De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

86 Pars I Caput II.

torio aduersus fures decreto,qui paruam quantitatem ad peccatum mortale insuffcietem adimeret, etiamsi longe maiorem & indubie mortalis peccati materia accipere intendisset, & mortaliter peccasset in ea a ceptione iuxta doctrinam D. Hieronymi in c. a. epistolae ad Titum , de S. Chrysostomi serm. 3. in a. ad Timot. dc setin. io. in I. ad Thessal. & homil. sy. in

Ioan . Ratio pronunciati propositi est, quia Iudex monitorium in serem decernens, non spectat quid fur intenderit,sed quid reipsa fecerit exterius. Atqui

surtum quod iste exterius admisit, non est notabile. Igitur ex mente Iudicis, non percellitur monitorio: quamuis ve dixi), certum esse velim eum peccasse mortaliter inter accipiendum rem modicam, de quo non licet ambigere: quia si actus ille volendi furari hanc rem modicam, sit unus & idem cum actu quo fur vellet multo plus accipere si reperiret, nemo non videt actum illum esse mortalem, quia cadit in obiectum grave. Si autem ut volunt Salas I. 2. tract. I 3. d. I 6.num. 86. Sc Lessius i. de Iust.c. I a. num. 3 distinguantur ibi duo actus unus absolutus tendens in o lectum modicum quod de facto accipitur, & alter conditionatus,tendens in obiectum multo grandius, quod acciperetur si occurreret ; adhuc verum est, utrumque actum esse mortalem. Quod de actu conditionato ex parte obiecti, actuali autem & exercito ex parte subiecti,perspicuum est. Et idem monstratur de actu absoluto: quia actus ille absolutus, est mediuad executionem intentionis generalis mortalis quam actus ille conditionatus subindicat. Sicut enim qui furantur multa modica ex intentione generali per uCniendi ad una summa notabilem, ut iis contingit qui

122쪽

Vires monitorii ad restitui. 8

utuntur stateris dolosis,& fallacibus ponderibus quηSU. D. damnantur abominationis peccat mortaliter

in singulis in dicis surtis, quia omnes illae acceptiones pendent ab una generali intentione mortali , qua captatur summa notabilis, suntque media, & cxccutiones illius intexionis lethiserae, cuius proinde acore M virulentia perfunduntur: Ita qui rem paruam sura tur,cum haberet animum surandi rem magnam, habet unam generalem intentionem mortalςm, Pertingedi ad grauem summam cuius hoc quod accipit, est portiuncula duntaxat. Illius autem generalis intentionis conditionatae medium & executio,est intentio particularis absoluta, cuius obiectum in manus suris cleuenit. Medium aute cum sit causa ectistiua,redolet vitium sui effectus. Et idem ost dς executione,ad intentionem cui subiungitur,comparata. Quare admitto furtum illud modicum quod est executio vel medium lethi ferar intentionis qua captatur summa grauis,est e peccatum mortale,nec aliam prxterea vonialem culpam in eo actu agnosco, ut faciunt Lessius

turpem, percςlli excommunicatione lat contra su tum: quia mens Iudicis monitorium serentis non fuit ita plectere nisi furtum quod ex obiecto exterius accepto esset mortale, quale non fuit furtum de quq agimus. Et ita recte Rebellus num.illo is .

Quanquam si parua materia, ut addidi in quaesti

resolutione , non sumatur seorsim, sed ut nexa cum liis, aut prout damnum eius subductione illatum, iconiunctim cum aliis graue est, poterit sane materia

illa sic spectata satis est e,ut quis ad eius testitutior V

123쪽

lub excommunicatione obligetur, & feriatur monitorio , lato in non restituentes damnum graue illa tum .Exemplum vulgare est,de vineae vastatione sub- 'latis per multos omnibus racemis: quae direptio potest duobus modis contingere Nempe primo ita ut multi illi direptores , simul conueniant ad hoc damnum domino vineae inserendum, inuitantes se ac prouocantes inuicem ad maleficium illud, aut animo con tutandi sese , & secure vastandi vineam ob defensionem quam sibi inuicem omnes praestabunt: qua ratione omnes sunt concausae damni totius, totalitate effectus, quamuis partialitate causae , & singuli peccant mortaliter, deficientibusque aliis quilibet sub mortali peccato tenetur restituere totum damnum, salua caeteroru obligatione ad refundedum illi quod insumpserit ultra mensuram ad quam pro se adstringebatur: quae omnia recte statuit Molina trach. a. de Iust.disp.689.num. 2.Hoc pacto,iustitia excommunicationis latae in singulos nisi restituant , tametsi quis que modicum duntaxat quid acceperit, est manifesta Sub hac tamen ratione , exemplum vincae direptae non ita aptὰ facit ad rem propositam. Potest ergo se cundo ea direptio ita contingere, ut omnes quidem concomitanter concurrerint ad vineae direptionem. nemo tamen fuerit concaiisa damni vineae per alios

illati,sed praecise fuerit causa damni quod ipsemet in

tulit,conscius de damno illato ab aliis, quod adun iis omnibus damnorum minutiis concomitant; illa tis sit notabile: Vel saltem poste1 conscius damni,& a se S ab omnibus aliis illati,vere magni. In hoc euen

A c. & Molina luco notato , male refragantibus Sancti

124쪽

Vires monitor, ν ad restitui. 8 9

iste affrinant singulos grauiter peccare, cum modi

cum quid auferunt conscij de damno aeque per talia modica damna ab aliis inserendo , quod graue esse ignorare non possunt: Et singulos item teneri sub mortali ad restituendum modicum quod sumpserunt, ita conscii cum sumerent , vel post factum agnito damno, & non sublata prorsus spe vi alii quoque restituant. Si igitur qui ad eum modum vincam diripuerunt , omittant restituere, ligabuntur monitoriolato in non restituentes; quia est ibi nexus plurium minutorum sussiciens ad ingenerandam grauem restituendi obligationem , quae intentata excommi nic tione urgeri possit.

Video ophoni post eos saltem direptores qui non

fuerunt conscii alienarum acceptionum,non peccasse mortaliter accipiendo quod acceperunt: Quomodo ergo possunt eam ob rem excommunicariὶHic nodus non uno modo expediri potest. Ac primum graues plerique DD.spectari volunt, damnum quod ab omnibus datur non restituendo,esse notabile & mortale. Cum crgo unusquisque non restituendo in tali eues tu, damnum illud graue coesciat, peccat mortaliter non restituendo ; ac proino potest monitorio ad restituendum lato ligari. Ita Angestus c.' .morat textu .dub. i. Maior in A. d. i s.q.2s. Rebellus 1 .p.lH q.is

num. 9. & alij quos bi proserunt. Quanquam si tam multi iam restituerint,vi qui supersunt non retineant quantum necesse est ut damnum domini iniuriam

125쪽

9o Pars L. Caput II.

passi sit notabile ; tunc sicut non obligabuntur sub

mortali ad restituendum, ita si excommunicatio, restante ea pusilla materia seratur in non restituentes, non ligabit istos etiamsi non restituant, ut recte senserunt Maior in A. d. i s. q. 26. & probabile censet Rebellus supra num. 42. Similiter qui multa minima ab aliquo sine connexione accepisset, &proucetias ad summam notabilem, tactus dolore cordis intrinsecus restitueret quantum necesse est ut summa residua sit leuis; is etiamsi leuem summam residuam retineret,

non peccaret mortaliter , ut recte censent Petrus a Nauarrat. 3 de restitui.cap. I. dub. 0.num. 6O. Molin traist. a.d. , 88.num. 3. Sayrus in Claui I9. c. I s. mim.

as. Vnde si postquam restituisset summam grauem

ablatam, decerneretur monitorium contra non restia ruentes aliena, non ligaretur monitorio ob retentam

leuem summam residuam. Sepositis vero his euentiabus,& agendo de eo qui modicum quid accepit, tunc ignarus damni per alios aeque illati eidem vineae, recte monstratum est ex concausatione damni notabilis quod postea rescit, ingenerari grauem restituendi obligationem ad quam monitorio possit urgeri, qua

erat prima dissolutio nodi propositi.

Sunt vero qui siter eum nodum extricant,dice do quando diuersi ab uno modica furantur , Ut contingit in exemplo vineae direptae eo modo quem nunc excutimus , neminςm eorum teneri restituere sub mortali,eo quod nemo eorum sit per se causa notabilis damni quod consecutum est praeter cuiusque eorum intentionem. Si tamen monitorium in eam rem decernatur, tunc singulos teneri restituere sub mortali;quia potest quis ex iusta causa compelli etiam

intentata

126쪽

Vires monitorij ad restitui. 9r

intelata excommunicatione, ut illud esciat ad quod ex natura rei & secluso superioris praecepto non t neretur : v.g. Vt horas recitet,vel ut supplicationi i

tersit pro publica salute. Etitque semper causa iusta scpraecipiendi restitutionem caeteroqui non nisi leuiter obligantem,cum graue malum iniuste exceptum,non erit alia ratione reparabileataque quia in euentu pro posito,ni singuli restituant summam leuem,dominus vibeae incurret graue damnum quod aliter sarciri non poterit, interuenit iusta causa mandandi singulis sub graui culpa & excommunicatione, restitutionem ad

qua alioqui no suis eni astricti nisi sub veniali culpa,

rem hanc considerando ex natura rei. Ita Rebellus a. p. l. I 8. q. . num.a. & Lessius l.de iust. c. i a. num .s . nec abhorrent ab ea doctrina Soto in A. d. 22. q. I.artic. I .ad casum tertium unisto corollario i. conclusionis primae eiusdem articuli, & Suaret t. s. 3.p. d. 2o.ca. num. 6. Aliam causam iustam serendi in eam rena

monitorij, α vigendi per excommunicationem ad irestituendum id in quo non restituendo absolute loquendo de secluso monitorio deesset lethalis culpa, petit Auila 2 p. c. s.disp.r. dub. 3. ex damno spirituali personae iniuriam passae, si periclitetur desperare prae inopia, vel exponatur periculo surandi non leuia, aut

admittendi grandia alia peceata. . . Quare sufficienter extricatus est nodus propositiis , patetque, eum qui non peccauit mortaliter accipiendo, posse sub mortali & sub excommunicatione urgeri ad restituendum rem exiguam , quam accepit

non conscius minutarum acceptionum per alios. Iale autem contrarium sensit Couar.in c. alma mater. p.

127쪽

9α Pars I. Caput I L.

quae ab eo alibi tradita diximus:) ac Nauatrus in manuali cap. II. num. .& i 3o .ac Petrus a Nauarta l. 3. de restit.c. i. dub. s. num. Ci. qui tamen oppositum quoque censet probabile.

intactas a monitorio adfinem restitatioisislato, generatim loquendo. R Espondeo , ex duobus capitibus oriri posse, ut

quis non ligetur monitorio lato ad finem restitutionis. Vnu complectitur causas excusationis huic monitorio peculiares:alterum vero continet generalia principia,quibus quis aeque liberaretur ab incursu cuiusuis excommunicationis. Primum caput genera 'tim loquendo breuiter expediri potest, dicendo Om-l nem illum immunem esse a monitorio lato ad finem restitutionis, qui non debet, aut non potest restituere. Quae pauca verba continent sementem plurima rum particularium dubitationum, mox sigillatim ex cutiendarum.Itaque non est hic ulterius insistendum ei primo capiti. Ad alterum caput excusationum, pertinent omnia quibus ob directam Iudicis voluntatem aliquis a centura exclaeditur.Tota namque vis monitorij,a Iudicis animo & voluntate dimanat, quia voluntas applicat potestatem cuius partus est vibratio monitorij & in flictio censurae. Si ergo Iudex aliquem ferire monito 'rio nolit, siue quia ita ipsi videtur, siue quia pars cui Iudex velificatur,renuit talem feriri ; non est dubium

128쪽

Uires monitorij .ad resitat. 9 3

quin sit futurus libet a monitorio, etiam si omittat rostituere quod monitorium restitui mandabat. Pertinet quoque ad hoc caput, omnes excusationes a censura ob praeclusam grauem culpam vel contumaciam. Nam sine contumacia & graui culpa , non potest quis excommunicationi subiacere. Itaque sicut ignoratia inuincibilis facti, aut iuris siue praecepti, tollit

contumaciam circa rem praeceptam: c non enim qui inuincibiliter ignorat id quod agit esse rem a superiore prohibitam aut actum quem omittit esse praeceptum,potest esse contumax aduersus iussa superioris ita per eandem ignoratiam, fit tutus ab excomunic tione.Vnde etiali no restituat,quia ignorat se aliquid alienum habere, vel quia nestat se ad restituendum obligari,non erit obnoxius poenae monitorii indicentis restitutionem. Nimirum nihil est ad depellendam culpam & poenae cuiusuis obligationem accommodatius, quam ignorantia inuincibilis, ut optime tradit

Salvianus l. . de prouid. a medio. Nec est excipienda ignorantia comitans ;dummodo enim sit inuincibilis, sicut purgabit a peccato, ita & a censura liberabit:

etiam tametsi ignorantia poenae peccato impositae, generaliter loquendo non excusat a debito poenae,ut cicsanter probat D. Thomas in η. d. ι8. q. a. artic. s.

129쪽

9 Pars I. Caput II.

quaestiune. z. tamen ignoratio appostae alicui peccato poenae excommunicationis , siue actus sit iure tantum humano vetitus, siue etiam iure naturali aut diuino , liberat ab incursu excommunicationis, quia exeludit contumaciam, ut recte probant Authi

num. iiDemum quia plerunque metus iustus & gr uis seclusis extrinsecis incommodis quae ex alterius praecepti concursu interueniant, exoluit hominem a

legis humanae obligatione, eo quod legissator qui rationabiliter procedit,nolit astringere subditum interposito iusto illo & graui metu ; ut pluribus confirmant Sanchez l. I.in decalog cap. 18.& Suareet l. 3 .de legibus c. 3o. idcirco qui per graue & iustum metum

absterreretur 1 restituendo , non percelleretur excommunicatione lata in non restituentes .Hoc secundum caput excusationum a censura monitori j lati ad finem restitutionis, non est quod hic diutius nos r moretur, cum sit commune omnibus planὸ censuris. Praeterquam quod excusationes a censura monitorii inde petitae,aeque locum habent circa monitorium ad finem reuelationis cuius est usus creberrimus,ubi ha iusinossi ςxcusationes attingendae erunt,quantum s ris est ad praesens institutum. Quare his almissis,subsumamus quae sub primo excusationum capite gen raliter proposito annotanda in particulari occurrunt, quorum est copia non modica.

130쪽

Uires montitorij ad restitvt. 9 ue

impotens ad restituendum, ligetur monitorioresstutionem mandante. REspondeo , distinguendo de impotentia restituendi. Alia enim est inuoluntaria, alia in quam quis voluntarie, aut etiam malitiose incidit. Prior, . sicut si plena sit,liberata culpa ita etiam a poena. Itaque is qui intentata excommunicatione iubetur aliena restituere intra talem terminum,non incurrit pra dictam excommunicationem, etiamsi elapso eo te mino non restituerit prae vera impotentia ; quia ad impossibile nemo tenetur.Imo quamuis haberct con- comitanter pessimam voluntatem qua sibi placeret in ea non restitutione & impotentia, & quod quamuis posset non restitueret; tamen non incurreret excommunicationem latam ad finem restitutionis , quae solum cadit in eum qui non restituit cum possit.Pra te quam quod in eo homine,detentio externa ob impotentiam vacat labe,& ad summum est mala obiecti uti rationo malae voluntatis concomitantis ad eam te minatae. Vt autem posset per excommunicationem plecti,deberet esse exterius mala formaliter,& esse lubera,quod constat verum non esse ob restituendi ii potentiam. Itaque ne eo quidem malo actu interno adiuncto, qui non restituit ob impotentiam, irretitur censura monitorij lati ad finem restitutionis, quod i bene, notat Lestius i. te iust.c. i a .num. 2 i. & Auila a. s.c. s.disput. F.dub. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION