Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

94 sYNOPIIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P.Ο. M.

animo factum esse . plurimaque in dies oriri scandala Pontifices intellexissent. Indultum Pii IV. primum a S. Pio v. . deinde a Gregorio XIV. revocatum est, apud Raynaldum ad an. Iς64. Olim Romanus Pontifex in Solemni Missa , quam in Coronatione sua celebrabat, Omnibus Cardinalibus Diaconis Eucharis iam sub utraque specie praebebat ut conflat ex quadam Epistola de Urbani VI. eleiactione in spici legit Tom. 4. edita, pag. 3o6., dc ante exortam Hussitarum Haeresim Imperatori quoque, & Regi. non tamen Reginae, sub utraque specie Eucharistiam ministrare consueverat. Verum id post Huia starum Haeresim sublatum legimus; Extat quippe apud Mabillonium in Mul. Ital. Tom. I. Libellus Augustini Patritii , in quo Auctor narrat, Paulum II. occasione adventus Romam Friderici III. Imperatoris. Minsam celebrasse , in eaque Imperatorem . Diaconum, di Subdiaconum propter I ussitarum Haeresim sub specie panis tantum communicasse. Item apud Raynaldum ad an. Is 3o. Carolus V. Bononiae a Clemente VII. coronatus est, & in solemni Pontificis Missa Imperator, aliique Principes sub specie tantum panis, Diaconus vero, & Subdiaconus sub utraque specie Eucharistiam susceperunt. Nune in solemni Romani Pontiheis Missa.Diaconus dumtaxat, & subdiaconus Sacramentum sub utraque specie accipiunt, necnon Francorum Reges ex speciali pria vilegio in die sine Coronationis, di in mortis articulo, imo quand cumque id optarent, sub utraque specie communicandi potestatem habent. Quod privilegium etiam . teste Spondano ad an . I 3sa. , Eccle-sae S. Dionysii prope Lutetiam Diaconus in Dominicis, Festisque solemnibus. & Ministri Cluniacensis Ecclesiae in omnibus Festis de praecepto , obtinuerunt, ut docet Mabillonius in Comment. ad Ord. Rom.

De Orationibus pos Communionem . sex t. 9. I. a. c. 2Φ.

SAcerdos, sumpta ablutione .& Calice iterum composito . ad cornu Epistolae se conseri, & Iegit Antiphonam , quae Communis dicitur apud Garantum , quia canebatur, dum Populo Eucharistia distribuebatur. Canebatur vero alternis vicibus , donec Pontifex , qui Missam celebrabat, nutu monuisset , ut intonaretur GIoria Patri . teste

Dicta Communione Sacerdos e medio Altari Populum salutat dicens Dominus τοbissum , & ad Missa te rediens Orationes , quae ps Gmmmnio vocantur . recitat, ad gratias Deo agendas, quod tanta viseria nobis impertiri voluerit; unde olim haec Missae pars gratiarum actio dicta suit ;

102쪽

suit; ut videre est apud Augustinum, & Ruperium . In quibusdam etiam locis haec oratio vocatur Complanda . seu oratio ad Complendum, id est Oratio , qua res tota finitur . Dicuntur dein totidem Orationes juxta Rubricas Missalis, quod Collectae Canonis Praefationi praemis fuerunt. Per Quadragesimam vero in Missa seriali Sacerdos post so mulam , mmiliate capita vesta Neo, addit orationem, super Populum . quae vetustissima est , ut colligitur e Sacramentario Gelasiano a Cardin.

Thomasio edito. ac antiquitus per totum annum recitabatur . nunCvero solum per Quadragesimam : ut videlicet Populus divino muniatur praesid io adversus Diaboli insidias , quae metuendae magis sunt diebus Poenitentiae; ut explicant Auntarius, & Micrologus . .

EXERCITATIO LVIII.

De Benedictione supra Populum . sex t. 9. I. a. c. 24.

T ud ita vetus est consuetudo benedicendi Populo in fine Missae ;- - .L de ea enim silent Amalarius, Florus, aliique Ix. iaculi Scriptores . Hus tamen mentionem facit Micrologus . Licet eam non ubique viguisse , ex eo eruatur , quod de ea sileant Ritualia Cisteretensum , &Praemonstratensium ; qui ordines exiguo post Micrologum tempore instituti suere . Carthusiani, neque in solemni Missa Populo benedicunt. nisi in Templis extraneis celebrent. Rationem reddit Becorin. in Misiis expositione Basleae edita an . Is I9. . videlicet, quod Solitarii Populum , cui benedicant, non habeant.

Et hee quidem Benedictionem a Presbyteris Populo impertiendam respiciunt. Quod vero ad B cnedictionem Episcopalem pertinet ;ea vetustissima est , eamque Martialis Episcopus , Apsοhrum DissipuIus ex Magisterio Aposolorum tradidit . ut ait Honorius in Gemma animae ;cujus vetustissimae consuetudinis alia exhibet argumenta Christianus Lupus . Guido Abbas, qui x I. saeculo in Italia floruit, reseri, aetate

sua consuetudinem inolevisse ; ut Presbtera pos finem Aissa benedicant .

Sed controvertitur, an ea consuetudo ab omnibus recepta, aut ab Α-postolica Sede approbata fuerit De ea quippe silet Rupertus Abbas, qui ineunte saeculo x M. vixit; &S. Bernardus ipsis Abbatibus . licet Pontificalibus insigniti sint ornamentis , benedicendi facultatem denegat . Innocentius III. eam solis tribuit Episcopis. Nunc vero etiam Presbyteris convenit , Sede Apostolica aoprobante; quod tamen de simplici solum Benedustione intelligendum est. Nosse enim oportet, ternis olim Crucis signis Sacerdotes Populo benedixisse ; quod S. Pius V. in solis Missis solemnibus servari voluit; Clemens vero VIII. apud Meratum statuit, ut etiam in his Presbyteri uno tantum signo Populo

103쪽

96 s ops IS DOCTR. BENEDICTI XIV. P. O. M.

benedicant. Abbatibus autem regularibus ex Alexandri VII. Deeretia potestas fit ternas dandi Benedicti es in Missis tantum Pontificalibus. Sieut autem varius mos circa benedicendi jura , ita pariter circa Benedictionum tempora observatus fuit. Sic antiquitus Benedictio quoque dabatur in Missis Defunctorum, non item nunc: quia in his Missis omittenda sunt, quaecumque Solemnitatem redolent, ut advertit Le Brun. In Cathedrali Segarbiensi vetus consuetudo est, ut Canonicus , qui Missam Conventualem cantaverit. sub finem Missae non det Benedi etiωnem; consuetudinem mutari Episcopus postulavit . sed plures ex Canonicis restitere; & Doctores quidam Sorbonici apud Pontas. re diccussa , nil innovandum esse censuerunt.

De Diali , o Actionibus inter Communionem , O Evangelium

S. Ioannis. sex t. 9. I. a. c. 24.

DE Antiphona , quae Communia dicitur . di de Orationibus , quaeps Communio voeantur , superius verba fecimus . Alibi quoque de formula, Ite Missa es, aliqua attuli mira: videlicet a Diacono C techumenos post expletam eorum Missam dimitti consuevisse , nunc vero de eadem formula,quatenus ad dimittendos post Sacrificii finem Fid les adhibetur , sermonem faciemus . Ea in omnibus Missis dicitur, in quibua, Gloria in excelsis, usurpatur, di hunc sensum praeseleri :vobis abire licet, nam fit Missa , ides dimisso . Graeci in ejus locum substituunt verba : In pace Chri si eamus ι respondente Populo . In nomine Domini. Porro Card. Bellarminus post Micrologum observat . dici con- saevisse: ID Missa es, in Missis dierum Festorum ; illis enim plerumque Populus intererat; non vero in Missis Ferialibus . quibus plerumque Clerici, di Monachi aderant . qui non dimittebantur , cum illis Divinum ossicium continuandum foret. At Card. Bona putat, eam formulam omissam fuisse, quando Populus non illi eo post Missam di iacesserat; sed ad Horas Canonicas, aut alias preces recitandas remanserat, eamque consuetudinem etiam in Missis quotidianis invaluisse. Quando autem omittitur. gloria iη euelsis : loco . Ite Missa es, dicitur Benedicamus Domino, ut invitetur Populus ad gratias de expleto Sacrificio Deo agendas. Ubi Card. Bellarminus observat. in Dominicis Adventus . & Quadragesimae dici Benedicamus Domino , ad ejus tem p ris maestitiam fgnificandam . Tam post Ite Missa es, quam post Benedi- eamus Domino , Minister addit Deo gratias: qui ritus , quidquid somnia verit Vertus, & quamquam a Clericis Ecclesiae Parisiensis omittatur, vetustissimus est; a Carthusanis quoque usurpatur , habeturque in A malario, & in Ordinibus Romanis. In

104쪽

In Milia pro Defunctis dicitur Requiessant in pace, quod ex suco uetudine : ait Belletus, ratum es , vel quia Mim tota ad ipsis quietem a Deo impetrandam tendit . vel quia post Missam Populus non erat

dimittendus, qui remanebat ad Cadaveris Sepulturam , aliasque preces pro Defunctis solvendas . Porro Sacerdos, Benedicamus Domino, vel quiescant rupare, dieit, cum salutato Populo ad Altare revertitur ; id que, quia Populum cohortatur . ut una cum eo benedicat Domino , α oret pro animabus Delanchorum .

In hac Misne parte Saeerdos bis Populum salutat dicens, Dominus vobise m. Prima salutatio, inquit Biel . Benensionem illam 'nificat, qtiam Chrisus ascensurus iti Caelum DissipvIis dedisse legitur . . . ultima salutatio vitam aeternam, quam Chrisus ascendens ingressus est. Orationem . Placeat, Sacerdos secreto recitat, quia peculiaris pro apso oratio est; inclinatus vero illam dieit, quia illam ad Sanctissimam Trinitatem dirigit. Haec oratio reperitur in pluribus Sacramen tariis post iaculum Ix. seriptis; & in Misit Illyrici . & in aliis apud Menardum , eamque explicat Biel.

De Gangelio S. Ioannis, gratiarum actione ps Missam .

P ost Benedictionem . di in Missis Defunctorum post orationem. Haisceat. Sacerdos se confert ad cornu Evangelii . dicto, Dominus vibis eum, Symbolo Crucis initium Evangelii, frontem. os . & pectus signata legit deinde . aut Dominicae, aut S. Ioannis Evangelium , iuquo ad illa verba : Et Verbum caro factum es , genuflectit . divinumque Verbum adorat. quod eo se dimisit, ut humanam carnem assumeret. Minister respondet, Dra gratias, ut Missi in gratiarum desinat achio

nem .

Gilbertus Grimaud in Lit. sacra multa congerit monumenta. qui bus Evangelii huius apud veteres Christianos venerationem dilucidet. atque demonstret illud olim post Baptismum Parvulorum, post viaticum , & post extremam Unctionem legi consuevisse: De prima tamen hujus usus origine dubitare videtur; quod nunc non amplius Con trovertitur, cum omnes sere Theologi Guillelmo Burio consentiant ἔqui in Notitia brevi Romanorum Pontificiam id S. Pio V. tribuit scribens :inter alia ordinavit in fine Missa a Salerdotibus Mangelium S. La.mr; quod ante non ex mandato hine inde dicebatur ) quia es veluti compendium indiseriorum principalium Fidei nosra . Sanctis a Trinitatis , ereationis mundi. In carnationis Chrisi ; qua profitetur tune Sacerdos sus, s istius Ecet a nomine. N Sunt

105쪽

Sunt denique orationes quaedam, quas post expletam Missam Sa-eerdos dicit in gratiarum actionem; inter quas vetus est trium puerorum Hymnus. Benedicite, uti monet Card. Bona Rerum Lituta. I. a. c. a. n. 6.

DE QUIBUSDAM CASIBUS MORALIBUS1N MISSA OCCURRENTIBUS.

Utrum Chrsus I sus Apsolis, ct Sacerdotibus praceptum imposuerit

celebrauis Misi in Utrum hoe teneatur praecepto Sacerdos . qui neque curam animarum habet , neque alium praecipuum titulam , quo I issam eriebrare teneatur p υς ι. 9. I. 3. c. I.

ΡErtractatis iis, quae specialiter ad Missae ritus spectabant, progre

dimur ad quaestiones morales , quae ad sacrosancti hujus sacrificii celebrationem maxime necessariae videntur. Et quidem quoad ea. quae praeceptum institutionis Missae respiciunt jam supra complura attulimus nunc adnotamus Tridentinam Synodum sese. 22.de Sacris Missean. a. absolute definiisse , anathematis etiam poena refragantibus imposita , Christum Dominum iis verbis, Me facite in meam Commemorationem . Apostolis, & Sacerdotibus praecepisse , ut mysti eum hoc Sacrifieium in supremi Numinis gloriam . in Pastionis memoriam, in Fidelium utilitatem caelesti Patri offerant. Quod etiam probat Apostoli locus ad Hebr. s. Omnis Pontifex . . . pro hominiἶus consimitur . . . , ut erat rina , ct Sacrificia . Plures hujus praecepti congruentias D. Thomas cons derat; quorum ea praecipua eis: ut Fidelium animis memoria continuo haereat Passonis Christi; quam congruentiam praeclare explicat Honorius in gemma animae: videlicet, in Christant, . . . or Sacerdotes . . . ardentissimo eis Christi amore teneantur, edi ejus mortificationem in sua corpore ... circlim serant .

Nemo itaque de hujusmodi praecepto dubitare , salva Fide Catholi-cλ , potest. Illud tamen aliquando in dubium revocatum fuit , an hoc Praeceptum singulos obliget Sacerdotes Et D. Thomas quidem eorum reiicit opinionem , qui assirmabant, sacerdotem posse a Missa celebranda toto vitae suae tempore abstinere, quin peccet; nisi curam habeat auim rum . Propter quam cogatur celebrare, ut populus MisIae intersit, di Euel aristiam accipiat. Optime enim animadvertit S Doctor , quod 'squisque teneatur uti gratia sibi data , eum fuerit opportunum . . . Oppor

tunitas

106쪽

tunitas autem Sacrificium Osserendi non plum attenditur per eomparationem ad Fideles Chri . quibus oportet sacramenta ministrare . sed principaliter per comparationem ad Deum , cui . . . Sacrificium ossertur. Rei pondet deinde Angelicus Doctor objectioni illorum , qui Metant non minus ad Sace dotem pertinere Eucharistiam conficere quam alia Sacramenta administrare : cum vero ad haec nonnisi in cura animarum teneatur . dicendum neque ad prius adstringi. Respondet , inquam , D. Thomas demonstra do alia Sacramenta ad usum solum Fidelium . Oblationem vero tam ad usum Fidelium, quam ad Deum referri; cui ex ordine jam suscepto o, ligatur .

ιibus anni diebus Sacerdos . qui nuIIum . prater Sacerdotium , tituIum habet, oblioetvr ad Sacrificium relabrandum an F legitime non impediatur, graviter peccet nunquam eelibrando ex ram. 9. I. 3. cap. I. T Ndagandum nune est, quibus diebus Sacerdos nulla cura animarum, ut beneficio adstrietus , celebrare teneatur Nonnulli Canonis ae existimarunt. hunc Sacerdotem obligari ad celebrandum quotidie , ac mortaliter peccare , quoties id negligit. Sed nimis duram hanc opinionem S. Antoninus reputat. D. Thomas oblis xi eum dicit ad celebrandum in illia solemnitatibus . in quibus Fideles Communicare eonsueverunt ἔQuod Sotus ita explicat, ut arbitretur. S. Doctorem non de novissimo locutum esse praecepto communicandi in Paschate . sed de vetere inlli- tuto suscipiendi Eucharistiam in Nativitate Domini. in Paschate Resu rectionis, & Pentecoste . Sed verius dicendum est . s. Doctoris doctrinam eum Tridentina synodo consentire . quae sacerdotibus animarum curam non habentibus praescribit, ut diebus Dominicis, & solemnibus Festis Missam celebrent. Idem statuit S.Carolus Borromaeus in suo I. Concilio Provinciali,& Co cilium Rhemense an. Is 83. . & Concilium Tolosanum an. Is 94. habitum . Verum contingere Potest , ut aliis etiam diebus teneatur Sacerdos Missam celebrare, puta si a Superiore suo jubeatur, aut Missa opus sit ad Particulam consecrandam , aut aliis de causis, quas fuse expendunt morales Auctores apud Passerinum . Ast disseilior hie se offert quaestio . an scilicet Sacerdos . qui legitime non impeditur, Missam iis diebus . quos diximus, celebrare omittens mortaliter peccet Id sane non definit D. Thomas; assirmat tamen Sotus. & ante ipsum Silvester . Iuveni nus vero . qui post Tridentinam synodum scripsit, ingenue declarat, se non audere definire, an . S. Syno-

107쪽

di praeeeptum ejusmodi sit, ut et , qui non pareat, lethalem eulpam' ' ' .is quidquid sit, id tamen certum , indubitatumque tenemus,

mortaliter peccare Sacerdotem, qui nunquam per Unum celebraret; Quapropter S. Pius V. ab operibus Card. C etani propositionem illam iussis expungi, quae asserebat, nonnisi venialiter peccare Sacerdotem . qui nunquam per annum offeret. Unde ulterius inserimus, non possie absolvi Sacerdotem, qui in animum induxi stet suum, numquam per anis num Missam celebrare. etiam si pro excusatione delinquendi consumtudinem, & peccandi habitum adduceret, prava enim voluntas neminem tuetur , effraenesque Passiones coercendae, atque rationis jugo premendae sunt.

Utrum eonvenientius fit is ad mentem Helisia propius aecedat

celebrare, an non celebrare quotidie celebrare frequenter, an minus freqxenter plex r. 9. I.3. e. a.

SUareet ad hanc quaestionem docet, quotidie Missiam esse celebranadam , atque hoc ipsum sacerdotibus inculcandum esse. ut seilleee singuli a diebur mysticum hoc sacrificium inerant: tum quia saerifieandi munus non privatum, sed publicum est , nec Sacerdoti tantum . sed uni versali prodest Ecesesiae; tum quia Sacerdos peculiare jus habet saetim candi , eique praecipuum praesto est Dei auxilium , ut digne possit celsbrare . Fatetur tamen decere interdum , ut vel propter re erentiam, vel propter timorem a sacrificando abstineamus , quod tamen vix absque spiritualis Patris . aut prudentis viri eonsilio faciendum. Persicus ad hanc quaestionem observat, celebrare Missam bonum esse ex genere suo . abstinere autem boaum esse per accidens; honum vero per se longe melius esse . quam bonum per aeeidens . Pluribus aliis rationibus frequentem Missae celebrationem suadet S. Bonaventura , di S. Antoninus, quas fuseia Dictionario suo Pontas explicat cap. Miss/ν . Sunt tamen, qui putant eonsultius esse, si pauciores Missae ceIebrentur. Ac primo quidem ex Tertulliano, & Amalario dicunt pretiosius esse, quidquid rara fit. Addunt seeundo , Auctorem de Imitatione Christi, adversum homines elimite . qui de hoe inessabili dono nihil. ut parum cogitant, di quotidiana eonsuetudine in negligentiam , di indifferentiam decidunt. Tertio Odonia Abbatis Cluniacensis senten ti m obtrudunt, qui Mem1vit, in Beelesiae primordiis rarius, sed majori cum devotione Missam celebratam sui me . C ontendunt demum , sa

cerdo

108쪽

DE SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO. IOI

cerdotes rarius celebrantes . experientia teste , cum sensibili compunctione eordis, & multis eum lacrymis sacrificium offerre; ideoque non raro a prudentibus animarum Diret horibus omittendae Misse eonullum

suppeditari.

Verumtamen argumenta haec non tanti sunt , ut illis adhaereamus. Primum enim, quod innuunt , ad rem non pertinet; eum Sacrificii pretium non ex raro ejus usu, sed ex spiritualibus bonis, quae ex eo mananti aestimandum sit; nec alterum nos serit ; eum enim frequentissitnam Mi Lia celebrationem laudamns, illud certe volumus , eum . qui celebrat , he ne esse dispositum. Tertium sequenti expendetur capite. Qustrium vero ambiguitatem aliquam involute i neque enim, quod sensibili cordis compunctione , di lacrymarum dono careamus , aut desectu aliquo Ι horemus , quotidiana propterea intermittenda est Missae celebratio. S

tis quippe est si celebrans indignus non sit. omnemque moralem, & quae in hominem cadere potest, diligentiam adhibist. Unde Iohannes Gerson consideratione a I. excusationem hanc afferenti ita respondet: sed frigidus sum , dicis, aut tepidus . Saepe suscipit initium relebrationis hominem Parum δευοtum, O frigidum, quem in Iuu ealescentem dimittit, o Ire

Quod ad Dire istorum consilia pertinet, generalem limitat regulam, non vero evertit, aliisque sanistissimorum virorum exemplis restringitur . Sic S. Philippum Nerium tradit Baeeius in ejus vita, omnibus Sa cerdotibus , quorum Consessiones audi eonsuluisse . ut quotidie e lebrarent ; quibusdam vero id vetata . ut eos mortificatione subigeret. eisque majoris meriti occasionem praeberet. Et S. Franciscus Salelius S

cerdotem quemdam, qui seu ob juvenilem aetatem, seu ab humilitatem , Dominicis tantum , & sestis diebus celebrare solebat, solidissimis rationibus ad frequentiorem Sacrificii usum adduxit.

EXERCITATIO LXIV.

κη primo, medioque Helisia avo rara neerdotum, celebratis fureis p sex t. 9. t. 3. c. a. SUnt, qui existimant olim rarum solum . nee quotidianum Mita eelebrandae Sacerdotibus fuisse usum . Horum momenta hic conger mus . Dicunt itaque: Petrus Blesensis epist. 86. ad Alexandrum Monachum Carthusianum ait, Petrus , ct Faulus Apsoli atque ceteri, quor Iaus se in Evangelio, non leguntur singulis diebus. salutis Minam immolasse. Idemque verisimile est secisse etiam eos, qui Apostolis proxime succenserunt. di ceteros, qui sequentibus saeculis vixere, ut colligere licet ex veteribus monumentis, uuae Martene in lucem protulit. Praeterea in

libro

109쪽

libro Pontificali de Pontifice Deus dedit habetur : con tuit secundam MFLam m elero : unde infert Petrus Urbevetanus , di Vicecomes olim nonnisi unam celebrari Missam consueviise , di in vitis Patrum legitur, aliquem Sacerdotio initiatum primam dumtaxat Missam, nullam vero aliam ce

Iebrare voluisse , ut videre est apud D. Thomam. Ex Epistola quoque S. Epiphanii ad Iohannem Hierosolymitanum coniicitur, S. Hieronymum Sacrificium nunquam obtulisse. Cui consentire ajunt quod Guigues quintus Carthusianorum Generalis in suis Matutis ait.Raro his Missa canitum,& sane ex vita S. Antelmi,ex eodem ordineEpiscopi Bellovacensis colligitur,Missam tunc in eo Ordine nonnisi die Dominico celebratam fuisse . Porrci Missam cantare juxta eorum temporum idiotismum idem est . ac recitare , ut ostendit Mahillonius. S. Franciscus in sua Epistola, seu Testamento Fratribus suis iniun xit ut unica Mima quotidie in Conventibus, licet plures adsint Sacerdotes , diceretur secundum fmam S. R. E. . Idque, notat Fleury. S. Fran- 'eiseum jussisse in majorem Missae venerationem . Denique etiam nunc in Ecclesiis Graecorum unica per diem Missa celebratur , ut videre est apud Thiers. & Georgin vis ; eadentaque est, Dandino teste , Maronitarum disciplina. &Ab1ssinorum apud Card. de Lugo: item Moscovitarum apud bigismundum L. B. de Herberstein . Atque haec sunt, quae ex Ecelesiastica Historia depromere licuit ad hanc quaestionem pertinentia. Sed sua cuique vel facto . vel auctoritati responsio praesto est. Apostolog quippe, eorumque Succe res ostendit Vicecomes in toto terrarum.orbe Missam celebrasse. idque quotidie factum esse Walfridus insert ex iis Actorum apostolicorum locis: erant per seuerantes in . . . Communicatione fractionis panis; st quotidie perdurantes . . .er stangentes eirea domos panem. Hoc ipsum diserte asseritur in Actias. Andreae; quibus consonant primorum Ecclesiae saeculorum monumen ista , & exempla apud S. Cyprianum . s. Gregorium Magnum . Bedam .& alios; unde solide dedueitur Missam ab Episcopis, aliisque Sacerdotibus quotidie celebratam fuisse . . Quod de Pontifice Deusdedit affertur, ex eo penitus corruΙt, quod S. Leo M. jam ante providerit . ut Missae multiplicarentur, di Populi necessitati satiafieret; quemadmodum videre est in Can. Nee esse, de Consecr. dist. I. Exempla eorum, qui Sacerdotio initiati , vel nunquam, vel semel tantum in vita Missam celebrarunt, generalem regulam statuere non pol Iunt, uti advertunt Durandus, & Victoria. De B. Hieronymo nil aliud ex Epistola S. Epiphanti evincitur , quam noluisse eum . in Monasterio Bethlehemitico. Dioecesis , ut contendebat Ioannes patri- Rrcha. Hierosolymitanae, Missam celebrare , ne ejusdem Antistitis offensionem incurreret, cum quo illi aliunde dissidium ob ordinationem ab alio susceptam fuerat. Nunquam vero eum neque Romae, neque cum' varias

110쪽

varias Regiones peragravit, neque in Eremo Missam celebrasse. incredibile prorsus Tournelyus existimat. Ceterum si quae reperiantur proborum hominum exempla, qui ram Sacrificium fecerint, opponenda illis sunt innumera aliorum , qui sanctitate clari, nunquam, nisi morbo praepediti Missam omisere , ut notavit SS. D. N. in opere

CanoniΣ. l. 3. C. a T. n. 3.

Nec quidquam obstat vetus Carthusanorum consuetudo,utpote e rum solitudini . aliisque singularibus circumstantiis innixa ; quae tamen etiam juxta eorum ordinis principia remitti poterat, ut luculenter a paret ex allata Petri Blesensis Epistola . eum qua Lupus consentit. De S. Francisci Epistola multi multa. & diversia sentiunt: alii eam Ap erypham arbitrantur, alii ita explicant. ut in ea consilium, non praeceptum . humiliatis testimonium, non statutum, se reperire existiment. Ac licet revera aliud S. Franciscus censuisset, singularis tamen ejus opinio cum communi universalis Ecclesiae consensu minime conseri pollet . Verba vero illa , secundum formam S. Romana Ecclam , praeterea, quae observat Lupus , Card. Bona existimat intelligenda esse . ut

Missam Fratres secundum formam Romana Hessa , idest juxta Romanum ritum celebrarent ;ita ut, forma Romana Belisia, non ad singularem Missam . sed ad Romanum ritum reseratur . Demum Sacerdotes Graeci . ideo quotidie non celebrant. quod cum uxores habeant, ab iis multo ante tempore, quam Missam celotirent, debeant secubare; ceterum

advertit Lupus . Caelibes. & Monachos, etiam inter ipsos quotidie S erum sacere . E quillot autem , ubi veteribus aliquot monumentis probat. Monachos olim Missam quotidie non celebrasse . adjicit, nocide luisse tamen, qui ex devotione. vel eleemosynae gratia, uti etiam nunc, quotidie celebrarent. Utcumque haec sint, semper magis consentanea

eii Iesu Christi, & Eeclesiae sensui quotidiana Miss e celebratio. dumia modo eum debitis dispositionibus conjuncta perasatur , ut advertit

EXERCITATIO LXV.

Gιibusnam diebus teneatur Paractus enebrare ex t. 9. l. 3. e. 3. HActenus de Sacerdotibus nulla animarum cura obstrictis loquuti sumus: nunc de Parochis disserendum, circa quos perpendendum est, quod Sacrosanista Tridentina Synodus Episcopos adhortetur de monendo Populo , ut frequenter ad suas Parochias, saliem diebus Dominicis , s Magoribus Fesis Meedat. Idem Concilium docet : tene. ri unumquemque Taraebia sua interesse. ubi commode id fieri potes , ad audiem dum Verbum Dei. Verbum vero Divinum a Parocho declarari vult inter

Missarum talibrationem. Iam

SEARCH

MENU NAVIGATION