De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

136 Fars I. Caput II.

ea saltem ex parte satisfacere. Et perinde est, si propter adiuncta & circunstantias, sit obligatio restituendi creditoribus personam & locum obaerati thnentibus. Iam vero qui titulo venditionis aliove oneroso,

acceperunt res obaerati inde facti impotentis ad sati faciendum creditoribus, si quidem conscij non fuere

consecuturae impotentiae cum contraherent, licite M sine restitutionis obligatione acceperunt res obaerati, iuxta communem sententiam qua huiusmodi contractiis cum obaeratis habentur validi.Tradunt eam N

plerosque alios. Si autem qui huiusmodi titulis onerosis acceperunt res obaerati, supponantur inter cel brandum contractum fuisse conscij impotentiae in obaerato consecuturae,iunc Rebellus ibid. num. r . Mi. 8.q. Is.s 3.eos obligat ad restitutionem. Sed alia sententia quam circa donatarium vidimus esse idoneorum autorum,emptorem malae fidei, vel qui simili titulo oneroso res obaerati habuerit conicius impo α - tiae in eo secuturae, dummod3 abfuerit inductio , ID berat obligatione ad restitutionem: Estque ea sente tia satis probabilis & secura, Neque enim verum est quod Rebellus opponit ut eu restitutioni obnoxium statuat ; nimirum quod emptor malae fidei, dc cooperetur peccato obaerati,vltro se impotentem reddentis ad restituendum, & admittat iniuriam erga creditores impediendo debitam illis solution l. . Neutrum inquam, Verum est: cum emptori nullo modo concauset iniustitiam quam obaeratus admittit nec solutioni obstet, sed tantum vertat in suum commodum,

172쪽

Uires monito, j ad rectit. inr

culpam quam obaeratus ex se concepit ac peperit.G neri tamen mala fide & in creditorum traudem, a socero obaerato dotem accipientis, dispar est ratio, i met si is titulus ex parte geneti, non autem filiae , est onerosus. Disparitatis causam prosert Molina d. 3 3o. infinesse Bonac.disput. I.de restitui.q. 8.p. 2. num. 28. Caeteri igitur quotquot res obaerati sic accipiunt titulo oneroso non ignorantes secuturam in eo impotentiam ad soluendum creditoribus, immunes sunt a monitorio indicente restitutionem bonorum obaer ii in gratiam creditorum. Respondeo a. quoad donatarium & emptorem fiduciarios , vere eos ligari monitorio restitutionem bonorum obaerati mandante, per se loquendo : hoc

est,nisi ratione infamiae qua idcirco sint respergendi,

aliamve extrinsecam ob causam excusentur, ut notauit Auila a. p. disp. s.dub. 2.conclusi .Perse autem lo-Medo,fiduciarios istos obligari exhibere res sic acceptas,alioqui incurrere latam in monitorio excommunicationem, recte pronunciat Rebellus 2.p.l. .q.7.n. a 8.& Bonac adducens alios tract. 6. ex variis p. t .f. 6.num. .& Iacobus de Grassis p. i. decis l. . c. 8. num.

a s. qui profert exemplum nuperum mercatoris, qui cum omnibus creditoribus satisfacere no posset,mille ducatos quos habebat, uxori commisit ea lege, ut si postea sententia excommunicationis vibraretur con-r a occultatores bonorum ipsius; ex tunc,sue ex puncto commissorum uxori ducatorum, vellet eos per donationem pertinere ad uxorem: sin minus, saluum semper esset mercatori eorum dominium. Potuisset autem alia fiduciariae donationis ratio iniri, fi summa

illa , ita fuisset uxori donata, ut soluto periculo uxor

i s obligasset

173쪽

i; 8 Pars I. Caput II.

obligasset se ad eam refundendam marito. Vtrouia autem modo peragatur ea fiduciaria commissio , certum est interuenire in ea commissione nequitiam, de acceptionem esse restitutioni obnoxiam: quia bona . illa quae quis ad eum modum, vel dono, vel emptione,alibue honesto titulo accipit in cofidontiam, cum scelere obaerati ad quod fiduciarius accipiens cooperatur , transferuntur ad alium: nec raro deest verus donandi aut vςndendi animus, ut satis indicat sim latio interposita. Et quanquam metaphysice ac sp cuiatiue rem spectando,possit interuenirς verus an iamus transferendi dominium, tamen ob utriusque

cooperationem ad iniustitiam erga creditores, acceptio iniusta est,& cum obligatione ad restitutionem. Itaque lato monitorio ad finem restitutionis bonorum obaerati, inlicitur obligatio ea exhibendi & f, ciendi creditores indemnes.

diuatenus monitorium urgere possit ad restituti nem scripturarum. REspondeo urgere, si retentio scripturarum , sabiem post latum de eis restituendis praeceptum, sit peccatum mortale. Suppono,praxim trequentem explorandi penes quem sint scripturae alicui necessariae adhibito monitorio,non modo posse iustam esse, sed etiam usquequaque licitam, quicquid in contra xium significet Soto in d. .q. 3.3rtic.a. casu D Vbi

174쪽

Uires monitorij ad restitui. 139

ait, id nec moris prisci esse,nec rem krte legitimam, sed humanam auaritiam, bonorum temporaliu quasi idolorum cultricem tales censuras adinvenisse. Hoc Soto veia diceret, siquis per monitorium ad prodendas scripturas urgeretiir absque necessitate, aut pro rebus exigui momenti. Si tamen adsim quae gen raliter requiruntur , ut monitorium pro temporali causa seratur, non plus usus ille improbari tanquam illicitus,aut avaritiae tribui potest , quam cum monitorium sertur pro aliarum rerum temporalium restitutione. Et ita Omnes,praeter Solum,ientivit.

Honestate igitur usus praedicti supposita, dico, si

retentio scripturartim quarum restitutio per monitorium indicitur, contineat mortale peccatum, tunc monitorium urgere, & ligare non caentem eas scripturas. Mortalis autem est retentio scripturae per se loquendo, si quis apud se habeat scripturam alienam, cuius dominium vel usus spectet ad partem quς monitorium exorauit. Tunc enim sino dubio monitorium aeque ligat,ac si serretur de alia quapiam re ali na : quia tunc aeque est obligatio Iustitiae ad script ram ultro exhibendam, ac ad exhibendum quiduis aliud alienum quod penes te sit. Estque haec obligatio anterior praecepto Iudicis, ut notauit Sylvester v. Fusarum,q. 3. necte adaens, inde sequi obligationem restituendi damna secuta ex ea scripturarum alien xum detentione. Neque dicas, neminoni teneri testificari ante praeceptu m ludicis, atque adeo neque t neri ante Iudicis praeceptum edere scripturas , qu rum editio testificatio quaedam est. Quamuis enim verum sit , scripturam aliqua ex parte conuenire cum testificatione,cui ultro cxhidiendae nemo ex Iustitia

175쪽

i o Pars I. Caput I L

ilitia astringitur: tamen vales etiam discrepant, ve

natimque, quia scriptura cum sit res permanens, est idoneum alieni dominii obiectum, non item testificatio nostra,va proinde, saltem si absit praeceptum, supersedere possumus absque iniustitia. Scriptura ex-go cum supponatur esse aliena, non potest per se loquendo negari domino absque iniustitia, unde si monitorium praecipiat eam restitui, ligabit possidentem

nisi eam restituat.

Quin etiam quoad scripturas proprias quas sere ex sola graui obligatione charitatis tenetur quis exhibe re,aeque posset ad id praestandum urgeri per monitorium. Sicut etiam, cum quis per charitatis leges grauiter urgetur ad testificandum, ut si absque periculo

dc damno suo graue alienum malum sua testificatione possit avertere:) fas est Prielato,intentata excommunicatione eum urgere ad testificandum. Similiter igitur etiamsi retentio scripturae esset lethisera contra solam charitatem, quia scriptura tametsi possidentis propria,continet tamen alienum titulum aut ius, po restque sine possidentis incommodo exhiberi,celaretur autem cum graui proximi damno ; nihil vetaret scripturae illius possessorem urgeti per monitorium ad eam prodendam, quia tunc eius retentio esset mortalis contra charitatem. Et quoad has possidentis proprias scripturas,maxime valet quod aiebam monNtorium de scripturis prodendis ligare, si earum suppressio saltem post interpositum de eis prodendis

piaeceptum, sit mortalis. Ratio est, quia interdum censura adiungitur praecepto de re quae ex se libere fieri aut omixti absque noxa poterata. Non enim cen

176쪽

Vires monitorij ad rectit. I I

stra semper sertur ad anterioris culpae emundationem, vel ad roborandam obligationem naturalem ad praestandum aliquid;sed potest etiam imponi nouum Praeceptum ex quo peculiaris & noua obligatio exurgat,cui explendae excommunicatio compellens recte adiungatur,ut bene asserit Gutierres i. I. qq. Can. c. 7. a num. I.& SuareZ t. s. 3. p.d.2o.si .Sicut saepe aliquis ni si vocetur non tenebitur testificari, ad quod tamen obligari poterit praecepto & aduocatione per Iudicem. Si igitur in aliquo euentu,patefactio propriarum scripturarum ad alterius leuamen, non esset ex se mortalis, dc tamen mandaretur a Superiore, eo quod ea via appareret commoda ad indemnitatem tertij, aliiidve bonum consequendum; praeceptum autem sic latum muniretur excommunicatione lata in talium scripturarum occultatores, excommunicatio per se loquendo ligaret, ut cum multis tradit Auila 2.p.c.s .disp. .dub. I .conclus 3. quia ea petitio scripturarum , est quasi quaedam vocatio ad testificandum : quemadmodum scriptura est mutum testim nium de re quam exaratam continet: unde in iure, scriptura venit appellatione testium,ut liquet ex cap. peruenit, de test. cogen.

Porro & quoad alienas scripturas, de quoad pro prias,cu ex charitate vel vi praecepti positivi monitorio conserti prodendet sunt;aiebam obligationem eas prodendi exurgere per se loquendo ; quia per acciadens potest contingere,ut omnis illa obligatio elid tur,dc monitorium non liget. V. g. tantum potest esse periculum dispendii famae,aut bonorum, vel etiavitae quod alicui imminet ex redditione scripturaruma enarum, Ut non teneatur eas reddere, quod recte censuit

177쪽

Pars I. Caput It

censuit Toletus l. r. instruch. c. .n. . Sayrus in clauiit. .c. 2 .num. 32. & cum aliis Auila 2.p. c. s. disp. . diib. I .Et ratio suffragatur. Neque enim semper adiagimur cum nostro graui damno cisis ve periculo,reta dere quod suum est domino non aeque grauando exrςteptione: quod aeque valet circa scxiptu ras,ac circa

res alias. Ac proinde si posito eo graui incommodo

nostro,iuberemur intentata excommunicatione rea-dere alteri suas scripturas, monitorium non ligaret. Hoc autem multo magis valebit,si scripturae sint pro-psiae,& Π0n gatur de bono communi, sed tantum de incomi nodo tertij qui sit priuata persona.Sicut enim in e0 euentR,ina daturn Iudicis secul ris impositum personae mani sestae ac certae , eam non obligaret ad tantum damnum suarum scripturarum exhibitione sibi creandum: Ita Iudex Ecclesiasticus, qui generali praecepto monitoriis conserto, non plus potest circa personas occultas, quam Iudex secularis speciali praeceptu circa manifestas, non potest per monitorium obligare in eo euentu ad exhibendas tales scripturas, ut serx communis sententia recte constituta a Suareae

Praetermisi vulgarem nec paucis probatam distin -ctionem, scripturarum publicarum &priuatarum. Sunt enim qui scripturas public s, q*ae scilicet continent acta causae in iudicio, ut interrogationes,responsiones,& alia huius qdi in i idicio facta, manifestandas a reo statuunt vi monitorii de scripturis edendistat non item proprias , quae solum pertinent adiuraret, & numeranti; in eius bonis, tametsi in illis scripturis aliqua habeantur qua: actori faueant,& faciant pro iure illius. Ita Sayrus in claui i, I a. c. 2o. num. o. Bat bosa

178쪽

Vires monitorij ad restit. 14

1 arbosa de potest Episc.allegat. 96.ntinis Q. Lazarius

Ego tamen, sue per se, siue per accidens ut supra dictum est, rem spectemus ; eodem modo de virisque scripturis pronuncio:& utrasque exhiberi aut patefieri debere statuo , si nihil sit quod excuset a graui eas prodendi obligatione quam monitorium infert, supponitve. Aut certe utrasque retineri posse & non prodi, si is penes quem latent,aut ubi sint, cognouit,grauiter sibi earum patefactione incommodandum non dubitet. Is tamen qui scripturas alienas per fraudem obtinuit, & iacirco tantum eas supprimit ne ingens damnum subeat, postea depulso periculo tu i Auilam 2. p.c. s. disp.4.dub. I. vel potius cum primum potest, tenetur arbitrio boni viri resarcire creditoribuς damna per scripturarum illarum suppressionem consecuta;quandoquidem damnorum illorum causa fuit, captando commodum suum & indemnitatem ab in- .gruenti malo. Concludo igitur, tunc tantum esse obligationem exhibendi vel prodendi quascunque scripturas, cum carum suppressio aut retentio erit mortalis. Qualis non erit, cum magnum damnum mihi imminebit, quod mςrito praeferri debeat incommodo alterius, consecuturo suppressionem scripturae a me factam: vel certe cum Iugex Ecclesiasticus, absque alia causa volet me adigere ad proferenaa mea instrumenta in fauorem terti j qui mihi aduersetur. Ei quippe praecepto , sine noxa & impune non obtemperari, late tradunt Panori n. Decius,& alij ad cap.i. de probat. Necesse prCterea est, ut quis monitorio de prodendisicripturis vere ligetur , Posse ab eo prodi scripturas quae

179쪽

144 Pars I. Caput II.

quae poscuntur.Nam qui tantum haberet earum tran-lumptum non authenticum, nequaquam urgeretur monitorio de tali scriptura prodenda, quam liquet longe differte a transumpto non authentico , cujus vix ullus est in iudicio vlus. Legesis Couarruviam in qq. practc.λr,

AESITVM XVI.

Liberne sit a monitorio, qui rem alienam resiluendam commiser infideli internuntio, retinenti eamsibi. REspondeo,c ipse restituens, internunciu situ delegerit,ad restituendum aute oblisatus fuerit ob iniustam acceptionem, vel ob rem in tuum duntaxat commodum acceptam; non est liber, sed aeque tenetur restituere ac si nihil ei commisisset: ideoque incidet in excommunicationem monitorio illatam,si resciverit infidelitatem internuncii, & non restituerit Ita Natur. in summa cap. I .num.67. & Nalἐus v.ra communicatio um. I9.Et ratio es quia quando debitor non ex commissione creditoris, sed suamet v luntate eligit internuncium per quem restituat alia quid iunctionem recipiens quod in stilitatem suam acceperat, si hoc quod acceperat pereat priusquam reipsa deAeniat in manus veri domini, perit debitori non creditori,ut cum permultis docet sayrus in Clo

ui lib. io. tract. s. c.'. num. 7. Hoc autem in euentu

proposito cernitur. Igitur fur qui rem alienam furto subduxerat,

180쪽

Vires monitorii ad resimi. i s

subduxerat, & eam internuncio infideli reddendam commiserat,adhuc obstringitur creditori, non miniis quam si fur eam rapuisset ipsi debitori cum iam eam seposuisset ad restituendum. Ac proinde tempestiue admonitus de sui internuncij infidelitate, priusquam

clapsus si terminus in monitorio praefixus, tenetur restituere , alioqui inno8abitur excommunicatione. Quod si tantum post elapsum terminum agnoscat infidelitatem internuncij,tenebitur illico restituere si possit,quia praeceptum adhuc pendet,ut diximus' cap.r .ad quaesitum i .non tamen incidit in excommunicationem , hisi quando post solutam bonam fidem &comperta internuncij fraudem statuit non restituere.

Sed quid si is qui ad restituendum astringebatur,

neglexerit parere monitorio; postmodum ver5 facti paenitens , adhibeat pro restitutionis internuncio Consessarium, eique committat summam restituetadam ut ad laesum illam deserat: Confessarius autem reum quidem absoluat ab excommunicatione quam incurrerat, postea tamen nihil restituat laeso ut se facturum receperat num poenites sic delusus & postea non restituens, liber erit a censura monitori j ob praeiacentem absolutionem; quam suppono fuisse absoluid collatam,& non ad reincidentiam Z Petrus 1 Na

nitentem s renuat denuo soluere,posse quidem itera excomunicari; si ramcn Iudex sibi ,libebit manete ab

eXcommunicatione. iacui excommunicatio reserua

ta tollitur per tempus Iubilaei sub certis conditioniabus , quus si quis bona fide se impleturum pollicitus

est cum absolutioncm obtinuit, vere manet absolu-ς tus,

SEARCH

MENU NAVIGATION