Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

eκ toto corpore semen ipsum prouenit. aliter autem necesse esset partes aliquas nihil pati quod eXperimento aduersatur. Avicenna quoq; hec ha bet : Et mihi uidetur quod semen non sit eX solo cerebro, imo ex omni em' tς ' membro principali illius fons & eX aliis etiam resudet. nec totum est eX ,.in fine. 'cerebro ipso,quamuis in illo concoquatur. S quamuis uideatur tribuere Hippocrati quod senserit eX cerebro decidi tantum, non tamen ausus est hoc pronuntiare. Et recte, nam Hippocrates cum superius adducta au

toritas uideatur esse Polybii eX Graeca inscriptione) in libro de Aere Saquis dum de Macrocephalis agit inquit. Semen ab omnibus corporis ' β'

partibus prouenit. Ideoq; eX caluis calui oriuntur. In secia udo etiam de Generatione animalium, inquit Philosophus quod semen ipsum moue- cap. 3.in fine.

tur eo motu quo totum corpus augetur,omnes partes Illius potentia continens. Praeter rationes autem duas e X Hippocrate deductas alias etiam subiicimus. nam ut ostensum est animali castrato totum corpus uitiatur, hoc autem non contingit nisi quia testes ipsi non amplius inrtutem in fluunt in corpus uniuersum . haec autem uirtuS non est nisi attractio se minis.immiscetur enim semen alimento membrorum cum non trahitur,

ipsaq; tota immutat ac uitiat. quare a toto corpore decidi illud necesse est. Rursus omne quod potentia tale est, ab aliquo quod tale actu sit fieri necesse est. Semen est uniuersum corpus potentia, igitur tale adhu , id est, a quo deciditur. non est autem corpus uniuersum actu nisi totum cor pus,a corpore igitur toto deciditur. Philosophus etia primo de Anima lium generatione adducit quatitor rationes quarum duae primae ex Hippocrate sumptae sunt,tertia etiam,cum dicat quod nulla ratio potest assi gnari cur filii patri assimilentur in uniuersis corporis partibus, nisi fatea mur a toto etiam corpore semen decidi. Quarta est quod uelut totius corporis semen totum est principium,sic partium corporis partes seminis: hae igitur a consimili corporis parte genitae sunt. Adducit autem exem

plum de Chalcedonio puero, qui cum pater in brachio eX punctura uetastigium haberet, consimile licet & minus euidens in brachio habuit. Sed hanc sententiam Aristoteles paulo infra explodit singula singillatim ex cutiens. Quod enim inquit similes sint parentibus filii, non ostendit se Rp- λmen ipsum eX uniuersis partibus decidi. Nam & uoce S pilis & motibus filii parenti similes sunt, nec tamen semen in uoce pilis ac motibus deciditur. Adde quod similes sunt etiam in his rebus quae nondum patri inerant, ut in canitie celeri, calvitie, & barba. Redditur etiam post plura genera smilitudo ut in Elide, cum mulier eX Aethiope concepis et filiam peperit candidam, illa autem filium peperit Aethiopi similem , uel igitur semen primum nigredinis causa fuit, oportuitque filiam nigram esse , uel si non nepotis nigredo aliam habuit causam. Quarta ratio a stir-1 i et pibus

442쪽

pibus sumitur quae de truncis ramis insits arbores tamen procreant perfectas,& cum fructum non ferant tunc, neq; tulerint, generant tamen fructiferas. nec si fructum habeant, tamen eX fructu semen deciditur. Rursus ait,si semen ex toto deciditur uel ex omnibus partibus similibus tantum,uel ex instrumentis,uel eX utrisque. Si ex instrumentis solum, non cX toto neque uniuersis partibus deciditur. Si autem eX utrisque, bis eX eisdem generabitur, nam instrumenta eX similibus partibus constant. ut

manus carne, neruo,osse. Si igitur eX osse & carne &neruo atque eX manu,cum manus non sit nisi neruus, os, caro, bis eX osse, neruo & carne

semen decidetur. Si autem ex similibus siquidem figuram non habentibus, ura non poterit seruari in filio, quare nulla erit similitudo, neque enim est quod ordinet. Si aute figura ipsa ac partium adest distinctio: genitus erit antequam generetur. Erit enim semen homo paruus, quo fit etiam ut animalium semen eκ hoc iuxta Aristotelis sententiam dicere sit necesse. Nam aliter ratio no ostenderet. Subiicit etiam quoniam si partes ille simul sunt: erit seme animal.si diuisae,uiuere non potest semen.SeXta ratio est quod foemina a patre gigni no potest, cum pater utero S uulua careat.si autem ab utroque semen deciditur,generabitur androgynus:qui& hermaphroditus dicitur, utroque semine suum seXum asserente. Si etiam ex toto secedit semen foemina absque uiro poterit generare . nam uim habebit semen illud membrorum omnium, cum habeat & conceptaculum uterum,nihil ei ad generationem deerit.Octaua ratio illius est quod si non sanguis eX sanguine, nec caro eX carne, sed aliquid potentia, tale actu autem dissimile secernitur , necesse est ut superflua sit haec ab omnibus membris separatio.Cum eX uno tale potentia omnibus comveniens segregari possit. Nona si tale actu est, quomodo in utero a fanguine matris augebitur Θ cum sanguis talis non sit. si autem solum potentia est, non indiget ut a toto decidatur . nam similitudo quae potentia est, etiam ab uno membro pro toto corpore potest effingi. Quaedam

etiam animalia ere dissimilibus uel eX nullis prorsus gignuntur ut muscae eX putredine, ut uermiculi eX papilionibus. quod si semen eX toto prodiret essent uermiculi illi papilionibus similes. Vndecima accedit ratio quod non semper mutili eX mutilis, tum maxime si casu oculus effossus sit, aut pes abscissus,gignuntur. at hoc prorsus erat necessarium. Est etiam inquit impossibile quod in plantis hoc fiat. nam motu uno

generantur omnes fructus ac semina, at si ita esset una secretione fructus unus,alia deinde alius,atq; ita singillatim singuli fructus singulis ex

toto secretionibus fierent.at hoc falsum est,simul enim ςduntur,augetur, ad perfectionem ueniunt ac maturescunt.etenim si dicas singulis cremen-

443쪽

LIBRI II. TRAc T. VI. 437tis ex toto decidi materiam:uel tota feretur ad unum,quod eAperimento falsum est: uel in uentre arboris diuidetumatq; sic erit ut persectus fructus

non autem seminis pars,aut fructus,quae multis augetur diebus.Demum& est ratio tertiadecima,quaedam animalia sine seminis effusione gignuntur, ut cartilaginea tertio de Animalium generatione, & testacea, quaedam enim illorum coitum absoluunt foemina in masculum genitali im- cap. m. mittente, clarius hoc declarauerat etiam in primo de Generatione animalium . quare tandem inquit, non eX cunctis partibus, sed eX creatrice tantum uirtute,neq; Ut a materia,sed ut ab agente semen deciditurΘCausam uero uoluptatis refert in pruriginem, quae toti tunc accidit. non es sieautem ob secretionem indicat, quonia frequenti utentes coitu,minus delectantur, cum tamen secretio maneat, fit etiam in fine coitus: at necesse

esset si ex secretione fieret in initio potius aduenire.aliisq; ante alias partibus. quod scilicet procul a membris genitalibus aliae distent, aliae illis proXimae sunt, clim tamen ubiq; simul contingat, hoc delectationis genus. dicit igitur semen esse excrementum ultimi alimenti utilioris, atq; ideo dicit, potentia est ad omnia membra, unde problemati disert ς in vighsim;ν i adducti solutionem,cur eo emissi, uniuersum corpus patiatura anq; cum mi quartet par esset paxatum toti corpori alimentum,quod mirum si eo substracto etiam xkΤ corpus uniuersum patiatur. hoc igitur modo decidi semen,iuXta Aristotelis sententiam intelligendum est, ut scilicet parata res transmutationi in singulas corporis partes semen uocetur.causam similitudinis diluit, sed nobis h c locus non est. unum solum sufficiat, ut Aristotelis sententiam ab his diuersiam decima Problematum eXplicemus. inquit enim quod Proble. s. semen a cerebro maXima eX parte deciditur, quod ab Hippocrate sumptum uidetur in lib. de Ossibus, dum dixit maXima seminis pars eX medulla spinae effunditur. & in libro de Locis, in homine uenae post aures fol ultimo. praeciis infoecundum reddunt hominem. Sed Aristoteles eX aliorum inmui . opinione ibi loquitur, quoniam,ut diXi,eX corde potius semen, quam eX cerebro decidi putat. est enim cor potentia omnia reliqua membra, non cerebrum. Aduersatur igitur Hippocrati Aristoteles: neq; enim Hippocrates ad illum sensum retrahi potest, cum uelit decisionem hanc a toto

similitudinis illius esse causam quam filii referunt, ad parentes. Sed&Avicena quintodecimo de Animalibus uidetur subscribere Philosopho,

propriam seu negligens sententiam, seu quod Paraphrasim quandam c p a. Aristotelis ibi conficit. Iacobus Forti utensis quatuor adducit rationes praeter eas quas Philosophus adduxerat contra Hippocratem: prima est 'quod si semen ab uniuerso corpore decideretur diuersarum esset partium,sed hoc Hippocrates non negaret. Secunda quod in superfluo coitu 11 3 etiam

444쪽

etiam sanguis emittitur, igitur eX sanguine semen procreatur. ad hoc

Hippocrates fatetur etiam eX uenis materiam seminis aduenire.tum ma-Xlinc necessitatis tempore. latere aute in fanguine ut in rubro alba latere

solent. Tertia quod trahunt uasa seminis secundum genus proprium: cum igitur sint e X uenis & arteriis trahent fanguinem,non autem superfluum membrorum. Responderet Hippocrates quod hoc eis contingit testicu lorum causa. atq; ea de causa testiculi principium in generatione priestant. quia illis praecisis solus fanguis ad uas a trahitur,non autem eX- crementum tertiae coctionis. Quarta, quod pingues parum seminis emittant, quia a uenis deciditur nam pinguibus modicus inest sanguis, secundo de Temperamentis, si autem a membris multa materia stape esset. Eadem ferme quaestio est de spiritu an ex toto decidatur,tlerum Ut recte inquit Philosophus, cum spiritus agens sit, minime necessarium est ut ab omnibus partibus decidatur. Qui enim semen ex toto prodire affirmarunt ipsum materiam etiam geniti constituebant. Galenus autem in primo & secundo de Semine, docet uasa seminaria ex emulgentibus inde illas ex magnis uenis, rursusq; illas eX uniuersis uenis, uasisq; trahere semen. Et in quinto de Simplicibus medicamentis inqui semen eX super suo bono alimenti conficitur. uidetur igitur existimare quod tale supe

suum in uenis magnis contineatur. inquit enim in sextodecimo de Dartium usu lac & semen ex languine exacte cocto generantur. in uasiS a Utem ex longinquo deductis ac multis cum circumuolutionibus,tat perfectam transmutationem assequi possent. Quo fit, ut nihil secretum ex unoquoq; membro Galenus eXistimet. Neq; enim oportebat imo, nec erat opportunum diu permanere in uasis si a membris decideretur. nam quanto diutius maneret,eo minus es Iet aptum generationi .amisia magnaeX parte ea qualitate qua ab initio membra singula referebat. Quinetiam huius rationem declarat in eadem disputatione, cum inquit tincisis hisuasis si pra sanguinea apparet materia, & quanto magis uersus testiculos descenderis, eo candidior uidetur. dealbatur enim in uasis, quare si alba es siet ab initio, non satis apte iterum in sanguinem uerteretur, ac denuo dealbaretur. Sed uoluptatis illius causam in serosam sanguicit Spartem refert.ob id, inquit, emulgens sinistra eX caua derivatur antequam ad renes perueniat, unde semen sinistra testiculi serosus redditur ac frigidius. Dicimus autem nos quemadmodum in scabie,s prohibeamur scalpere uniuersum corpus usq; ad cor molestia asscitur. atq; odiuerso, si contingat acrem illum humorem extrudi, tranquillitas quaedam toti accedit corpori :quanquam humor scabiosus haud ex toto corpore ad locum illum descendat,sic in uenere uoluptas ob eXcretione uniuerso corpCri accedis, quamuis quod incernitur, ii ex toto descendat.imd tunc ne ulla quide par

445쪽

LIBRI II. TRAc T. VI. 439 pars,sed a glande sola quae in penis radice posita est. Concluditur tandem a Galeno, quod semen ipsum eX syncero sanguine qui eX magnis uenis

derivatur constat. Atq; iam cum Aristotele concordat quod ex emremento optimo alimenti, quod non es partibus membrorum,sed eX sanguine ipso quod ex toto quodam secretum non autem eX singulis partibus conficiatur. Sed tamen hac in parte Hippocratem Galenus nimis manifeste relinquit. Sed sic dissicile est proculdubio experimenta seruare, nisi dicamus, quod testiculi attrahunt a singulis membris non materiam illam, sed vim generandi quam in materiam communem sanguineam concoquendo imprimunt: atq; ita a toto ut Hippocrates uult semen derivatur, nec tamen seminis materia, sed forma tantum. seruaturq; illaesa Aristotelis opinio tum Galeni ac experimenta. Solum illud ambiguUm relinquitur, quomodo eX ultimo alimento si eX sanguine generatur,clim non sit sanguis ultimum alimentiam 3 respondeo quod ob id dicitur ultimum alimentum . quoniam iam in uenis paratum erat transmutationi in membra: at dum conficitur , testiculi trahunt quod uestigium iam accepit membri. membrum enim in sanguinem in illo contentum agit. ob id auulsis testiculis mutatur totum corpus,ut iam dictum est. sed hoc dilucidius explicabitur dum de similitudinis causis dicemus. A carne autem an etiam decidatur satis ostensum est quod sic, sed tamen minus efficax.Iuxta id dubitatur an semen ipsum si retineatur nutriat. quod semen ipsum nutriat testiculos & uasa seminaria hoc abunde in libro de Semine priore demonstratum est, i lio generali praecepto quod unaquaeq; pars primo sibi:deinde aliis nostri corporis partibus concoquat. Sed quaestio est, an totum corpus nutriatur. atq; in hoc uidetur dissicultas triplem prima, quia si est alimenti eXcrementum,quonam pacto alimentum esse potestξsecunda quod iam ulteriorem in uasis concoctionem receperit,a que etiam regredi eκ illis ac distribui ipsum oporteret in uniuersum corpus.tertia,quod senes quibus modica est restauratio semen habent, igitur ut in pueris si in alimentum transire posset,& ipsi illo carerent. At Oppositum patet in pueris,unde Aristoteles in Problematibus,& Galenus, fatentur seminis materiam in alimentum in illis transire, ob id neq; effundunt, & si effundant, laeduntur. pinguescunt etiam plurimi a coitu abstinentes. EX eisdem etiam nutrimur quibus generamur, dicebat Galenus in primo de Semine , cdui autem generemur eX semine, iii Xta illius sententiam,ideo etiam nutriemur.Validiores etiam sunt senes a coitu abstinentes,& uacua tunc habent vasa semine:quare,si su perfluum esset solum alimenti,quemadmodum in aliis eXcrementis, abstinentibus a uenere senibus nOXa potius qua robur accederet. Igitur ex semine iam peracto nemo nutritur, nisi secundum eam partem, quae ad uast illius, & testiculos

attinet. si de Usu par.

3. Virtu. natu. cap. IT.

in princ.

subobscure in

sinuat.

446쪽

attinet. ex seminis materia antequam ad testiculos trahatur proculdubio. Neq; enim, ut reliqua eXcrementa, sic eXcrementum est,ut non possit esse alimentum. quod etsi manifestius, iuxta Galeni sententiam,quod ex illo eX quo generamur, etiam nutriamur, inPhilosophi autem uia nono eneremur ex illo, sed eX sanguine menstruo: attamen Sc iuXta illius sententiam,semen in alimentum transit, quia antequam semen fiat,sen viis est

porro eX sanguine generamur, iuXta illum: igitur, utroq; modo, seu si materia generationis, seu non: seminis materia in alimentum transit, his qui a uenere abstinent.ob id lethale est diutius a uenere abstinuisse,iuxta senium: deinde ad illam reuerti. quod nos in pluribus uxorem post longam viduitatem ducentibus obseruauimus. pars enim iam membrorum restaurationi delegata absumitur.& membra tamen maxime principalia

stam decidi int id iuram,de qua dictum est Artis curalitiae duodecimo.' N' At obiter illud in dubium uertitur, quod Hippocrates diXerat in libro ς'P ' de Pueri natura cilicet pullum ex oui uitello generari, cum dicat Philosophus tertio de Generatione animalium, pullum oui generari: uitellum autem ovi esse illi alimento ut crescat,uelut in Viui paris lac ipsum. huic sententiae sta Tragatur Averroes in Paraphrasi, Sc ipsa ratio cum e X peri-.Σ in mento Sed tamen pro Hippocrate sunt rationes etiam. Semen enim maris in uitello est, non in candido oui: palam autem illud esse quod fingit pullum. Dicit etia quod respirat,per meatus corticis aere deducto sed sic

par est,potius pullum eX albo, quod cortici haeret, constitui. Aristot.autem hanc opinionem,quod pullus eX uitello gignatur,alatur ev candido, quae, ut diXi, Hippocratis fuerat Alcmaenoi Crotoniati ascribit: ueritus. forsan proauum suum, seu tritauum Hippocratem damnare , uirum haudquaquam etiamsi pietas non obstaret, talia merentem: tametsi in uno aberrasset. Igitur hic concordia non opus est, nisi dicamus exteriora quidem membra eX candido generari r interna, ut iecur ac cor es uitello:

quod etiam color ostendit in utrisq; partium consimilis&geniturae masculi locus Nempe difficile est cor imaginari deditistu eX oui candido, non solum ob colorem ac geniturae magis locum, sed ob ipsius cordis situ ira, qui in medio otii est, ubi S uitellum.quare & Aristotelis,& Hippocratis sententia satis uidetur probabilis. partem tamen uitelli alimentum esse necessarium est , eo quod intus constiti itum sit. at alimentum intus esse debet: nisi forsan & ipsum per umbilicum trahatur. at S umbilicos fatetur Aristoteles, quamobrem & sic candido ali pullus posset. ut uero Galeni placita sequamur quandoquidem in uitriparis non omnia eX sanguine generatur matris,sed etiam alia membra ex masculino semine alia eκscemineo: sic pullum ex genitura maris fieri,tum eX uitello & albo consentaneu est.Cor igitur eta maris semine,sanguinea inebra eX uitello,osia nerui

447쪽

LIBRI II. TRACT. VI. Inerui,cartilagines,membrans eX candidinari; ita meo iudicio resse habet. CONTRA DIC ΤΙ Ο π VIII. Foemineum emen an generationi necessarium ut materia: an ut agens.

Maseulinum an ut materia. Causa similitudinis in sexu an Calor siccitas Causia similitudinis filiorum cum parentibus an feminis

uictoria. Semen calidum siccum anfoecundius. Cur femen in animalibus se sum :femina an uiro calidior. SEmen foemineum ingredi generationem dubitat Philosophus primo cap. is.

de Generatione animal tu, ac coarguit. Hoc primu fundameto: quod 'p' ' menses in foemina proportionem habeant ad maris semen, eX Ultimoq; sanguineo alimento decidatur utrunq;. argumento primo est quod eadeaetate ferme semen e maribus menses e foeminis effluant. Deinde quod aetate consimili, id est, in senio finiantur utraq;. Et quod eisde symptomatibus societur illoria initia mutatione uocis,mamaru tumore. Sed & foeminae cum fluunt rite menses nec mariscis nec uaricibus nec sanguinis enaribus profluuio capiuntur facile. Cumq; mulier obscuriores uenas habeat, & palleat magis mare,totoq; corpore minor sit,palam est tande meses esse superfluia ultimi alimenti in foemina,non secus quam in mare genituram. Non igitur aliud seme habet mulier, neq; par est, inquit, ut duo sint eiusdem rei ultima eκcremeta Eade ratione docemur semen esse emcrementum ultimi alimenti,quodq; si pinguedo, quonia & ipse ex quodam simili non tamen uere tali excremeto fiat, abundet, semen deficiat indicio est si menses uere eκcrementi; sint in mulieribus,nullum prorsus mulieribus semen inesse.atq; ita quaestio de muliebri semine unaq; inanis est,scilicet an ingrediatur generationem ut ages,an ut materia, neq; enim ullum tale semedatur.ProXima huic ratio est,sine uoluptate cocipit mulier,sed serosa illa ubstantia sine uoluptate non effluit, igitur sine muliebri seminis effusioe fit generatio. no igitur tale seme erit generationi necessariti,uel ut materia uel ut ages. Quod si effluat ac deletietur mulier in coitu,generatio no fit,nisi messes fuerint moderati,at hoc erat necessarium ubi foemineu se me generatione ingrederetur.quippe causis eXiste tibias ut sit protinus effectus necesse est. Quarta ratio est, quod etsi emittant dum coeunt foeminae,uoluptateq; capiat,no tame ea parte emittut semen, sed foras ubi & testiculi illaru iacet. Cumq; in animalibus no sanguineis nulla prorsus sit emissio, nec in sanguineis otii paris nec in his qbus uterus heret septo trasuerso,& tame sit generatio,c5stat senae foemineri no esse σenerationis parte aut causam. Tagitur &secsido de Animaliu generatione eap. . alia par est eiusde rei duo esse principia secundu ita causis oenus, at genitura uiri efficios,meses materia,itaq; genitura foemin ae nullas par- βψ

448쪽

E HIER. c A R DANI CONTRADI c. MEDI c. tes implere potest. Atq; eode modo haud par est ide duas praebere causas,

foemina igitur materia praebete,no praebebit effectrice. biicitur & octaua ratio si quoquomodo foemineu seme generatione ingrederetur,duorualterii cotingere necesse esset,uel ut sine mare mulier per se posset cocipere, uel sine mesibus,at utruq; falsum prorsus esse cernitur . na si uim haberet effectrice cu meses pro materia mulier habeat,quid prohibet uirgines no generare.Vltimia est argumetu,quod in seminibus senac ut agens concurrit solii,& quod in semine cotinetur ut materia quaeda quae Ut deficit, cap. i. eX terra postmodu semc mutuaturali metu. Haec inqua ille. Sed Galenus seclido libro de Semine adducit una ratione quod utile sit semo in generatione,qua uase seminaria ante coitu in mulieribus repleta inueniuntur, post uacua igitur eXcernitur seme muliebre in coitu. dicit secudo n5 solueXcernitur sed in matrice ipsam eiicitur. Hoc probat e Xperimeto mulieris uidue,quae cum diu cotinuisset seme, ob idq; passa foret symptoniata couulsioni similia,ptitilatione in uulua facta excreuit semen foras,crassii S pingue cu uoluptate simile ei qus in coitu pcipitur. Ideoq; multς mulieres libidinosae habet inebra vitrea similia uirilibus aqua plena, quibus impositis uuluae,n5 secus ac in coitu deliciatur emittiatq; seme.quod si semen non intra uteru emitteretur e uulua,nequaqua posset egredi: costat

igitur quod in coitu mulier & se me emittit,& in ipsum etia uterii. Dicit Galenus hoc cognito tribus de causis hoc semen emitti potest, uel ut fiat eκ eo foetui inuolucrum,uel ut nutriat quoquomodo uirile semen,uel ut

placuit Hippocrati in libro de Natura infantis diceti: Si genitura quae ab

N p ' 'p' utrisq- exiit in utero maserit,primu quide cum mulier ipsa non quiescat, cogitur ac crassa euadit,post etia a matre spiritu concipit. Deinde ubi spiritu repleta fuerit, ras per genituram ipsam spiritus erumpit.atq; sicuicissim quod in utero est perpetuo spiritu trahit atq; emittit,trahit autem ob calorem. Haec Hippocrates pueri nobis prima generationis initia docens tradidit. eX quibus liquido nimis manifestum est quod Galenus dicebat Hippocratem sentire, quod semen muliebre foetus ingrediatur generationem .Ergo Galeni haec prima ratio est contra Athenaeia, tum etiaA ristotelem. Sola materia non est sufficies principium assimilationis, sed menses sunt materia tantum iuXta Aristotelis propriamq; nostram sententiam, igitur foetus propter messes solos non potest assimilari mat .Sed assimilatur quandoq; ut e eminentu docet, igitur oportet aliquid praeter menses a matre ipsa decidi in foetus generatione quod efficientis uim habeat. tale igitur se me foemineu erit. Et quia Aristoteles& Athensus affirmabat materiam esse causam ipsius similitudinis,eXemplo sumpto a seminibus quae translata degenerant in secunda aut tertia satione, dc animaliu quae perpetua mutatione in foeminae tandem speciem uertuntur.

449쪽

LIBRI II. TR Ac T. VI. Ideo Galenus dicit istud non est uerum quantum ad speciem ipsam spectat,sed solum ad speciei qualitates. nam arbor persica in Aegyptii traflata in alia speciem non degenerauit, sed solum ueneni qualitatem amisit retinuitq; forma. Ad haec diceret Philosophus quod videmus hoc in aliis plantis ut Theophrastus in quarto de Plantarum causis generaliter primo deinde de lino quod in loliu uertitur,& tritico in lipham: clarius etiain secudo de Plantarii historia tipha in triticia uertitur, & triticum in totalium, nec non hordeo S tritico uicissitudo est, ut at terti in altem mute tur, tum sisymbriu in mentam. S eX arboribus mutuo mutantur olea &oleastru punica dulcia & arida,caprificus & ficus, tum ficus candidit frutactum emittens cum ea quae nigru. At maius hoc est discrime dicet Philota sophus quam maris &foeminae. Neq; enim seXus mutatio speciei mutatio est,quin tu diceret Aristoteles Galene facis masculii a foemina calore solo differre. Alia rursus Galeni ratio est quod agit aut dat forma exacta

aut non,sed a materia cXacta fit tum maXime in delineationibus. Si pri mum,omnes foetus erunt patri similes nihil coferete materia, si secundia, omnes erunt matri similes,cum menses a sola matre impartiatur. horum neutru cum eueniat necesse est prorsus fateri, aliquid etia a matre decidi cuius uictoria alterna modo matri modo patri modo utrisq; similes ess1-ciantur filii. Inde subiici perabsurdia est posse fieri ut si solii semen paternum agat,ut non ad amussim efformet filiu patri similem. quod si modo deficiat fortuito a patris forma declinabit, non quod in matris forma degeneret. uelut si Polycletus statuam effingat aut qualem efficere uolue rit delineabit,aut imperfecta & absurda delineatio relinquetur, non luto ex quo efformatur similis. Ad haec Philosophus diceret materiam natu rate ab artificii materia differre,quod iam in plantis & animalibus ostenta sum est. Sed de animalibus diceret Galenus accidere hoc merito semitiis fiaminei,non autem ipsorum mensium.Quare ut daXi in plantis uis inest

ut cum non utuntur materia eXquiste idonea ut in proXimam formam degenerent. sic masculus in foeminam uertitur reluctante mensium ma

teria. indicioq; est foeminam casu quodam fieri quod ferme omnes uiri bus & ingenio a mare multum deficiunt. Quod non esse posset, si solum ob victoriam foeminei seminis contingeret. Captio autem est ac sophistam a cum dicitur uel ex materia uel eX agente exacta habetur similitudo. Nam ab agente tantum habetur similitudo, uestigio tamen eo relicto

in mensibus, ut si quicquam deficiat ad actionis perfectionem , informa matris degeneret. Sed solum hoc pro Galeno relinquitur quod est quod delineet ξ nam tu , dicet Galenus, ὀ Aristoteles delineationem ipsam ab

aliquo agente fieri concedis. nec ob agens uis esse menses, nec potest esse

1. de genera tione animal.

cap. q. post princip.

450쪽

HIER. CARDANI CONTRADI C. MEDI c. truo assimilabit,cum nihil sit ab his quod in formam foetus continendam eap.3. agat Respondet autem in eodem secundo libro de Semine Galenus Phi losophi rationibus sed haud omnibus. Sed ei primum, quod si uis in foemineo semine esset, oporteret aliquando foeminam solam posse per se . ,... generare,ergo di it Galςnus post propositam quaestionem ac multauer ba primum membra ipsa genitalia in foeminis testes scilicet S uas a facta esse ad coitus desiderium, ostenditq; hoc suum eXemplo tum etiam in pricap.is. mo libro, quae e Xectae pingues unt,ut mares etiam castrati, ab appetentiaq; coitus destituuntur non secus quam illi, non tamen per se foeminas generare,neq; enim genituram esse foecundam , nec tamen ob id fore sua

cap. .lib. M.in initio.

perfluam generationi. Ergo primam utilitate prebet semini maris quod ipsum spargit humidius eXistens ac liquidius: secundam quod illud nutatri t. tertium quod membra quaedam efformat non magis haec quam illa, sed immixtu masculino semini illa effringit in quibus praeualet. Vt uero hoc ostendat sic inquit: partes seminis quae primo eiaculantur ualidiores, crassiores ac magis concoctae,post secundo loco eiectae imbecilliores ac tenuiores atq; ita deinceps. si igitur eX ultimis gratia eXempli efformetur facies, in illis sente muliebre praeualebit, fietq; caput ac facies matri simillima. quartam utilitatem declarauit in primo libro dkens,quod ex semine matris intestinatis membrana quae infantem circuntegit generatur. Cum enim prima quae foetum integit uocetur amnios,eXtima quae utero crassior heret aliudq; quam mebrana Chorion,media inter has intestina

leni Galenus uocat.Sed si diligetius rem uis intelligere,qua a Galeno eN-plicetur,qui tota hac historia trascribere obscure Hisus est, atq; sub erro ris timore inuoluere. Vesalium libro quinto de Humani corporis fabrica consule.Igitur ob calore deficietem negat Galenus fieri posse ut foemina

per se concipiat. oportere enim illa recrementu multu generare quo nutriatur infans, nec hoc efficere posse nisi frigida habeat intemperie. qua-obrem semen id erit iusto frigidius nec generationi aptu. Negaret autem mul1eres absq; uoluptate posse concipere, nis sors an ob dolorem ut dum

deflorantur uirgines aut ob metum uoluptas non sentiatur. Sed postquaGalenus ut uideo parum se in hoc tuetur, alias ego addam rationes.Si noesset semen foemineum generationi necessariti, esset potius impedimeto: quo fieri necesse esset ut plures conciperet absq; uoluptate quam cum ea, quod manifeste sensui repugnat.Secudo muli qui ex tauro generatur detes habent superiores,& tales cu eX semine fiat,no possunt a semine tauri generari,cu taurus superioribus dentibus anterioribus careat.nec a mensibus si materiae uice suberit,igitur eX semine matris. In libris aute de Usu partiti tota hac sentctia tribus uerbis eXplicauit. Semen habere foemineuuim aliqua efforma di clare apparet in hypenemiis ouis,quae eX toto reliquis quae eX cocubitu maris nata sunt asiimilatur. nec tame aliqd tale est

SEARCH

MENU NAVIGATION