Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Contradicentium medicorum liber primus [-secundus]

발행: 1548년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBRI II. TR Ac T. II. 8 sgnetisqapidis ad Boream inclinatio, & Remorae pisci suis ostendit. Haec

δε ristoteli illa nobis nota est: harum alteram Galenus ignora uit,al teram dissimulasse uisus est. Quare effectus esse similes praecantationibus, quos si quis uerbis inuoluat, praecantationes esse persuadere possit, iam palam omnibus esse debet.an uero uerbis ipsis ulla talis uis insit,hoc totius quaestionis est membrum,non ipsa quaestio:ctim etiam aliter hoc nomen Praecantationis. quam pro ui uocabuli sumatur. igitur quod inter haec non solum multa sint, sed etiam maXima pars, quae ad dolum pertineant, proconiasib habeatur. Sed non de dolis quaestio nunc est,sed de ea solum parte,quae ad Ueritatem pertinet, quantumcunq; minimam esse contenderis.

Nam quod minima sit, facit ignorantia nostra, non rei ipsius conditio: infinitis enim ut declarauimus in libris de Aeternitatis arcanis rebus eXistentibus pene, si dantur haec rerum miracula, necesse est & illa fore innumerabilia : quare effectus praecantationis esse,& non contemnendos,ac pene infinitos declarauimus. An uero uerbis etiam fiant hoc posterius uidebitur,cum quomodo fiant docuerimus.Eam uero solam opinionem ueram credere decet,cum qua omnia genera eXperimentorum consentiunt:

nam singularium maxima pars, ut diXimus, ad dolum, non ad artem referri debet. Tres igitur hac in causa opiniones fuere: prima, Astrologorum Secti rada, A vicennae:Tertia,Pomponatii.

Astrologi igitur dicunt,causam esse ab astris: utq; illa perpetuo miracula in herbis ac animalibus pariunt, sic etiam in hominibus, dc in aere: unde Albumasiar in Sadan dixit, quod si quis Ioue cum capite in coeli medio iuncto aliquid a Deo petat,etim impetraturum:seq; petiisse scientiam Conciliator affirmat, uisumq; sibi profecisse petitionem. Ptole- in . quadrismaeus Uexo dicit, eum qui habuerit lunam dominam artis in genitura in pyyyyyy sagittario, uel piscibus, conuocaturum daemonas ac mortuos, illosq; ei

Haec responsio uera non est, nec secundum Peripateticos: nam ctim religioni non consonet,uera esse nequit. Quod autem non consentiat Peripateticis patet:nam ponit daemones & mortuos ambulanteS,quae ambo pro nugis apud eos habentur: si etiam sufficeret coelum, Omnia in omnibus essent:& etiam animalia perfecta possent feri ex putri materia, &mille alia inconuenientia. Non etiam uideo quid preces illae in ea coniunitione facere possint:nam si ad sidera, illa non exaudiunt: si ad Deum, ille uel audit semper, uel nunquam, uel ipse indaget ea coniunitione ad audie lum,uel per eam factus est mitior. Quod uero ipse proiecerat credo illi sed hoc contigit ob causas alias quas inferius ostendemus. Quare chim

haec opinio nec pia,nec uera,nec sit peripatetica,eam relinquemus. Avicenna uero dixit, quod causa horum omnium cst imaginatio: lib. 8.de Ani-

l 3 unde

92쪽

s.de Historia

animalium

86 HIER. cARDANI co M TRADI C. MEDI c. unde inquit: Et de mirabilibus animalium est quod gallina quando uincit gallum in pugna,erigit se,&percutit alas,& eleuat caudam,quasi esset gallus,& aliquando nascitur ei cornu in crure,velut gallo. Et eX hoc potest cognosci obedientia naturae cogitationibus animae.& haec sunt potius a Philosopho sumpta, quam propria uerba Avicennae, quantum ad historiam attinet. Quinimo addebat A ristoteles,qubd eis erigitur cris a,&quod cucurritin conanturq; alias coeundo supergredi foeminas. Contra, mares a maribus uicti patiuntur foeminea,quod & nos uidimus. Accedit quod videmus erectionem membri fieri ab imaginationenit etiam Galenus in libro de Motibus manifestis testatur: haec autem erectio fit concurrentibus sp iritibus: quare necessie est, ut spiritus non solum uolum Prob.α.& 3 tati,ut in reliquis motibus, sed etiam imaginationi pareant. Aristote-- las etiam in septima Problematum quaerit, Cur Olcitanti oscitando respondemus,& alio mingente mingimus, quod maXime iumenta faciunt. dc cur cum aliquem torqueri, uri, secari e conspicimus, eius doleamus uicem: curq; uidentes aliquem edere,quae obstupefaciunt dentes,in dentibus & nos ipsi frequenter stuporem patiamur. Alii uero cernentes aliquem suspendi linquuntur & ipsi animo. Demum ad quosdam inhon-

rescimus sonitus,ut clim secatur pumeX,lapis mola teritur, serra eXacuitur Refert incommunem naturae consensum ac imaginationem haec omnia:quare manifestum est, imaginationem immutare corpora.

Haec responsio,ut etiam rectc sentit Pomponatius, non satisfacti. nam quod aliqua sanitas merito imaginationis eueniat in proprio corpore etiamsi concedatur, non tamen declaratur hoc generaliter: deinde m tam breui tempore: deinde in alieno: deinde in rebus ad sanitatem minime pertinentibus. Dato enim quod aliquando imaginatio faciat casum, hoc tamen non est semper, nec in omnibus. Matthaeus Siluaticus patritius

δε non c noster aliquando ibat orandi gratia ad D.Francisci aedem secram, ibi

erant sepulcra Saluaticorum 'te fortuna inter rimas uetusti monumenti haesit adeo pes cum calceo, dum rediret, ut coactus sit calceum relinquere,ut pedem redimeret:hac imaginatione adeo est perturbatus,ut morituram se praedirierit: nec monentibus auscultabat: sed & imaginati nem seqtiutus est euentus: octauo enim die ab omine elatus est adsepulcrum. At nobis aliquando idem accidit non sine admiratione,aliisque,& tamen nemo mortuus est. ergo imaginatio ualida etsi permutet, pe turbat etiam: at videmus in praecantationibus prius sequi permutati

nem quam perturbationem. Quid etiam cum infantes & equi praecantantur, nunquid & ipsis est: aliquis sensi is ac imaginatio, qua 1d quod fit agnoseant ξ Imperium igitur hoc nimis late pateret: parumq; a Deo differre oportet nos si imaginationi nostrae parerent reliqua. Caeterum quod

imagin

93쪽

LIBRI II. TRAc T. II. 8 imaginatio ipsa in causa esse non possit, nisi in admodum paue;s,inserius

dum Pomponatii opinionem refellemus, eorumq; in praecantatione appareat,ostendemus.

Pomponatius igitur uir magnae doctrinae, ingenii, ac iudicii, cum solum praecedentem reprobasset opinionem, utpote nimis absenam: nam imaginatione frumentum in horreo augeretur,& argentum in arca, supposito quod a daemonibus hoc non fiat iuxta Peripateticos, ut nos supra declarauimus,quia sumus in philosophia,non in theologia,ab ipso ue- eup .iro ut existimat demonstrato, praeponit quaedam fatis consona naturali cap. rationi,& Aristotelicae philosophiae,ac experimentis quae supra iam narrauimus. Primum igitur quod supponitur est,quod agentia quedam immutant materiae conditionibus manifestis S primis, ut piper quod calefacit : quaedam secundis, ut opium quod stupefacit per frigiditatem: aut etiam tertiis,ut lactuca quae lac generat, & petroselinum quod atterit lapides:quaedam cum conditionibus materiae occultis,ut scamonium quod

bilem generat. Et ego distinguo,ut iam in primo tractatu diXi: quaedam enim patiuntur ab anima, ct in his sufficit temperies: & quaedam agunt, S in his requiritur anima.Et si quis dica ut Albertus,quod pennae aquilarum in aqua pugnant cum pennis anatum agrestium: dico, quod hoc non est secundum principia nostra:& ego uelle hoc uidere.& quia alii dicunt quod penne aquilaru destriiunt alias pennas, Sc sicut dicitur de tympano eX pelle lupi dc ouis. Respondeo, quod haec possunt esse uera: sicut etiam de palea quae tremit in chorda lyre,ut declaraui in libro de Rerum uarietate. sed hoc est ex similitudine ad actum per aliquod uiuens deducta, puta ab homine pulsante. Non tamen credo, quod tympanum eta pelle ouis sileat,ut isti dicunt,sed ut imbecillius,sonum edit infirmiorem. De pennis aquilarum potest esse quia habent uim exurentem, dc etiam puluiso multa alia.Nec tamen dico,quod ita sit. Et si rursus opponas de sanguine duarum auium, supra adducto eκ Aristotele. Dico, quod hoc ille non constater affirmat: sed si ita est,contingit soldm dum est calidus: seruatur enim in eo spiritus S uita. Redeundo ad propositum, quia

hoc suppositum est etiam, ut multa alia cX eis, commune nostrae opinioni,dico quod hae proprietates sunt trium generum:quaedam non perficiuntur,nisi ab alio uiuente,ut scammonii in attractione bilis:quaedam a propria anima cum similitudine, ut Magnetis actio cum ferrum attrahit,habet enim quid simile attractioni a calido: quaedam omnino a causa occulta, ut actio magnetis in dirigendo ferrum ad Septentrionem, & re- morae piscis in sistendo navim. Et sic erunt omnes Operationes non iuΟ-luntariae eκ aliquo seX generum, quoru tria pendent eX primis qualitatibus:& tria n sed a irma coelesti,& sic aliquo modo bene diXit Mesuri

94쪽

88 HIER. CARDANI CONTRADI C. MEDIC,

in de Praeco gnitione c. q.

sed illa serina est in agente,& non in passo. Et si quis dicat,Electrum re hit paleas, & hic non est anima in electro: dico quod haec attractio est ab humido & calido, ideo trahit non solum paleam,sed omnes festucas siccas: S ideo haec attractio nullo modo similis est ei quae magnetis. Secundum suppositum est, quod hae uirtutes sunt pene infinitorum modorum: & hoc est clarissimum, &,ut dixi,declaratum in libro de Αrderet,haec sunt mirabilia, quam quod magnes debeat dirigere ferrum ad Boream, S pisciculus remorari uentos & tantam remigantium uim: dc sunt aliqui agri in quos nunquam quit grando:sed Dos nescimuS causam. Supponitur S tertio loco,quod operante homine cum his,& dassimulante auXilium, praecipue si talis effectus adhuc est incognitus S insuetus, facilc est rudibus persuadere quod sit ab incantatione, addendo uerba superstitiosa & incognita. Vnde Galenus querebatur quod illum diuinatorem appellarent, cum tamen ipse hoc data opera evitaret, propter admirabilem praecognitionem futurorum: quanto magis si eX consilio hoc nomen quaesiuistet. Quarto quod supponitur est, hominem esse medium inter mortalia atq; immortalia. Vnde Philosophus in septimo Ethicorum affirmat, eos qui uirtutem habent Heroicam , Diis esse proximos: bellu is autem qui

contrariam.& hoc modo ob tantam latitudinem, cunctorum quae in terra inueniuntur homo particeps est,ut medium etatrem Orum.

Quintum suppositum est, quod anima hominis est omnia sensibilia per sensum,& intelligibilia per intellectum: proXimum huic, quod species rerum dc si materia careant, immutant tamen materiam ipsam,sic ut alia atq; alia fiat, non minias quam ab agentibus ipsis materiae haud e pertibus : hoc,inquam,Galenus in libro de ΕXercitatione paruae pilae testatur:hoc Μarsilius in sua Platonica theologia,ne quicquam quod ab illo adducatur praetermittam : hoc ostendunt rationes pro opinione Aui-cennae adductae: hoc declaratur etiam argumento quod idea secundum αἰ-οἱMi,seu proportionem dicitur,de Deo,inquam,primὁ,qubd omnia per se facere possit: in natelligentia,quae coeli medionti anima nostra,quae uirtute specierum: sic,ut haec tria merito sint principia secundum ideam, seu Imaginem cunctarum rerum ordine hoc, quod in Deo quidem ut nullius indigo, in intelligentiis ut coeli tantum, in anima ut imaginum. Ad hoc facere pulcherrime uidentur uerba Philosophi ex libro de Μο- tibus an1malium quae sunt haec: Permutant autem amaginationes sensus

canis aeternitatis. Et sicut dicunt, quod laurus,& aquila,& pellis marina uitilli,nunquam a fulgure tanguntur : sic potest esse, quod aliqua res ha- at hanc proprietatem,quamuis nulla harum sit:& alia habeat proprie-

95쪽

LIBRI II. T R A c T. II. I& cogitationes: sensiis enim statim permutationes quaedam sunt: imaginatio uero & ratio rerum habent potestatem. species enim calidi frigi-d te mente concepta seu formidabilis aut suavis, quodammodo talis est qualis unaquaeq; est res: & iccirco sola c6sideratione perhorrescunt,& em

pauescunt. Omnia autem haec sunt perturbationes,ac permutationes :uertim cum in corpore per mutantur, aliae fiunt maiores,aliς minores. Quod autem parua mutatio in ipso facta principio, multiplices & magnas in extremo faciat disserentias, non est obscurum: ueluti cum temone paululum translato,magna eκ hoc in prora sit transpositio. Caliditate etiam, uel frigiditate, uel eiuscemodi alia affectione, cum in corde facta fuerit permutatio, etiam si in exigua admodum, S non sensili eius particula, multa sane in corpore sit differentia, cum ruboribus S palloribus, tum horroribus ac tremoribus, aliisq; huiusmodi contrariis. Principium motionis igitur in agendi genere,ut dictum fuit,id sane est, quod consectandum est aut declinandum. Calor autem S frigus eorum imaginationem S cogitationem necessario consequunturitristificum enim declinandum, iucundum Rutem consectandum: uerum istud in eXiguis ualde est obscurum. Sunt autem tristifica &iucunda fere omnia cum frigiditate & caliditate,quod prosecto eX affectionibus est manifestum. Confidentie enim S pauores.& uenerei motus, reliquaq; in corpore tristia ac iucunda, alia quidem in partibus cum caliditate aut frigiditate sunt, alia uero in uniuerso corpore: memoria autem &spes tanquam simulacris utentes iis ipsis alias quidem minus, alias uero magis eorum sunt causae. QuaprΟ-pter recta ratione constructa sunt quae intrinsecus iacent,& ad initia partium instrumentalium ut commutentur :& eX compactis mollia fiant, ac eX mollibus compacta: dc eX se uicissim cum leuia, tum aspera. Haec

ille in rem aperte.

His igitur suppositis ad quaesitum respondet,omnia eiusmodi eXperimenta in tres causas,sed uerius in quatuor referens: scilicet, in operationem rerum ipsarum dolo dissimulatam: in Hominis propriam naturam: in Imaginationis uim,ut reliqua immutat manifeste, ueluti dictum est:& in Astra. Est igitur primus modus, ut appositis quibusdam rebus habentibus

eam utin,uideatur Precatatione id facere.Quemadmodum si quis apposito magnete, & data in potu aqua diptam i,loco aquae putei, ferrum excutiat sagittae, credetur additis uerbis hoc eX incantatione feciste. Et hac de causa Apponensis& Aesculanus crediti sunt necromantici: alii sancti,

cum ex scientia proprietati S aliquot rerum multa mirabilia operarentur

per secundum modum , id est proprietatem naturae: sicut quidam sunt serpentes,quidam leones,quidam agni,quidam sancti moribus, & animi

96쪽

Inuita Alexandri.

mores fiunt a corporis temperamento, necesse est ut etiam alii habeant uires mortiferas, alii salutiferas, alii equorum:& sicut excusis comaequorum in obscuro scintillae ignis emicant eX iuba nonnunquam, sic ex capillis alicuius hominis hoc potest accidere: ut nos narrauimus in libro de Rerum uarietate. Et sicut ossa leonis concussa emittunt ignem, sic &ossis alicuius hominis. Et sicut Monoceros uersatur inter serpentes sine noxa,& aduersatur illis,sic aliquis homo. Et sicut panthera redolet unde feras decipit, sic etiam corpus AleXandri flagrabat, teste Plutarcho. Et ideo quod operantur omnes res in uniuerso a proprietate, potest operari homo ut est medium inter mortalia & immortalia,& etiam quia corpus, ut dixi est animae simile. S ideo dici solet, quod omnes homines omnia sciunt.Indicio autem est,quod qui curat unum morbum, no potest alium curare: & qui euellit spicula,non potest fanare uulnera: omnes enim habent uires ad terminatum genus.Et sicut anima pueri boni temperamenti est mansueta & hilaris, sic eius spiritus applicatus ori multum confert

ad conseruandum iuuentutem,& contemperandum calorem naturalem. Tertius autem modus est etiam in multis uertis: nam sicut ab excandescente & leproso spiritus malus deciditur, sic a fixa imaginatione. Est etiam illud uulgatum quod ad fidem aegrotantium pertinet, Ille plures sanat, in quo plures considunt.eX primo pronosticorum.sed iam de ima-o inatione pr cantantis, non praecantati loquimur,quam serme palam est prodesse aut obesse,ut dictum est eX Avicenna atque Philosopho: igitur praecantans eX philosophi dicto, fide, & opinione seipsum immutat: immutando spiritum exeuntem inficit, ut dictum est de oculis mulierum infic1entibus specula dum menses emittunt. Pestis etiam docet quantum possint uapores: nec est aliud adeo mirabile in hoc,quamuis quod inligatum sit minus mirum uideatur: ex contactu modico panni, uestisse, erianhelitu ,eX modico puluere qui haeserit, eX transitu mors repente contrahitur. Potest igitur praecantator fide ualida immutare seipsum 1pir1tus,ac tandem illum quem praecantat. Ultimus modus est, ut eX astris hoc fiat nam illa possunt regna & leges permutare, conflagrationes Sinundationes parere, agitur longe facilius promouere haec na1nima, &Ostendere imagines in aere, S uoces, & spectra, & eXc1tare Sibyllas ac Vates & omnia his consimilia facere: S minime quod res perfectae, ut homo & equus, indigent sole,& agente univoco: sed 1mperfecta sunt is cita coeli potestate, ut apparet de crabronibus & vermibus, sed tal1a lunt' imperfecta. iσitur omnia haec sunt in potentia in agente aequivoco, seu homonymo, nec indigent alio: igitur qubd producantur a sua causa nihil est mirum, iuxta Averrois sententiam. Quinamo uult, quod per

ς ' -2lis S aliorum siderum in orbe decliui fiant Prophetae ct V a-

97쪽

9 ILIBRI II. T R A c T. II. tes. Et sic omnia generalia miracula hoc quarto modo seruantur. Sed qualiter hoc fiat, si quis uelit distinguere, hanc animaduertat illius senia Vide io. pr tentiam: Omnia naturalia in hominem ipsum ordinantur uelut in si '

nem,ut ex secundo Physicorum habetur. Inter homines autem uidetur e eo. , . unus alterius esse causa: ut, gratia eXempli, pauperes propter diuites,

inscii rerum propter sapientes, populi propter reges: quod constat, quia hi aliis inseruiunt quasi sponte: & etiam quia homo est animal gregale,

talium uero dux unus natura est, ut caetaceorum inter pisces, certiorum

inter quadrupedes, gruum & ciconiarum inter aues, apum inter ea quae Aristoteles insecta uocat. Homo igitur non solum uoluntate, sed & natura duces habet. Quamobrem & Aristoteles, in Politicis, hominum genus diuisit in Liberum natura, ac Seruile: quamuis contingat fortuna quapiam liberum natura in uiolentam seruitutem redigi , ut Diogeni : S seruum natura abuti libertate, ut Caio Caligulae. Manifestum est igitur ex his, cur filii sapientiam degenerent, quoniam natura quod intendebat iam in patribus ipsis absoluerat. At nos in libris de Sapientia generaliorem rationem adduximus. Par est igitur secundum hoc, maiorem curam esse Deo de populo, quam de uno homine: de sapiente, quam ignaro: de rege, quam de elue: de bono, quam malo. Horum autem quae in inferioribus fiunt, quaedam etiam a sideribus uel dum fiunt, uel antequam fiunt imagines imprimuntur in Aere & Aquis: tum in plantis, auibus, quadrupedibus: tum per somnia etiam in hominibus.In quibusdam autem, quorum uigilia non plus impeditur anima, quam ali is per somnum, uelut aliis per somnum imagines fiituro rum apparent, sic his per uigiliam: inde hos dicunt es la sanctos, si moribus excellant probatis: aut daemoniacos, si prauis sint infames. At de somno eXemplum dat singulare cum Dantis Athigeri Poetae carmen periisset , quaerenti filio, anXioq; per quietem iam mortui patris imago apparuit, docuitq; locum quo id delitesceret: inde eXperrectus rem, ut insomnium docuerat, esse inuenit. hoc igitur illi per quietem apparuit: alteri etiam per uigiliam ab astrorum impressione idem contingere poterit. Ergo non sollim hanc uim in unum hominem, sed uelut in

magnete ex uno in alium annulum transit uirtus, sic eX uno in multos homines migrare crediti unde unus propheta multos amabit prophetas. & miraculorum uiseX uno in alium transibit, non secus atque alii affectus. Versari enim cum sapientibus sapientiam auget , cum stulti . c. stultitiam , cum iracundis iracundiam, cum probis probitatem. quare fuidentur Sc hi affectus admirabiles ut uiolentiores, eX uno in alium euidentius transire. His igitur de causis coeli uolentes nouam legem statue

98쪽

HIER. cA R DANI CONTRADI c. MEDIC. re, & priorem euertere , creant Prophetas, atque homines facientes miracula , reuelantes arcana, imperantes uentis S pluuiis, morbos sanantes , praedicentia oracula patefaciunt, delent autem testimonia praecedentis legis, S pugnant pro instituenda, terrendo etiam defensores prioris somniis ac prodigiis: & haec est causa dicit,quod tot Prophetae annuntiauerunt de CHRISTO uenturo, & quod cessauerunt miracula Delphici oraculi. Inde uult, quod tanta uis fuerit 113 CHRISTO quod emanauerit in A postolos, sicut ut saepius dictum est de ui magnetis, qua non solum primam acum, sed seX aut octo trahit aliam per aliam, ut eXperimento apparet. Inde post tempus cestant haec, non solum cessante necessitate, sed etiam quia remouentur ab illo primo principio: & sic miracula non fiunt, quia coelum non influit hanc uirtutem, S primi Prophetae , S qui ab eo defluXerunt secundi, ac tertii, omnes mortui sunt. Dicit etiam,quod superfluum es propter tam uilia negotia, qualia nunc apparent, uelut de eXtractione ferri sagittae, aut erisypelatis fanatione, aut apparentia in urceis aquae uelle daemones ponere, quod & nos fatemur. Addit uerb aliud, recurrens ad suam animi mortalitatem , cum haec aliter non uideantur posse defendi nisi ponamus animorum Immortalitatem, iuXta legis nostrae decretum: quae tamen non potest stare cum principiis philosophorum : quia ponit creationem earum nouam, S sic caderet nouitas in Deo, quod es te non potest: ideo dicit necesse est nostram opinione sola elle principiis philosophorii consentanea. cum enim

gratia eXempli hora praecedente non creaverit animam,& nunc creet,necesse est Deo aliquid noui aduenisse. Ergo ut ad primum reuertar institutum Ictim aliquis uir insignis probitate uel scelere uel potentia uel eruditione nasciturus est,multa apparent prodigia,atque etiam In morte, Ut de Abide H1erone,& Cyro refert Iustinus historicus. Principes igitur etiam mali alicuius diuinitatis sunt participeS: sicut enim natura creauit, non solum malas herbas, sed &serpentes ad uniuersi perfectionem , sic etiam quandoque malos homines: malos uerb reges,ut puniant prauum populum: & ut saepe carnifeX est deterior eo quem occidit, sic etiam re X ipse nonnunquam deterior est i ubditis quos punit. Argumento tamen est illos esie diuinitatis pari capes,quod cum Caesar tantum humani sano uinis effudisset, & Nero atque Domitianus tot occidissent ciues, tot scelera perpetrallent , non minus allis quam Antoninis sua prodigia affuerunt, tam princapatus, quam etiam mortis. EX quo apparet, tam bonos quam malos reges a Deo nobis tradi. RacisSimi etiam sunt qui absolutae inteo ratat1S hominem quanquam salussimi iudicentur, offendant. Deus etiam ob uarietatem intendit contraria: nam ut cX albo ct nigro componuntur omnes colores, sic eX malo & bono. igitur bonum S ma-

99쪽

LIBRI ΙΙ. TR Ac T. II. 9lum ut sunt quaedam entia, non ut priuationes a Deo fiant. A t uarietas ob pulchritudinem sit: nihil enim pulchrum, nisi uarium: ideo diuersis temporibu S, uarias leges,simulacra,uirtutes,miracii lacl; producit.Et sicut diuersorum Principum diuersa sunt ueXilla , sic diuersiarum legum, diuersi ritus, ceremoniae, signaq;. Olim crux erat noXiorum poena, ac ut nunc surcae in summo non selum contemptu , sed etiam abominatione: nobis mavima in ueneratione. Et Iouis nomen nunc in contemptu,qUOdolim adorabant Reges. At uero coeli dum custodiunt,legem S signa eius custodiunt quamobrem ut olim in Iouis Domine miracula fiebant,sic nil mirum nunc in crucis signo. Cum uero non uim haben indicium est,tegem eam consenescere,atq; prope finem esse,ut nunc Christiana esse creditur. Veruntamen hae leges, licet non eaedem numero specie tarnen aC similitudine,cum mundus sit aeternus,infinito reuertuntur.FrgΟ,Ut Olurim iracula, sic nunc multarum rerum scientia innotuit, Bombardarum,

Typorum, Magnetis, atq; ideo nauigandi. Nihil mirum est igitur apud Pomponati tim, Petrum pedibus maria superasse.Sed si quid,quod in has causaS rcferri non possit,appareat: id, inquit,est constans signum ac testimonium nostrae fidei uelut chim apud Iosue sol firmatus est: vel ut Dionysius in F p1stola ad Polycarpum recitat, in Domini nostri Iesu Christi

morte,ctim luna eX Orientis parte coepit solem adumbrare,cum semper in uera eclypsi eX Occidente incipiat obscuratio: eo quod luna uelocior est sole, ferturq; proprio motu ab Occidente in Orientem. At uero quod homines resurgant, aut permutentur in lupos, hoc naturale putat. quandoquidem aues in lapides,ut docuimus eX A iberto,& uere, eX integro trasmutatae sint. Plus autem auis a lap1de,quam a lupo homo distat.

His praesuppositis omnia miracula & praecantationes, 111 aliquam eX istis quatuor inuentionem refert: sanitatem quidem a uulnere , ab ignis uexatione in primam, uel secundam, uel tertiam: unam quanq; enim earum per se sufficere cotendit. In eXtractione autem sagittarum,dicit posse prodesse miram quandam agilitatem manuum: S narrat de quodam medico,qui ei retulit, uidisse hominem, qui clauos ex tabulis digitis solis

eruebat, quos faber tenaculis non poterat eXtrahere. De motu cribri refert uel in manus agilitatem , uel in secundum modum, id est, hominis proprietatem. De uisis in urceo reducuntur in tertium modum a ualida imaginatione,coadiuuante uisus subtilitate. Et addit,audiuisse se narrantem Petrum Bagolirum Patavii cuidam Episcopo, legisse se apud autores fidedignos, quorum nomina referebat, horum inferiorum imagines in sole ac luna adeo relucere, ut a subtilissimi uisus homine perspici possint:de quo experimento in libro de Rerum uarietate retulimus. fit enim cum duobus speculis, ac hircino sanguine: quanquam Agrippa non rese-m 3 rat.

100쪽

9- ΗIER. c ARDANI CONTRADI cc MEDI c. rat. Nos ibi,& in libello Secretorum disputauimus de his,& in libello de

Subtilitate. Ergo praecantator conceptae rei imaginem in speculo figit, quae ad oculos illibati pueri reflectitur: impollutus enim puer liquido acutiorem habet uisum , seipso iam seminis profusione polluto. At de imao ine diui Coelestini uisa ab Aquilanis Lambrutii , seu Vestinorum

re ionis ciuibusKoelum causam fuisse affirmat.Fos uero qui liberati sunt a caecitate, uel qui resurrexerunt, uel em mutis loquentes euaserunt, non

tales fuisse affirmat:sed impedimento alligatos. Hos quidem telam quandam prae oculis habuisse,illos linguae uinculum, alios deliquio animi,uel

strangulatione laborasse uuluae,uel attonito morbo: sicut is,qui cum diu suspensus Bononiae iacuisset, uiuus inuentus est, quod asperam arteriam non cartilagineam, sed osseam haberet: hoc nos & ab aliis accepimus Mortuorum uero apparitionem,& haec quae dicta sunt, nam non fatis sibi constat, in coeli uim refert. Hoc unum satis apic describit, quod talesima ines non diu manent, quoniam eX uaporibus constant , & nubilo tempore,magis quam sereno apparent,& in nocte magis quam in die: ac rursus in crepusculis, magis quam clara luce. Vates autem in proprietatem naturae, & uim coeli transtulit:quod etiam dici potest de his qu1 lingrua utuntur quam nunquam didicerunt, uelut eX suo superius eXemplo adducto declarauimus Hos autem dicit este melacholicoS magna ex parte,in quibus Saturnus dominatur: indicio est,quod solitarii sint,atq; a curis semoti,tum etiam malefici .Μiracula uero a corporibus sanctorum mimaginationem, & illorum refert proprietatem. Concesto etiam quod tintinabula sacrarum aedium possint avertere grandinem, uult quod hoc ex siderum ui accidere debeat:sub qua conflata illa fuerint,tum etiam eX sono seu magis aeris motu,quod haud dubium est,tum maXime cum mao na fuerint: unde & bellica tormenta fugare solent nubes. Verum quia hoc dubium erat,cur cilin homo uitellectu polleat,astris subiiciatur3 Responde quoniam plus habent sensus,quam intellectus.ut diuus Thomas in libro de Sortibus assirmat, . 4 α Haec sunt quae non sollim falsa & impia,sed etiam a Peripateticis al1e na magna ex parte, ac etiam ridicula inuicemq; pugnantia scripsit Pomponatuis:quanquam alioquin uir, ut iam testatuS sum,clarissimus: ob 1d

uod falsa sint haud obscurum est, cdm legi nostrae non consentiant. LeXenim nostra uera est quod ab illa dissentit,falsum. Impia sunt,non solum uod male de Christo sentiat in his,sed quod omnem miraculorum uim uuantum potest, labefactet: incertamq; omnino, imo falsam religionem nostram reddat. Sed forsan haec in Philosopho toleranda fit erant: 1llud minime,quod modo Aristotelem,modo sequatur Platonem: quodq; absurdissima dicat, uelut quod precibus populi coelum conficiat imaginem

SEARCH

MENU NAVIGATION