장음표시 사용
81쪽
LIBRI I I. T R A C T. II. quam ut eX grauissimo autore sic minus clara: quae tamen ab ipso Poni ponatio maxima ex parte in suo libro de incantationibus si istulimus. At quae hic subiiciemus nos,magis in rem ipsam facere aperte uidentur. Initium igitur ab AleXandro Tralliano ducam: inquit igitur, dum de comitiali morbo ageretan Hirundinum pullis primogenitis duo inueniuntur lapilli,quorum qui candidus est, uel solum appositus comitiali morbo correptum elevat: rubens autem e corio alligatus ceruino ego leg
bam,persanat. hos ego ambos uidi,& cinerem panni madefacti sanguine uiri singulari certamine occisi per septem dies cum uino in potu datum eodem morbo laborantes persanare. Praetermitto quod de anguium senecta docet ad dentes esesos dolentesq;: illud potius adiicit quod in co
li doloribus ascripsit: Cum characteres inquit ille & physica ligamen
ta cruciatus non solum placare, sed protinus tollere consueuerint: ideo ea subiicere decreui, sed non sine dilectu : uerum quae partim a prioribus medicis, partim a me multa sunt e erientia confirmata. Enumerat,inquam, stercus lupinum collo suspensum ex Galeno, eXiguam umbilici partem nuper nati infantis, argenteo uel aureo inclusam annulo:
cor uero seu medullam arboris abietis laeuo adalligatam femori : Lapis quoque medicus, in quo Herculis imago leonem suffocantis fuerit insculpta aureo annulo inclusus. Sed ad Dioscoridem uenio, illud solum monens,quia ubi Graeca lectio Ama habet,quod est Videtur: nimis illia sensu absonum, Dicitur,uertunt. Is igitur inulta nimirum ac mira tradit : Primum, quod cantharides epotae arcent maleficia: quamobrem illa iam esse praesupponit: quod & Tripolium tutius facit. peculiariter autem ad amatoria Cyclamini radicem, aut ipsum laudat Leontopodium in potu datum: ita e diuerso Vmbilicum Veneris, herbam nobis frequentem in muris, ac Catanance semen adalligatum solum amores conciliare tradidit. At c diuerso,sed tamen maiore miraculo narrat Rhamnum rubi speciem, uel Scillam pro foribus appensam omnia arcere ma
leficia. Et in tertio libro dum de Alysso loquitur haec habet: Dicitur &
domi suspensum sanitatem facere, fascinationesq; omnes ab hominibus pecoreq; auertere: & in punicea lacinia collo alligatum pecoris morbos arcere. Sed haec sane mediocria: quae uero subiiciuntur admirabiliora: inquit enim, de A ntirrhino loquens, Relatum est in 1llius historia, adalligatum ueneficiis ac malis medicamentis resistere. Quin etiam eo peruimctos es lilino oleo uel ligustrino uenustiores reddi, gratiamq; apud homines inuenire.Tum in capite de Verbena: Fertur tricliniis inspersum uerbenacae dilutum laetiores reddere conuiuas, sacramq; ideo eam uΟ-cant , quod inlustrationibus suspensa alligat e felicem ustini habeat. Hu ius geniculus tertius a terra cum adiacentibus foliis, in potu datur L et tertian
82쪽
tertianis,quartus eodem modo quartanis. Verum in lustrationibus et Eb- -ς- 0- gime herbas ueteres uerba etiam eius dum de Quinquefolio loquitur ostendunt,cum divit: Carpitur postremo ad lustrationes ac purificationes. Sed cum in febrium iam inciderimus mentionem, quae ille in hisia' scripsit ut admiranda subiicia in capite de Heliotropio quod & ipsum
cum Helioscopio lactea herba solem,ut ipse refert, nosque Uidemus naturae proprietate, sequitur dicit, tria semina epota tertianis, quatuor quartanis cum uino ante accessiones ipsas auXilio esse. Vertim maius est quod inter amuleta ille ad haec refert: inquit enim araneaS, aut uermice, iti miculos, qui in herbae capitulis, cuius nomen est Labrum Veneris, in ueniuntur, aluta exceptos, brachioq; sinistro adalligatos quartanas fini- lib-3.cap. ii - re.Sed dc de Trifolii seminibus eadem ferme quae de Heliotropii ad tertianas & quartanas febres scrip sit: illud etiam praeter haec addens, eius io' 'ς'p'k i' uulnerum dolores quae a serpentibus sunt illata finiri. Sed si alia uulnera eodem decocto abluantur, dolores infert similes his, qui a serpentibus sunt percussi. At postquam in serpentum incidimus memoriam , operae pretium esse duco quae ille de his admiranda scripserit subiicere. Dracunculi succo igitur manibus illitis a serpentibus laedi negat : dc femine albae spinae alligato collo fugari uenenata. Quin etiam lacrymam Euforbii liquatam ac instillatam inter labia discissae cutis capitis super os, inde consuta cute hominem reddere a serpentium morsi-iib, 3 ςδp bus immunem. Equidem ego id sic intelligo, ut si ab his uulnerentur,. R ' ueneni tamen non sentiant detrimenta. Smilacem uero asperam, infan- lib. .cap.i3o. ii nuper edito datam, illum perpetuo aduersus uenena tutum reddere Sed & ophites adalligatus prohibere serpentum morsu S, ac ueXatio- tib ς p. I*φ' nes- & Lysimachiae suffitu illos, atque etiam muscas necari, ab eodem proditum est. Columella uero scripsit, quod omnibus ferme persua- ' ' sum est atque etiam uerum, impositam taurorum indomitorum iugis, lib.2. cap. is8. protinus illos mites ac mansuetos efficere: sicut e diuerso Arisari radice
tactis genitalibus, adeo furere, ut illico in perniciem semet agant. Pecu
liaria uero in storpionibus quaedam sunt: uelut colo agresti manibusi i prehenso,non sentire dolorem eos quia scorpionibus percussi sint: depo sito,protinus eo uevari: Delphinio uero admoto, ipsos storpiones lan lib. cap s. guescere,reddiq; innoxios: quod & Polemonia facere creditur. At herba quae dicitur Pes leporinus adalligata fertur inguinum tollere inflammationes. Sic dentium dolores Lepidii radiX collo appensa: & Plantaginis
radiX etiam eo modo striinias: uerum eadem tertianas & qUartanas traditur finire,sumpta pro numero, ut in Trifolii & Heliotropii scripsimus
VH enarratione. At Inguinalem etia manu decerpta sinistra alligata femori,
lib. . c p., H, no secus ac leporinu pedem.inguinu filure dolore so Cirsii radice eodem
83쪽
modo a latere dolente uaricu,quamuis nulla erutam superstitione. Asplenion autem herbam notissimam silente luna nocte effossam ,ac cum muli liene alligatam, inducere sterilitatem: Sparagiq; radicem epotam alligatamq; sterilitatem non solum inducere mulieribus, sed & uiris, semen tollendo:quod & Vites facit. Ille idem creditus uiatoribus intertrigines
prohibere,si ramus illius manu gestetur.Peryclemenon uero diebus X XXVI.epotum perpetuam inducit sterilitatem. At uero conceptus iam factos sed in utero existentes, eXcutit menstruus sanguis si super ipsum transeat pregnans, uel eo inungatur: idem Onosima facit cum super eam herbam illa transierit: uel si leuiter etiam aluus, ter tamen, ΟXiacanthae
radice percutiatur. Eadem spicula estrahit imposita, sicut de Dictamo, atq; aliis fertur. Sed Anagyris in sylvis frequens collo appensa, partum
acceleratauerum uis trahendi tanta,ut nisi a partu tollatur,trahat & menses nimios,dc uterum etiam ipsem. At e diueri Crateogonum Xl diebus
perpetuis epotum, e duobus aquae cyathis si quidem semen tam a uiro, quam a foemina masculum foetum procreare facit: unde etiam illi herbae nomen impositum. Semen uero solii quod in petris nascitur,uel herbam Mercurialem, masculos aut foeminas progignere, prout seXus etiam
ipsius herbae fuerit, in potu sumpta: sed & in Mercuriali si bibere pigeat
a mensibus mulierum genitalibus adalligasse sufficiat. Refert etiam in Carbonia Hispaniae regione, Taxi umbra quandoq; necare dormientes, adeo noxiam. Quinetiam Apollinarem herbam,Solanum,somnificum,
l ut Gagates lapis qui sussitu comitialem morbum eXcitat, sed id sors anodoris grauitate: & aspidum omnia genera pro amuletis habentur. quae etiam alligata femori partum accelerent. Sic SmilaX hortensis, tamen
etiam leuis,ac Pycnocomon,grauia feruntur insomnia commouere:quod& Polypi caput, inde prouerbium enatum est,Tantum illud boni,quan- tum mali apportare. Lycopsis uero illita sudorem cit:quod & de Chame-mello refertur:non leui iter agentium utilitate: nam flos, ut ille docet,in pastillos digeritur.Ergo ad Dioscoridem reuertor. Sunt non minus mira quae etiam ad animalia pertinent: ut quod Pulicaris herba uiridis in do mo pulicum prohibeat generationem. Adiantum uero coturnices & galiatos ad pugnam audaciores reddat. Elleborum nigrum,dum effoditur,effodientibus non leue afferre periculum:nam si aquila superueniat de uita periclitari. Quid enim cum elleboro aquilae ipsiξ Sic ocimum commanducatum Sc in sole positum, uermiculos creare creditur:alii referunt scorpiones. Chelidoniam uero nasci aduenientibus hirundinibus,abeuntibus
illis, interire:eaq; quam diXimus eX Atistotele sanitatem pullis reparari, oculis eorum admota. Cyminum etiam potu uel suffitii pallorem indu-
84쪽
cere hominibus. Centaurium uero maius ac Symphilum cum carnibus una decoctum, illas cogere, sic ut diuisa frusta rursus coeant: & Oroban-chu,quae & Erui angina, frequens in agris ad legumina coquenda iniecta facit. LYchnide uero agresti,non minus quam Delphinio S Polemonia, scorpiones admotos obtorpescere, reddiq; innoXios. Illud etiam est mirum,unius radicis sylvestris superiorem partem uomitum,aluum autem inferiorem ciere. Thracium lapidem oleo extingui, accendi aqua reXAmianto lapide telas fieri, quae igne non secus ac caeterae aqua eNΡurgentur: hunc uero in Cypro nasci: uelut Μemphytem in Aegypto, qui admotus sensum tollat, ut sine dolore secanda urendaq; maneant. Ophitem Nero, cuius superius meminimus, non omnem, sed eum qui albis lineis sit interstinctus, capitis leuare dolores diuturnos poste. Esse uero, quod maXimum reor esse, Lunarem lapidem, qui lunae sequatur incrementare undemq; ob id a mulieribus pro amuleto suspendi collo: arboribuS etiam appensum fructus earum non parum augere. Tam multa hic iure merito adiecimus eX autore grauissimo, quae magna eX parte, dc si non eisdem in plantis, in aliis nos sumus eXperti. Dicam uero quod ego oculis praeter omnem fidena etiam his maius uiderim. D iam puer essem, Patricius noster Bongaleaaius nomine Castelnouatus dolore perpetuo dentis iam per tres dies laborabat:cum superueniens quidam clauo emendicato,quibusdam obscuris notis in ligno cum eo descriptis,ter tacto dente,non solum eum protinus liberauit: sed iusto asseruari clauo,quem in ligno consiXerat,pollicitus est perpetuam eius dentis incolumitatem,quq Ctiam subsecuta est, cum annis ille circiter sexdecim superuiXerit. Alaus Cum ictu plumbeae pilae transverberato ore, ac collo,per ossa spinae utri Π-que patente lato eXitu, desperaretur a medic1s, a praecantatore selo oleo S lana perfecte sanatus est,& nunc Mediolani agit apparitorem,cum antea etiam ageret. De alio a fidedignis audiui,sed minime uidi,qui eAcus
sa cerebri parte eX uulnere,perfecte sanatus est. Nunc autem multi nostris in regionibus hanc artem fatis feliciter eXercent. AntoniuS etiam
Beniuenius Florentinus, libro de Abditis morborum S sanationum causis,narrat, quae si uera sunt, magnum nobis negotium praebent: Μulierem uaticinantem uomentemq; aeneOS acus, CapilloS, clauos recurvos.
Robertum Salutatum fusione &Ioanninam Benciam fluXu liberatos precibus Dominici Pisciensis ad Deum fusis. Basparem quendam ictu sagittae miraculo conualuis atq; interim mira de se ac aliiς ciuibus, tum de patria praedixisse. Alium sp1culo ictum, cum nulla arte evelli posset carminibus eXceptum telum, atq; inde curatum. Sed ad rem ipsam reuertor. Avicenna in libris de Animalibus haec habet : Audiui quendam hominem esse in Denas acia regione,qui suum corpus cum Vult resoluere
85쪽
resoluere potest ut sensit careat: quem serpentes non nisi coacti uexant. qui uero coacti laeserint,statim moriuntur: cuinq; magnus serpens illum morsu sauciasset, eY uulnere homo incurrit ephi meram, sed serpens ille mortuus est. Cumq; ego iter in eam regionem habuissem, de homine
querens, intelleNi eum mortuum essemeruntamen eius filium mirabilia plura facere: quorum ego cum milita uidissem obliuioni tradita,non se cio mentionem. Vnum tamen satis constat,demorsium a serpentibus ni
hil perpessum: sed serpentes ipses eX hoc pene extinctos: illius uerb spita
ritum ipsis uenenatis animalibus noXium fuisse. Et alibi dixit,quod homines quidam tarde somniant,quidam nunquam:alii uero,quod dc Philosophus fatetur, sponte sanguinem sudant. Et rursus sua natura , ut ille inquit,cum superflua multa congreget, diu manere solet sine cibo : quod si idem homini contingat, manebit Sc ipse, dicit, quamuis fanus, absq; cibo. Sed A lbertus longe maiora ac admirabilia scripsit: siquidem natos infantes duos, quorum alter dum appropinquaret Ostiis clausis a dextra vectes ferreos ad se trahendo aperiebat: frater a sinistra. Alibi diuit Achatem corruptum, Herculeum lapidem adulteram prodere. Quinetiam refert mira de aquarum uirtute, quae eXperimento Principis chirothecas in lapides uerterunt, Sc aues cum nido integras.tanta est uis illarum.Et rursus eX Iosepho,agnam uitula inter sacrificantes Hierosolymis peperit,mutationem ceremoniarum ostendens. Sic Augustinus,homines fuisse tradit, qui immoto capite caesariem reducerent ad anteriora : alios qui ut aselli aures suas mouerent:alios, qui auium uocem exquisitissime imitarentur,nec non belluariim,adeo ut illas fallerent. Quod ego cum
uiderim, in dignoscendis uocibus evpertia rationis nihil proprium habere intelleXi. Constat sane Gallorum Reges magno eXperimento strumas sanare solo tactu. Refert Plutarchus grauis autor, Pyrrho Regi digitum pedis pollicem dextri sacrum fuisse,qui ambusto corpore solus integer manserit. eodemq; pede cuiuscunq; splenem calcasset, fanitatem uisceri attulisse, nec cuiquam hoc aurilii genus quanquam pauperrimo denegasse.Eundem unum os pro dentium serie superius habuisse. Notissima sunt quae a Cornelio Tacito, dc Suetonio de miraculis Vespasiani reserunt:rursusq; de Tiberio Caesare qui noctu cernebat: atq; alias a nobis relata: cum idem nobisetontigisse docuerimus, adiunctis his quae nobis essent propria. quemadmodum dc singulis peculiaria quaedam inessse credimus, quae tamen homines non animaduertunt. Quis gallum in horas instruXitξ Quis coruos Sc uultures in clades dc Delphines in tempestates ξ Sic Aelius Thynnos refert quadrate semper agminis ratione procederemi facile omnes dinumerari queant ex ratione laterum. Iidem brumae solstitium probe norunt, uernumq; aequinoctium. Imponit & Marsiliu S
86쪽
go ΗIER. c ARDANI cONTRADI c T. NE DI c. si ius Ficinus Aristoteli, quod diXerit hominem fuisse qui sole S acre
tantum uitam duceret. Albertus etiam tradit,uirgam lupi ligatam,hominem in cuius nomine nodus sit factus a re Venerea arcere.Lapides ue-Q inuentos,qui rerum naturalium estigiem retineant: uelut de Achate,
in quo nouem Μuia naturaliter depictae uidebantur cum Apolline ci- tib 37-ς tharam pulsante,refert Plinius. At hunc Pyrrhum,de quo supra meminimus,habuisse ferunt.Quidam dicunt morem fuisse olim,ut cum Reges morerentur Aegypti,signa ac prodigia apparerent. Quod in AleXandro magno etiam,ac duodecim Caesaribus obseruatu est diligentissime.Quin Annalium quod Tacitus narrat miracul um his uerbis:Die quo Bebriaci certabatur, b, auem inusitata specie apud Regium Lepidum celebri luco consedisse, incolae ipsi memorant, nec deinde coetu hominum circunuolitantem alitem territam, pulsam ue, donec Otho seipsum interficeret: tamen ablatam eN oculis: & tempora reputantibus, initium finemq; miraculi cum Othonis exitu competisse. Quid de uictimis sine corde ante Iulii Caesaris mortem inuentis ξ quod ostentum alterius Caesaris mortem nuntiasse lib.3.c.f. alias scripsimus. Tres inuenio infantes natos nuperiqui eAcidium patriae
praediXerint. Vnum Sagunti: alterum, cuius Hali Abenraget meminit: tertium,cuius Matthias Amichon meminit in historia de Sarmatia Asiatica. Semestris enim clara uoce praediXit, uenturOS Tartaros,qui gentem suam delerent. Interrogatus uero,an & ipse timeret:respondit,maXime,
quoniam & sibi essent caput amputaturi. Pomponatius ipse, in suo de
ea & io Incantationibus libro,tria adducit,quae se uidissse testatur. Primum,ho-
'' ' initiem in agro Mutinensi, qui serpentes non secus ac gallinas tractaret:
uerum demum a quodam diuersi generis eX his demorsum 1serabiliter animam efflasse,maXimo prius ueNatum cruciatu. Alterum,quod climuxor Francisci, Magreti sutoris Mantuani diuersis linguis loqueretur, Calceranus eius temporis medicus famosus, eam dato eX elleboro medicamento a furore simul liberauit, S peritiam sustulat linguarum. Ter t1um , quod cum mortuus esset Iulius pontiferi maNimus, eius nominis secundus, agereturq; de successoris creatione, artifeX quidam uulgatas, Geomantiam scire se iactans,diXit, Proculdubio per quatuor antequam crearetur dies Ioannem Μedaces, de quo minime inter omnes sperabatur,Pontificem futurum:quod & euenit. uocatusq; est Leo,decimus eius
nominis. Audivisse etiam refert, Aquilanos cum niml1S Imbribus ueXaxentur, D.Petrum Coelestinum, quem illi urbis patrocinio praefecerant olim fusis precibus uidisse fugantem nubes, indeq; subsecutam seremtatem Haec uero quae subsequuntur, seu amicus scripseris, seu ipse oper1s conficiendi sumpta occasione sinXerit, in prooemio sui operis narrat, duos pueros, quorum alicr crisiPelate, alter ignis eXustione laborabat,
87쪽
LIBRI II. T R A c. 8 Ipraecantatione ipsa sanatos. Quendam alium magno liberatum peritu
lo,detram sagitta, quam nemo eκ medicis uel ferro eXimere potuerat, cum ille solis manibus eam auulsisset: cribrum etiam uerbis conceptis motum infantes impollutos his prolatis uerbis, Quiem quaeritis: uarias personas in urceo aqua pleno conspeXisse. Sed & idem Matthias Ami- rap.3.chon quem iam superius adduximus,uir minime leuis aut inanis, eodem in libro narrat, cum Polonus exercitus aduersus Tartaros satis feliciter pugnaret: MeXillarium quendam e Tartaris in uexillo x figuram Graecae literae habentem,hominemq; nigrum barbatum depactum, circonrotato ueXillo, praecantantem tantam adduxisse nubem ac fumum teterrimi odoris, ut territi Poloni ac confusi cedere coacti sint : inde ex hoc fusi,ac tandem caesi maXimam stragem acceperint. Quid de Μarsis Italiae populis,ac Psyllis Africae gentibus dicam quos negant in dolio coniectos serpentum,cum legati eorum Romam uenistendeApertinetiti cause,quicquam ab illis damni perpesilas. Sed ad rem, unde digressus sum,
reuertor. Aelii enim e erimenta, tanquam grauissimi atri, referre decretum erat.Is igitur in secundo libro inquit, de magnete loquens: Tra- cap. proprijstidunt detentum manu chiragricorum S podagricorum, dolores eorum c νεὰ leuare: idem aeque conuulsis opitulatur. Cum uero de Aetite loquitur, minquit: Foetus uuluarum retinet sinistro brachio adalligatus: uerum par- tus tempore a brachio sublatus,alligetur femori, parietq, praegnans citra ---- dolorem. Fures deprehendit, si quis apsum in panem qui comeditur imponat: nam qui furtum fecit, commansa deuorare nequibit. Tradunt etiam simul cum eduliis coctum, fures arguere . Neque enim fur deuorare poterit quae cum ipso cocta sunt. Animaduertendit,non omnem lapidem qui alium contineat uelut praegnantem haec facere : nam plurimi tales in Gallia passim,& in Italia 1nueniuntur: sed solum qui eX aquilae nido eXceptus praegnans fuerit: nam hic Aetites ab απις, quod aquila est,dicitur: quasi aquilaris lapis.Tum in Iaspidis historia, A lligatus hic dolores uulnerum leuat: astertiatq; ab inflammationibus tuta,
conuenitq; hydropicis.Et in Iaspachatis des riptione, inquit, corpus floridum ac speciosum reddere. In capite autem de Hiaena bellua inquit, Seruant eius pellem,ut his circundent qui a cane rabido morsi sunt: proprietate enim naturae prohibet ne in aquae incidant timorem: illos uerb, qui iam inciderint, etiam iuuat: quod & in cura morbi repetit, cum di- Niceam illos protinus menti suae restituere. Dum uerb de vermibus io' lib.δ.eap., . quitur terrae, daXit, eos clim VParent in stiperficie terrae, ac in sole, plu- lib.2.capiro uias significare, ac tempestates. Ηerinacei uerb suffitii quancunque dis- PD 'cuti urinae difficultatem. Oportet autem,iuxta illius sententiam, omnia dc sola intestina suffri. Vulgatum est catulum apud omnes medicos,l uentr
88쪽
8α ΗIER. c ARD AN I AE ONTRADI C. MEDIC. uentricula, appositum omnem illius imbecillitaxem leuare: sed non illud uulgatum quod Aetiuspddit, Applicitum cuicunq; corporis parti , morbum ad se trahere: inde fanato aegro& cane ob id suo morbo moriente, oportere eum diligenter sepeliri. In sexto autem libro Penis resoluti curam tradens dixit, Genitale cerui circunligatum femori ad mentulae facere erectionem. quod ferme auXilium directe opponitur his, quae a lupi genitali fieri divimus: nam hoc ligatum prohibet uenerem, resolutum admittit; quanquam non oporteat eum homini circunligasse,sed ut scribunt in illius nomine sufficiat nodum iniecisse. At mirabilius est quod do cura dentium motorum scribit,dum inquit: Scribit Archigenes ut
uerum,& naturali modo ad labantes dentes accommodatum: Dentem, inquit,mortui canis in nominς eius qui aegre habet acceptum, super prunas pone , Maporemq; inde prodeuntem aeger aperto ore admittat,& firmabuntur eius dentes.Sed cum omnia liqc pr cantatione participent,hocs iam uidetur exquisitissimum quod in eodem libro tradit ad herentem in o uia spinam, seu os.inquit enim: A liud ad eductionem eorum quae intonsillas deuorata sunt,statim ad aegrum sedentem te conuerte, ipsumtri, tibi attendere iube,ac dic: Egredere os, sit tamen eAistis os, aut festuca,' aut aliud quidpiam quemadmodum L Es v s Christus ex sepulcro
2 Lazarum eduxit, & quemadmodum Ionam eX ceto: atque apprehenso
in aeocloeutture dici Blasius martyr seruus Christi dicit, Aut ascende, aut descende. In ultimo etiam libro scripsit Galactitem lapidem appensum
pro amuleto lac augere: & si uir in coitu candida fascia pedem deXtrum ligauerit,masculum generaturum: si autem sinistrum colorata fascia circundederit,ioemellam. ta uero narratio in fine duodecimi libri,in qua iubet ut septembri lac,octobri allia,comedere debeamus, nouembri non ςΨ lauare,superstitiosa est,usq; ad finem anni.Dum uero libro tertiodecimo a it de cauendi modo a uenenatorum morsibus ac punctura, inquit. Si quis rutae sylvestris suoco manus liniat, aut adipe serpentis, ab eo tutus erit serpente,qui eiusdem estipeciei cum illo, cuius adipe manus obliui. sti. Et in eodem refert Basiliscum sibilo uel antuitu hominem occidere.
ilia eis: Est autem hoc omni praecantatione miraculum maius. Quinimo & cum
dixit,laudans medicamentu m,adeo celer est allius auXilium, ut praecantationis uim reserat: uidetur & approbasse praecantationem, dc modum lib.11.e.8.post illius tradidisse. Simili loquendi forma usus est Galenus in Methodo me-mς4ivm dendi, dum curam saluosi doloris per cucurbitulas docet, inquit enim: ... , . Hoc Praesidium quiddam incantamenti simile efficere uidebitur, & alib1ad p oh o cerebrum cameli fanat comitiales. scorpiones stellione uiso obstupescunti prae nantes calcata amphisbaena abortiunt. Et alibi: Succus cynoglollae
sinistra decerptae cum uino liberat spleneticos: sanguisq; e uena post au-
89쪽
LIBRI IL T R A C r. II. Irem sinistram detractus & illitus spleni. Tum etiam medicamentum
quod tundi debet ab homine qui nec annulum habeat ferreum , nec in calceis ferreum clauum. quare praecantationem Galenus & esse docet &a celeritate laudat. Conciliator etiam dum hanc quaestionem tractarer, adducit experimentum quod se itidisse testatur: scilicet, praecantatorem quibusdam uerbis inaurem tauri insusurratis,illum prostrauisse , ac post etiam denuo ad uitam,ac ad sui gendum reuocasse. Mira etiam quotidie cernuntur in his qui torquentur hominibus,ut nullis cruciatibus ad ueritatem confitendam adigi possint.Rursus in castrandis mulis,in medendis morbis equorum,non Obscura praecantationis uis apparet: tum etiam in fascinandis pueris, & uiris a coitu prohibendis tot experimenta cernuntur,ut nihil frequentius contingat.Cum uerb de his, ut diximus, abunde
alias tractauerimus,frustra repetere esset.
In oppositum est sentetitia Philosophi, cum dixit in octauo de historia animalium, de hippomane loquens: Quae autem de hoc fabulantur figmenta muliercularum, & professorum carminis incantamentorum potius esse credendum est. Et Galenus in seXto simplicium medicamentorum libro longa uerborum serie damnat haec omnia, tum maXime his uerbis: Verum is ad fabulas uersus aniles simul ac praestigiatu ras quasdam Aegyptias deliras, iunctis nonnullis incantationibus, quascum herbas colligunt admurmurant.&fane utitur ad ea quae stispenduntur&imposturas non solum curiosas,&a medicina alienas, sed falsas
etiam uniuersas.At nos neque horum quippiam, neque nugaces eorum narrabimus transformationes. nec enim uel partiis admodum pueris utiles tales esse fabulas existimamus: nedum his, qui medicinae opera obire properant.Et rursus dum de Iaspide loquitur, Nechepsum damnat, qui necessariam existimauit figuram in Iaspide draconis radiantis: S similiter in decimo cum quidam incantatione se occisurum scorpionem esset pollicitus,terq; spuens id effecisset, Galenus dicit in saliua sola fuisse uirtutem,nullo modo in uerbis. Sed & Aetius in cura podagrae inquit: Scrubunt porro proprii muli urinam quidam esse sumendam: resistit enim natura sua huic morbo hoc animal. Efficacius autem aiunt reddetur, si quis dum ipsa cogitur,semel in cacabum expuat, S semel in terram. a que haec cum quibusdam barbaris nominibus inuenire licet ascripta .quae sane cum curiosa sint, indecorum mihi uisum est, inquit Philagrius, ea adiicere. Qiuin etiam Hippocrates medicorum Princeps longe lateque hanc de praecantationibus opinionem irridet: docens illos esse sycophaimias, qui his innitantur, quae ratione S uiribus carent. Celsus etiam ipse eas damnasse uidetur, cum dixit, de uenenatis ulceribus loquens: Ideoq;
colubra ipsa tuto estur , ictus eius occidit. etsi stupente ea quod per quae I et da in
90쪽
dam medicamenta circulatores faciunt,in os digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ea saliua noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id uulnus exuNerit,& ipse tutus erit,& tutum hominem praestabit: neque enim scientiam praecipuam habent hi, sed audaciam usu ipso confirmatam. Adest etiam ratio ipse: si nanque incantationes uerae sunt, cur quae ad bonum tendunt finem a legibus prohibentur ξ Et etiam cum tria sint medicinae instrumenta, Victus, Μedicinae, & Alanuum operatio : quartum hoc auxilium Praecantationem addere oportebit Necesse etiam erit daemones non solum ponere, sed & ipsos eXistimare circulatores quosdam medicos: quorum primum peripateticae aduersatur philosophiae: postremum uerb etiam ridiculum est. Denique cum tam admiranda polliceatur, si uera essent, iam tandem in artem foret reducta: denique omnia perficere posset: seu enim diuino , seu daemonum nitatur auκilio, nihil illi arduum erit efficere, qui hanc calluerit artem. At haec sic non esse videmus, cum etiam solum in hominibus uilissimis ac
dolosis sit. Forsitan prolixior quibusdam esse uidebor, qui horum non habent
rationem. Alii me multa adduxisse praeter propositum criminabuntur: cum enim de Incantatione sermonem habeam, Amuleta etiam, & Suffitiis adiunxi. Sed hoc doctrinae facilioris causa egimus. Ostendam autem prorsus, haec omnia ad rem facere: quamuis melius alius eXistimet, singula exempla suis locis addi debuisse. At uerb his praetermissis, illud pra-y PhΥ ' ε' mum dicamus peripatheticum , Qui sensum ob rationem praetcrmittit, indiget uirtute discernente: est igitur suppovendum, aliquid fieri, cuius
cum non habemus rationem, S celeriter illud fit,id Prscantationem uocamus.Quae uerb manifestam habent causam,uel sensim aliquid efficiu non creduntur esse praecantationes. Optimum igitur erit primo uidere, an aliquis sit modus, quo haec natural1ter fieri posse queamus ostendere.Secundum quantum uis illa ualeat, ut si uel amuletis, aut uerbis, aut
fiσuris innitatur. Et eX hoc tertium, quaenam sint genera praecantationum uera : an quae ad sanitatem solam pertinent, an etiam Incantata onepraestio lare uel infantium oculos Ualeamus: an animum alterius ad aliquid inclinare: an per somnium praeuidere aliquid, an per uigiliam spectra efficere,an tandem quicquam Inquere. Ultimo de autorum agemus cociliatione. In his uerb omnibus haec t abuntur, prout unumquodq; suo erit magis opportunu loco: quaenam ct cur magis hec quam illa, ut in amatoriis & cruciatibus. cur hac aetate haec, alia alia potius, esse regione: cur uni non alteri cocesitim: an euidentem aliquam haec habeant utilitatem Vltimo,cur adeo haec a legibus uetita sint. Primum igitur esse aliquam uirtute,qua si quis esse no nouerit calatoria esse eXastu et Ma-
