장음표시 사용
41쪽
- sdescripsisse poetam et de tempore suo questum esse. At vero A. sos. To-grajus vir erat so fere annos natus, neque adeo ea erat aetate qua senem sese diceret, cujus aequales omnes jam vita essent et uncti. Et qui eo tempore in Mohammedis Sullani aula honoris munerumque dignitate fruebatur, hanc conditionem sustin vere describere non potuit tanquam honoribus omnibus et opibus destitutam omninoque miserrimam. Mali Chalpham autem non adeo dum esse in numeris, ut propter ejus testimonium res omni dubio careat,
monuit me Cl. Hamaher. Ibn Chalicanus vero in hac peta narratione sua minus est in numero quodam indicando diligens, quippe qui dicat plus quant 6 versuum esse Togr i carmen Ib, quod non plures quana 59 versus continet. uncti vero illi tres auctores ex uno eodemque fonte, sed corrupto, sua hausisse videntur. Quae suspicio confirmationem aliquam in eo habet,
quod et Ibi Chalican et Hali Chalpha dicens in carmine suo Togr umeonditionem suam descripsisse et de tempore suo ess questum, uterque iis
illi. Leo autem Africanus plane diversum ab illis dedit testimonium. Quem si audias, Tograjus hoc carmen secisse censendus est . I 3. ante pugnam illam, de qua jam saepius dixi, quum in Massud aula versaretur. Narrat enim, hunc Principem vidisse eum scribentem, lectoque hujus carminis versu ., eum propter nimiam ambitionem reprehendisse. Ego enim, inquit, primus sum dominus dimidiae Asiae et tu quasi secundus neuter vero nostrum rebus suis contentus est: quocirca nihil reliquum est, nisi ut v damus Dii, sed memo malum nobis hujus rei exitum. Post haec autem sextantum ait menses elapsos fuisse, quum in bello vinceretur assudus, Tograjus vero occideretur s) Ast habet haec narratio aliquid divinationis et quandam vaticinii speciem, quam lubenter solent singere historici Arabes. Praeterea vix videtur potuisse Massudus, juvenis admodum, et uni imperans Ader-bigianae, sese illo tempore dicere dimidiae Asiae dominum, et solis naturis dixinis inferiorem Certe si ita de se existimari Rex orientalis, non tam
1 Vid apud v. d. loot ibid. et Sic legendum videtur pro an is ira id. v. d. loot ibid. Vid. Fabric. l. l. p. 276, Sq.
42쪽
suisset humilis, ut suae ipse ambitionis nimiae culpam sollicitudinemque mirus oro, cuidam aperiret candideque fateretur. Sed quod maximum est, neque versus ille . , ut postea docebimuS, neque universum carmen nimiam quandam aut ambitionem spirat aut avaritiam viri, summa honoris dignitate in regis aula forentis; verum manifesto prae se fert poetam bonis omnibus er neribus privatum, XSulem, de infelicitate Sua querentem. Hi ergo documenitis, ex ipso carmine petius, inducor equidem ut credam, male ab historicis dici hoc carmen A. 5os aut I 3. .eSse OmpOSitum. St, dicat ortasse aliquis, confictum est a poeta hoc carmini argumentum, non ad historiae veritatem Xpressum , neque illud e fortuna poetae et infelicibus in senectute fati repetendum, sed ex animo hominis, qui florenti etiam aetate, quamvis felix alii invideret Semper Suaque sorte numquam Sset contentus. Scio equidem, Solitos esse poetas Arabes fictis quibusdam historiis stiaomare carmina in ipso etiam hoc Tograji carmine aliquid huic re quodammodo simile me agnoscere, postea declarabo. Fateor etiam, eosdem nonis quam sese finxisse miserrimos, quo magis aut suam sortitudinem me aliorum benevolentiam splendide extollerent, iis similes pictoribus , qui tenebrarum umbrarumve coloribus admiscendis ipsi lumini lucive majorem addunt pulcritudinem. Ita Ita Doreidus, quo magis et excelsam suam indolem et
patriae amorem et vero maxime duorum principum virorum erga se benevolentiam celebraret, miserrimum sese finxit exsulem, in illorum virorum liberalitate et animi sui fortitudine erectum cI . At idem tamen nego, confictum esse praecipuum hoc Trograjici Carminis argumentum, quod in describenda VerSatur fortuna adversa. Etenim, ne dicam, nullum in hoc carmine cerni fingendarum calamitatum consilium simile ei, quod bia Dorcido, fuit P. illud unice animadverto, ea reperiri in hoc poemate temporis et conditionis cujusdam peculiaris indicia, quae ex rerum veritate identur e . PreSsa et Vero reapSe cum viri hi Storia Congruunt. Namque non facile in ipso flore aetatis et in medio munerum publicorum lumine positus quisquam
. IJ Vid. Cl. Parea in Comm. de indole nobilissimi poenaatis Arabici Κasida a PNahsoura quod Ibi Doreidum habet auctorem , in Opp. Instituti regii artium et
43쪽
sese fingat honoribus omnibus destitutum, aequalibusque omnibus superstitem senem. Accedit quod ipse ille Ibi Chalicanus, mi Ibi Doreidi a me, quamvis luctuoso et querelis pleno duorum virorum laudes contineri docet, in Togr i contra historia, ut dixi, manifesto declarat hunc poetam in carminae suam descripsisse conditionem Ib et Abu Rumat in Commentario ad Togr i carmen significat poetam eo tempore a Vestratu suisse depulsum a). Et vero flebilia illa et infelicia fata postremo vitae tempore revera Togr o accidisse, ostendimus. suo ergo tempore Si tamamus compositum suisse carmen, facilia sunt omnia et sponte ex poetae conditione profluentia; sin contrarium ponamus, non tantum falsa sunt omnia et parum congrua, sed et dicendus erit poeta in media foreuna secunda eam ipsam calamitatem sibi si XiSSe, quae postea revera accidit, eamque perspicuo quodam omnibusque
numeris absoluto vaticinio divinasse. Unum his opponi potest, quod illi suspicioni quodammodo favere videamr. Etenim Leo Africanus, postquam dixisset, ditissimum fuisse Togr una, verba quaedam addidit, quae in interpretatione ejus Latina sic exhibentur Ab is Et hoc non obstante, nunquam contentus fuit neque de patrimonio suo neque de divitiis acquisitis , cum omnibus imperialibus magistratibus. Et in omnibus canticis in ita sua re θη- sitis continue lamentcbatur, vituperans tempus, quod eum juriaverat, adeoque coactus eo est Alchimiam addiscene. V Qualis si revera fuerit To- Π indoles, est cerre minus improbabile, ab eo confictum fuisse carminis
argumentum, lamentatione plenum et animi fortuna sua non contenti querelis. At primum quam parum accurate haec dicta sint a Leone, e eo patet, quod satis constat, non ad chemiam colendam processisse Tograium, quum ditissimus jam esset, sed contra hac ipsa arte exercenda tantas demum, quantas
Leo significat, divitias fuisse actum Deinde vero iniquum istud de illius indole judicium mihi videtur unice fluxisse ex ipso hoc nostro carmine
male intellecto. Nam cum in illa interpretatione Latina formis literaruma reliquis distincta sint verba nunquam contentus fuit, et continue amen-
- 1 Vid commentationis nostrae p. 24, 25. Ons. l. area l. I. P. 9. 2 Vi l. apud v. d. loo ad VS. I. a Fabri c. l. l. p. 276. 4 Vid. Queirius laudatus commentationis nostrae p. o.
44쪽
- 48 tabatur, vituperans tempus ea ipsa literarum forma diversa monere videtur, esse haec non ipsius historici verba, sed aliunde petita. Ut ergo antea vidimus nostri carminis versum . male intellectum esse a Leone, ita quoque uterque hic locus ex eodem carmine ab eo petitus Videtur, prior e s. o. ubi dicit poeta non contentus fui ita, vel vitae conditione, POSterior e s. 7, 38. ubi fortunam vituperans eamque sibi iniquam esse dicens poeta ait: md quod signiscare potest increpavi fortunam. Certe ex his similibusve locis aut ipsi Leoni aut alii cuidam historico , ex quo ille sua hauserit, ea de Togr o sententia sacile potuit oriri. Quae vero sententia cum ex illis locis immerito essiciatur, ut postea docebimus, cumque abhorreat a Togr i indole, qualem et in historia et in hoc carmine videmus; equidem ut in aliis multis, ita hac in re uni Leonis testimonio non confido. Haec cum ita sint, mihi quidem nihil aliud superesse videtur, nisi ut statuamus, praecipuum carminis argumentum ex ipsa petitum esse Tograjiconditione, idque eo suisse tempore compositum , quo post Principis su cladem senex longe a domo divitiisque et ab aulae muneribus remotus X-sul peregrinabatur. Et vero, quantum e historicis, quas supra adduxi, narrationibus concludere licet, mirifice in O tempus conveniunt ea ominia quae de se in carmine dicit poeta. Num a prima inde juventute ad id eum suisse educatum , ut aliquando Summos in imperio magistratus gere
ret, eundem vero seno omni Sullanorum principumve praesidio caruisse atque in vitae adeo periculo fuisse Versatum, constat e historia, constat item e carmine, VS. 59, coli. S. 2, o, S. Eundem antea in Sullanorum aula et poeseos, eloquentiae aliarumque artium multarum facultate, et
munerum civilium dignitate ita paulatim inclaruisse, ut tandem Vestrus reliquos in imperio viros principes plerosque superaret fama et auctorit, te postea vero longe ab aula pulsum atque relictum fuisse ab amicis omnibus et honoribus omnibus privatum, narrant historici, indicat autem poetavs. -8, 36-38, 3-49, 5 -58. Quam fortunae conversionem reserunt historici opportunitate quidem factam pugnae alicujus inter Sullanos commissae, causam vero idem in eo latuisse significant, quod viri quidam in aula
principes jamdiu Togr i auctoritatem aegre serebant, eique quippe ingenii animique dotibus l0nge superiori invidebant qui cum jam antea in Sullani
45쪽
- 29 Bagdadici aula munera Tograii, huic detracta, sibi vindicassent, tandem etiam
id insidiis erant consecuti, ut ipse in aula manere non amplius posset. Hanc vero ipsam causam luculenter declarat carmen, vs. 7, 3, 4, 8-53 coli. vs. o 46. Denique ex historia patet, vim illum, Sullanis aeque atque Chaliphis olim honoratum, post fatalem illam cladem in rugam sese conjecisse et ad tantam fuisse humilliarem detrusum, ut unicus, qui vere dici posset, amicus ejus et vindex esset servus aliquis. In carmine autem unicus etiam fidelissimus comes memoratur, qui adeo ipse ille optimus servus suisse possit fortasse videri certe dicit poeta, diu sese suisse peregrinatum cum molestiis maximis, venisse etiam in Chalipharum sedem Bagdadum, ut inde solatium
peteret, sed frustra tandem omni melioris fortunae exspectatione destitutum ac paene desperabundum , eo fuisse compulsum ac prope coactum, ut, cum peregrinari amplius nec vellet nec OSset, domum reverteretur, S. - ΙΙ.
Tograji animus in carmine conspicuus. Hisce calamitatibus maximis intime vehementerque ille fuit motus earumque acerbitatem penitus persensit. Ita enim pergere nunc licet ad Tograti indolem animumque ex ipsa carminis ratione adumbrandum. Sensit igitur doluitque honorum omnium et divitiarum jacturam, s. I, 4, 8. Doluit itinerum molestias, vs. 6, 7. Sed vero quamvis haec Sentiret esse molesta, tamen, quod alti generosique est animi, longe etiam magis doluit amicorurn absentiam, et perfidiam inimicorum, ut ipsam hanc rerum externarum indigentiam vix sentire videretur et paene negligere prae magna perfidiae aversatione et amicorum desiderio, vs. , , 48-s 3 unam hanc ob causam moleste illam ferens bonorum acturam, quod virtutis suae ostendendae opportunitate careret et exercendae nobilissimae erga miseros liberalitatis, vs. 8, 9, I, 2. Tam acri autem sensu cum esset Tograjus, tamque ab omni simul duritie et inhumanitate remotus, mirum sane non accidit, illum, quippe hominem Orientalem vehementibus ductum affectionibus eundemque poetam Arabem , modo queri valde affictum, s. 3 a. modo fortunam perstringere iratum, s. 9,
46쪽
37, 58, 3-43. . modo etiam in mi QOS, M perfidaque in laleis vispi.
cuos invehi acerbius, Vs. o 33, ψ ψ, 6 53. ut ex sola pristinae felicitatis et juvenilis amicitiae amorisque recordalione Solatium petere posse videatur , s. o-29. Ast ero Si Uladem hominem, tam vehementer sua ortu affectum, hoc uno conspicias sese erigentem, imo in Summa amiseria gloriantem, quod, qua ipsa olim fortunatus evaserat iuvenis et aliis hominibus sibique spectatus, VS. I, 2, ψ ψ, 58, 59. Coll. S. 16 Io, 27-29. eadem nunc et rerum peritia et animi fortitudine virtutisque praestantia senex in omnium rerum desectione sibi ipse plane sussiciat; si eum audias opibus egen. tem, sed animi facultatibus Sese divitem, externo splendore Carentem , sed sua se splendentem praestantia, etirali torque destitutum, sed virtutis decore ornatum, exsulem, Sed ipsa peregrinandi patientia nobilem sese praedicantem; si denique fortunae tempeStatibus quassatum cernas, sed animi firmitate immotum, sibi Semper OnStantem atqUe impavidum, S. I, 2, 35, 36, 2, 49. tum demum intelliges, quantus Vir fuerit Tograjus et quam excelsus planeque admirabilis. Enimvero quod Viri bonis accidere solet, ut, quo magis deprimantur animi sensu et redigantur in angustias ac veluti nervi in fidibus contendantur, eo majorem acquirant Vim et sonum edant acriorem idem contigit Tografo qui in fortuna iniquissima sortissimam indolem ostendit omninoque sublimem. Et hoc idem magnum est in homine Ara be ipsique, ut ab initio dixi, genti humanae honoriscum habendum spirat
enim animi vim quandam omnibus naturae Viribus superiorem, virtutisque essicacitatem in humana imbecillitate divinam nec tamen hoc in Togr o fuit omnium maximuri L Etenim ut in musica vehementibus sonis et acribus, ex nimia Omnium nervorum contentione Ortis, praestat harmonia cita illi fortitudini iis que antimi viribus, quae te percellunt atque in admirationem rapiunt, praestat animi in summa calamitate contenti quies et oncentui simillima aequabilitas. Jam vero Tograjus, postquam excelsas sortitudinis voces ediderat, tandem in fine carminis Sed quid in hac terra perenne quis peret, inquit, aut quid optet amplius, quam quod satis est Et vero eundem non admiramur tantum, Sed et amamus, quippe qui, cum olim honoribus, opibus doctrinaque unice fuisset delectatus . nunc Senex in miseria summa Ille demum, inquit, dives est et sapiens et honestate insignis, qui animo vivit sua sorte contento, S. 5 57.
47쪽
Carminis argumemum. Si autem animatus poeta um exsul ad urbem Bagdadum venisser er hanci quoque sine solatio ullo fuisset egressus, tu Loer affectu Suos continere amplius non poterat. Cum ergo, quamvis calamitatibus preSSuS, virtutis suae conscientia Sensuque erigeretur in carminis initio dicit eundem se mansisse constanter , qui fuerat olim et quamvis muneribus orbatum , vi rute Se Sua Semper me insignem, S. I , 2. Deinde tanquam vultu ad urbem converso, nolle se ait in ea diutius commorari, in qua nihil sit quod ipsum teneat, nulli aut propinqui aut amici, qui solatium ipsi impertiantur, S. 3-5. neque tamen posse se peregrinationem suam diutius protra
here, qua jam defatigati sint cameli comitesque, S. 6, 7. Accedebat etiarm quod, cum itineribus suis opes quasdam acquirere studuisset, quibus ad suam utpote viri nobilis dignitatem sustinendam indigeret, haec quoque et L peSse iterat, s. . taque miserrimus senex nihil, quo gauderet, habebat nisi hoc unum, quod incolumis domum redire, quamvis re insecta posset , ct quod unicum etiamnum inter comites haberet sodalem sibi dilectissim ais
virum eximium, VS. - ΙΙωHthus vero amici facta mentione, incidit ei cogitatio facinorum quapthoc comitante peregerat juvenis. Quare cum dulcis sit in calamitosa senec- mi formata juventutis recordatio, ejusmodi facinore prolixe enarrando sibi
indulget. Quam quidem narrationem, ut postea dicemus, non unice ex reis. rum veritate et vitae Suae hiSisriae expressam esse a poeta, sed aut ingenio, convictam , aut saltem ornatam poetice, SUSpicari licet. Hanc vero Suspicio ne quamvis equidem non rejiciendam arbitrem, ita tamen censeo, parumi hoc reserre ad poetae mentem cognoscendam et carminis rationem ex ea re petendam. Etenim clarum voluptatum cogitatio eandem affert jucunditatem iam ei simillimam, quae ex verarum voluptatum recordatione solet oriri . Certe juventutis memoria abreptus poeta praesentium rer Γ sensum negligere: videtur, praeteritarum unice jucunditate delectari. . Narrat igitur, se aliquando cum hoc eximio comite peregr statuim metu:
48쪽
suisse juvenem socios dormivisse omnes se vero interea arduum quoddam facinus volvisse animo. Quare hunc dilectissimum socium e somno excitaverat, VS. 2, 3 eumque Paviter erat hortatus, ut Secum audax illud facinus perageret, s. 4-I6. Quo facto declaraverat, velle se puellam perquam amatam adire , sed hastis gladiisque undique cinctam illam et custoditam a viris fortissimis ejus aditum prohibentibus, v. Z - o. at Ver tam esse amabilem puellam, eandemque ex tam praestanti tribu oriundam, ut, quamvis viros illos sortiter resistentes se experturum probe sciret, nullis tamen peric lis, laboribus nullis parcere vellet, ne amoribus rustraretur, VS. 2 - 29. Haec, quae olim comiti suo dixerat, recordatus, et gratissimum vitae suae tempus sibi repraesentans, aliquod certe in summa infelicitate doloris levamen nactus erat. Sed his dictis subito a juventutis memoria ad praesentis conditionis cogitationem redit. Scilicet in rebus illis enarrandis ostenderat simul suam animi sortitudinem, periculi contemtum et in peregrinationibus peragendis laboris patientiam. Quam cum in illa narratione verbis etiam expressisset, Vs. 27 - 29. Subito eandem sentit sibi etiamnum seni esse fortitudinem, quae suerat juveni. Quocirca unde digressus erat, eodem revertitur, et eo ipsos exprimit animi sensus, quos in conditione habebat praesenti. Itaque vilissimum esse et abjectissimum dicit eorum hominum studium, qui malunt turpiter quiescere, quam agere periculoSe, S. O-33. gloriam vero in audacibus facinoribus quaerendam esse et in peregrinationum dissicultatibus,vs. 3 , 35. Icilicet has et celebrare impense solent Arabes, et ipse, cum juvenis, tum seneX, sortiter pertulerat. Harum ergo dissicultatum gloriam longe praeserendam esse dicit amplissimis muneribus, in quibus summum honorem Sse, plerique falso statuant, s. 36 Quibus omnibus cum indignatione prolati poeta et tecte sese laudat, qui, quamvis honoribus civilibus orbatus, virtutis honestate esset decorus, et clam etiam adversario perstringit, qui, etsi muneribus publicis longe ipsi praestarent, animi tamen ingeniique dotibus longissitne essent postponendi. Deinde vero aperte et istos vituperat
et Suam conditionem praesentem describit suosque animi sensus in quo loco ita versatur, ut affectibus suis quassatus fluctuet, modo praestantiae suae conscientia sese erigens, modo calamitatis sensu depressus, modo sua de inimicis indignatione abreptas. Itaque iniquam esse et coecam dicit fortunam,
49쪽
uti antea semper, ita nunc etiam majora se constanter atque meliora appe tere neque omnino dulci spe destitui, assirmat, s. 394 o. maxime autem suae se virtutis sensu delectari, quamvis desit occasio hanc in luce hominum Stendendi, S. 4 , 2. Deinde denuo queritur, immeritum se a sortuna
male habitum esse, quippe qui, cum olim optasset ut longa sibi foret vita, jam hujus voti compos senex adversarios suos, servilis indolis homines, sibi videret praeserri, vs. 3-45. Sed et denuo suae indolis praestantissimae sensu sese erigit atque consolatur, vs. 46, 47. Imo vero incitatior jam sit
oratio, cumque Suam ante actam Vitam sibi repraesentet poeta, alios quosque
homines graviter monet, ut Suo exemplo sapere discant nemini enim dendum esse in tanta hominum perfidia et malignitate , quantam ipse paSSus Sqset neque lenibus verbis isto coercendos esse, sed poenarum potius severitate, vs. 8 53. Tum vero etiam sperandum non esse ait , si quis magnis honoribus fortunaque secunda sit gravisus juvenis, fore ut ad ultimam usque senectutem iis laetetur; sed eo, quod cuique satis sit, oportere quemvis esse contentum, S 5 , 55 Atque Sic quidem sedatis paulatim, quibus valde quassabatur, assectionibuS, tandem ad serenam quandam aequabilitatem redit animus; et perspecta rerum humanarum inconstantia Tograjus, neque divitiarum splendori, neque doctrinae honori, neque munerum dignitati fidendum sed in hoc videt acquiescendum esse, ut eo , quod satis est, hilari quisque animo fruatur; hanc enim veram hominis dignitatem, hanc solertiam summam hanc unicam esse tutam felicissimamque possessionem, si quis sibi ipse sussiciat, S. 56 49.
50쪽
Carminis nominais genui. EJusdem dijsdicandi ratD. Uocatur praecipuum Ogr i carmen poema diligenter elabora tum, vel simpliciter poema appellatione potissimum illud insignitum
carminum genus, quod mediocrem habet magnitudinem , quodque varia arguimenta recipi', ut laudationes, VitUperationes, conqUestiones, praecepta, amores. Nobilitatum autem est septem illis carminibus Moulla ut, quae in tem plo olim suspensa eccan Sacram prope Venerationem nacta sunt. Est ver huic carminum generi a te Salacita, Ut Singuli versus duobus sint distincti articulis sive membris, utque primi Versus membra eodem ambo termi nentur sono, similiterque desinant reliquorum ad finem usque versuum in
nium membra posteriora IJ. Quem quidem Sonum cum insormasset Togra jus per literam Lam; hinc ejus carmen nomen accepit Lamicum. Cumque plura essent ejusdem nominis poemata , et in his tria celebriora et nostrum hoc inscripserunt .m, D γ Carmen appellatum L icum Persicum, quia poeta, quamvis genere Arabs, in Persia tamen