De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

66 Pars L Caput L

num. & probabile censet Lazarius s. a. q. I .num. s. ερ recte ut dicam quaesito i s .Tunc enim praeceptum

quorum placitum innititur principio posito.Cu enim constitutum sit,terminum non praefigi ad elidendam obligationem, sed ad eam duntaxat urgendam, ins runt hi DD. obligationem quantumuis exacto te mino durare in utroque euentu proposito: cum ea tamen differentia, quod qui distulit exequi praeceptum ob ignorationem edicti, differre potest executionem praefigendo sibi terminum in monitorio concessiim, ducto initio spatij a puncto comparatae scientiae. At qui ob solam impotentiam aliamve iustam causam,

niit excusatus exequeretur mandatum intra terminum constitutum,non potest alium sibi terminum praefigere, sed tenetur illico parere , quia monitorii conscius tepestiue fuit,ac proinde sufficiente deliberandi & rem perpendendi moram obtinuit. Per accidens tamen, pollet quoad virosque cuanescere obligatio exequendi post elapsum terminum praefixum: ii nimirum constaret actum monitorio inclictum, te modo inutilem; vel si satisfactum iam esset parti; aut si potestas Iudicis qui monitorium tulit, euanuis.

let per eius mortem, aut remotionem a munere. Ita

quidem DD. praedicti, quorum sententia quoad impotetiam e si plane vera,vi dicam quaesito i s .Quoad ignorantiam ramen,non solutam nisi plane transacto termino, cst rciicienda,quia tunc praeceptum euiguit. Quod autem dicitur terminum poni, ne executio differatur, non item ut obliFatio extinguatur,veriam est quoad conscios praecepti intra tempus praefixum in

102쪽

Cause adiuncta Monitorij. 67

in monitorio, non autem quoad eos qui praeceptum ignorarunt quandiu vim habuit. Mouetur quarto difficultas , an qui terminum est Ptaetergressus nec paruit, quamuis nullo modo cxc

caretur , toties nouam excommunicationem contrahat, quoties elapso iam termino sciens & volens dimittit occasionum exequendi mandatum. Affirmat Bonac.disp.r.de censur in communi q. I .p. s .a num. s. Subscribo potius contrariae sententiae, quam tradit Barbosa allegat. 6. saepe citata num. 7 s.& probabilem iudicat Diana parte 3. tract. s. resolui. s. Ratio est, quia ea edicti praetergressio,non est nouum peccatum moraliter loquendo quoad sorum humanum, sed est continuatio eiusdem culpae. Qua ipsa ratione deten tionem longam rei alienae,occhurentibus restituendi occasionibus,& nulla causa legitime excusante, esse tantum eiusdem peccati continuationem moraliter loquendo, censet Lessius I de iustit. cap. I 2.num. 2o. Accedit quod non videtur suisse mens Ecclesiae ut

noua excommunicatio incurratur, quandiu non iterat excommunicationem , ut sepe facit, cum contu macia crescit,nouave iusta causa geminandae excommunicationis occurrit. Et frustra sanc, vel etiam falso diceretur, fieri ab Antistitibus in eo euentu iteratio nem & congeminationem cxcommunicationis.Tan tum quippe interuenire oporteret declarationem nouam multiplicis excommunicationis ex natura rei contractae.

Est quinta difficultas, an terminus in monitorio praefixus prorogari possit ex sola voluntate partis ad cuius instantiam concessum cst monitorium , iudice interim prorsus inscio ac ne aς; c quidem consen-

103쪽

fiente in prorogationem post habitam eius notia

septem Theologi ordinis Minorum in Capitulo prouinciali,quos refert & sequitur Neriet anus lib. 3. syLuae nupt.num. s s . Ratio horum autorum est,quia monitorium in gratiam partis est concinum, ut ab iniuria indemnis fiat. Si ergo pars ultro cedat iuri suo, &sicut potest obligationem pronus remittere, ita eam proroget ultra terminum praefixum a Iudice, nihil obstabit quominus liceat fi ui beneficio partis, cui Praesul monitorium concedens velificari voluit.Contrariam sententiam tradit sylvest. v. excommunicatio, a. notab. I. casu I . Nauar. in summa c. 27. num. I s. Angelus v. excommunicario, I. num. 2O. Naidus v.excommunicatio, num. 13. Sayrus multos Iurisperitos adducens Li.decensur.c. I 2. num. 2Ο. Horum Doctorum ratio est, quia excommunicatio non potest sus pendi nec impediri quominus suo tempore effectum habeat nisi sit in suspendente iurisdictio. Haec autem non est in parte ad cuius instantiam concessum est monitorium. Igitur non potest vim eius su endere, quod faceret,si elapso termino a Iudice praelixo,posset inducias elargiri ei quem monitorium urget ad nunc exequendum. Aliud autem esset de integra r missione obligationis.Ea quippe remissione facta, ut sane eam potest pars facereὶ tollitur totum monitorii landamentum ; & omnis ius vis, per partem cuius

intererat monitorio satirfieri , cuertitur indirecte; ne u

104쪽

E' adiuncta Monitorij. 69

nempe per sublationem causae & fundamenti, ad quam sumationem non est necessaria iurisdictio, sed sufficit voluntas cedens iuri suo, & relaxans obligationem cui monitorium innitebatur. Vnde monitorium concessum aduersus aliquem cum quo pars inscio Iudice popigisset de materia monitorij , esset prorsus vanum & inutile quia destitueretur suo fundamento essentiali, ut bene vidit Gutierres l. l . qq. Canon. cap. ii .anum. 77.similiter ergo facta per partem remimone debiti , euertitur iundamentum censurae, nec incurritur excommunicatio, quamuis non

Inter has pugnantes sententias placet iudicium Antonij de Butrio in cap. praterea. a. de appell. dc Maynerii ad l .ubicunque causa. ff.de regul.iuris,num. a . qui asserunt ante factum tenendam esse secundam sententiam,quippe securiorem: sea post Aetiam primam sententiam esse satis secusem, Posseque approbari absque scrupulo. Moveor quia facta per paxtem prorogatione deest contumacia, sine qua non incurritur excommunicatio. Neque h*c ςst suspensio sententiar,directa & pro potestate suspen)ςntis,ad quam verum est fore necessariam iurisdictionςm, qua pars earet. Est igitur duntaxat subductio materia: per aliquod lepus. Eo autem tempore elapso, ad quod pars

prorogauerat executionem , incurretur illico ex

communicatio , nisi sit satisfactum monitorio : quia quamuis supponamus Iudicem silere, nec ullam sententiam de nouo ferre , tamen prior sententia non cuiguit , quamuis indirecte ad aliquod tempus fuse pensa fuerit A vltra terminum in ea constitutum di- . , E 3 lata.

105쪽

o Pars L siput I.

lata. Ille quippe terminus appositus est non ad cli- dendam obligationem, sed ad eam illuc usque differendam , 3c non ulterius inuito creditore in cuius gratiam lata est sententia. Si igitur posito termino, pars siue creditor annuat ut obligatio exequendi adhuc ad tempus aliquod suspcndatur, differetur obligatio, nec iocurretur excommunicatio. Urgebit autem obligatio edicti, & incurretur censura, si post iu lud tempus,inuito iam creditore,non satisfiat edicto

Quanquam Henriq.l. I s.c. 2O.num. I. in contraria est

sententia, existimans tunc tantum post clapsum te minum a creditore praefixum ultra eum quem Iu sex statuerat,incurri a debitore censuram latam in moniatorio , cum prorogatio facta est de consensu Iudici, expresso , quia tunc censetur sub noua excommunicatione prorogasse,in qriam rem citat permultos.Sed quod dixi,naagis placet, & videtur ratione. proposita

euinci.

Tandem sexto est difficultas, an si Iudex per monitorium decernat aliquid fieri intra talem terminum , & ante eum nrorsus elapsum, constet defore potestatem exequendi quod praeceptum est ; an inquam in co euentu detur obligatio prameniendi ,siue operandi , priuiquam incidatur in impotentiam exequedi opus indictum,in quam impotentiam supponimus deueniedum esse ante elapsum totum tempus , intra quod cxerceri operationem mandatum ruit. Dicendum est hanc dissicultatem posse in duplici sensu agitari. Nimirum primo ita ut praeceptum sit latum adhibito termino ad finem certi temporis designati limitato, ita ut obligatio non urgeat pro toro tempore,sed tantum in termino illius. Et in hoc sensu

106쪽

Caus est adiuncta Monitor . 7 e

su valet quod ait Laetarius s. 2.q. I. num. 2O. nunquam vi sintentiae terminum ad aliquid agendum prati gentis , iniici obligationem eum lcrminum praeueniendi Ex quo SuarcZ t. s. 3 p d. s.f. Inum 13. inscrt, si cui praecipiatur ut restituat vel satisfaciat, concesso illi mense integro tanquam termino ad disterendam solutionem usque ad illum, sore ut talis non incurrat censuram neglectui talis praecepti impositam, si ante expletum mensem moriatur : ideoque sic vita sunctum non praeueniendo executionem pracepti, neque egere absolutione quoad se, neque quoad alios. Esto enim,cotingere possit Ut quis omittendo actum praeceptum,aliqua alia ratione peccet: v. g. si non re. stituat,peccabit contra iustitiam: tamen aberit culpa contra praeceptum Ecclesiasticum sic limitatum ad finem certi temporis ; nec interueniet contumacia: ac proinde quamuis non praeueniatur terminus, sed homo sciens & volcns sinat se cogi in arctum, nec operetur cum potest , non incurret excommunicatio

nem.

Dissicultas proposita locum habere in alio sensu ootest , nimirum si monitorium iubeat aliquid fieri intra totum tale tempus , atque adeo ante illud prorsus elapsum. In hoc sensu, non autem in priore , intelligo, & admitto quod Sanctimel.Α.in Dccalog. c.22.num. 23.ex multis iuribus & Doctoribus late confirmat, & ad excommunicationem quoque applicat num. 26. nimirum quodςxcomm nicatio ab nomine,ab eo tempore contrahatur, a quo

constat non posse ulterius perfici opus sub ea indictum.Addit vero Sanchez,secus fore si gatur de excommunicatione indicta per statutum legem.

107쪽

Nam talis excommunicatio iuxta eum non incuri

tur nisi transacto toto tempore: quia haec est disserentia inter poenam ab homine, & poenam legalem sue quae lege debetur, quod quia poena legis debet esse mitior,& magis restringi quam poena hominis, i h

betur exl. Cel tu, ff. de arbitris, non incurratur poena legis nisi termino plane transacto, cum tamen poena ab homine lata incurratur cum primum residuo ter pore opus perfici nequit. Quia igitur iuxta priorem huius doctrinae partem , excommunicatio lata per monitorium est poena a Iudice per sententiam inficta , fatendum est eam incurri cum primum homo sciens ac volens deuenit ad tempus quo opus indictum perfici ultra non poterit, ob nimiam eius breuitatem, vel praeuisum cxequendi impedimentum tunc superuenturum. An vero aliter dicendum sit de excommunicatione imposita per statutum aut legem,

ut Sanchez ait, nunc quidem nostra non refert: Tamen si lex indicat opus pro toto aliquo tempore qui est posterior sensus propositus, in quo diximus acci- .piendum esse quod poena neglectui 'peris intra aliquod tempus exequendi inflicta ab homine, incurratur cum primum incurritur impossibilitas perficiendi ante totum tempus elapsum) non existimo negandum quin idem dicendum sit de poena legis atque adeo de excommunicatione sub qua aliquod opus in- . tra totum aliquod tempus fuerit lege iniunctum. Sic quia lex de consessione peccatorum quotannis se-cienda,cadit in tempus totius anni; tenetur enim homo. intra totum quemque annum consteri in is qui

praeuidet ante anni finem superuenturum sibi esse impedimentum, aut defuturam Confestarii copiam,

108쪽

GUS ad uncta Monitor i. 73

tenetur praeuenire , & implere praeceptupi eo anni tempore quo potest illud exequi. auam esse commi

nem omnium sententiam,docet Couar.in c.alaria m rem p. I. g. I. num.7. conclus. s. Item qui habet casum

reseruatum per statutum, & praescit fore ut in Paschate desit qui habeat iurisdictionem, possitque ab

CO absoluere, tenetur uti occasione dum suppetit &praeuenire,ut bene docet Suare Zt. . 3.p. d. I. s. s. Naidus v.casus eseruatus,niam. s. Adhaec, qui praeuidet se ab hora nona diei festi sore impediendum alacri auditione, quantumuis mansurus sit in loco in quo praeceptum de auditione sacri obligat , tenetur audire sacrum tempore matutino antecedenti. Nimi rum in his euentibus obligatio viget pro toto tempore pro quo potest impleri. Vt quoad confessionem

pro toto anno, quoad sacrum pro toto tempore matutino. Vasques 3 p. q.9O. artic. s. dub. 2.num. I 8. &Bonac.disp. s . de sacram .q. s .f. 2 .p.6.num. 21 .idem extendunt ad Clericum infirmum vesperi, quem obstringunt ad vesperas mane recitandas. Hoc non approbo, quia praeceptu recitandi vesperas, non obligat pro tota die,sed tantum pro toto tempore vespertino.Quod enim recitare anterius vesperas liceat, non in

iicit obligationem eas tunc recitandi ; si pro tempore quo praeceptum recitationis vigebit, impossibile sit futurum recitare, dc parere praecepto, sed susticit cuilibet tempori malitia sua. Modus quo ordinarie solet ferri monitorium, is est de quo agitari difficultatem in priori sensu diximus , Ut constat ex vulgaribus formulis monitoriorum , & ex iis quae initio pr emisimus, explicantes cum communi sententia, quid serat termini praefixio

109쪽

in monitoriis. Itaque non est quod quis vi monitoris ordinario modo propositi , putet se angi ad prae v niendum terminum praefixum , & anteoccupandam executionem actus praecepti, etiamsi praeuideat consecuturam operandi impossibilitatem cum terminus praestitutus adueniet. Si tamen ex forma & modo praecepti constaret mentem Iudicis fuisse astringere ad operandum iniecta ad id obligatione pro toto tempore, iuxta sensuin dissicultatis posteriore loco aductum, sic qui praeuideret consecuturam agendi impostibilitatem, teneretur praeuenire extrema te poris pro quo toto viget mandatum, nec posset sinere se in eas redigi angustias quibus a parendo exclu

datur.

siquid ferunt voces illae in monitoriis interdum adhibitae , ex nunc prout ex tunc; vel ex tunc prout ex nunc, excommunicationestipereul qui non paruerit. REspondeo, has voces cum adhiberi contingit,

raro quippe adhibentur, nec occurrunt in o dinariis monitoriorum formulis) non ferre praesentem censit e vibrationem,si conditio a Deo praesci tur non implenda, siue si Deus praeuidet, rem praecep in non usse executioni mandandam. Si enim is esset sensus harum vocum, excommunicatio esset nul-l4 , quia nemo potest percelli excommunicatione nisi propter

110쪽

propter praesentem contumaciam. At constatan ten pore quo praeceptum sertur , deesse contumaciam, cum nondum aduenerit terminus ad deliberandum praefixus. Quomodo verb is qui tempore conditionis pendentis admissus est ad communionem fidelium x participationem suffragiorum ac bonorum commi nium , priuari poterit ha communione quae iam praecesserit cum conditio deficiet Hic aeque militant omnia illa argumenta quibus Couar. in c. alma mater.

Suareet l.de simonia cap. 6 6. num. s. M 37. sayrus l. I.de censur.c. II. num. I 8. S Lessius l.de Iust. cap. 3 s. num. i s s .cum aliis quos profert, affirmat excommunicationem in foro conscientiς non retrotrahi,quamuis in foro externo aliquando retrotrahatur. Vt patet de excommunicatione contracta per eum qui non soluit tempore constituto pensionem beneficiariam. Nam non censetur incurrisse excommunicationem quousque pinsionarius declaret se velle ut Eebitoream incurrerit:qua declaratione posita,per fictionem iuris excommunicatio rctrotrahitur , censeturque contracta iam inde a temporis initio in quo debitor coepit esse in mora 1, id est a tempore praefixo ad soli cionem pensionis, ut tradit Nauar. in summa cap. 23. n. i o .dc Gigas de pension. q. 77. Et idem est de excommunicatione contracta ob simoniam conuentio natem. Pendet enim post pactum initum & traditam rem spiritualem usque ad euentum soluti saltem ex parte pretij: qua conditione posita, excommunicatio retrotrahitur, ita ut censeatur contracta ex quo turpe illud pactum fuit initum. Ita enim ferre stylum Romanae curiau, testatur supra Nauarrus. Omnia ergo

quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION