장음표시 사용
131쪽
Neque vero nomine impotentiae inuoluntariae, quam dico indemnem reddere ab excommunicatione impotentem etiamsi non restituat,intelligitur tantum impotentia absoluta & physica, sed etiam moralis, qua pleri que praepediuntur qui habent unde restituant saltem ex parte ; sed vel metu grauissimi alicuius incommodi extrinseci,vel ne ad extremam ino planx redigantur cum longd minore dispendio eius quem laeserunt,excusantur a restitutione: quod quando contingat, exςxitiunt qui de restitutione disputatant. Mihi nunc susscit asserere, talem impotentiam etiamsi non nisi moralem, quando excusat impotentem ut possit absque graui culpa restitutionem praetermittere , excusare quoque a monitorio lato ad restitutionem extorquendam. Neque enim monitorii
adiumstio aduehit vel auget restituendi obligationem per se loquendo, quod addo propter extrinsecos quosdam euentus supra quaesito I .propositos) sed
eam aliunde enatam supponit,ut recte contra Sotum disierit Auila a .p.c. s.ciisput. S .dub. I. Cum ergo im potentia etiam quae moralis dicitur, exscindat omnes radices obligationis restituendi, merito asseritur, hominem impotentem liberari eius interuentu a censura monitorij. Supponedum tamen est, lebitorem impotentem premi hac impotentia inuoluntaria , pro tempore quo est incurrenda censura.Nam si tunc debitor esset potes, nec restitueret,ligaretur monitorior& quamuis postea fieret impotens, retineret vincula. semel contracta. Nos autem in praesentia agimus de eo debitore , qui pro tempore quo excommunicatio per monitorium intentata est incurrenda laborat im- otentia voluntaria: negamusque talem debitorem
132쪽
Vires monitorij ad restitui. 9 7
etiamsi non restituat, ligari monitorio lato ad finem restitutionis: quod est per te euidens ex desectu peccati in ea restitutionis praetermissione. Videtur obiici in contrarium post e,vsus Romanus quo aliquis se obstringit ad persoluendam certo tempore pensionem debitam in forma Camerae Apostolicae : alii vocant obligationem adnisi. Qui enim sic se obstrinxit,cum primam effluxit tempus solutioni destinatum, id est mensis post terminum constitutum, illico adigitur soluere , quamcumque impotentiam obtendat: alioqui post praemissam creditoris declarationem debitori intimatam per sententiam Camerae, qua declaratione significat creditor, se omnino vel- ,ut debitor; vel illico ut cum Casi adoro ait Toletus
l. I. instruct. c. s. n. 6. vel ut aiunt Gigas de pension. q. 77. & Nauar.in summa c. 23. num. Io . si aliquan-citu sit in mora,incurrat excommunicationem: debitor quantumuis impotens, incurrit excommunicationem , quae etiam retrotrahitur ad tempus termini statuti. Nec resert si Clerici sint, quia non iuuantur per impotentiam moralem, eo quo cesserint iuri concesso Clericis cap. Odoardus. de solui. ut quantumuis aere alieno grauati,possint statui suo convcnientiaretinere. Videtur huic dissicultati succubuisse Robertii, Arboricensis Episcopus, tomo a. de utroque gladio,
theorem. . Non obscure namque haec omnia improbat & damnat.Multus est in eiusdem dissicultatis dis
nius Massa integro libro de hoc argumento. S ed bre uiter dico, debitorem in eo eventu, si vere sit impo tens, non percelli excommunicatione ob non exhibitam creditori solationem , quantumcunque se ob G - strinxerit
133쪽
strinxerit aZ incurrendam tali tempore excomunica
tionem,nisi restitueret .Ratio est,quia ubi non est voluntarium Sc liberum, deest contumacia sine qua non est excommunicationi locus. Atqui in proposito euentu,omissio restitutionis ob impotentiam non est voluntaria & libera, ut est perspicuum de impotentia physica: Estque etiam clarum de impotetia morali, in eo qui ratione status aut gradus sui renunciare non potest fauori iure concesso, vel etiam competenti ex. natura rei in tali statu positis, conseruato autem perius positiuu; fauori inquam retinedi necessaria ad decentem sustentatione salte in imo gradu totius latitudinis qua costat ea sustentatio : cui fauori renunciare nequeunt Clerici,& quida magnates. Igitur alterutro
modo aliquis istorum sit impotes, nimirum siue physicE, siue moraliter, non incurret excomunicationem etiamsi non restituat tempore constituto : & multo minus retrotrahetur vere excommunicatio in foro
interno Ea quippe fictio iuris non transcendit forum externum, ut recte tradit Less . l. de iust.c. 3 s. dub. 27. nosque iam supra attigimus. Dixi aliquis istorum, utique eorum qui fauori iuris renunciare nequeunt, quia non videtur negandum quin moralis impotentia restituendi ne debitor stativsuo excidat,vel necessaria sustentatione ex suis facultatibus priuetur , sit insufficiens afl tegendum ab excommunicatione debitorem qui possit iuri & fauori praedicto renunciare. Potuit enim huiusmodi debitor velle se obstringere ad mendicitatem. Ea autem Voluntate vltro praemissa, sicut per impotentiam tantum moralem non excusatur a peccato nisi restituat, ita neque ab exeommunicatione in non restituentem intorta immunia
134쪽
Vires monitorij ad remini. 9 9
munis erit. Sed hoc est per accidens, ob ultro sibi iniectam obligationem ad restituendum , etiam in angustiis ad quas moralis impotentia deducit. Praecise autem spectando veram debitoris impotentiam siue physicam,sive moralem, ratum esse debet, eum per
illam, aduersus excommunicationem in non restituentes latam securum esse.
Sunt qui velini,huiusmodi debitorem,ui monitorij saltem teneri obligare se creditori ad restituendum,cum ad meliorem statum deuenerit:adduntque, si monitorium simul sit ad finem reuelationis, teneri conscios curare, ut debitor modo praedicto se oblitaget,dummodὁ absque infamia possit id praestare:alioqui obstringunt conscios ad detegendum , qua obligatione eos liberant si debitor non detrectet hoc se
vinculo creditori obstringere. Ita Nauar. repet. ad c. inter verba. coroll. 6s .num .797. Non est negandum,
quin recte facturus sit debitor, si ita se gesserit erga
creditorem. Revera tamen, nec ex natura rei, nec ex
vi monitorii astringitur ad eam nouam obligationem supra eam quam ex natura rei habet sibi inliciendam, ut recte notauit Auila 2.p.cap. s .disp. s .dub.r.& Sanchez l.6.opust. c. 2.dub. 24. num. s. Illud verissimum
est, si postea impotentia recedat pendente adhuc &vigente praecepto monitorij, id est nequc sublato pet Iudicem , neque cessione panis, neque expiratione iurisdictionis in eo qui monitorium tulit, non .lcnique alio ullo modo sx iis quibus monito ii vis potest
evanescere,obligari tunc debitorem absque alia comperendinatione quam primum satisfacere creditori, alioqui incursurum excommunicationem in monitorio latam, a qua in termino praefixo excusauerat Cum G a impotentia.
135쪽
impotentia. Ita optime Molina tract. s. de iust. disp.
sis Suar. t. s. p. d. 2os. r. num. I . Et ratio
ei quia monitorium duo mandabat debitori sub p
na excommunicationis. Vnum ut solueret, alterumve
intra tale tempus liberaret se ca soluendi obligatione. Ab hoc secundo excusauit impotentia, non tamen primo.Itaque si debitor,quam primum post exactum monitorio praefixum terminum negligat soluere, Screstituere incurret excommunicationem sub qua iussus erat intra talem terminum restituere: quod conso nat sententiae Vlpiani & Celsi l. Celsus, st. de recept arbitr. & collisitur etiam ex cap. Odoardus. de solui. Nimirum ut supra aliquoties diximus, terminus in monitorio praefixus non ponitur ad finiendam tunc obligationem quoad eos ad quos tunc peruenerit scientia praecepti,sed ponitur ad eam illuc usque libere differendam, & urgendum ne executio operis i dicti prorogetur ulterius. Quare si eo termino posito suppetit iusta excusatio ne tunc fiat restitutio, facie da postea illico erit, cum primum causa a restitutione excusans,sublata fuerit, . Venio ad impotentiam restituendi inquam quis
voluntarie aut etiam malitiose se coniecerit. Vtrouis autem modo contrahatur haec impotentia, ratum CD
se dςbet, debitorem qui & praescius sit impediendaeco modo restitutionis, & censurae ob eius omissionem tali tempore constitutae , peccatum contrahere dc cxcommunicationem,sed diuersimode. Nam peccatum quidem contrahit ante positioncm termini praefixi, atque adeo cum se facit impotentem. Sicut qui omittit breuiarij recitationem, quia Breuiarium in mare coniecit praescius secuturae omissionis, non
136쪽
Vires monitorij ad restitui. ior
tunc peccat cum omittit recitare, sed cum volens ac
sciens coniecit Breuiarium, sine quo videbat se omisesurum recitationem ad quam adstringebatur. Similiter ergo se habet in re nostra debitor quoad pecca
tum. At excommunicationem contrahit tantum, cum
terminus ei prςsxus elabitur: quia censura non incurritur, donec violatio praecepti sub ea lati consummetur exterius. In nostro autem negotio, violatio praecepti restitutionem mandantis,consummatur tantum cum terminus in monitorio praefixus elabitur,quia illuc usque fas erat restitutionem differre cum immunitate a censura. Igitur eo tantum termino posito incurritur excommunicatio, ut recte asseritSayrus l. i. dc censur.c.I8. num. o. cum Soto Henrique quos profert. Nec impotentia tunc excusat, quia est voluntaria, & respergitur malignitate contumaci ad incho tae , quae tunc interuenit quando praeceptum violatum est,praesciendo omissionem restitutionis mandatae sub excommunicatione. Non dico tunc omissionem restitutionis esse formaliter malam.Id enim non est necessarium. Itaque tantum assirmo,eam omissionem in termino praefixo, sordere obiective labe violationis praecepti sub censura propositi. Imo ut rectδ. addit Suarea l. illa 2. num. I 6. quamuis tunc omissio displiceret,iamen ex vi prioris causae incurreretur excommunicatio, nisi Iudex congruo tempore interpeti latus , eam misericorditer suspenderet, iniuncta ob praeuiam contumaciam salutari poenitentia, quod Iudex in tali euentu praestare re potest & debet.
137쪽
Num quis isse compensiuit ligetur monitorio
REspondeo non teneri, dummodo se iuste compensarit ; id est dummodo debitum fuerit liquiadum & certum, nec qui se compensavit plus acceperit quam liquido deberetur, & rem acceperit qui v re esset debitoris ; nam ex re apud debitorem deposuta non licet se compensare, yt bene monet Petrus a Nauarra L 3. de restit.c. I. dub. 8. n. 6. & Auila a. p. ' cap. s. disp. s.diib. I .coroll. 2. Addit Comitolus l4.re.. spons .morai q. 9. idem esse dicendum, si compensans habeat apud te rem debitoris, iure depositi. In hac enim fieri compensationem, vetat lex ultima, Cod. de compens Verum haec conditio non valet nisi pro
soro externo:In conscientia autem,creditor deposit rius ad eam conditionem seruandam non obligatur, ut rectὶ ait Lectius l.de iust.c. 27.num. 16. & Diana P. 3 .tract. s. resol. I O. Numeratur quoque inter condiationes iustae compensationis, ut is qui se compensat,
non aliam ob causam acceperit, quam quia desper bat se vel a debitore accepturum quod iuste sibi debetur,vel facile idem exoraturum a Iudice.Et certum est, ut compensatio undecunque sit licita,id esse necessarium , quia nemo debet ubi ius dicere , vel p vim eripere quod temperando a violentia habere potest. Quomodo tamen haec licitae compensationis conditio
138쪽
vires monitorii ad restitui. 1 o 3
conditio se habeat ad hoc negotium ; id ςst an idcirco qui ita se compensarit, per monitorium coSendus sit rem sic acceptam restituere, postea dicam. Nunc sufficit assirmasse, dummodo illa: aliae iustae compensationis conditiones sint adhibitae , de quibus plene
Theologi vel in .d. Is . vel 2.2.q. 76. artic. s. ac quoties de restitutione disserunt, certum est e cum qui se compensavit non peccasse se compensando, & quicquid in contrarium dicat Ioan. Medina q. I I. de restia tui. comparasse dominium rei quam abstulit in compensationem. Ac proinde cum monitorium duntaxat iubeat, ut fiat restitutio rei alienae male & cum peccato retentae, perspicuum est, eum qui se iuste compensavit non ligari tali monitorio. Ita Soto in A. d. 2.2.
tolus 6.responsq. . Lessius l.de iust.cap. i 2.num. 6 t. Sayrus proferens bene multos & Scholasticos &summistas in Claui lib. i 1. c. i num. 29.Consentiunt Iurisperiti quorum plerosque adducit Neuietanus l. 3. sylvae nupt. num. S I. Huc porro respicere Cancella viam, cum monitoria ad finem restitutionis decernit tantum aduersus filios iniquitatis alienorum detentores,obseruauit Naidus in summa V. reuelare,n. I. Sunt qui reserant,aliquando per monitorium prae cipi ut omnes restituant,iis non exclusis qui in compensationem acceperint. Hoc valere potest, quando qui retinet compensasset se , non certus de alterius
debito. Tinc enim quia nemo potest esse Iudex inpropria causa,& possessio erat penes debitorem,malustista fuisset compensatio,& cum obligatione ad restitutionem, etiam de damnis in quae incurrerit ob
139쪽
eam rei subductionem possessor, cuius in dubio potior debuit osse conditio. Potest item usus ille mandandi restitutionem acceptorum in compensationem , valere quoad incrementum debiti certi quo is qui se compensavit, spoliarit iniustu debitorem. Si enim illud incrementum sit notabile & sufficiens ad culpam mortalem,merito quoad illud habebit locuin
excommunicatio nisi fiat restitutio partis acceptae cum iure dubio, ut bene monuit Nauar. ad c. inter verba.conesus. 6. coroll.66. n. 396. de Lesiius i. r. de . Virtui. C. ι 2. num. 6 I. Denique valere quoque potest usus praedictiis quando creditor se compensando intulit debitori damna quae teneatur compensare resti tuendo rem quam in compensationem acceperat.Horum modorum aliquo,aliove simili,intelligenda sunt ea monitoria,quibus expressiim est, ut ea quoque restituerentur quae essent in compensatiCnem accepta. Et ita ea intellexerunt Angelus v. Furtum,num. AI. Tabienna v. Inquisitio, num. 7. Nauar. ad c. inter verba. conclus. 6. coroll. 66. num. 39Α. ac Philiarc.de ossic.sacerd.p. I. l. .c. q. Quod si Iudex monitorium concedens, ea quoque restitui vellet quae per coi pensationem undecunque iustam sui stent accopia, monitorium esset uultum, quia contineret errorem intolerabilem. Et ita recte Medina q. I I .de restit.Gu
que enim Iudex Ecclesiasticus potest aliquem plectere pro actu in quo nihil peccauit; vel obligare hominem ut se spoliet re quam vere fecit tuam, compar to legitime erus dominio.
140쪽
Vires monitorij ad restit. t o s
Quin etiam tametsi is qui se compensauit,peccauset in eo actu,aliter quam contra iustitiam erga debitorem v. g. quia sibi ius dixit, & usurpauit rem debitoris quam facile potuisset obtinere interuentu Iudicis;aut quia quomodolibet aliter transfressus esset ordinem statutum: Tamen sicut ob huiusmodi defectus non violassct ius debitoris in re sibi accipienda,
ita non teneretur ad rei illius restitutionem,ac proinde non feriretur monitorio restitutionem indicente. Ac ne tunc quidem, excipio euentum in quo Iudex exprimeret ut qui se compensarunt, teneantur monitorio ni restituant. Ioannes quidem Medina C. de restit. q. I i. cxistimat, Iudicem in hoc euentu posse in poenam peccati mandare, ut res accepta quae alioqui retineri iuste potuisset,restituatur. Tamen cum compensatio supponatur facta occulte, & peccatum quod in ea adminum est fuerit occultum, nec infuturum amplius pendeat,sed sit plenξ consummatum, recte Molina d. illa ,91.conclus. a. S Lessius i. de Iust.
c. I 2. num. 6 I. affirmant Iudicem Ecclesiasticum non
posse plectere eo modo creditorem qui se compensauit, obligando illum ad restitutionem rei quam iusterclinet; cumque conitituendo executorem p n.
temporalis qua illum vulς mulctare pro peccato Occulto, de quo illum neque conuicit, neque iudicauit, quandoquidem occultum fuisse supponitur,ac proinde non deductum in iudicium. Caeterum si is qui se iuste compensavit,& sine debitoris iniuria rem retinet, compelleretur a Iudice, ctiam intentata excommunicatione, ut proderet an rem accepist et,vel an se rei illius acceptione compensasset, & fatendo quod factum est, obuenturum esset