assignari, cur sensus parum laedatur, dc motus multum, nisi quia ad mouendum multi spiritus necessami sunt, ad sentiendum pauci. Et si dicas, quod corrupta est neruorum temperatura: istud est falsum: tum quia sensuum non est corrupta, Sc nerui sensuum sunt molliores: Scsi esset corrupta esset maXime in siccitate: sed siccitas usq; ad certam metam adiuuat ad ualidos motus it in phreniticis,igitur fuissent aliquando ualidiores ac robustiores in morbo illo quam ante morbu. Accedit quod
dictum illud seXtodecimo de Vsii,de neruis uisoriis quod caui sint valde,
433쪽
LIBRI IL TRAc T. VI. 27 ut ipse affirmat, falsiim est experimento :& hoc Ves alius diligenter se
animaduerti Tridum de humani corporis agit fabrica testatur: & nos non lib. . cap. . raro uidimus. Si igitur per tam densos neruos copiosus spiratus ad oculos desertur, iuYta Galeni sententiam, id neque in aliis a veritate fieri abhorrebit. Neque uero diXerim impossibile,qubd ubi alimentum transit, etiaanimalis spiritus non permeet. Apparet autem omnia nostri corporis
membra esse poris plena,osia,eutam,neruos,ineruosami substantiam .nec
quid membranis ac cartilaginibus solidius videmus, membranis etiam ipsis cartilagines uidentur este solidiores.Cauitates etiam non sunt nutriationis causa: aliter corpora eX superficiebus constarent, quod Aristoteli 3.coeli. n. repugnat: sunt igitur spirituum per illas transeuntium uiae: nam neq; obsolam uirtutem hoc erat necessarium, quae in solidissima penetrare corpora potest. Si etiam sola uirtus in neruos penetrat,non delassaret motus: nam hoc quod resoluitur cum uirtus sit materiae eXpers, neque multam asseret iacturam , nec restauratione indigebit. At videmus eos qui laborant & fatigantur,non minus cibum ac potum desiderare, quam quiete.
Ipse etiam Galenus dum causam assignare nititur, Cur amissio motu re- r.de locis.c. p. maneat sensus:aut contrario modo,sublato sensu motus remaneat: in paria post mod tium neruorum diuersitatem eam retulit.At non oportebat,si duae erant
facultates in cerebro distininae,& sine spiritu transmissae. uelut neq; illud
admiratione dignum, Cur uentriculus retineat cibum,& non concoquat, eum alia sit uirtus quae concoquit, alia quae retinet. At dubitatio ex hoc magna uidebatur,quia quum per spiritum deferrentur ambae, corrupta una spiritum corrumpi necessarium erat, atque ideo et1am alteram. At
si sine spiritu,quid prohibebat, unam corrumpi,alteram seruari ξ Denique si uirtutes essent distinctae nec eX spiritibus pendentes, nulla ratio adduci potest, quae ostendat, cur debilitatis sensibus per uirium resolutionem, semper motus ipse necessario debilis euadat. Clarum enim est, quod cum pauciores spiritus sensui quoniam patiatur quam motu 1 neces larii sint:
si adeo resoluuntur uires ut non adsint spiritus pro sensu, multo etiam minus aderunt qui motui satisfaciant. Quinetiam quod mirum est, illi quoque, qui Galeni partes tuentur, fatentur transire spiritus per neruorum cauitates, sed nec motus aut sensus gratia, quod ridiculum est. Dico igitur mentem Galeni esse, quod uirtus illa transeat per neruos subito, sicut lumen: ad hoc tamen ut recipiatur, & conseruetur, ne-ccssarius est spiritus animalis in cauitate nerui contentus :& hoc parum differt ab opinione Avicennae. Nam solum in hoc, quod Avicenna uult,
eam uirtutem per spiritum transferri: uterque autem in hoc concordat,
quod & spiritus & uirtus sunt necessaria. Ratio tamen Galeni de neruiSi opticis uocatis falso innivi fundamento perit. Reliquis autem satisfacia-hh et mus:
434쪽
18 HIER. CARDANI CONTRADI c. ME DI c. mus: Cum enim dicitur, nos posse subito mouere, declarauimus hoc in libro de Animi immortalitate, quod spiritus omnes uni parent in quo anima ipsa sita est: & spiritus ille non tunc ad locum sensus motus
transmittitur, sed asseruatur, cum sua facultate: inde sublato ligamento fungitur operatione sua allico, modo non diu ligamentum manserit: nam tunc si diu manserit, membro stupido effecto, non statim uis sentiendi uel mouendi redit. Cur autem ligato neruo illico pereat uirtus utraque , quamuis spiritus seruetur ξ Hoc ideo euenit, quia non transit uirtus ad spiritum ipsum eX cerebri spiritu. & hoc de sensu perfecto,nam imperfectum sensum membra etiam habent sine sensu, ut alias te docui.
i. eontradice. Quod uero ligato membro,quin uitietur membrum , si diu maneat uintra s.contra culum,nemo dubitare debet. Phrenitici autem robustiores sunt ob neruorum siccitatem,cum nondum in spiritibus facta fuerit euidens iactura: cum tamen fuerit resoluta spiritu uim pars magna, tunc debiles evadent: robur etiam illorum est in retinendo, non autem in mouendo corpuS celeriter, ac leuiter: at hoc roboris genus eX manifesta pendet siccitate. Igitur uirtus & spiritus per neruos transeunt, uirtus autem ipsa uelut radius, perpetuo illis cum spiritibus iuncta haeret.ΙuXta autem Galeni sententiam, quae meo iudicio uerior est, per neruos deferturiiuXta Avicen- ubi supxλ ςQ nae placita per ipsos spiritus. Verum hoc discrimen pendet eX his quae δμ alias demonstrauimus, scilicet quod Avicenna esistimat, spiritum esse
primum sensus instrumentum.Nos autem arbitramur, primum esse sensus instrumentum,sed non primum quod recipit speciem rei sensibil1s.cONTRADIcΤIO π VI.
Testes an generationi necessarij, ' an membra principalia.
TEstes non sunt necessarii absolute in generatione, quia multa animalia quae generant, ut pisces, ac serpentes, Illis carent. Sed neque in habentibus: quia taurus cum inasset a castratione illico generauit. Sunt igitur ut uasa seminaria lata contineant, & ut morando seminis effusionem, diuturn1orem coitus delectationem effaciant. indicio est, quod quae testibus animalia carent, celeriter uenerem absoluunt:
ip . Philosophus primo de Animalium generatione. Et rursus tertiam utilitatem addidit alibi, dicens, quod uelut teXtrices pondere ten- lib. de an, dunt fila, sic test1culi tendunt appensi uenae eX corde uenienti ipsum cor. δ' gςRς Vt enim dixerat prius, quae a natura fiunt, alia necessitate, alia ob utὶ- 'R' 'P Z l tales , testiculi igitur ob utilitate,no necessitate facti sunt. Aduersu. Phicap. Is. & se- losophia costilio invehitur Galenus primo de Semine dices, si testiculi non
qRςR JhμΤρ sunt necessarii generationi seminis,cur est quod nimis infrigiditatis testi
435쪽
LIBRI II. T R A c T. VI. 429bus,aut scirrho laborantibus,aut avulsis,infoecundum fit animal 3& quia ad hoc uidebatur Aristoteles respodere,quod uasa seminalia,partim qua-l1tate, ut in scirrho, uitiantur: partim contrahuntur. Contra hoc, inquit Galenus, testes in auibus abdominis membranae haerent, S in summo uasorum seminalium, igitur ibi non faciunt tensionem : S tamen auulsi animal infoecundum efficiun on secus quam hominibus & quadrupedibus. Accedit,quod si ita avellantur testes ut membrana supergeminalis relinquatur , uasa ipsa illaesa manent, & tamen sterile euadit animat: nec soldm,inquit,sterile, sed ueneras desiderium amittit, glabrum totum corpus efficitur, uenae angustae, MOX eXilis,& caro Odoris est eXpers illius quem integra animalia retinent. tot S tanta igitur nobilitatem huius membra cordis nobilitati ferme faciunt coaequalem. Imo dicit,nobiliores sunt testiculi,cum dent bene esse, ut illorum uerbo utar corde dante solum esse quanto nobilius est bene esse, quam esse. Quartam subiungit 1nde rationem, Si tendendi cordis causa testiculi facti sunt, ualidius cuniculum poterat natura moliri, arteriam magnam spinae per ligamenta ualida tensam,aut supra iugulo nectendo, aut iecori etiam,quod illi uinculo recto uenae cauae alligatum est fuissetq; tensio haec cordis non sollini
maior, sed &securior. Quinta his subiicitur ab illo ratio, quod quae
circunflexa sunt, nisi dirigantur, tendi nequeunt: at uasa seminaria circunfleXa sunt. Quibus etiam magis tensa forent, his ualidior uirtus,ut senibu Sciuuenes autem, Cum hiS contrahantur, imbeciliores euaderent. Et
sunt etiam animalia in quibus testiculi uentri astricti,nec pensiles, ut sues quibus nullam prorsus utilitatem praestarent. essent etiam in hoc lien dcrenes cordi utiliores,tamen quia maiores testibus,& cordi propinquiores,ac etiam uenae quibus annectuntur rectiores: cum hae, quae ad telles tendunt obliquae sint, ac etiam uaricosae. Ultimo dicit, esset haec tensio prosus cordi uiolenta. nec Obstat quod utilis esset animali: nam sic diceremus animali necem ut boui este naturalem , quia utilis esset hominibus. Propterea concludit, Nihil tale optarem ab Aristotele dustum . de claransq; utilitatem seminas,quod testibus alendis sit necessarium quodq; ''' ''
ab his 1n uniuersum corpus uirtus quaedam, quae illud totum immutet procedat, etiarn supergeminalis membranae, quae media est inter uasa seminis S testiculos, non solum loco, sed substantia docet. Atq; sic testes
esse membra principalia clarum est: Hon solum,ut d1ca solet,ratione con seruandae speciei: sed ipsius singularis hominis, cuius corpus, animam, ac mores adeo immutant. Sed ut mihi ita detur,non admodum recte imponit Aristoteli,quod censuerit testes solum tendendi ia1nculi cum corde causa esse creatos, sed ut uasa seminaria melius firmarentur inuoluiq; possent: ac sic pondere suo aperta manerent. Inde etiam huic accedat ut cor ten
436쪽
3o ΗIER. CARDANI CONTRADI c. MED Icidant: sed non ob hoc principaliter sunt facti. Debuerat Galenus armi-
mentis Philosophi respondere,nec non illius mentem uere non perperam declarare Sed hoc studio contradicendi ei contigit. Aristoteles tamen. o non negat testiculOS non adiuuare in seminis generatione. inquit enim iniimii eap. Aue testi xu mdiore, habent, dum tempus aduenit quo coire solent, Nec tamen coluerunt. eX quo patet quod uult semen in testibus gigni ac
perfici: non tamen simpliciter esse necessarios in generatione. 1mo etiam in Paraph. c.λ- neq; an generatione habentium testeS. R uerroes quinto de Generatione
animalium dicit quod testes non sunt necessarii ab lute, ut diX1mus, ad generationem: in habentibus tamen illos d1cit,quod si experimentum de
tauro esset uerum , non essent necessarii: ubi autem non es et uerum, res
esset dubia. ista determi natio non est clara,ut ad primam attinet partem: diceret erum Galenus quod & si genera siet,hoc futilet quia iam erat concoctum semen in testiculis, S delatum ad glandem, quae est in radice membri genitalis, S ita detractis testibus semen illud non fuit laesum, &potuit pro una uice generare. nec etiam sequitur, testiculis auulsis non
potest generare: igitur testiculi sunt necessarii ad seminis generationem, ut causa agens. Nam esse potest quod no generet cessante fine.nam si animal castratum generaret, uel generaret animal castratum aliud,uel integrum.si integrum,esiet in effectu quod non fuit in causa: si autem castratum, igitur generaret animal alterius speciei, ab ea cuius fuit prius gen rans. Nec est similitudo si dicas, quod carens oculis generat habentem oculos,hoc infra ostendemus. Dico igitur propter adducta,quod testiculi non sunt necessarii ad generationem animalium absolute, clim, ut d 1X1t Philosophus pisces & serpentes generent,carentes illis. in habentibus autem reflectunt calorem ad cor, & ab ipso recipiunt vim, S ideo sunt necessarii,ut uoluit Galenus, non tamen uere necessarii, id est, per modum
principalis causae, & hoc uoluit Philosophus. est igitur ac si diceres sunt necessarii,& hoc concedit Philosophus, quia sublati,non generat animal. etiemplum de tauro est ad ostendendum quod no sunt principales,& hoc
etiam concederet ferme Galenus. & si no concedat,hoc tamen uerum est. non sunt tamen necessarii in homine, quia generatio est hominis ut animal est, non ut animal perfectum: Clim uero dicit Philo phus illud detensione,intellexit unam utilitatem quae erat minima, sed tamen ibi necessaria: alias autem utilitates iam prius declarauerat. Sed cum influant cap.; super totum S uocentur principalia membra secundo Artis medicae iu- cap qq, Xta initium, cur dum in eodem libro enumerat membra a quibus totius, temperatura pendet, sellim cor ac iecur adducit cerebro & testibus praetermisiisξ Respondeo quatum ad testes attinet nam de cerebro hic locus non est illi influunt super totum, sed medio cordis. communicant enim corta
437쪽
LIBRI II. TRAc T. VI. 43 Icordi & iecori uires suas, & ab ipsis in totum corpus uis illa distribuitur. iecori quidem per uenas S cordi per arterias. quia igitur non habuerunt seruientia, ideo non potuerunt dici principalia in influendo. Et ob hoc
sedatur contradiistio quae uidetur esse inter Rasini secundo ad Alman - ca.is. in initiorem commemorantem omnia quatuor membra principalia in cognitione temperamenti totius, ct Galenum qui connumerat cor&iecur
lum. Nam Rasis connumerauit quae plurimum influebant seu per se,seu medio alterius: Galenus autem itum ea quae per se insuunt. Et si dicas quare igitur uocauit membra principalia testes Θ Respondeo quia iuXta illius sententiam, sunt princip es in generatione seminis, & ideo in conseruatione speciei. Et si dicas, Galenus primo de Semine diXit, quod sola cap. 17. uirtus per totum multiplicatur, & tu dixisti quod per uenas 3t arterias. Respondeo quod sicut uenenum, solam uim multiplicat absq; substantia aliqua, illam tamen primo communicat spiritibus ac sanguini, quorum medio totum postmodum inficit corpus, ita de ui testium. Merito enim agentis, id est: testium, sola uis multiplicatur: merito modi producendi
per sanguinem & spiritus. CONTRADI cTIO NU I I.
Semen an animatum: an spiritM animatus: an utrunq; a toto decidatur.Semen an nutriat. Pullas an ex uitello oui. ARistoteles secundo de Generatione animalium de semine loquens cap.I.in fine. iam proposita quaestione an uiuat, haec habet: Semen habere animam & esse potentia palam est.Propius autem ac remotius idem a seipso potentia esse potest, ut Geometra dormiens remotior quam uigilans, atque hic contemplante iam. Secundo autem de A nima inquit, non est x ς i*id potentia uiuens quod anima caret, semen autem potentia est corpus quod uiuit eXponit A verroes, intelligit quod quia dixerat in animae diffinitione potentia uita habentis, quod haec potentia non est illa,qua semeest potentia uiuens : nam semen est potentia uiuens, quia potentia corpus quod uiuit:hoc autem & fructus non habent animam. Et potest sermari ratio manifesta sic: Corpus animatum potentia uitam habet, sed semen non est potentia uitam habens hoc modo, quia est tum potentia corpus animatum, igitur semen non est animatum. & ideo bene dixit Averroes duodecimo primae Philosophiae : Virtutes igitur quae sunt in seminibus ς in 38, setis qua: producunt animata, non sunt animata actu, sed stotentia, sicut do PVst mus quae est in anima aed1ficatoris, non est domus aestu sed potentia. Et rursus,quasi exponens subsequentia Philosophi uerba in secundo de Ge- com.3i.iux.f. ne ratione animalium adducta Averroes septimo primae Philosophie inquit : Formans uirtus non agit nisi per calorem qui est in semine, non eo modo
438쪽
432 HIER. c ARDANI CONTRADI C. ME DI c. modo ut haec uirtus in illo calore sit, ut anima in calore naturali: sed est ut intelligentia in corpore coelesti.In his omnibus patet quod semen non habet animam , nisi in potentia remota de qua nulla est quaestio. rursus, 'P Τ secundo de Generatione animalium quaerens Philosophus quomodo animae corpori adueniant, inquit: Animam igitur uegetalem in seminibus,coceptibus scilicet nondum separatis,haberi potentia statuendum est non actu, priusquam eo modo, quo conceptus qui iam separantur,cibum trahant,& officio eius animae fungantur. Principio enim haec omnia uitam stirpis uiuere uidentur. De anima quoq; sensibili pari modo dicendum est: atq; etiam de intellectuali. omnes enim potentia prius haberi, Iesi ijd quam a stri necesse est.Et Averroes in Paraphrasi inquit: Semen enim ui
in principio. detur eXcrementum alimenti, non autem res animata: nec uirtutem habens nutritiuam in actu, tandem concludit quod in semine sollim relinquitur calor, qui essingit an1mam, eX uirtute quae est similis arti, quae proficiscitur ab intellectu separato, qui est alius a primo Motore declaratoOctauo Physicorum, & haec uirtus coelestis est quam intellectus ilIe calori largitur sine instrumento corporeo. Sed in oppositum uidetur esse quod spiritus est animatus,seu animam habens: & etiam quia semen nutritur. augetur enim quod concrescit in utero ante generationem cordis, lib. de natura ut etiam Hippocrates confiteri uidetur, & non a uirtute membrorum:
istuF, 60 igitur a uirtute seminis. igitur nutriens uirtus, & ideo anima in semine se,u, eap.i ' apse est Et haec est sententia Avicennae & illius ratio ad hoc ostenden dum. quam etiam Averroes illi tribuit. Nunc autem ostendamus spiritum esse animatum,unde protinus sequitur semen animam habere. Ari- In paraphr λ stoteles igitur secundo de Generatione animalium post ea uerba quae mes. pag: supςrius adduXimus, quaerens quidem corpus illud proportionem habens cum elemento stellarum, quod animae coniungitur, respondet non igneus, sed naturalis calor. cum igitur anima sit cum calore naturali, &hic in spiritu ut ibi dicit manifestum est an1mam es e in spiritu. Galenus cap. 3. quoq; quartodecimo de Usu partium , inquit semen ipsum totum uitali cap s. in finς- spiritu plenum est. Et autor libri de Spermate, sed hic Galenus non est,
cap.ι. ait: semen emittitur completum S animatum. Ipse autem Avicennacum dicit quod subiecta sanitatis & aegritudinis sunt membra uel spiritus, subiecit postmodum uirtutes in spiritibus ipsis sunt. & alibi: spiritus bEti is sςGmdum Aristotelem recipit principium primum & animam primam:
fine causis for eri qua aliae profluunt uirtutes. Et duodecimo suo de Animalibus,dum m li=- fassus est esse primum instrumentum sensus. Et rursus, Galenus in libro de Usu respirationis, uult spiritum esse primum animae instrumentum. Accedunt non leues his rationes, atq; prima Philosophi in secundo de PQq '- - Generatione animalium,omne quod fit, ab aliquo tali actu eNistente sit, animal
439쪽
L I B R I I I. Τ R A c T. VI. 433 animal sensitiuum ev semine fit, igitur semen actu est sensitivum. A Ite ra est sumpta ex dictis Principis dum uult rationem reddere uertiginistanquit enim,Et quando uoluuntur spiritus, uidetur homini quod res ipsi 'P uolitant urinam haec inuicem aequalia sunt, quod mundi partes aliter se dum, mihi habeant ad spiritus, dc quod ipsi spiritus aliter se habeant ad mundi par cio. tes. liquet igitur quod spiritus sunt ipsum sentiens raddit enim illico,
idem est seu sensatum seu sentiens moueantur. quod etiam in ebriis con 'ph m βης tingit. tertia problematum. Rursus eXtremum eXtremo non iungitur nisi per medium, sed animae substantia remotior est a substantia membro- prima tertiirum, quam spirituum: quare multi crediderunt animam esse spiritum. trac. . cap. . nullus credit esse caput, aut cor, igitur anima est in spiritibus potius uuam in membris. mouentur etiam spiritus undequaque, nec motus hic ii
naturalis eli, cum sit plane omnis talis ad certam metam circularis rectusque, nec uiolentus . neque enim animalia sic haberent suum principium , relinquitur igitur ut sit ab anima quae in ipsis sit. Galenus tamen sol a. oppositum aperte declarauit in septimo de placitis Platonis Ec Hippo
cratis dicens, seu anima corporea sit seu incorporea,ipse in cerebri substantia non in spiritibus sita est. adducitque rationem uacuato ut in uulnere uentriculi cerebri uniuerso spiritu sicut concidit sensus ac motus, uacuata anima mori hominem necesse esset, quod tamen falsum est. Ratio haec praeter multiplicem solutionem quam recipit, etiam concludit oppositum . nam utroque uentriculo uulnerato ita ut exhalet uniuersus spiritus, homo moritur. igitur eXperimentum est contra ipsum . nisi uelit nos intelligere quod uno uulnerato, dimidium animae amittatur. Omitto
quod in arteriis plurimus seruatur, alius etiam qui sensibus delegatus est regredi posset, dc sic anima denuo instaurari. ipse etiam spi ritus qui animae est fundamentum est in corde. Sed Sc si demonstrario haec non osten dat opinionem tamen Galeni qualis sit, aperte docuit. Sed sunt quatuor rationes ualidae in oppositum : anima nutriens est in membris,tum quia ipsa sunt quae nutriuntur,tum quia plantae carent spiritibus,sed ipsa continetur in aliis animabus sicut trigonus in tetragono, secundo de anima, igitur etiam sensititia dc intellectitia sunt in membris. respondeo quod anima nutritiua est in spiritibus aut proportionali ipsis in plantis& eodem modo aliae animae: dc licet membra nutriantur dc augeantur, hoc ei evenit per calorem a spiritibus manantem, anima in spiritibus manente. dc hoc ut dixi iuXta Avicennae sententiam dc ueriorem opinionem. nam ut dixi Galenus uult quod nutritio fiat in membris uirtute
propria illas insita , non eX spiritibus prodeunte. Alia ratio est quoniam x ς'p corpus & non spiritus accipitur in dissinitione animae ab Aristotele data secundo de Anima.Sed ibi declarauit animam per notissima. neq, illi cu
440쪽
34 HIER. CARDANI CON TR ADIG NE DIGrae fuit ut distingueret corpus a spiritu. Rursus Philosophus in primo dein princip- Plantis cum declarasset opinionem AnaNagors,Empedoclis & Platonis, qui uoluit plantas desiderare, nam multum nutrimentum ad se trahunt: inquit non desiderant quia non laetantur nec contristantur . huius indicium est quoniam primo non habent discrimen eius quod fugiant sequatur hae. Secundo quia non sentitant. apparet autem utrunq; quia non habent instrumenta nec motus nec sensius.& hanc ultimam rationem decla-t.eap. o. rabat secundo Coeli dum probat sidera non moueri cum careant motus instrumentis. Sic igitur de spiritibus pari ratione, non habent instrumeta sensus neq; delectantur aut tristan tu r, igitur non sentiunt.Ruris non habent instrumenta motus,igitur non mouentur. Respondeo quod ista argumenta tenent de plantis & sideribus quia sunt unum totum, sed spiritus sunt partes:& ideo sufficit quod id cuius sunt partes,id est animal habeat instrumenta. dico etiam quod laetantur & contristantur, quia habet
animam. non tamen inest sensus in ami quando sunt in semine separati, sed uirtus sentiendi sopitur,remanente ui nutriente in actu ut apparet eX demonstratione adducta Avicennae. hoc autem tenemus de mete etiam Philosophi, non Avicennae solius. Galeno parti in hoc tribuo, quia quaestionem solum obiter tractat non eX proposito. Nec tamen ualet illa ratio,mouetur ad omnem partem, igitur anima habet, sufficit enim quod ab anima impressionem receperiimam & ferrum a magnete contractum serrum trahit,nec tame anima magnetis aut substantia habet. sic spiritus posset imperio animae parere,anima aute carere. Concludo igitur anima& uita plats inesse seminibus omnibus, inditiol est quod breui corrumpuntur. Verum animaliti seminibus,etia anima sensitiva sed quasi sopitam primi Πςx spiritibus. Hoc uiso quaerimus an ex toto decidatur semen Hippocrates in libro de Semine in initio dicit quod uenae,arteris & nerui eX toto corpore in pudedum tendunt,atq; ideo pinguissimum humidum quod est in toto corpore ad renes prius uenit, inde per testiculos in uirga
donec emittatur. huiusque causa in coitu totum corpus delectationem
sentit. & in fine libelli inquit in mutilatis pars quae ad mutilum pertinet membrum debilis effunditur,quo fit ut aliquando integri quandoq; mutat .sipy0 meX mutius evadant infantes. Aristoteles quoq; quarta Problematum
'φρ' quaerit cur clunes & oculi maxime in uenere patiantur, respondendo autem inquit oculos tendi dum semen eX cerebro aut aliud emittitur. itaq;eX cerebro atq; aliis partibus decidi putat.Clarius cum rationem assignat cur uenerea res adeo delectet. Dicit enim semen uel eX toto deciditur ut antiquorum quidam eXistimatierunt, uel saltem uenae eX Universo ac meatus omnes in partem illam tendunt. Firmiter autem hoc inserius declarat cum docet cur minime imbecillis fiat homo eX uenere,inquit quia
