장음표시 사용
141쪽
inde damnum creditori ; puta quia Iudex rem iuste acceptam auferet, vel quia creditor insimulabitur suoti aliquave infamia inde aspergetur; fas esset creditori respondere se rem non accepisse subintelligendo, ita
ut teneatur respondere. Quia enim non interrogaretur iuridice, non teneretur respondere ad mentem
Iudicis: qui proinde excommunicatione intorquens non feriret sic respondentem, cui ad declinandam omnem culpam,satis esset respondere in aliquo sensu vero, saltem ob adhibitam responsi sui appendicem mente suppressam. Ita quoad praesens negotium N
num. 3.suffraganturque innumeri quos protulimus in opere de aequivocatione contra pseudomonachum Anglum.Si tamen creditor iuste quidem se compensasset quoad substatiam acceptionis, peccasset autem quoad modum, tuc si a Iudice interrogaretur an rem acceperit;interrogationem esse iuridicam,ac proinde creditorem teneri respondere nitidE.& ad Iudicis
metsi est contrarium non esse improbabile. Mihi autem Videtur longe verius, quod etiam tunc si ipsi damnum immineat ex aperta confessione, possit uti artificio praedicto; quia reuera mens Iudicis non est, interrogare an male quoad modum acceperit, sed an iniuste quoad substantiam acceptionis: 1altεmque si Iudex astud quaerat,erimus extra controuersiam prae sentem,quae est de monitorio ad finem restitutionis, cuius in euentu proposito nulla iniicitur creditori obligatio.
142쪽
An monitorium liget donaturium non resiluentem ressibi donatas contra tutum irritans. A absque is lauatione, aut per dispositionem minus sumnem. REspondeo r. ligare donatarium quoad accepta
contra statutum irritans donationem, eamque non modo reddens illicitam, sed etiam nullam. V.g. in quibusdam locis est statutum,quod donationem 1 marito moribundo factam uxori,reddit nullam, ac ne mariti quidem morte confirniabilem : contra quam accidit iure communi, quod tametsi coniugum inter se donationes non approbet, ut liquet ex toto titulossi & C. de donat.inter virum ct uxorem, tamen dissoluto per donantis obitum matrimonio, eas ratas habet. Vt habetur locum hic tus.ff. de donat. inter viarum dc uxorem. Vnde non fuerunt planὸ nullis. Quare si in loco ubi statutum illud huiuscemodi donationes planὶ irritans viget,maritus aliquid occultἡ
uxori donet, moxque emoriatur,haeredes autem c
rem ferri monitorium quo non restituentes bona defuncti mariti, excommunicatione percellantur, non est dubitandum quin uxor bona illa clanculum donata retinens, irretiatur excommunicatione , quia vere ob interpositum statutum a potestate idoneaeonditum, Uxor non comparauit talium bonorum dominium.Ex quo fundamento praeterea sequitur,ad hoc ut uxor teneatur talia bona restituere, non esse cxpectandam
143쪽
expectandam ullam sententiam, qualem expectare potest reus cuius bona ob crimen sunt fisco addicta. Non enim cum excidit dominio directo suorum bonorum,tenetur ea fisco exhibere, sed potest cxpectore sententiam: quia prius habuit dominium, quo excidit quidem per crimen , non tamen usu eius, & rerum suarum administratione, donec interueniat sententia, siue declarans, siue condemnans,pro varietate criminum: quae est satis recepta sententia quam Sua-rez d. 22. de fide , s. 3. tradit, & contra Alphonsum de Castro obligantem in conscientia reos ad talia bona fisco exhibenda,confirmant Simancas in instit. tit.
senti negotio nullum dominium praecessit, quia sta-xutum acquisitionem eius praeclusit. Itaque donata- xij de quibus nunc agimus, non possimi sibi retinere bona sic accepta, etiamsi non intcrpellentur a legitimis talium bonorum dominis. Multo igitur minus id poterunt,facta per monitorium interpellatione. Perinde porro erit, siue donatio fiat immediate, ei quem donator cupiat retinere donum abs se factum; siue in speciem fiat tertio, sed cum promissione refundendi donum vero illi donatario. Is enim huiusce mangoniae conscius,non facit sua quae ad eum modum acci- , pit. Quare tenetur illa restituere, & lato in eam rem monitorio ligabitur, nisi ad terminum constitutum restituat. Recte tamen de diligenter feectandum est, ut inhaereatur non verbis tantum, sed etiam menti staturi, atque adeo ut donatio per quam bona de quibus agimus sunt accepta, mera donatio. Nam y. g. in Oxemplo proposito, statuti irritantis donationem a
144쪽
Uires monitorij ad rentit. loq
vilo moribundo factum uxori,non est existimandum initari eo statuto donationem remuneratoriam extraordinarii laboris quo uxor maritum diu languidum aliterve afflictum iuuerit: neque eam qua maritus ignobilis aut senex nobili & florenti puellet quam duxerit, elargitus si aliquid: quam donationem iure
communi prorsus valere notat cum Gomesio Lessius i. de Iust.c. i8. num. 89. nimirum quia est potius remuneratio,quam mera donatio: quae ratio aeque probat eam donationem non irritari per statutu de quo agimus, quod cum sit honestum S rationabile , i tendit tantum excludere acquistionem dominij rerum donatarum, quas fallax mollioris sexus industria
extorquet a maritis;non autem earum rerum quae in
mercedem ossiciorum donantur , quorum lasgitio no tam est donatio mera,quam naturalis debiti restitutio. Similiterque si maritus aliquid occulte donasset uxori, ut eam indemnem redderet quoad dotem, vel arrhas, aut bona paraphernalia usurpata a marito absque scriptura publica qua uxor certa fiat ea bona sibi obuentura , statutum huiusmodi donationem non attingeret;quia vere non est donatio, sed expletio inaequalitatis indume in bona&iura uxoris. Ac proinde uxor in eo euentu non ligaretur monitoriolato ad instantiam hqredum ut restituantur bona donata contra statutum. Et idem attente considerat dum esset, quoad quae uis alia statuta irritantia don tiones: ita ut statuta illa non sint censenda habere locum , nisi donatio fuerit mera donatio : proindeque non sit habendus monitorio irretitus, quisquis bona pro quibus restituendis monitorium fuerit latum,alio titulo quam merae donationis acceperit.
145쪽
Respondeo a. quod attinet ad donationem bonorum,quae valida quidem suit,sed desectu insinuationis periclitatur,monitorium plane ligare donatarium ut ea bona restituat. Hoc ut intelligatur supponendum est,iure positivo ut donatio sit valida, exigi donantis declarationem coram Iudice, tanquam teste authentico citra iudiciarium ullum strepitum,& absique necessitate assensus a Iudice praestiti,) quod haec
sit mens donantis & voluntas libera, nullo metu adacta, aut dolo circumventa ad donandum , ut don tarius ex ipsius donantis bonis tantum accipiat. Ita enim cauere necessarium fuit,quoad summam magni momenti, hoc est excedentem solidos aureos quingentos , ut hominum depauperatio prohiberetur.
Quoad summam ergo praedictam,id est quoad exces. si in solidorum quingentorum , quaevis donatio cui
insinuatio praedicta non access erit,est nulla iure communi ex l. penult. f. vltimo,C. de donat. Exceptis tamen nonnullis donationibus, quas absque in sinu tione validas esse,prosequitur fuse Molina tract. a.de
Iust.disp. 2 9.qui ibidem disp. 278. in fine, annuente
defectu insinuationis , donatarium posse retinere summam donatam,indigentem c teroqui insinuatione, uousque repetatur a donante,vel ab eius haeredibus ; eo quod lex citata qua tollebatur transsatio dominii quando donatio non fuerit insinuata , vsu Mconsuetudine ita sit emollita,ut non vigeat,nisi fiat ea repetitio rei absque insinuatione donatae:& eo usque res tuta conscientia retineri possit a donatario,etiamsi conscio infirmabilitatis dc reuocabilitatis donationis,non item donante eiusve haeredibus, quos donatarius
146쪽
tarius cum suo lucommodo docere non tenetur donationem factam repetitione adhibita posse reddi
Ex hac doctrina sequitur, si monitorium seratur
ad instantiam haeredum, non modo ut bona occulte absque insinuatione data restituantur,sed etiam nulla facta mentione talis desectus,ut bona quaecunque ad talem testatorem spectabant restituantur,donatarium cum insinuatio alioqui necessaria defuit, teneri talia bona reddere ; alioqui monitorio in non restituentes lato ligandum esse. Ratio est, quia haec est sufficiens repetitio bonorum donatorum absque insinuatione. Imo cum supponamus latere quid datum sit contra formam iuris, haeredes non possunt alia ratione repetere bona,sicque infirmare donationem. Quare cum in re abdita pro qua ad Iudicem laicum adire non possunt,interpellent potestatem sacram,quae etiam quoad res abditas potest urgere , donatio plane corruit; deestque in retinente rem sic donatam, idoneus retianendi titulus. Sane si constaret palam, quae summa fuisset donata absque insinuatione, suffecisset ad ii firmationem donationis in conscientia, repetitio donantis eiusve haeredum, absque interpellatione donatarij per Iudicem laicum. Lex enim eam donationem irritam esse iubebat. Vsus autem ita legis rigorem temperauit, ut repetitio donantis eiusve succes forum , requireretur ad obligandum in conscientia
donatarium Ut restituat : nec ea repetitio est arctata
ad repetitionem iudiciariam,quq solet scatere incommodis,& protrahi in infinitum, sed quaevis clara donantis repetitio debet sufficere , ut donatarius don tionem prius caducam & infirmam esse omnino rς- scissam
147쪽
cissam non dubitet, teneaturque ad rem sine infinii
tione acceptam, restituendam. Nemo autem non videt repetitionem interuentu monitorij factam , sautem aequivalere simplici repetitioni factae extra iudicium a donante eiusve haeredibus.Nam monitorium cum ad instantiam partis sit latum,non modo praefert voluntatem superioris Ecclesiastici mandantis restitutionem, sed etiam voluntatem donantis de recuperanda re sua , iuxta fauorem legis statuentis rem sic donatam esse repetibilem. Nec reseri, quod quia res occulta est, non possit eam signatim & nominatim re poscere. Sufficit enim quod repetat eo modo quo potest. Quare non est par ratio istius donantis , dc illius quem supra dicebamus ignoratione fauoris lege con cessi silere, & rem absque insinuatione donatam non
repetere, quam proinde tunc donatarius licite retinet, quia non repetitur. 'At in euentu de quo agimus, non deesst repetitio sufficiens ut est monstratum.
Respondco 3. quoad ea quae quis habuit ab alio per dispositionem minus solemnem, distinguendum esse de dispositione per testamentu, & de aliis dispositionibus. Nam quamuis aliqui uniuerse pronucient, dispositiones quascuque absque praescriptis a iure solemnitatibus, inanes esse & dominium non transferre,quod sentiunt Vasquea Opust.de Testam .c. 3.dub.
a. Tamen verior sententia, agnoscit contractus quiadem minus solennes irritos esse , etiam in foro interno: at Testamenta quanuis minus solemnia, valere in foro conscientiae, cum cuidenter constat de vere expressa in eis voluntate testatoris, quamuis leges ciui-
148쪽
Vires monitorii ad resilui. ii;
les quia non adhibitis solemnitatibus praescriptis prς-
sumunt fraudem, non admittant testamenta miniis
solemnia ad faciendam fidem de testatoris voluntate. Quod declarauit Innoc.II. cap. qHod sicut,dc quia propter. de elech. Diserteque idem habet Iustinian. l. etsi inutiliter. &l. vlt. C. de fideicomm. necnon Plinius I. 2.epist.ad Annianum,& l. s.epist. ad Calvisium. Ex recentioribus idem bene statuunt Lest'. de Iust. c. 1 9.
Itast.c. i l .dub. s. & alii. Quare si quis accepisset bona alicuius , per testamentum quidem miniis solemne,
sed tamen cum euidentia de voluntate testatoris, Mfraudis cuiusuis exclusione, secisset ea bona vere sua; nec teneretur monitorio lato aduersus eos qui bona
testatoris praedicti accepissent. Secus ver3 esset de iis bonis quae ad aliquem venissent per aliam dispositioncm minus solemnem. Nam quia quoad eam, iura casum reddunt actum,nec ex verbis legis, vel aliunde, apparet mentem legislatoris fuisse, ut actus valeat si fraus desuerit, merito existimatur eam dispositi nem esse prorsus irritam,etiam in soro interno & do minium non transferre. Ac proinde si feratur monitorium ut bona quae quis a tali habuerit restituantur,
ligabit quoad bona ab eo per huiusnodi dispositio
nem iure legitimo cassam accepta. Sunt tamen qui non modo testamenta, sed etiam quosvis contractus& dispositiones, dummo id aperte constet de voluntate contrahentium & disponentium,velint valere in foro interno , non obstante solemnitatum iure indictarum prςtermissione: eo quod leges ciuiles no abstulerint cis Vim quam natura sua habent ad dominii H transsatio
149쪽
transsationem. Esto dicantur interdum inualidae petius positiuum, quia ius concedit alteri contrahentium , facultatem petendi resciisὀnem contractus sic initi; aut quia non dat vi eius,actionem iri foro exter no .lta Solus Lq.de Iust. q. s. artic. 3. post Victoriarii, Sylvestrum, Adrianum,& Panormitanum.Iuxta quorum Doctorum sententiam, qui haberet bona alterius interuentu dispositionis minus solennis, si euidenter ipsi constaret de voluntate disponentis,posset ea retinere non obstante monitorio restitutionem alienorum praecipiente. Quae sententia non est plane improbabilis , quamuis altera cui adhae simus, nobis Sclonge probabilior, α sola simpliciter vera ac sequeri da videatur.
An qui rem habet sibi debitam, cum sunt creditores ipse anteriores fetur monitorio restitu
REspondeo non ligari, quia Iudex Ecclcsiasticus
intendit tantum obligare ad restituendum id quod non potest retineri absque peccato. Atqui sententia quae tradit talem possessorem in eo euetu, non teneri in dispendium suum gratificari interioribus de bitoris suis creditoxibus, sed posse iuste retinere quod e debitoris sui rebus habet, est valde probabilis ac tu
150쪽
Uires monitorij ad restitui. iis
Igitur,quod specialiter expressit Comitolus , etiamsi interueniat monitorium mandans restitutionem bonorum debitoris, fas est creditori posteriori, retinere bona sibi alioqui debita quorum factus est compos. Suffragantur aperte,quotquot existimant,creditorem. non teneri restituere rem sibi debitam quam ei in solutionem tradidit debitor non seruato ordine tutis,
Contra bonum anteriorum creditorum, ut pr serendi erant cum omnes sunt creditores tantum personales, absque speciali hypotheca aut pignore, quibus aliqui rem traditam sibi deuinctam habeant. Negant
I.ac Molina trach. i.de Iustit disp. s 36.subfnem. Et ratio est quia quamuis debitor proprio motu sic soluens,Violauerit ordinem iure statutunVitamen creditor posterior, neque titulo iniustae acceptionis tenetur restituere, neque titulo rei acceptae. Vere enim
habet quod sibi debetur ; & rem sic, acceptam retia. nendo,cum nullius iure inaequalitatem inaucit. Quae ratio uniuersaliter militat in hoc negotio,quomodocunque creditor rem debitoris habuerit. Ergo si per monitorium urgeatur ad eam redden am, siue eam debitor creditori posteriori tradiderit,sive ipse creditor aliunde eam habuerit, non ligabitur monitorio, quod tantum potost obligare ad restituendum ea quq