장음표시 사용
71쪽
quisitionis sine uno ostendam exemplo Celebratissimum hi antiquitate hoc est Pindari dictum e rerum humanarum inconstantia: Ἐπαμερον τι δε τις τέ δ' o τις ,
Unius sumus diei Quid est quisquam P quid non est pNmbrae somnium homines 1 . Quod expressit adeo imitando Sophocles: 'Oρι γαρ ημα ουδεν οντας αλλο πληνειδωλ' ο σοιπερ ζωμιε , ἡ κούφην σκιαν. Video eni, nos nil esse aliud, quam Simulacra, quotquot viximus, ut umbram inanem a J. Neutri vero cedit Tograjus:
Mores, sensus, studia in Ursi carmine conspicua et plane Arabica. Orationis formam delineavimus et poeseos veluti speciem Xternam. Sed ut in homine cognoscendo animus, ita in poesi maxime ObServandi sunt sensus ipsi moresque et studia carminibus expressa. In hoc autem, de quo agimus, carmine virum videmus, urbium maximarum etiam delectatione spernentem, deserto, camelis, sociis bellicosis, et expeditionibus periculi plenis delectatum, divitias honoresque contemnentem, fortunae iniquitate et animi audacia gloriantem laetantemque. Homines describuntur separata quadam et a reliquorum societate hominum remota tribu viventes, pari et crudelitate in
72쪽
hostes, et iis hospites benevolentia insignes. Puellae Toeminaeque una moloco habitae, maximo expetitae amore eaedem vero , quod profecto ex
nostro sensu parum sit humaniter, a Virorum societate seclusae, et in tentorio , tanquam in carcere, detentae. Ore ejusmodi sunt, ut in utrainque
partem immoderati nobis videantur, quippe aeque in aciendis conviciis atque in donis tribuendis perquam liberales ac prodigi In omnibus conspicitur aliquid magni et saepe ex nostro quidem judicio praeter modum Xcelsi atque profusi.
In his autem luculentius etiam, quam in externa poeseo forma, ingenium cernas, quale universis Orientalibu hominibus proprium fuit, non ratione judicioque rectam phantasiam, Sed affectuum impetu inissatam arguens, idem autem nativa simplicitate indoli puerorum simillimum. Ipsum vero illud Orientale ingenium non religione excultum videas , ut in Hebraeorum carminibus, sacram quandam Sublimitatem Spirantibus et prorsus divinam sed attemperatum plane ad singularem Arabum conditionem, qui ab antiquissima inde aetate nulli genti subjecti, in desertis horridis, medias inter feras ferocesque saepe inimicos versati, humanam hanc audacis animi sublimitatem ostendunt, qua ad ardua quaeque et aliis inaccessi negotia adeunda homines impelluntur hac sola spe, ut et ibi admirandi Videantur et aliis admirationem injiciant atque stuporem uamVis enim, ut antea docuimus, plerique in Oecarmine sensus e ipsa Singulari Togr i conditione sint profecti, poeta tamen Arabs medios inter Arabes Vivens et scriptorum Arabicorum, ac postarum maxime antiquorum con Suetudine imbutus , in hac sua conditione et sui animi sensibus describendis plane mores Xpressit gentis suae universumque Arabum ingenium. Quod age, cum de poeta nobis it Sermo, non ex his toricis quibusdam narrationibus, sed e ipsis poetarum carminibus ostendamus.
Itaque ex Arabum judicio nihil verius dici potuit hoc poetae effato:
Est fortitudo nil aliud, quam animi impulsio lardumqucoque strenue permUti mera una ta est quieti sese dare solamque captare i . Oenda:
73쪽
deserto, noctu in altero media in ter pericula vagentur ab solis comitatisanae , frigore terroribusque tanquam sociis s). Propter haec et alios celebrant proavosque suos et sese ipsi impense laudant poetae. Scilicet ne me in cingulo decus est, neque in veste ornata g), sed si quem fortitudinis fama ornet nullis contaminata sordibus, huic omnis, quam induit, vestis decora est 5 . Lacrymas fletusque contemnunt 6 , nimiam de vita sollicitudinem spernunt, mortis adeo quendam laudant amorem p . Etenim tum demum magnos sese existimant , si ipsi nullo indigeant consilio nisi suo 8 , sique adversarios gladio suo ita feriant, ut rideat mors atque exsultet 9 . Itaque ii etiam poetae, qui vixerunt elices , infelicissimos sese finxerunt , quo magis suam in adversa fortuna fortitudinem declararent. Quhmvis enim utramque fortunam serre se posse glorientur, quippe qui fata doment, et jumenti instar subigant Iob , tamen in adversa fortuna maxime exsultant in qua Ibn Doreidus: Noli existimare , inquit, o Portima, supplicem me deprecari calamitates squod dictum adhibitis Horatii verbis optime sic vertas si eum irruis, o
Si fractus illabatur orbis Impavidum ferient ruinae ii .
74쪽
Ad hanes indomitam vim animi exercendam omnia conferre solent Ara es, Utuntur atriem maXime armis: comitibus atque animalibus, et hi Sco gaudentes per deserta et invia quaeque loca agantur.
Et armis quidem quaneopere delectentur, vel ex eo patet , quod ab hastis gladiisque frequentes lubenter similitudines petunt poetae, iisque aut se aut maximos quΟSque viros , ipsum adeo Mohammedem comparent i . Gladios fulminis instar splendentes et vaginis tegumentisque condunt pretiosis et gemmis auroque nitentibus gladii et versibus poetarum plurimis et proverbiis celebratissimisque vulgi vocibus per totum subinde Orientem inclaruerunt s). Quid quod Arabes , si desint amici sociique omnes, unico contenti sunt gladiola Hic enim , inquiunt, optimus est itinerum socius comesque . . Comitibus vero etiam atque amicis Saepe gaudent, cumque iis confabulantur oestiaturque, imo, quod est apud Togr um, laetitiam cum iis doloremque suum communicant. meque tamen exiStimandum est, in eo praecipuam Arabibus esse amicorum commendationem aut hanc vigere apud eos amicitiam , qua et agere omnia et pati , et vivere velint pro amico et mori haec apud Graecos amicorum ratio fuit, apud Arabes Ion fuit, nisi
iidem forte simul essent consanguinei 5b Verum sunt illi plerumque non tam amici dicendi, quam magnorum facinorum socii et itinerum comites qui si sint corpore robusti, pedibus celeres, vigiles et ensis instar imperier. rites 6 laudantur in minus, timidis amicis fortes gladii anteponuntur aut
Et mirum sane est, quantopere animalia in omni antiquitate sint celebrata atque in rebus omnibus cum humanis tum divinis frequentata. Sed prae cae teris omni aevo homines Orientales magnam animalium habuerunt rationem et alii quidem aliorum. Aegyptii agriculturae studiosi accam praecipue co
Cujus viri carmen XStat in Exc. Ham. p. 476 sqq. 4 Lyc. Hain. p. 358. S. . et P. 428. S. . 13. . 51 Ibid. p. I 6. S. a. Oll. p. 44 O. S. 25, .
75쪽
- 49 -- Iadrimi Arabes Hebraeique, in montibus sylvisque saepe versati, pulcra suas dorcades summopere admirantur et Vero amant atque uti pueri cum canibus et aviculis tanquam cum sociis suis loquuntur et ludunt, ita illi in grege suo saepe ovem aliquam habent, quam filiolae instar caritate complectantur At vero, quo sunt Arabes rerum bellicarum expeditionumque studio, equos bellicos camelosque prae caeteris diligunt, hos et vocant socios suos et , et ipsis subinde comitibus suis praeferunt ab et vero longe magis, quam amicos, laudant carminibus celebrantque. Sique haec dilectissima animalia ac tent, ut eorum carne fruantur Vel hospites Vel puellae amatae, generosum quoddam facinus egisse sibi videntur Scilicet et gladiis instructi et socios nacti et praestanti Ssimo quodam equo camelove comitati , hominum ditissimi sibi videntur et immortalem gloriam habituri, si in bellum procedant aut in deserta proruant. Haec enim seniorum adhortatio, haec poetarum vox est Lmpellite umenta, iisque laxate habenas, antequam moriamini s Neque mirandum est, heroem Arabem ea indole praeditum, iis carminibus imbutum, solum in desertis vagantem , ipsius sibi videri virtutis hanc nobilissimam audire Vocem : Est camelorum in cursu concitaso, est in peregrinatione gloria quaerenda 6 lSed declarandum maxime est, quibusnam cupiditatibus excitati Arabes tanta re moliamur, et quo consilio pericula adeant, et quid sit illud quod assequi conentur, etiamsi sit ipsa morte plectendum. Fuerunt, qui hos heroes Arabes cum Equitibus compararent, qui medio aevo in Europa summo studio regiones quasque peragrarunt 7 . Et est fortasse non omnino negandum, illum Arabum ardorem , una cum religione Moham- metana in Europam translatum, simile quoddam in Europaeis hominibus sit dium 1 et Sana XII. 3. Bochari Hierog. P. I. L. II. C. 6. P. a I.
4 Amrath Moal. s. II. Cons. et te ad eum locum. 5 Monumenta Vetustiora Arabiae P. O. S. 2. 6 Togr. s. 35 col. S. 3.
7 Vid exempli gratia illo Hist. Modern Epop. III. Chap. S.
76쪽
dium incendisse. Sed vel sic tamen plane diversa est utrorumque ratio et indoles tota. Equites illi Europaei armis Suis imbecilliores quosque contra fortiores defendebant, Arabes eo magis laetantur, quo plus sanguinis hostilis D suderint illi sexum debiliorem propugnabant, hi puellas pugnando rapiunt; illi jura hominum maxime imbellium vindicando , hi vim inserendo juribus hostium maXime bellicosorum inclaruerunt iidem illi injurias sibi illatas honoris famaeque suae vindicandae gratia ulciscebantur, quippe dignitati humanae adversas i Tograjus contra, maximis affectus injuriis, dissicillimam suscipit
expeditionem, hac vero omnia alia spectat, quam ut laeSam suam, utpote O- minis, dignitatem vindicet. Verbo in Europaeis illis heroibus virilis quaedam fortitudo animique generositas apparet, et quamvis rudia sint initia et nimio animorum aestu propugnata , at initia tamen in ii cernuntur ingenii maturioris: quae omnia in Arabibus illis frustra quaeras. At vel sic tamen habent , quae ulciscantur atque vindicent, Arabes. Si qurs pater aut frater aut avunculus violenter occidatur, ille morte sua propinquo cuidam caedis ulciscendae ossicium imponit sanctissimum et . Hic suscipit illud alacriter, et sanguinis illius vindex consanguineu per immensa subinde deserta vagatur, fames, Siti moleStii prope confectus, erectus sola spe parricidam inveniendi inventum atrocissime necat. Auferat qui eorum bona, ip-5os etiam laedat, pro merito eum punient, aut patienter id ferendum esse statuent; at vero Si quis familiam laeserit, Si violaverit sororem fratremve occiderit, nae moriantur potius ipsi, quam hunc vivere sinanti Tum demum, si hunc cum omni sua tribu proelii ardore consumtum ae veluti combustum
Amsterd. 77 I. Introd. . . p. 96. item p. 7 sqq. et annot. 22. P. I. prae
77쪽
agite, pinum fessis propinate nobis; tinc licitum est, cum istis pocu npropinaxerimus mortis ab lHaec, quae dicitur, sanguinis vindicta in caedibus per caedem ulciscendis maxima cernitur et crudelissima Tantam vero ejus crudelitatem et Mo-hammedes quodammodo temperare studuit ab et vero poetae multi, praesertim cultiores, inque his ipse noster Tograjus , in carminibus suis non celebrarunt. Sed vel sic tamen , uti pueri inter propinquos gentemque Suam i-VenteS, hanc unam cognoscunt, reliquos homine non cognoscunt neque ullo
modo curant ita etiam germani Arabes , cum per separatas quasdam trib se a reliquorum hominum societate disjunctas plerumque vivant , alienas tribus saepe armis aggrediuntur atque diriphlnt et vero , in quo generOS ab iis vindicta celebratur , si quid per alienam tribum sibi ereptum fuerit, agmine facto cum omni sua gente in eam involant est enim contra istos vilissima gente procreatos jus defendendum tribus suae ab Sin injuria asseceus fuerit vir aliquis princeps, hic non privatam quidem suam, sed communem potius tribus
dignitatem laesam esse existimans, Solus rem omnium sustinet, ut XPerian tu hostes, in defendendis tribus suae juribus esse privatum neminem. Cujusmodi in re versatus Antara: Ihi unum metuo, inquit , n morte prius occumbam, quam istos cruciet fortuna; eruntamen eorum patrem liqui equidem in pugna escam leonum atque ulturum 4 . Sed etiamsi nullum hujusmodi propositum assequendum perficiendumve sit, tamen, quod maxime in Togr o cernitur, pericula quaevis appetunt Arabes et sive ad opes acquirendas, sive ad vitam decore honesteque degendam in media sese conjiciunt deserta, donec fatigati laboribus comites, emaciati peregrinando cameli, totusque apparatus dissicultate itineris fractus ad interitum inclinet, solus ipse heros animi fortitudine sustentatus, in peregrinando persistat
immotus 5 Tantus est fortitudinis amor, tantum in illis studium laudis-
78쪽
Scilicet ad hanc sortitudinem, ut diximus, ab antiquissima inde aetate pro- nn fuit Arabum ingentano hanc ergo patrum monila, hanc exempla majorum, hanc gentis historia et poemata omnia madent, jubent sagitant. Quamobrem si quid sit magni arduique tentandum Patris, inquiunt, et ma- forum sunt praecepta sequenda; et hoc dicto , in summo dissicultatum ardo.
re nullas alias emittam voces, nisi quibus se aliosque excitent magisque incendant Enimvero decorum est stirpem habere nobilem sed si quis fortitudinem a patribus acceperit, haec omnium est gloriosissima haereditas ab Ut tuto concludere liceat, prout puer tum maxime delectetur, Si an propinquorum gentisque suae orbe conclusus vivat, ita hunc ardentissimum familiae, tribus, gentisque suae amorem Arabes incitare , Ut magna quaevis peragant, atque non in se quidem hominibusque omnibus humanam tueantur praestantiam, sed in se atque gento sua dignitatem vindicent Arabicam. Quid vero de amore dicendum puellarum, qui ut in Europaeorum re equestri fuit celebratissimus, ita Arabum heroum carminibus non minus est illustratu. Hic enim , qui praecipue a nobis vocatur , amor uti in singulari quoque homine matura demum aetate Sese XSerit, ita maturum quoddam et quasi virile ingenium requirere videtur, quippe quo ductus vir debilioris sexus praestantiam easque dotes , qua in Se ipse non reperit, generose agnoscit et tanquam humanas aestimat, diligit, colit Arabes autem pro puellis foeminisque summas dissicultates, ipsa adeo Vitae pericula adeunt ' Caveamus vero ne illis nostros sensus studiaque tribuamus no tra. Ita enim in eorum poetis et damnemus ortasse vehementius, quod indoli Arabicae condonandum et desideremus inique, quod non nisi nostro ingenio proprium est censendum. Etenim quam parum muliebris indoi s praestantiam aestiment, vel ex hoc apparet, quod describuntur semper seminae a virorum societate seclusae et in separatis tentoriis conclusae atque cuStoditae. Cumque in benevolentia atque munificentia sit quaedam praecipua foeminarum laus habenda, hanc Arabes in viris celebrant, vituperant in Oeminis, quas parcas volunt esse
79쪽
ac paene avaras I . Ipse tuem ille amor ad corporis sensus resertuT totus, ut verecundi sint dicendi poetae , qui non nisi in osculis describendis sint lascivi et . Si quis vero Amrallieisum, poetam celeberrimum eundemque regia dignitate insignem, studia narrantem de Violat a se matronarunae pudore gravidarum lactantiumque, et de hac re coram puella gloriantem a Msentiet ille profecto, non excelsum illum ab Arabibus celebrari amorem 'qui maturum ornat hominis ingenium atque condecorat. Sed uti in his ingenium videas parum provectum parumque excultum, quale corpori voluptatibus vehementer assici solet, ita in omni hac re amatoria indolem suam plano
eXpreSSerunt Arabes. Amoris causam plerumque cum honore et suo et
tribus suae conjungunt Equis camelisve vecti per horrida saepe deserta ad puellas procedunt, et ad earum tentoria stadio sibi aditum parant s)..
Scilicet unaquaeque tribus puellas foeminasque Ua et mat, et tanquam bona omnium pretiosissima celat, et hastis gladiisque custodit. Ad quarum ergo latibulum si quis penetrare velit amator, huic noctu aggredienda est tribus fortisSima, profligandi custodes mortem ipsi minantes, et hi tanquam leones vincendi Sunt , ut ad suavissimas suas veluti dorcades accedere possit 6 θ.. Neque tamen ille tela expavescit, mox horum vulnera dulciSSimis amatae
osculis sanaturus 7 In bis ergo omnibus audax cernitur Arabum animus et quaedam in ipsis:
etiam amoribus ferocia Neque tamen existimandum est, nihil in eorum indole suave esse, aut amabile. mo, quae in pueris maxime cernitur naturae' humanae bonitas, et benevolentiae vis ab ipso animi impetu naturali prosectabatque inconsiderate etiam omnia profundens, eadem in Arabibus conspicua est ,.quibus nihil gratius est, gloriosius nihil liberalitate. mane vocant pulcerris
6 Antar. s. 6, 7, 7 Cons. H. A. Schullens in Orat de ingenio Arabum P. Mis.
80쪽
mam, qua quis ornari possit, torquem, margaritis gemmisque pretiosiorem, columbarum torqui similem I Hac sortem hominum ita exhilarari dicunt, ut pluvia copiose manante plantae exhilarantur accidae ca) opes sibi colligunt sive peregrinationibus molestis, sive aliis laboribus dissicillimis, non ut sibi prospiciant, sed ut habeant quod liberaliter largiantur, dum egent ipsi Etenim in hoc est summa hominis dignitas ut sit hominibus beneficus, imo ipsis animalibus ferisque 5 Qualem virum cum mortuum vidisset poeta Arabs, sepulcrum ejus adspiciens Te, inquit, te rigent pluviis continuis nubes matutinae Tu enim ipsam mortuam comprehendis tiberalitatem , comprehendis eam , quae, dum vivebat, totam terram et mare universum replevit. Sed nunc mortua est liberalitas per per hujus Miri, quamquam mortui, munificentiam nobis vivere licet, uti per torrentem exuberantem, quampis jam refluxerit, Uent prata florentque c6 .
Hanc autem liberalitatem Arabes eo exercent modo, in quo mores eorum omnemque vivendi rationem perspicias. Nam cum ipsi ut peregrinentur aut in deserto vivant peregrinatoribus frequentat , sanctissima iis evasit hospitalitas. Itaque nobilissimi quique Arabes noctu in tentorio non ante quietem capiunt, quam ignem in colle quodam accendi et per totam noctem
ali jusserint, ut, si quis transeat peregrinator, is e longinquo jam adspiciat, virum illic degere hospitalem , quem si adeat, lautissimo convivio excipiatur bonisque omnibus cumuletur abunde p). Quare Hatemus, cujus liberalitas in proverbium abiit, ita a poeta quodam inducitur servum allocutus:
7 Ibid. p. 472. s. 19. ibique Tauritius. Ib Dor. s. stor et eblebius laudatus ad Hariri Cons. IV. P. 9, 5O.