장음표시 사용
201쪽
tra ius diuinum. Nimirum iure diuino arcanum in s cramento poenitentiae c5missum, reuelari non potest aliter quam de explicatissima & liberrima poenitentis facultate. Quare apud omnes Catholicos extra omne
dubium est, firmitatem sigilli quo arcanum illud fuit a Christo obsignatum , este omni ratione irreserabilem, quocunque iubente & quidlibet intentante ; ne ipso quidem Summo Pontifice excepto, cui si tale quid vel simpliciter vel sub quanto uis anathemate
praeciperet,parendum non esset, ut bene dixit Nauar rus ad cap. Sacerdos, de poenit .dist. 6.num. I 66. & cxcommunicationem idcirco intortam, habendam esse neglectui tanquam brutum fulmen , tradit D. Thomas in Α d. 2 I. q. .art. I. quaestiunc. I. ad 2. Nimirum
Pontifex nihil potest contra Christi institutionem qua sacramentalis confessio , munimento sigilli quacunque ex causa inuiolabilis, est firmata, quod hic supponendum est ex tractatione de sigillo & innum
t is quos in eam rem proferunt qui hoc argumentum ex instituto versarunt, nominatim Onuphrius, Mati detus , & Carrocius , & per occasionem Deirio C. Mag.cap. i . s. a. Absurdissime vero quidam Canonum D D. aliter censuerunt quoad haeresim peccatoris o durati, quod reiicit Simanc. in Cathol. instit. tit. 4t. num. 14. Alij Iurisperiti apud Neuietanum l. 3. sylvae nupt. num .4s.non minus absurde censuerunt, Sacer dotem in negotio matrimonij,cogi per censuram pos se ad laxandum huius arcani sgillum. Vniuersaliter verti additio ad decisionem 3 s 6. tomi secundi Francisci Marci prolata Glossa & Panormitano,asserit Sacerdotem vi monitorij adigi ad reuelandam Episcopo,poenitentis confessionem, clam tamen secreto.
202쪽
Sed .haec omnia, Ut Theologos nunc praetermittam,
explodunt quam meritissimo ex ipsis Iurisperitis bene
multi, ac nominatim Angelus, Felinus, Albericus,&alij a Neuietano prolati loco annotato. Itemque Nauar.ad cssacerdos, de poenit. dist.6.num. I . & Gutlarres i. i . M. Canon .c. II. num. I o. de quorum lcntentia, etiamti Papa iubeat,excommunicatione ctiam intentata, non modo Sacerdos non potest secretum
sacramentale aperire, sed ne laicus quidem qui adhibitus sit peragendae Confessionis interpres, ut bene ait Alciat. ad c .Omnis viri usique sexus, de poenit. de re' misi n. s. de Ludovic. Vitalis tract.de reis & testibus num ii .Et idem est de laico qui se Sacerdotem finxerit vel quomodolibet aliter mediate aut immediate aliter tamen quam per schedulam peccata in conseisione exponenda in subsidium memoriae poenitentis continentem ad confessionis sacramentalis secretum peruaserit. Quod si testificari ex ea notixia quis velit, plane inualidum habendum esse eius testimonium,
assirmat Felinus in c. i .de except.& Tyndarus dialog. de testibus : prorsusque ita decere,fatetur Ripa trach. de peste,f. vltimo,num. Ios. Itaque nihil monitoriis reuelationem indicentibus,& arcano consessionis s cramentalis, nisi si poenitens Confessarium velit aut etiam roget reuelare.Quod enim ne sic quidem posse reuelare,tradit ex Scoto, Alensi,ac Bonaventura, Felinus ad cap. Matthaeur, de simonia, dc Monchada ad Crotum de testibus, p. s.num .i 8. reiiciendum est, ut
patet ex fine sigilli. Hic propter simplices,& vulgarem multorum deceptionem aduertendum est, arctissimam sigilli proposita Erinitatem ne monitorij quidem interpolixi Q
203쪽
ne laxabilem, non competere nisi consessioni vel Eficrametati,aut expositioni peccati factae animo con ficiendi sacramentum. Non dico,animo consequendi absolutionem peccati quod cxponitur. Saepe enim poenitens satis agnoscit se esse ad absolutionem indis positum, & tamen intendit se accusare.coram Iudice constituto a Christo Domino ; ut eius opera vel absoluatur, si contingat illucente diuino radio mutata in melius mente concipi dispositionem debitam, vel i uetur ad bonam illam mentem concipienda aut ut praecepto consessionis satisfaciat,vel ut se in foro an mae reum sistat quantum potuerit, non obstante indispossitione sua ad absolutionem, sibi comperta.Omnis enim huiusmodi expositio peccati,est inchoatiue& reductitie sacramentalis , ac proinde stigillo huius sacrameti obsignatur, ut recte post Caietanum de Si-
mancam censuit SuareZ t. 3.p. d. 3 .f2. num Q. Aliae tamen peccatorum expositiones ad Sacramentum conficiendum nullo modo ordinatae, etiamsi Sacerdoti fierent, non in generant arctum illud arcanum,'
ne monitorij quidem interpositione laxabile. V. g. si quis facinorosus animo seducendi Consessarium, eumque ad maleficii societatem secure pertrahendi, exponeret illi peccata praetendens maleficio laruam iillam sacramentalis confessionis, hancque fuisse faci- noro si illius mentem, indubitatum & euidens fieret,
non esset ei seruandum iecretum ii monitorium ad finem reuelationis ferretur; ut recte tradunt Innoc. dc Abbas passimque caeteri ad cap. omnis. de poenit. Scremisi . necnon Nauar. ad cap. inter verba.conesus s.coroll. s8.num. La 3. Et idem esset statuendum, de eo quem constaret nou alia meme stitiue se Consess tim
204쪽
rio,quem facinoris sui aliunde conscium sciret, quam ne ab eo posset denunciari. Nam talis,non modo ex aliunde parta notitia, sed ex illa ipsa quam per illud confessionis inane simulachrum praebuisset, felegei dus esset lato in eam rem monitorio,vel etiam absque eo, si praeclusio peccati aut damni ita posceret, Vt notat Vas'. 3 .p. q. 9 3. artic. . dub. 7. 5 ed & cum aliquis, pro frequenti multorum usu,vel sacerdoti extra confessonem & absque animo subiiciendi quicquam clavibus, vel laico arcanum aliquod aperit, addita protestatione quod velit id ab eo accipi iub sigillo Confessionis ; denunciandus nihilominus ad id monuetorium feratur, nec aliud sit quod obstet,praeter protestationem praedictam. Neque enim vere ibi interuenit sigillum Confessionis,quod soli confessioni sacrametati annexum est. Et ita Monchada ad Crotum de testibus p. s. num. l9. & cum quamplurimis Sanchez l. 3.de Matrim.disp.I .num. Miror aut em quid in mentem venerit Naido in summa v. reuel are, num. s. ut diceret , quamuis non interueniat sigillum confessionis in ea commissione arcani cum protestatione praedicta, tamen perinde hominem arctari ad celandam rem sic commissam, ac si in Confessione sacromentali fuisset concredita. Hoc nullo modo verum est. Infinities enim arctius est vinculum secreti sacramentalis,quam hoc secretum: ut ex ςo patet,quod secretum istud mere naturale potest ex causa reserari, ut postea dicam: at sigillum lacramentale, est prorsus M omnimodis intemerabile, quaecunque tandem ne cessitas obtendatur, & quamuis ad id excommunica-- tio intentetur, ut praeter superius adductos tradunt
205쪽
cana reuelanda quorum detectio esset contra ius naturae , nisii si aliquando ius naturae non obliget ad secreti sic commissi obseruationem. Explico.Esset con- ius naturale per se loquendo, detectio secreti bona fide commisit alicui, ut ex ossicio , vel pro peritia quam habet,iuuet eum qui commisit secretum. Vnde qui secreto de re quapiam consultus est ; itemque Advocatus & Procurator,quibuscum cliens ad iuriusiorum tutelam negotia sua communicat , Obstetriaces quoque clam accersitae ad leuandam praegnantem quam latere oporteat ; Chirurgus item aut Medicus quibus morbus patefactus est, quem celari interes haegrorum;Omnes inquam hi ac similes, ni velint grauis peccati labem contrahere, tenentur secreta habere quae ad eum modum acceperint; etiamsi infamia de cis,aut semiplena probatio praecessister l, & quantumuis monitorium ad finem reuelationis latum esset. Docent quod dixi Nauar. ad c. inter verba concl. num. I. Auila 2.p.c. s.disp. s.dub. a. DarDoIacie potest. Episc.alleg. 96.n. , .&seqq. Sanchea l.6.consil.c. 2. dub. 1O. num. 8. Tullius Crispotutius de casibus militar.in 13. Nominatimque tene
dum esse arcanum quamuis infamia vel semiplena probatio praecedat, superiorque rem detegi mandet, tradunt Sayrus in Claui l. i 1.c. 14.num. 29. Lessi l. de
praecipere non posse , ut huiusmodi arcana detegam
206쪽
Vires monitorij ad reuel. II i
tur, contra ius naturale quod in praedictis euentibus altum rei secreto commissae silcntium indicit, docent cum aliis a se adductis Bartholom. Socinus volum . . consilio iO2. num. 3.Gutierres i. i.qq. Canon. c. II .n. Q.Valentia & Bonacina locis proxime notatis. Ratio autem cur tantopere per se loquendo urgeat secreti huius licet mere naturalis obligatio,est,ne praecludatur aditus ad omnia consilia, unde existeret immensa seges malorum.Multoque magis interest Reipublicae & communis boni,ut quae aliis sub secreto, auxilij α consili j gratia sunt commissa, maneant arcana, quam ut interrogante superiore pandantur. Neque vero duntaxatis cui res prinatim secreto commissa
est, debet secretum seruare, sed etiam alij ad quos indebite manasset secreti commissa detectio. Vnde illi quibus perfidus Consiliarius arcanum tertij aperuinset, non possent vi monitorij adigi ad aperiendum quod sic acceperunt: quia omnis illa notitia ortum habuit a prima manifestatione iniqua,ac proinde usus eius non potest esse absque iniuria miseri qui infido illi Consiliario primum se aperuit, & secretum commisit. Neque sanὰ reuelatio facta ab isto secundo sieconscio , vllam in iudicio faceret fidem, nisi dependenter a testificatione illius qui primus secretum infregit. At istum, liquet non debere reuelare rem sibi sub secreto commissim,nec debere ratam habere detectionem ex leuitate & cum peccato prius factam. Igitur qui per eum factus est conscius alieni negotii quod celatum interfuit, nec potest nec debet illud aperire, quantumuis ad id urgeatur per monitorium. Non est quippe nunc nobis sermo de complice, aliove qui pxamissa promissione seruandi secreti, admissus
207쪽
sus esset vel ad iuuadum in scelere, vel ad illius cor, spectionem cum patraretur. Hos siquidem, nihil ex
hoc quidem capite, vetaret detegi. Sed sermo nunc nobis est,de eo cui primum consilii aut opis gratia, ut malum aliquod declinaretur , commisitim sit arca num , accepta saltem virtualiter fide seruandi secreti: cui stare, per se loquendo, est iuris naturae, contra quod,monitorium urgere non posse nemo non videt. Quompdo autem in his euentibus,obseruatio secreti sit de iure naturae,fuse prosequitur Guliel.de Rubio ne in A. d. 2 I.q-.eonclus. I. Repugnant nonnulli quoad aliqua ex praedictis. Nam Franciscus Marcus p. 2 .Decis. 8 s 6. censet si monitorium ad finem reuelationis seratur, amicum ab assico consultum , & arcanorum eius consilij gratia conscium factum, teneri reuelare quod fuit secreto concreditum Multi Iurisperiti quos resert Neuietanus l. 3. Sylvae nupt.num. s. idem docent quoad omnes quos retulimus. Putant enim, lato monitorio eoS tC-neri parere, & arcanum opis licet aut consilij gratia proditum reserare. Subscribit illis Neviganus,praete quam quoad Medicum & Advocatum, quos n. s. icaeteris in hac parte seiungit: & idcirco eum refellit Ludovicus Vitalis trach.de reis & testibus per censuri cogendis num. 3. contendens hos quoque lato monitorio debere arcanum euulgare, in quam rem adducit Glossam singulare a nemine ut ait, in ante eum animaduersam, in l. vltimam.ffide testib. versic. item qμid si praestitit. Praeterea Pe rus Gregorius i. 48. syntag c. I .num. 3 I.&Laetariuὲ s.2.q. IG. num. 9. si fer tur monitorium ad finem reuelationis, obligant Ad uocatum & Procuratorem nisi expresse per monito
208쪽
tium sint excepti,) ad prodenda firmamenta causae
clientis sui, in fauorem eius qui monitorium impetrauit. Tandem Soto relech. le secreto membro a. q. 7.conclus. . si praecedat infamia aut semiplena probatio,vult arcanum sic commissum', iubente superiore,
ει multo magis excommunicatione intentata, reserari.Nihil tamen horum per se loquendo est admittendum, Vt ratio prolata aperte euincit, & quoad Aduocatum recte multis D D. prolatis confirmat A. Sola ad noua Sabaudiae decreta tit. de tribunali compet.
Haec quamuis ita sint, aliquoties tamen dixi,per accidens interdum contingere, ut 8atefactio arcani sub naturali secreto commisit, non sit contra ius naturae, eo quod homo secretum excipiens, non potuerit in quibusdam cia entibus ob incommoda consecutura astringere se ad secretum: Et tunc si monitorium feratur ad finem reuelationis, is qui per secretum natur te aliquid accepit,tenebitur illud reserare. V. g. si ingens omnino periculum bono publico immineat, eique possit prospici detectione arcani sub naturali secreto concrediti, non videtur ambigendum, quin liceat atque etiam oporteat secreti rei eratione tantum malum Reipublicae impendens auertere. Idque quoad haeresim,ut certum statuit Diana tract.de denunc. rc- sol. 1 . idem addens de eo cum quo fuisset communicata turpitudo Consessarii ad luxuriam sollicitantis,licet in hoc exemplo FagundeZ trach. a. de Eccles.
praecep l. . c. 3.num. I.cenicat secretum naturale esset eruandum. Quinetiam si contingeret graue damnum priuato cuipiam impendere ex obseruatione arcani sub naturali secreto concruditi, pandudum esse secre-
209쪽
tum, &iniustum damnum tertii esse ea reuelatibne auertendum, atque adeo nisi id fiat incurrendam esset monitorii in eam rem lati censuram, habetur ex S.
riis p. i. f. s. num. 2.5c 1 Barbosa de potest. Episc. allegat. 96.num. 63. qui plures ad id autores prosert. Et ratio est,quia nemo sibi obligationem iniicere potuit ad rem malam qualis esset obseruatio secreti in eo euentu.Itaque conscius grauis illius damni quod pos set reuelatione auerti ; nisi praecepto pareat,irretietur censura monitorii in eum finem lati, nisi si impenderet ei maius malum in fama ob reuelationem, quam impendeat tertio in facultatibus , ut notat Auila a p. c. s.disp. S.dub. 2. conclus. 3.quanquam haec excusatio non est peculiaris huic negotio, ut est perspicuum. Denique non esset contra ius naturale, aperire rem sub naturali secreto concredita, si alia ratione sit pe specta. Nam etiam Consessarius,qui ad secretum incomparabiliter arctius astringitur, non vetatur patefacere prudenter, illa ipsa quae in Confessione accepit,si aliunde ea resciverit, ut bene monstrat Suar.t. .
diu caliis,passimque caeteri. Toties ergo monitorium ligat ad reuelanda arcana sub naturali secreto concredita, quoties licuerit absque violatione iuris naturalis arcte indicentis secreti naturalis obseruationem, decis agere.
210쪽
Vires monitorij ad reuel. 17 s
Inducatur ne per monitorium obligatio aperiendi a cepta a quocunque, aut quae vere non scimus.
Espondeo,non induci.Nam si is a quo rem acce-I pimus talis sit, ut perinde videatur rem illam a nullo ac ab eo accepisse, frustra detegeretur quod ab eo acceptum fuit. Unde cum nemo obligetur adactum inutilem, non est existimandum, Iudicem qui monitorium tulit, intendisse astringere ad reuelandum quod quis ea tantum ratione compererit.Quare si is a quo rem accepimus, sit periona leuis & indigna cui fides adhibeatur, non iniicitur per monitorium obligatio rem sic acceptam detegensi,ut recte statuit Sanchea l. i.de matrim. disp. i de alij quos prostri oc quitur Bonacta. Nact.6.ex variis p. I. 9.Α.num. I . Similiter si is a quo rem accepimus,fide quidem dignus fuerit, sed eius nomen nobis exciderit, nulla iniicitur obligatio reuelandi quod ea duntaxat ratione habemus perspectum. Quod si & fide dignus est, & notus ex nomine,iam tamen ipse Iudici reserauit quae ab eo
acceperamus, inutile esset nouam reuelationem sola illius assertione nixam iterare, proindeque non obligabimur tunc ad reuelandum,ut bene tradunt Nevia Eanus l. .sylade mlpt.num.63. Nauar .repetit. ad c . in ter verba,conclus 6.coroll.66.rrum. 392. Rodericus in summa I p.cap.79. num.7.& Sanchez l. 6.Opust.mor. cap. 2.dub. I 6.& passim caeteri,ad quorum sententiam
