장음표시 사용
111쪽
quibus autores praedicti recte demonstrant,censuram ipsam excommunicationis non retrotrahi in foro in- temo, sed tantum quoad aliquos extrinsecos effectus suos temporales, qui possunt per legem induci & ii ris fictione retrotrahi, aeque confirmant, in praesenti
negotio excommunicationem non incurri ex quo latum est sub ea praeceptum , etiamsi Deus praesciat contumaciam suo tempore consecuturam,& mandati neglectum in termino. Sensus ergo vocum propositarum, ex nunc prout ex tunc. c. alius non est, quam posita conditione,confestim absque alio Iudicis actu, incurrendam esse excommunicationem , Ut notant DD.in Extrau. I. de regul. & sepult.& ex eis Naidus
V. excommunicatio, n. a. . Sane particulae illae,ex nuis,
licet sonet tempus praesens, tamen non denotant nisi e sectum futurum,ut cum Baldo & aliis obseruat Gutierres Li.qq.Canon.cap .num. 2I. assirmans idipsum quod hic alterimus. Similiterque cum agitur de promulgatione legis, particulas illas ex tunc, designare dunxaxat quae ex parte legislatoris exiguntur ad obligandum,non tamen sonare illico exurgere obligationem, sed alia insuper exigi, monuit recte Suarea l. 3. de legibus c. I 7.num .8. Itaque ratum esto, etiamsi monitorium seratur adhibitis illis vocibus,tamen excommunicationem non incurri ante positam reipsa contumaciam , quae est conditio sub qua excommunicatio suerat intentata.
Vnde si priusquam ea conditio ronatur, Antistes qui
tulit monitorium moriatur,aliterve excidat potestate excommunicandi, censura monitorio conserta eu
nescet, quantumuis adhibitae fuerint voces de quibus agimus:quia cum sit censura ab homine, supponit superstitem
112쪽
trahendia censura, iuxta doctrina Iurisperitoriim cum iGlossa in cap. a nobis. i .de sent. excom.quam illustrat 'pluribus confirmatque Suarea t. s . 3.p.d. . s. q. a num. ra.& Sayrus l. i. de Censur.cap. 8.num.Iq. qui conse
quenter addit, si ante conditionem positam, Iudicis
potestas,non suspendatur tantum,sed etiam extinguatur, rursumque ante tempus positae conditionis restituatur eadem iurisdictio, latam prius excommunic tionem sic intercisa cius ferendae potestate abra ptam,prorsus euanuisse,& nullam factam esse,nisi r petatur.Viceuersa autem non obstantibus iisdem pasticulis ex nunc, Scc. si ante conditionem positam, is in quem monitorium fuit intortum abeat δ vita,non in gabitur monitorio cum tempus conditionis aduen rit, nec erunt et idcirco neganda suffragia, ut iam superius monui ad 6.difficultatem quaesiti praecedentis, traditque etiam Sayrus c. illo 8. num. I i. Ex quibus manifestum est, quantumuis particula ex nunc, aut si
milis suisset monitorio adhibita ut aliquando factum testati sunt qui nos de hoc dubio consuluerunt, sensum eius non posse esse alium quam diximus.
aeuamdiu vis monitorij obligans durare sit censenda.
REspondeo,durare quantum seri terminus in monitorio constitutus, nisi ex parte causae essicientis aut subiectivi , citius defluat. Ad huius doctrinae perspi
113쪽
perspicuitatem,statuendum est,esse haud dubie tempus aliquod quo elapso vis monitorij evanescat.Cum enim nec eo animo latum sit ut habeat vim perpetuae constitutionis,nec plerunque sit in potestatu eius qui monitorium concedit , con dere statutum perpetuum , satendum est vim obligandi ad aliquid praestandum qua monitorium pollet, perpetuam non es se, sed post tempus aliquod euigeicere, idque ab intrinseco, ut ita dicam: Nam ab extrinseco, siue per accidens , ratione causae vel subiccti, eius inquam qui fert, & eius in quem fertur monitorium, liquet ex proxime dictis aci finem quaesiti praecedentis, monitorium vim omnem suam posse amittere, priusquam terminus monitorio praefixus aduenerit per mortem nimirum alterutrius, vel Antistite qui tulit monitorium amittente iurisdictionem: quia cum excommunicatio sub qua monitorii praeceptum fertur, sit ab homine, non plus durat, quam duret potestas in eo qui illam decreuit, ut supra dixi. Videndum erso est, quandonam extinguatur vis obligans monito ij, etiamsi ex parte causarum suarum liue inextrinseco non defluat: quandoquidem monitorium, cum non iit lex vel statutum perpetuum, dcbet post aliquod tempus ab intrinseco euigescere. Et quidem si is qui monitorium tulit, tempus aliquod exprimeret, ultra quod nollet vim monitorii obligantem prorogari,nulla esset difficultas.Sed quia ut plurimum nihil tale exprimitur, nihil occurrit quo aptius definiril possit duratio obligationis monitorii, quam tempus monitorio praefixum. Ita enim videtur ferre mens eius qui monitorium tulit. Cum enim haberet pro fine praecepti , executionein actus quem praecipit,
114쪽
praecipit, eamque executionem arctauerit ad tempus
quod monitorio praefixit, non videtur intendisse, ut praeceptum suum vim ultra illud tempus haberet. V. g. si monitorio ad restituendum lato praefigatur tempus octidui, monitorium non liabebit vim obligandi post octiduum, numeratum a die quo quis intra illud. ocliduum resciverit monitorium Iatum esse ; ita ut etiam si quis ultimo tantum die ex octo praefixis
doceatur latum esse in eam rem monitorium, habeata momento solutae ignorantiae, ocriduum ad deliberandum & consulendos peritos, vel ad iustas excus tionis causas proferendas ; ulterius vero non sit eo monitorio obligadus, quia vis eius transacto eo tempore omnino cuiguit. Non conuello quae supra alia occasione dixi, cum admisi poste aliquem irretiri censura monitorij longe post elapsum totum tempus in eo praefixum, etiamsi in termino illius temporis
no fuerit irretitus ea censura ob impotentiam,aliamve iustam causam non paredi. Hoc inquam non eue titur per ea quae nunc affirmo. Nam in eo euentu homo fuit conscius monitorii quo tempore adhuc oblia gabat , tametsi executio dilata est absque peccato, &Obnoxietate censurae. At nunc ago de eo qui fit tantum conscius monitorij,cu 2 plane effluxit tempus in eo constitutum,ac proinde quando monitorium iam marcet, dc vis et euiguit. Ad nihil ergo tenetur vi monito ij, nec censuram eius incurret, etiamsi non praestet quod indicitur per monitorium, quia vis eiuseessauit. Tradunt hanc sententiam Philiarcus i. p. de
Oisc.Sacerd.l. 3. c. 3 . Armilla v. excomminicatio. f. 34. Tabienna v.excommunicatio, . q. q. Auila a. p. c. I .disp.
115쪽
num. 1.Qui addit,si contingeret nullum tempus monitorio siue praecepto praefigi , vim eius non esse duraturam ultra duos menses , eo quod talis mensura durativa virtutis obligatiuae praecepti quoad tempus
indefiniti ., videatur rationabilis atque conueniens. Non me latet, sayrum in Claui regia l. . c. I .num. 3 . existimare monitorium mandans reuelationem
delicti indefinito tempore latum & idem est de nio. nitoriis alia mandantibus) tandiu vim obligandi retinere,quandiu durat obligatio exercendi quod monitorio mandatur, V. g. restituendi aut reuelandi. Sed hoc approbare non possum. Aliud quippe est obligari ex natura rei ad aliquid praestandum,aliud vero ad idipsum teneri vi praecepti positivi, dc intentatae excommunicationis. Quare duae illae obligationes cum ex diqersissimis radicibus progerminent, non habent eandem ut ita dicam consistentiam,nec se concomitantur duratione: alioqui sicut ex natura rei obligatio ad restituendum ablatum per se loquendo,est perpetua ita fatendum esset, monitorium habere vim perpetui statuti: quod supposuimus & a mente, & ple- tunque a potestate Antistitis serentis monitorium
116쪽
Vires Monitorij ad extorquendam restitutionem.
i E L A A i M v n. in particulari ad utrumque caput monitoriorum de quibus, agendum proposuimus huius tractationis initio , unaque exponemus proxumos eorum fines: nempe restitutionem& reuelationem, quarum exequinciarum necessitas, intentato fulmine excommunicationis inlicitur. Finis vero remotus, quem ex supradictis constat esse diuinae offensae declinationem,uel indemnitatem igitum partis cui monitorio consulitur, non deposcit peculiarum operam,c .per se pateat.
uis monitorio ad resstuendum lato, ligetur generatim loquendo. REspondeo, omnem illum ligari tali monitorio
qui culpabiliter omisit restituere rem vere in F monitorio
117쪽
monitorio designatam ; quam si monitorium decer natur in furem vel ob furtum,necesse est,esse suapte
natura & ex obiecto mortalem. Si vero monitorium
decernatur in non restituentes aliena,poterit sufficere grauitas non nisi ob coniunctionem cum pluribus materiis,aut inde resultantibus damnis quorum nullum seorsim esset mortale. Ratio huius pronunciati quoad primam partem, perspicua est ex fine monit iij: quod cum inferat excommunicationem intent tam, spectare debet curationem a peccato,& salutem eius qui excommunicatione appetitur.Sibi ipsi namque creat exitium,vel creabit in posterum,nisi pareat
edicto postquam soluta fuerit bona fides depulsione ignorantiae inuincibilis qua sorte hactemys laborarit.
Cum autem quis omittit restituere rem alienam non
vulgarem, qualis esse debet ea pro quae fertur monitorium sauciat lethaliter conscientiam suam, nisi legitima quaepiam causa non restitutioncm excuset: ac proinde merito per Praesules laquam privsectbs cur etionis animorum, urgetui ad restituendum lato mo- nitoriis,quod eum tunc ligat cum adsit idoneum obiectum,nec desit potestas in ferente monitoriuri. Addebam tamen eum duntaxat ligari monitorio de quo agimus, qui omittit restituere rem vete designatam in monitorio.Nam si contingeret,partem ad cuius instantiam concessum est monitorium, falso
exposuisse negotium in quo passa est iniuria,monitorium vel nullo modo obligaret ad restituendum, vel saltem non ad omne illud restituendum adigeret quod in eo expressum est. Plane quippe tueret obligatio monitorii, si Pradatus non intenderet illud concedere nisi pio tanta summa, quantam para falso o trusit
118쪽
Vires monitorij ad restituri h
erusit sbi fuisse subductam.Plerianque enim Antistites certas summas notabiles praefigunt, pro quibus tantum, non autem pro minoribus intendunt monitorium concedere;qualis est variis in locis summa au reorum quinquaginta- Si igitur pars,aut fingat, aut per errorem exponat Praesuli se letitam esse in ea quantitate,reuera autem non sit laesa nisi in minori summa quantumuis sufficiente ad mortale peccatum, tunc monitorii essicacitas plane succiditur,nec qui eo perculsi suerint tenebuntur restituere vi monitorij, sed tantum vi legis diuinae mandantis restitui aliena.
Quod si pars sit quidem damnum passa in summa
quam Praelatus valori monitorii praefixit, non tamen in ea qua ipsa pars falso exposuit Praelato,tunc monitorium quamuis non valeat quoaa excessum falso expressum, valet tamen quoad summam minorem vere expositam & a Praelato intentam , quia quoad eam adest potestas efficax & obiectum idoneum. Qua sere ratione philosophantur Theologi de indulgentiis impetratis proposito motivo ex parte salso. valent enim pro rata motiui idonei, ut recte statuit Suarezl. 4. . p. d. sq. s. . num. 9. & AEgid.Coninck disp.r a .num. 3I .quamuis aliud sit de indulgentia qu et datur pro toto aliquo opere cuius tanti:m pars po
Subtexui deinde duplicem modum quo quis ligari potest monitorio ob omissam culpabiliter resti tutionem rei alienae. Aliquando enim monitorium decernitur in fures, vel oo surtum, aut ob res dire pias. Alias vero decernitur pro rebus iniuste retentis, vel pro damnis illatis. Cum monitorium fertur hoc secundo modo,perspicuum est illud ligare etiamsi res
119쪽
qua retenta vel ablata consecutum est graue datis. num, non esset ex se materia grauis peccati. Suffcit enim ut in effectu suo sit materia grauis, & digna ob quam possit intorqueri excommunicatio. At cum monitorium fertur in furem vel ob furtum, necesse est ut res direpta habeat ex se &suapte natura rationem grauis materiae, quam surripere mortale sit spectata natura illius obiecti. Vnde si quis homini pauperrimo surriperct acum, posset quidem mortaliter peccare ob impedimentum quod afferret lucris ab eo
homine per acum parandis : tame ratione ipsius acus, leuiter tantum peccaret,nec percelleretur excommunicatione lata in furem : quia etiamsi acus sit materia furti, tamen est materia ex se leuis & insufficiens ad fundandam excommunicationem. Damna vero lab- secuta qiLE Vere supponuntur esse gravia , non mutictantur excommunicatione lata propter furtum,quia non sunt surtum neque enim sunt acceptio rei alienetinuito domino. Atque ita secundum communem
usum,qui damnum infert,non dicitur proprie sur: in iure alij sunt tituli de furtis;alii de iniuriis & damno dato: Esto huiusinodi damnum reductive dicatur
uirium,at non formaliter & directe. Quod de surto acus dictum est, aeque asserendum est de calamo que quis Notario surriperet, unde inliceretur illi 1mpedimentum lucrandicetum aut mille aureos. Nihilominus enim ille calami surreptor non esset infamis, aut dignus suspendio, nec daretur contra eum actio su tu quae tam cri omnia jessent admitteda, si grauis damni illatio esset furtum, & plecteretur excommunic tione lata in fures,vel ob furtum. Sicut ergo si quist latum abstulisset calamum vel acum, nec inde aliud, damnum
120쪽
Vires monitor j ad restitui. S s
damum consecutum esset, non ligaretur monitoriolato ob furtum , quia esset leuis materia & inidone ad terminandam excommunicationem: ita quamuis eam ablationem supponantur sequi grauia damna, amen quia eorum damnorum irrogatio non est furtum,materia in ratione furti, est minuta: ac proinde qui eam abstulit, non ligatur monitorio quod sit in tortum in fures,vel ob iurium. Ex ita Aragon. 1.2. J.
Nec aliter philosophandum est, de eo qui subduxisset domino rem ex se leuem , ei tamen admodum gratam .Plerique enim ita assciuntur ad res nullius ex se momenti,ut tamen ex eis mire oblectentur. Vnde
qui huiusmodi res cis e spiunt, non ignari quo asscelusint erga eas,grauiter peccant: quia assiciunt dominos magno damno, priuando eos oblectatione ins ni quam e reculis suis caperent si penes ipsos essent. Domini autem ius habent,non modo ut illas qualescunque res suas habeant,sed etiam ne priuetur iure quod habent percipiendi ex eis summam illam oblucitationem qua inde perlanduntur, esto sino iudicio & sundamento ullo sic oblectentur. Admitto ergo personam talis affectus dominorum consciam , ii res illas modicas surripiat, peccare mortaliter, non tamen in specie furti. V nde non ligabitur monitorio lato contra furem,quo is tantum percellitur qui in specie su ti mortaliter deliquit. Ita Rebellu I. p. l. . . IS .num. i l .post LOpesium I .p.c.9 . Similitςr divitiendum ςst, eum non ligari moni-