De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1 6 Pars I. Caput III.

Balbosa de potest. Episc. allegat.96. num. 68. Eadem ratione, si notitia quam comparauimus hausta sit ab homine nihil certum sciente,vel quia rem tantum acceperit ab hominibus lubricae prorsus fidei, & nihil certo scientibus, reuelatio esset inutilis : ac proinde monitorium non ligaret eos qui rei ad eum duntaxat modum essent conseij. Addit Auila 2. p.cap. s. disp. s.

dub. r. conclus. s. non suffcere Ut denunciare teneamur , si is a quo rem accepimus sit fide dignus certoque rem edoctiis; sed necesse insuper esse,ut nobis innotuerit esse ea de re infamiam. Vere id quidem, regulariter loquendo.Tamen haec limitasio non spectat ad caput in quo versamur, sed ad illud quo quaeritur an probrum occultum sit ex monitorij obligatione denunciandum. Huc potius spectar quod monet N

uarrus in summa cap. 2 s. num. 9. nimirum in dubio an personae a quibus rem accepimus sint fide dignae,& cx certa notitia locutae,parendum esse monitorio, dc aperiendum quod ab eis acceptum fuerit,ut prosit quantum poterit, ineatiirque via securior ad declia nandum sulmen excommunicationis. Ex eodem fundamento cx quo hactenus ostensum est non iniici per monitorium obligationem reuela di quae ita ab aliis accepimus ut nescire ea dicamur; sequitesr,monitorium quoque non obligare ad ea reuelanda quae nos ipsi ita perspeximus, ut tamen dicere non liceat nosca scire. Non dicitur autem scire, qui vere non scit, id est qui non percepit sensu aliquorem de qua agitur, ut habetur ex cap. hoc videtur, 22. q. s .& cx l. qui testamento, Ede testamentis. Sed tunc censetur quis scire, cum habuit sensationem aliquam Plunam Sperfectam ex parte obiecti & actus, salti temque

212쪽

Uires monitorij ad reuel. 177

temque audiuit a viro fide digno, vel ab ipso reo extra sacramentalem confossionem.Ex quo vides,aliam esse hoc loco notionem scisutia,quam apud Philosophos. Quia igitur man atum ut qui rem sciunt eam revelent, intelligitur de vere ac realiter scientibus ; ij autem soli sciunt qui notitiam compararunt qualem nunc expressimus,non autem ij qui aliter sciunt: f tendum est, eos qui ad modum propositum vere non sciunt , exolui obligatione reuelandi, ita ut tametsi non revelent, nequaquam ligntur monitorio: eos autem duntaxat ligari, qui dici possunt vere ac proprie scire, iuxta propositam scientia , in hoc negotio notionem. Et sanὰ qui aliter accedunt ad detegenda aliena facta, exponunt se periculo leuitatis & temeriatatis , necnon iniustitiae erga eos quorum res aperiunt. Hactenus directe,tantiim de rebus detegendis actum. Nunc directe, de personis vi monitorii detegendis,agendum sequitur.

Fossitne per monitorium,non rei tantum circa quam

Hlictum admissum est , sed etiam persena quae deliquit, reuelatio indici uta furis, o rei furto sobductae.

REspondeo,posse indici detectionem utriusque, si

ita necessarium sit,uel ad recuperationem rei,vel ad iustam vindictam peccati,aut pacem publicam. Ita late Gutierres i. I.M Canon .cap. I I .num. I 8.& seqq. M Iacobus

213쪽

1 8 Pars I. Caput III.

Iacobus de Grassis I. p. decisi. . c. 8. num. M. Ludou. Vitalis trach. de reis & testibus per censur. cog . num. seqq.Nauarr. in summa c. I 8. num. 23. & ut videtur S.Hieronymus in c. 26. Prouerb. male refragante Soto relech.de secreto memb. 2 .q. 6. qui causatur, tale

praeceptum esse contra ius,cum nrino teneatur mani

festare noxium vi puniatur , sed tantum ut reparet

damnum illatum quod absque noxii reuelatione pxς- stari potest. Verum poste aliquando esse necessariam

furis reuelationem ut fiat damnorum irrogatorum x paratio,dubitare non licet.Quid si enim fur obfirm te renuat resarcire damnum irrogatum, etiamsi adhubita sit fraterna correctioΘPosse vero insuper accide

re iustam causam praecipiendi detectionem personae, Ut poena de ea sumatur, & prospiciatur in posterumne idem scelus patrare audeat ac etiam ut alij facin iro si a simili nequitia arceantur, mihi videtur plane Verum: quamuis quod Nauarius recte monuit,si idonea causa desit, non sit deueniendum ad mandandam furis detectionem. Sed cum necessitas id postulat ad

rei recuperationem, aliave idonea causa interuenit,

non sunt sine causa mouendi scrupuli,quasi illicitum sit indicere suris detectionem;seruatis iis quae iure ad id praescribuntur. Et ita ferre perpctuam Ecclesiae consuetudinem,testatur Nauarrus loco allegato. Non est baerendum circa inutilem Iurisperitorum distinctionem,in hoc puncto.Aiunt enim Iudicem si ex officio procedat, posseror monitorium adigere ad detectionem furis: non item si procedat,& monitorium ferat ad instantiam partis. Ita late refert Neviet. l. 3. sylvae nupt. num. 3o. & 3I. Sed ea distinctio caret landa mcnto. Nam nonnulla iura ex quibus eam sibi visus

214쪽

et ires monitorij ad reuel. i 7 9

est eruere Bariolus LCiuile.CHe surtis,reuera ad eam distinctionem fundandam frustra aduocari, demon strat Ludou.Vital. paulo ante adductus num. 8.& 9.

Lighne monitorium, mandans detegi culpa man:-ssae occultum alitorem. REspondeo l. si generaliter tantum praecipiat, ligare. Et quide si culpa sit grauis & ad graue publicum aut priuati cuiuspiam damnum spectans,pendensque in futurum, non videtur dubitandum quin

Eas sit & oporteat autorem occultu per conscios procli. Ita enim deposcit cura communis boni, vel innocentis tutela & indemnitas. Sic Sayrus in Clauit. ι 2.

delictum non pendeat amplius in futurum,fas nihilo minus esse generaliter mandare , etiam intenta excommunicatione,ut quisquis notorij delicti autorem prorsus occultum , id est nulla inde probatione, aut infamia,indiciisve grauatum,rcsciuerit, cum aperiar,& conscios teneri denunciare, assirmat Valentia 2.r d. s . q. I . p. l. assert. I. cui subscribit Sayrus loco allegato,tametsi nonnihil implexus.Et ratio est,quia nisi id fieret,crimina manerent impunita, & in dies cres. cerent , cum magno Reipublicae damno , & priuatorum pernicie. Refragati in hoc puncto sunt Caieta

nuS 2.2. q. 39. artic. 2.versicsed occurrit, ic Soto l. .de Iust.q. 6. art. a. aliique nonnulli, negantes fas esse in-

M a quirere

215쪽

igo Pars L Caput III.

quirere generaliter,qui scelus admiserit, si nulla sit de

autore infamia. Attamen contrarium habet comm

nis & uniuersaliter receptus usus, pro quo pugnat

Diana 2.p.tract. I. misceli. resolui. 6 3. & alii quos isti proserunt. Veruntamen tametsi omnes hi DD.contra Caietanum & sotum,censent fas esse in notorij delicti occultum autorem generaliter inquirere , etiam intentata excommunicationet,plerique tamen eorum negant conscios teneri detegere reum illum, nec infamia nec indiciis manifestis grauatum, eo quod cutipa eius cum sit occulta , non pertineat ad forum humanum, nec in eo puniri possit.Hoc tamen non vid tur satis consequenter dictum. Idcirco enim mandatur occulti autoris detectio,vi eius culpa quae supponitur euidens,deduci possit ad forum humanum,fiatque idonea publici iudicij materia, ad Reipublicae

bonum,& innocentum tutelam. Adhaec si Iudex,reperto v. g. cadauere , potest ac debet inquirere quis hoc scelus patrarit, ut hi autores contra Caietanum ac Sotum recte docent; nec Iudicis inquisitio generalis vana est,eiusve de autore criminis denunciando praeceptum,ludicrum & sutile;necesse est conscios teneri obedire & pandere veritatem, nisi ii sint quos alia' aliqua ratio excuset, ut reus ipse, vel complices: quia quoad istos generalis illa interrogatio non est iuridi- ' ca nisi infamia, aut semiplena probatio antecedat, ut Val. siectione illa prima seMb emaecte admonuit, MSaycus in Claui l. tr. c. io. num .r s. Caeteri vero nisi

aliud

216쪽

Vires monitorij ad reuel. iri

aliud obstet, quam desectus praeuiae infamiae autoris, tenentur respondere , quia iuridice interrogantur: quandoquidem Iudex nihil eos interrogat, vel nihil ab eis detegendum mandat, nisi quod potest & debet

interrogare ut mandare.Igitur ne detur bellii utrinque iustum, conscii in cuciatu proposito tenentur parere , idque ni faciant, incurrent in excommunicationem sub qua praeceptum detegendidatum fuisse sup

mo,& Ioannes Valerus in differ.utriusque iuris. v.ιπ' quisitio. n.9.

Respondeo 1. si Iudex lato monitorio specialiter praeciperet, ut qui nosset certum hominem quem designaret,v. g. Petrum autorem esse sceleris notorii, illum detegeret, nequaquam detegendus esset in ordine ad punitionem regulariter loquendo si nulla prorsus de Petro infamia, aut aliquid eam supplens, eive aequivalens praecessisset, essetque autor ille prorsus occultus. Ratio est, quia tunc Iudex non praeciscretiuridice in ordine ad inserendam punitionem. Iura enim, ut id fiat, praestribunt antecessionem infamiae, Vel alicuius aequivalentis , ne gratis homines aspergantur infamia, & inde procedat iniquitas, Vnde ex pectanda iustitia fuerat. Hanc tamen resolutionem, Gupliciter teperaui,dicens eam valere si priceptum stlatum in ordine ad punitionem , & regulariter loquendo. Nam si aliud quaeratur quam poenae irroga rio,V.g si praecise agatur de impediendo aliquo malo,

aut tollendis maleficiorum occasionibus, tunc ut bene ratiocinatur Lest . l. de iust. c. 29. num. I 2I. ni Vcli mus omnia statere sceleribus & iniquitatibus, fa-M 3 tcndum

217쪽

tendum est licere superioribus praecipere specialiter

de quopiam quem nullus malus rumor gravet, & in seriores conscios teneri, quam secreto & quam minima fieri poterit famae iactura, eum pandere superiori ut patri, in scelerum praeclusionem incubituro. Item tanta potest esse delictorum atrocitas, dc tam iustiis ab eis exitii timor, ut haec quae regulariter valere diximus , non sint anxie retinenda, sed fas sit mandare denunciationem , inquirendo etiam specialiter de quopiam absque infamia praeuia, vel manifestis indi-xiis , sed ex qualicunque de levicula occasione, num. sorte ipse sit qui patrarit manifestum scelus,cuius autor latet. Necenitas enim communis boni honestat illam usus caeteroqui recepti ac seruandi temerationem, ut tradit Adrianus quodl. D. dissiculi. s. &Les.sius supra notauit num. I 39. concilians praxim omnium Iudicum, cum contraria opinione magnae partis Doctorum anteriorum. Videturque annuere

Suareet l. s. de legibus cap. 9. num. rs. Quoties ergo praeceptum denunciandi specialiter aliquem sceleris manifesti occultum autorem dc infamia non laborantem , iustum fuerit , toties monitorium de ea denunciatione latum, ligabit. No' esset tamen iustum praeceptum , nisi quae nunc proposuimus, interuenirent. Vnde iis deficientibus, non li

garet monitorium.

218쪽

Uires monitorij ad reuia 18 3

reus desecti in no sinet seos a fit ,st necessa

rio detegendus vi monitorij. REspondeo,non esse ex obligatione detegendum,

si Iudex rationem praecise habuerit iniuriae nostrae.Ita recte Sayrus in Claui l. I 2.cap. I .num. 24. &Bonac. tract.6.ex Variis p. I.3. 3.num. I. Ratio est,quia non est praesumendum, venisse in mentem Iudici Ecclesiastico,ut velit quenquam inducere ad despuenda Christi consilia. At inter consilia Euangelica illud Cminet, quo proprias iniurias non persequi, sed Deo

Codonare admonemur. Quinetiam ius ciuile Lunica, C. ut nemo inuitus, &c. neminem vult adigi ad agendum ulla in causa, quanto magis in propria Idque rationabilissime cautum esse , demonstrarit Clarus in prach. crimin. 9.fin.q.7. & Anton. Sola ad vetera Sabaud. decr. tit. Vt nemo inuitus accusare vel denunciare cogatur,Glossa unica,num. I.Si igitur hoc seruatius cmile, quanto conuenientius est, idem ratum haberi iure Canonico ξ Quare extra dubium esto, Iudiacem Ecclesiasticum , nec velle nec posse obligare quenquam laesum, ut detegat illum a quo laesus est, a praecise agatur de laesi indemnitate. Hoc addo,quia interdum Iudex alio collimat,& in damno priuati spectat commune bonum, cui aliter prospici non potest , quam si ille ipse qui laesus est, aperiat criminosum.Et tunc,si feratur monitorium ad

219쪽

184 Pars I. Caput III.

finem reuelationis, ab ipso laeso est denunciandas is qui illi intulit iniuriam cum communi damno implicitam. Sic iure nouo Pij I V.Clementis VIII. Pauli V sed praesertim Gregorij XV. poenitens cui Confessarius per Sacramentalem confessionem laqueus Di boli factus suerit, sollicitans ad V enerem, tenetur i tum prodere. Tantum quippe est ea in parte bonum communitatis & religionis, immani illo sacrilegio violatae, ut non possit quis cedere iuri suo,& condonare iniuriam tam detestandae sollicitationis. Vnde innodabitur excommunicatione lata in conscios, nisi illud tam tetrum Diaboli organum aperiat, in cuius horrendam nequitiam conclamat valide Calixtus III. in sine sermonis de vigilia S. Iacobi. Sed est scelus cui impar est quantacunque abominatio & detestatio. Quae de reo tanti criminis dicta sunt, monstrando cum esse detegendum lato ad id monitorio, etiam ab eo qui est immcdiate iniuriam passus, extendenda sunt ad alios euentus,in quibus intersiit religionis veIcomunis boni, hesum aperire eum a quo violatus est.

Rem iam emendatus,an detegendus vi monitor bEspondeo,reum occultum iam emendatum non

a veste vi monitorii detegendum, nisi vel in futurum pendeat periculum , vel Iudex ex urgenti causa, criminis praeteriti poenam intendat. Quod his adiunctis sepositis reus occultus peccati non publici. , non

220쪽

iit detegendus vi monitorii,patet ; quia tantum abest ut sit obligatio detegendi talem reum, ut potitis ini ciatur consciis obligatio illum celandi. Unusquisque enim tenetur abstinere evulgatione probri alieni, &liacommodatione proximi, absque rationabili causa, quae in re proposita prorsus deest, cum reus iam sit emendatus: eaque emendatione iam sit factum satis, fini ac menti Iudicis ferentis monitorium. Proinde non est quod cum proximi damno,frustra resticentur plagae iam obductae. Et ita passim D D. multos accu

Quod enim initio illius numeri apud Sanchem habetur, in eo euentu non esse necessarium denunciare

noxium superiori, etiam laquam patri,quasi possit de- nunciari a consciis si velint; aperta alienae mauus interpolatio est, cum probationibus & discursu autoris

non consentiens, qualis non Vna occurrit in posthumo illo O re. Superest tame circa resolutionem traditam,difficultas,quandonam criminosus prςsumi debeat emendatus .Quod enim Felinus ad c. testimonium. de testibus,ex sola aditione tribunalis poenitentiae, ecfaecta ibi consessione constare putat, hominem esse omendatum,id quod Genuensis in praxi c. I 8. num. 7. ex Iubilari consecutione patere vult; verum quidςm supponi postet, si ageretur de emendatione cora Deo, deque obliteratione actus praetensi per infusionesngratiae factam in absolutione sacramentati,non tamen in sensu excludente obligationem denunciandi, lato ea de re praecepto: quia ad eam obligationem elidendam , requiri praetcrea videtur certa moraliter Victo-

SEARCH

MENU NAVIGATION