장음표시 사용
51쪽
aliud, hoc est, per primum . Eiusmodi autem est sol, qui sua
motiones ut docuimus ortu sin interitus facit in ea autem actione primae sphaerae virtute 5 efficientia perpetuo versatur Qupit quidem , quan uis fortasse dubium videri possit, siquidem sol ab occasu ad ortum per circulum signorum ex
se moueri perpetuo non primi mobilis efficientia ponitur, ita tamen se habet: nam primus ille motus aliorum finis videtur esse. Si quidem errantium stellarum animae ideo mouent, ut primo mouenti similes fiant, ad eumque , quam proxime fieri potest, accedant ita, Vrsi primum remoueas, aliorum nullus esse possit, ob eamque causam omnis eorum perpetuitas a primo proficiscatur. Atque, ut concedamus orbes omnes propria motione ex se perpetuo moueri posse,& motus eorum perpetui primum motum causam non esse, adhuc tamen vicissitudinis, quae in ortu est S inter tu, perpetuitas a supremo motu accrpitur, ita, ut motu illo primo sublato,
quantiis solis stella in orbe signifero perpetuo quod fieri non
potest, volueretilr, omnia, quae oriuntur SI occidunt prorsus perirent aliquando, nec ultra omnino resurgerent. Nulla enim aut unica soli m per singulos annos esset, noctiii dierumue vicissitudo, quam tamen vicissitudinem ad rerum ortum de conseruationem plurimum facere ea loca declarant, qtiae polum supremum verticem nacta sunt hcc etenim cum Vnius tantum diei, uniusque noctis annum obsitum illum
habeant, selisque non praesentia solum, sed lumine sex Aenues integros priuata sint, horrida esse, vacua, atque ab hominibu si belluis deserta esse existimantur. Quare ortus rerum perpetuitatem motus primus escit, qui scilis sydus singulis diebus ab ortu ad occasum rapiens, noctiumi dierum vicissitudines efficit, quod Qt ita eo motu cieatur, ut cum terras lumine suo compleuerit, easdem modo his, modo illis partibus sui absentia opacet. Ita intelligenda videntur ea, quae de ortu sic interitus vicissitudinis causis, his verbis traduntur. I9d autem subiicit in fine, hoc eodem modo se habere,& motus perinde est, ac si dixisset quemadmodum inter se affecta sunt, id, quod eodem modo semper habet M
52쪽
agit. Et id, quod aliter desaliter, ita dc eorum motus. Siqui- dein virorumque eadem est ratio. Inquit vero Alexander idem valere, ac si dixisset, non nos si lii de inerrantis sphaerae, Sc lolis motibus haec tradimus, sed etiam motus ipsi reuera sic se habent ina expositioi ut mihi quidem videtur verbis consentiens non eli, nec mihi probatur, quemadmodum nec illud, quod ait initio horu omnium verborum,
post illud, quod si idem semper est circuitu, desiderari hoc, vel alio modo, ut perfecta oratio eiusmodi sit, si mundus hic
semper est, vel circuitu, ut Empedocli placet, vel aliter, ut nobis videtur, dcc. Docuimus enim circuitum ad Aristotelis sententiam, non ad Empedoclem attinere, sed hoc, viro modo se habeat, non multum refert.
Quid igitur alia perscrutari principia oportetὶ
Cum duos illos mouentes, blem, qui aliter, atque aliter agit,i primum qui uno eodemq; modo in actione semperversatur,vel eoru motiones,Vicissitudiui perpetu ,quq in optu reruac interitu est,idonea causam esse docuerit, inquat ne, & forte etiam in Empedocle,qui alia principia Sc causas statuere visi sunt, his verbis inuehitur'. illorum enim alter concordiam dc discordiam, alter ideas ortus rerum causam esse tradidit. De Empedoclis sententia antea dictum est, atque etiam de Ide is nonnulla Censet aute Aristoteles deas a Platone positas suisse, ut ortus rerum causa essent, ita, ut res nulla absque ideae efficientia oriretur. Q uam sententiam non hic solum, sed alibi saepe desin primo huius operis maxime, refellit nultamque earum necessitatem esse docet,qubdres omnes, quarum ideas Plato statuit, natura orianturi fiant, quae in agendo nullo utitur exemplari. Effectrices autem ortus causas alias esse, ut ad Id eas recurrere minis sit
opus. Sed horum phylosophorum uter rectius senserit, Plato in deis statuendis, an Aristoteles in iisdem reiiciendis, praesentis instituti non est excutere hoc enim ipsum per se, aut in primo huius scientiae disquirendum videtur.
53쪽
IN XII. METAPHA LIBRUM. 1 Quoniam autem cita fieri potest, nisi ita
fiat, ex nocte erunt,4 omnibus in unum conge
stis,4 ex non ente, si statui profecto haec possunt. Atque aliquid est , quod abs ue ulla cessatione motivi in orbem sit , cietur, hocque non ratione solum, sed re etiam ipsa perspectum est. Quamobrem primum caelum sempiternum erit.
Quoniam inquit ita fieri potest, ut videlicet tradi tum est, nempe ut omnia eade per circuitum redeant, mundusque perpetuo perseueret, cuius quidem circuitus ac perpetuitatis causae sint primum id, quod mouetur,4 id quod aliterin aliter agit, hoc est, solis globus, ac nisi ita fieri possit, nullaque motus, a qua circuitus proficiscatur,perpetuitas sit,
eueniat ut ex noctei non ente, seu chao omnibus rebus in unum congestis mundus sit ortus, quod merum comentum
esse traditum est, sequitur profecto, ut dissolui facile hqc poLsint, haec inquam,quide noctei chao a veteribus illis ine logis, atque etiam physicis nonnullis fuerunt excogitata. Quid enim noctem aut chaos inducere necesse est, si, tus sempiternus esse potest unus quidem unius modi, alter alio atque alio modo se habens, a quibus ortus 8 interitus vicissitudo perpetuo exoriatur. Facile igitur haec tolluntur,
atque ut demonstratum est aliquid est quod absque ullacessatione continenter mouetur: dc illud quidem eo motu, qui conuersio dicitur hoc vero non ex ea solum , quae allatatilperius est, ratione cognoscitur, sed re ipsa atque opere perspectum est, siquidem sensus, essecta omnia, quae in hoc mundo sublunari perpetuari cernimus,eam ipsam sempiternitatem testantur. Nam quan uis nemo ex his, quae vitae suae curriculo vidit, aeternitate hanc astruere valeat, tametsi Nestor sit ille, aut alius quispiam, qui multas vixerint aetates, omnium tamens culorum memoria, quae a veteribus, priscis hominibus, deinceps posteritati tradita est,testis esse potest,aliquid esse,quod sempiterno tempore motum est, quod.
54쪽
quidem est caelum primurn Atque haec horum omnium verborum vera expuriatio videtur. Nisi quis vellet, id,quod dicitur, dissolui profectb haec possunt, ad ea referre, quae de potentia actum antecedente ui perius obiecta sunt Ut sit uensus, Si perpetuus rerum omnium circuitus concedatur,atque ita res se habeat, ut declaratum est, omni potentia actus aliquis prior sit, necesse est quanuis omnia quς gignuntur, potentia antea sint,quam in lucem edantur. Circuitus enim rerum perpetuus,&actus prior potentia sese consequuntur, nec alterum ab altero potest dirimi. Quod Aristoteles antea tradidit, clam diceret nec chaos, nec noctem tempore infinito antea antecessisse. Sed omnia semper eadem aut circuitu, aut alio modo semper fuisse siquide actus potentia est prior. In quibus verbis illud etiam docet, noctem S chaos utrique illorum aduersari,&cum amborum natura acriter pugnare neque enim inducta, seu nocte, seu rerum omnium permistione Sc chao circuitus vllus esse potest aut actus, qui omne potentiam antecedat. Non item noctem aut chaos ponere quis potest, si vel cu cui tu esse, vel omni potentia actum priore statuat Ita tamen inter se affecta sunt, ut nisi nox aut chaos ponatur, circuitus necessario 8c actus potentiam omnem antecedens sit inuehendus itidem contra,noctem dc chaos,nisi illa statuantur, velimus nolimus inducere necesse est. Cum verbliorum alterum statuere necesse sit, noxque ipsi natura aduersetur, quippe quae insorme materiam non patitur chaos ver generationem veram tollat, ac pleraque alia secum incommoda asserat, ut circuitum inducamus, necessitate quadam prosecto impellimur. Ita igitur ad quistionem de potetia dc actu verba haec accomodare aliquis possit.
Est igitur Maliquid quod mouet. Qu'niam vero id , quod mouetur,4 mouet, medium est, aliquid quoque est,quod non motum mouet, sempi
Qia icquid mouetur ab aliquo moueri, in septimo de octa-
55쪽
uo libris de Naturali auscultatione Aristoteles monstrauit. Quanniam igitur hoc dictum est, motum sempiternum esse, eoque caelum cieri, colligit aliquid esse quod illud mouet: Ita sempiternitas actus, quod quidem facere instituerat, demonstratur, simulque ostenditur, primum mouente aliquem esse: quandoquidem caelum, quod ab illo mouetur, primum est,quod motione cieatur. Intelligendum est aute, hoc,quod mouet, ab ipso caelo diuersum esse: si quidem fieri non potest, ut ipsum, quod est corpus A magnitudo, se cicat. Nec enim quidpiam est,quod se mouere: agitare cocedatur, nisi eius pars sit una,quae moueat, nullo ipsa motu agitata altera,quae moueatur, nullam perse,aut ex se motionem esticiens Qvj sane mouendi modus ratioque,quantiis difficilem habet intellectum, in animalibus perspicue cernitur: quae eius sunt generis, ut per se,& a se moueri concedantur. In eis enim id quod mouet,& immobile per se manet, quod est anima,seor. sum inest, seorsum etiam id,quod ab anima mouetur, videlicet corpus, hunc motionis modum in caeli corpore absque mouentis separati natura inuenire non licet quippe quod
partibus non constet, quarum una per se moueat, non moueatur,altera moueatur, nec moueat. Corpus enim est, idemque continuum, quod eiusmodi partes habere non potest. itaque cum moueatur, vis aliqua diuersa, quae motione illud cieat, statuatur necesse est hanc autem vim motione omni vacare, in octauo quidem Naturalis auscultationis,quemadmodum eam ipsam esse Aristoteses demonstrauit, sed nunc quoque in verbis,quae sequuntur, demonstrat Atque haec altera pars est conclusionis, quam huius disputationis initio demonstradam proposuit, cum diceret, necessarium esse,aliquam substantiam sempiternam, immobilem existere. Eo autem demonstratio nititur,qubd si mediu aliquod sit, quod duobus extremis participet, aut ex illis constet, illorum praeterea extremorum unum sit, alterum quoque esse oporteati In his autem, quae mouent & mouentur, medium aliquod lest,quod simul mouet Mouetur. Alterum etiam extrem rum existit, nempe id,quod mouetur tantum, mon mouet, .
56쪽
quare consequitur, ut aliquid etiam in rerum sit uniuersitate, quod moueat, de non moueatur, ac illud quidem, quod mouetur,& mouet,primum est caelum,quod ipsum,Vt patet, fer se mouetur, aliosque orbes secum mouet. Id vero, quod mouetur, c tum est ex planetarum orbibus costitutum, quod quidem a primo mouetur, ipsum autem necessario nihil mouet. Id tandem, quod motione vacare demonstratur, est vis mouens primum caelum, & eo medio alios. Cum vero demonstratio hunc in modum cocludi videatur, illud animaduertendum est, eam concise in his verbis hisce legi, ut locum hunc Alexander mancum existimauerit, hocque totum atest aliquid, quod mouetur tantum post ea verbi quoniam aute id, quod mouetur, mouet, mediu est deesse . Quod probabile admodum est: siquidem, nisi ita suppleatur, emcacitatem nullam ratio habet Loco autem ita suppleto essicax ratio est, similisque ei quae in octauo de Naturali auscultatione ad hoc ipsum demonstrandum conclusa est. Sic enim legitur, Tria necesse est esse, id,quod mouetur, id,quod mouet, id, quo mouet. Id igitur, quod mouetur, necessarium quidem est moueri, at mouere necessarium non est. Id autem, quo mouet,& mouere moueri. Clim enim simul sit
cum eo, quod mouetur,una cum ipso mutatur. Qu9d in iis, quae loco mouent, perspicuum est, eum usque ad aliqiii necessario se tangist At quod sic mouet,ut non sit id,quo mouet immobile est. Cum igitur extremum id intueamur,quod moueri quidem potest, motionis autem principium non habet,i id, quod mouetur quidem, ab alio autem, non a seipse, rationi consonum est ne dicam necessarium tertium quoque esse,quod immobile cum sit, mouet haec octaui physicorum ratio est, ei quam interpretamur partim similis,partim dissimilis. Similis quidem, qua ex parte, ex eo, quod id sit, quod mouetur tantum, id, quod mouetur dc mouet,id esse, quod Qtum moueat, demostratur dissimilis.verd, quod ex ratione instrumenti, quod quidem ab alio mouetur, vim habere videatur, cum haec ex ratione med ij, quod utroque extrem participet, petatur, quanquam ex illa fortasse ex
57쪽
eodem vim sumit. Quae concludendi ratio, probabilis duntaxat alicui videri possit,cum perpetuo res non ita habeat,ut si media aliquod aut copositum sit, alteraque eius pars separata inueniatur, reliqua quoque eius pars necessari existat. Siquidem ut ait Simplicius compositu invenitur ex consonanteac vocali, ac separatim item Vocalis, cum per se comsonans proserri non possit. Adiecit vero eo in loco Arist leses confirmationem ex Anaxagora sumptam illum recte dixisse, ob hanc causam testatus, ctim mentem impatibilem
esse, non istam statuisset, quippe quam motionis princi .
pium fecisset. Cum vero probabilitatem duntaxat rationes eiusmodi haberi videantur necessitatem accipiet, si illud adiiciatur, in mouetibus, S rebus, quae mouetur, progressum in
infinitum non esse, sed ad aliquid tandem perueniri, quod omnino est immobile, seu statim ad illud accedatur, seu ad id, quod seipsum mouet, quippe quod se mouere dici non potest, nisi quatenus nam in se partem continet, quae mouet, Scomitino non mouetur. QSae quoniam X accidenti nempe totius motu, agitatur, ideoque perennem motum facere
non potest, ut in octauo illo demonstratum est, necesse est, si motus perennis futurus est, mouentem ipsum omnis motionis expertem esse. Quamobrem inquit Aristotelesyimmobile aliquod primum mouens sit necesse est, quod ne ex accidenti quidem moueatur, si in rebus, uti diximus, esse debeat incessabilis aliquis Mimmortalis motus. Inquit autem hoc
in loco, hoc mouens,quod non mouetur, sempiternum esse, substantiam Mactum. Quae omnia ex motus sempiternitate accipiuntur, qui sempiternus esse non potest, nisi mouens sit sempiternum. Neque enim a pluribus mouentibus sibi vi cissim succedentibus unus idemque numero motus potest proficisci sed substantiam quoque esse necesse est, eamque es.sentia actum, quod substantia entium sit primum, quale hoc mouens esse debet .motusque ab eo, quod substantia non est, manare non possit, nec motus sempiternus ab eo, quod potentiae est particeps, ut antea fuit demonstratum.
58쪽
s FRANC VICO M. COMMENT. Hoc autem modo mouet. id,quod expetendum
es ,ri id, quod intelligcmi apprehenditur, mo
uet, nec mouetur horum vero prima eadem sunt.
Sub cupiditatem quidem enim cadit, id quod ap
paret bonum. id autem re ipsa est bonum, quod primum volutate appetitur. Acquia Videtur, potius appetimus, quam quoniam appetimus, Videatur. Principium nanque intelligentia est. Intel lectus aut a re intellectili mouetur Atres intel
lectilis altera secundu se est series , cuius substatia prima est,ri huius ea, quae simpliciter est de actu.
His verbis,qtiae concisa admodum breuitate scripta sunt, explanat, quemadmodum vis illa mouens, quae non moueri, sed mouere tantum tradita est, motum eruiat hoc autem docet, demonstrationem altius repetens,modumque aperies, quo res expetendae, S quae intellectu apprehenduntur,appetitum intellectrimque mouere seleant: tum demostians, eam mollendi rationem ad eam vim, de qua loquimur, spectare, quandoquidem dessem me est expetenda, δί in eorum genere, qua intelligentia apprehendi possunt, primu locum obtinet. Itaque ait,eius, quod expetendum est,i quod intelligentia apprehenditur, hanc rationem mouendi esse, ut moueat, nec moueatur. Quae res facile declarari potest. Nec enim cum auditum concentus aliquis, aut aspectum pulchra aliqua effigies mouet, tum seu cocentus, seu effigies illa mouetur. Sed ab illis motione vacatibus auditus, aspectus m tu quodam, si non proprio, pelluntur quod idem euenit rebus intellectilibus, appetitumque mouetibus, cum mentem aut appetitum mouent. De qua re Aristoteles in tertio de Anima versus finem copiose disseruit. Cum ergo ita res se habeat, visque haec mouens, de qua disseritur, summe interu
59쪽
Iectilis sit, summeque expetenda eius natura de facultatis eam esse colligit, ut moueata non moueatur. Summe auteintellectilem expetendimque esse hunc in modum videtur monstrare. In ordine eorum, quae per se intelliguntur, substantia primas tenet, atque in substantiae genere ea,quae simpliciter est actus. Eiusmodi autem est vis ea, qua sempiter
num motum ita facit,ut non moueatur: eorum ergo,quae in
telligentia apprehenduntur, haec ipsa vis summa est. Qupdsi ita habet,omnium quoque expetendorum summum sit necesse est. In his enim duobus generibus eadem sunt,quae prioma siuiatac summa Nam quavis non omnia, quibona optabiliaqtie videntur,&cupiditatem cient, continu sint aut bona,aut optabilia, alteramque vim appetendi, hoc est, voluntatem moueant, primum tamen, quod sub voluntatem cadit, illud est, quod reipsa bonum est, atque optabile neque ideo optabile, aut bonum videtur, quia appetimus, sed contra appetimus, quia optabile esse intelligentia Sc ratione c5prehensum est, cum voluntatis appetitio ex intelligetia oriatur intellectumque res illae solae moueant, quae ab ipso comprehendi seu intelligi aptae sunt hinc prosecto consequitur, ut primum expetendum, quod sub voluntatem cadit, intelligentia apprehendatur,ac ut in expetendorum genere primum est, ita in eorum, quae intellectu movent, primum locum occupet hunc in modum Aristoteles vim quae mouet,& non mouetur, in genere rerum intellectilium c expetendarum primam esset ut videtur demonstrat. Quae demonstratio cum praecise atque obscure concludatur, ut clara S perspicua fiat, illud in primis ignorandum non est, duo bonarum optabiliumque rerum genera esse,unum,earum, quae clim bonae optabilesque revera non sint, videntur tamen: eiusnodi sunt corporis voluptates,potissimum si exuperent. Alterum genus eas complectitur,quae verae ac suapte natura bonae sunt, M optabiles. Quales sunt virtutes,omne lique animi boni habitus Illud deinde non est praetereundum, vim appetendi, quan uis subiecto Sc numero una est, in duas tamen rationes distribui. Nam quemadmodum nihil obstat, d. h.
60쪽
quominus sentiedi facultatem unam dicamus , quan uis se sibus quinque contineatur unam item animam, quae tamen viribus multis est praedita . ita nihil impedit unam genere, aut etiam subiecto esse naturam, quae appetit, tametsi duae eius sunt vires, aut partes. Est igitur una eius pars cupiditas, d libido, altera voluntas. Prima sensus tantum iudicium sequitur,4 quod sensus in rem sollim praesentem seratur, ea, quae Optabilia, cum non sint, videntur, consectatur. Secunda menti de rationi, quae non praesentis solum rei, sed etiam futura sensum habet, adhaeret, nihilque expetit,quini non antea vere bonum esse rationei intelligentia fuerit comprehensum. Quae cupiditate expetuntur, bona ob id videntur, quia expetuntur, ac iucunda esse percipi litur maeautem a voluntate,suapte natura bona sunt,& prius bona eL
se appreheduntur, quam ab illa expeti incipiat. Neque enim
Vt voluntatis, ita cupiditatis id, qnod vere bonum est obiectum est, sed iucundum. Quod quia iucundum esse percipitur bonum etiam a sensu esse existimatur. Atque, id est, quod apparens, non vere bonum appellatur. Priter liqc,illud quoque animaduertendum est,eorum, quae intellige isti apprehenduntur, duas series seu ordines esse. Vna ea comprehemdit, qua per se intelligi apta sunt altera ea, quae ex accide ti,seu omnino per aliud in prima habitus omnes c formarcollocatur, in altera habitu uini formarum priuationes. Est aute habituum ordo variusi multiplex , quippe qui tu stantias omnes, waccidentia omnia, quae substantia ii haerent, intra se concludat. Sed in toto eiusmodi ordine, qui per se intelligentiam naouet, primum locum substantiae occupant, deinde beneficio eius accidentia,quemadmodum de per eam in rerum sunt uniuersitate cum autem substantiarum aliae materiae participes sint,ac concretae , potestatique admistae alia simplices,& a materia abiunctae,suaque natura
actus, hae posteriores in aliissimorent,quas intelligentia apprehcdimus,gradu collocatur,tum in statis materia particia pates proxime cosequutur. Cuius rei causa est,quod quidquid per se, sica sense, seu niente apprehenditur,actu inreri ini-
