장음표시 사용
231쪽
subiiciemus in limitatione huius ad qu suum responsionis. Illa vero alia clausula,neminerimpio,potest co- ferte ed urgendos ut veritatem detegant,eos quoque quos alioqui pars praesumeretur noluisse in monitorio comprehendere , puta domesticos cum agitur de
clancularia subductione facultatum,aliisve huiusmodi. Addi potest nec incommode, clausulas praedictas - cx mente eorum qui primi eas apposuerunt, alio reuera pertinuisse quam ad significandam rei occulti obligationem ad se prodendum nisi excipiatur. De illa enim clausula , dempta parte ct consilio, facile dici
potest, eam non adhiberi quasi necessariam ad exoluendum reum prorsus occultum obligatione se detegendi , ut censent qui inde a contrario sensu argumentantur , reum si non excipiatur,teneri se prodere tametsi occultus sit:sed idcirco adhiberi, ut tollantur scrupuli meticulosorum. Quia enim plerique trepidant timore ubi non est timor, & audito generali prae cepto sub poena excommunicationis quo conscii obligantur aperire quod norunt de re proposita, non pauci sacile induxistent in animum, reos quoque de- here se detegere, & consultos ab eis teneri prodere hos suos clientes, unde magni conscientiarum angores,aut etiam Numinis offensae exorirentur : prouide& sapienter Antistites,eam clausulam,demptaparte ct consiuio, adhibendam existimarunt, ne reus occultus eiusque Consiliarij putarent se monitorio compre- hendi ,sicque illaquearentur sine causa. Qua fere ratione , plerunque conceduntur priuilegia adhibitis clausulis praecise non necessariis, tantum ut tollantur scrupuli, & nimiae pusillarum mentium meticulositaticosulatur.De illa vero alia clausula,nemine Ampto,dici
232쪽
Vires monitorij ad reuel. 79 7
sacilὸ potest,sensum non esi e,ut reus quoque etiamsi prorsus occultus se pandat: sed obligationem iniici
omnibus iis qui legitime ac suffcienter non excusabuntur,ut aperiant veritatem, vel si seipsos detecturi essent. At inter eos legitimὶ excusatos, eminet reus prorsus ocςultus, ut est demonstratum. Semper restrinxi resolutionem datam ad reu prorsus occultum,quia fateor reum sceleris infamia laborantem, vel pressiam manifestis indiciis, aut aduersus quem semiplena sceleris probatio habeatur, teneri se prodere, sit a legitima potestate interrogetur: atque adeo qui talis est, si seratur monitorium in quo reus non excipiatur, tenebitur se detegere. Negauit hoc Ambrosius de Vignate cuius argumenta late profere& excutit Neuietanust. 3.Sylvae nupt. In. 36. Quoadmonitorium quoque,quia tantam generaliter fertur, Corduba quem sequitur Auila 2. p.c.s .disp. s. dub. 2. conclus. 8. negat reum teneri se prodere quantumuis
sit infamatus, sed tantum obligat eum ad fatendam veritatem, si ipse specialiter interrogetur iuridice, scilicet praecedentibus indiciis, vel semiplena probatio
gat reum ex sola simplici infamia si nullum aliud ad 1it indicium,ubligari posse ad fatendum crime suum,
etiamsi intentetur excommunicatio. Contrarium habet Gutierres i. i .qq. Canon .c. I I .num. 38. & I. asse veni monitorium iniicere reo necessitatem se prodendi si gravetur infamia, vel manifestis indiciis, aut semiplena probatione.Idem tradit Sylvester v. Corre Emo,q.9.& subscribit Iacobus de Grassis i .p.dccis. l. 4.c.8. num. I 8. Sed dicendum est, quoties Iudex intem
rogat iuridice, ad quod quid in variis iudicij ineundi N 3 rationibus
233쪽
rationibus praeexigatur, initio tactum est obiter;plene autem excutitur in tractatione de iudiciis,) toties iniici reo obligationem fatendi crime, etiamsi ad poenam interrogetur:quod si interrogationi adiungatur
intentatio excommunicationis, sore ut reus eam incurrat,nisi pareat. Quod autem de speciali interrogatione dictum est, aeque valet de generali interpellatione per monitorium; ita scilicet ut reus, qui si specialiter rogaretur teneretur fateri suum crimen , quia interrogatio esset iuridica; aeque teneatur illud fateri interposito ad id generali prςcepto sub poena excommunicationis. Ratio est,quia quod praeceptum sit generale quia ignoratur is ad quem dirigitur; vel certe speciale, quia innotescit is cui praecipitur, non variat vim praecepti, quod supponitur a legitima potestate& legitime procedente manare, proindeque esse Va- 4lidκm & obligatorium. Igitur dummodo Iudex legitimus procedat iuridice , quod facit cum iubet reum praedictis modis iudicio conuenientibus non occultum,se prodere,reus siue generatim sue in partices ri mandetur , ut se detegat,tenetur obedire 1, idque si
praestare renuat, violetque mandatum cui conserta sit excommunicatio, incidet in illam. Tradit hanc sententiam Zerola v.excomunicationis causa materialis. ad 3.& plurimos adducens Lazarius L .q. I 2. num. 4. A gumenta vero quibus Ambrosus de Vignate contrarium probabat, contendens , reum vi monitorii
nunquam teneri se prodere, illa ipsa sunt quibus aliqui idipsum de reo specialiter interrogato absque
censurae interminatione confirmant, inter quos Angelus, Sylvester,& Fumus, v. delicti ia,Petrus a Nauarra a. de restit.c.4 parte a.dub. 2. Peuntius a. a.
234쪽
Vires monitorij ad reuel. 19 9
ad q. o. disp. unica in sine. aliique non pauci adducti
2.2.in tractatione de reo,quom sententiam probabilem censent, tametsi ei simpliciter non subscribunt, Rodericus t. 2.qq regular. q. I9. artic. q. Resinat. in praxi l. 2 . n. 37.Bonac.ad 8. Decal. praecep. disp. t o.q.
so. dub.7. horum placitum ne probabile quidem esse pronunciauit,quanta facilitate hoc dixit,tanta dissoluisset argumentum sane validum pro eo placito,inde
desumptum,quod nemo potest adigi ad aetegendam
personam noxiam valde coniunctam etiam in euentu in quo alium detegere cogeretur, saltem regulariter loquendo: Non potest inquam spectata vi humanae potestatis, ex rei natura & anteceaenter ad ius positiuum, quod tantum declarauit quid ea in parte posceret ius naturale. Ergo multo minus adigi potest reus detegere seipsum tametsi non prorsus occultum,cum nemo ei sit ipsemet sibi colunctior aut propinquior. Eam tamen rationem vereque implexum nodum, inferius agentes de propinquorum denunciatione, vel soluere,vel scindere conabimur.Interim in cotrariam sententiam propositam, quae reum legitime & iuridiacE interrogatum obligat ad se prodendum, lubentes concedimus, cum uniuerse quoad iudicia quaecunque,tum nominatim si in euentu in quo legitime interrogaretur si pateret, interpelletur ad id generaliter
Respondeo 1. ad quaestum, si reus monitorio non interpelletur ad se prodendum ut poenam subeat, sed tantum in ordine ad impediendum malum aliquod,
235쪽
vel ad tollendam maleficij occasionem, ratum esse debet, monitorium ligare reum ad se prodendum, etiamsi ita occultus sit,ut si Iudex tenderet ad frauamen inserendumanterrogatio iuridica non esset, nec obligaret ad planam & expeditam resposionem. Ra- tio huius doctrinet eadem est cum ea qua graues D D. quos late refert & sequitur Sanchea l. 3. de matrim. disp.I .num. 2.confirmant, Iudiccm Ecclesiasticum si agatur de contrahendo matrimonio , posse obligare partes ad fatendum impedimentum prorsus occultum , si velint porro pergere in contractus coniugalis celebratione. Itemque qua Henriques cum aliis l. dqOrdine c. i8. num.a.docet, eum qui vult ad Ordines promoueri, debere praelato roganti, aut generatim mandati,candide & limpliciter prodere vitium occultum,quo ab Ordinibus repellendus sit. In his quippe
euentibus D D. agnoscunt obligationem detegendi probra occulta & infamativa, quia non agitur de grauando reo , quo pacto praeexigeretur probrum non esse prorsus occultum, sed agitur de impediendo peccato, & indignis a sacramento Matrimonii vel Ordinis, per Dei ministrum, non qua Iudicem, sed qua si delem dispensatorem & patrem repellendis; ad quod,
ius & potestatem a Deo accepit. Igitur ubicunQue similiter agetur tantiim de impediendo peccato, habe bit ius praecipiendi, ut probra licet prorsus occulta aperiantur: &qui iis sordebunt,tenebutur ca aperire,
si velint progredi in opere cui illud peccati periculum
est adiunctum. ld nisi praestent, seque candide aperiant,irretientur excommunicatione, si praeceptum sedetegendi sit sub ea poena impositum: quia tale pr*ceptum se aperiendi, non est latum ad inferendam
236쪽
poetiam, sed ad praecludendam diuinam iniuriam, Mimpediendum maleficium quod alioqui conseque
Sitne obligatio detegendi complicem vi
monitorij. REspondeo,non aliter fere complicem obligari ad prodendum socium criminis , quam ad prodendum 1eipsum. Explico hoc,distinctione adhibita. Vel enim agitur de complicis detectione a reo primario facienda, vel de detectione rei primarij, facienda per complicem qui sit minus principalis causa delicti, Msocius rei primarii in eo admittendo. Neutro autem modo , vix est alia obligatio ad prodendum compliacem, quam ad prodendum seipsum, etiamsi detectio
imperetur intentata excommunicatione.
Ac primum si agatur de obligatione rei primarii ad prodendum criminis socium seu complicem,haud obicurum est quam fere eodem gradu procedat obligatio prodendi vel facultas celandi complicis, quam obligatio & facultas prodendi vel celandi seipsum. Nam qui aperit complicem, aperit consequenter se ipsum , siue ultro fateatur se cum eo deliquisse, siue tantum prodat illum admisisse tale crimen , postmodum eiusdem criminis participio maculandus ab eo quem prodiderit. Itaque quia reus non tenetur seipsum aperire, nisi iuridice id ei iubeatur : quod non N s contingi
237쪽
contingit,cum est prorsus occultus, vix tenetur com
plices aperire si sint prorsus occulti,quantumuis praeceptum sit impositum sub poena excommunicationis. Quo spectat, quod ut tradit Caiet. t. I.opusc.tract. 3 I. respons s .habeturque excinemini. I sq. 3. & exl. fin. C.de accusat. Iudex regulariter loquendo,nec potest
nec debet interrogare reum de complice, si nulla sit infamia quod complex aliquis interuenerit. Vnde quia talis de complice interrogatio non esset iuridi-
,reus eam eludet aut negliget absque peccato,& incursu excommunicationis intentatae. E contrario autem, quando crimen tale est ut exerceri absque complice nequeat , vel quantumuis ex natura rei posset admitti absque complice,tamen ex circunstantiis prudenter deprehendatur complicem interuenissὸ;Tunc quia interrogatio de complice est iuridica, iniicitur obligatio complicem detegendi. Neque enim tunc, complex est prorsus occultus: sed illa ipsa quae ad interrogandum vel urgedum ad sui detectionem reum principalem sussicientia fuerunt, ad complicem quoque diffunduntur tanquam ad circunstantiam sceleris, atque adeo aeque aperiendus est a reo, si velit se excommunicationi intentatae subducere. Vniuersa haec doctrina colligitur ex iis quae cum aliis tradit Suarer disp.ro.de fides. .num. I9. Eam tamen temperaui addita particula restringente, cum dixi eandem fere aut vix aliam esse reo obtrugationem prodendi complicem, quam prodendi s ipsum , quia interdum ratione immensi damni quod ingruit communi bono ex complicis celatione, obligatur reus seipsum discrimini exponere detegendo complicem, etiamsi non teneretur se detegere si so-
238쪽
lus esset. Nimirum quia ipse reus,est plene arbiter ac dominus suae voluntatis. Vnde si occultus omnino sit,dummodo essicaciter statuat abstinere scelere,satis prospectum erit communi bono, etiamsi non se aperiat. At voluntas complicis,non subest apbitrio & potestati principalis rei. Itaque si contingeret ex complicis celatione,magnum damnum quod merito praeferendum sit damno rei, exoriturum iure timeri, teneretur reus complicem detegere quamuis prorsus occultum, S cuius detectio extra eam necessitatem
non posset iuridice mandari. Ita fere statuunt DD.de complice hqretico.Nec pauci idem statuunt de persona a Confessario ad turpitudinem sollicitata, quam obligant ad detegendum Confessarium etiamsi pro sus occultum, ob summam perniciem Ecclesiae Dei
imminentem,ni tam tetra pestis auertatur. Ita Bonac.
trach. 6. ex variis p. 3.num. IO.& alij quos refert Diana tract. de denunc.resolui.'. Quanquam in hoc secundo exemplo, loge aliter se habet res quam circa complices aliorum criminum.Tametsi enim supponamus, personam sollicitatam praestitisse consensum in soti licitationem, atque adeo habuisse rationem complicis
quoad crimen de quo fuit sollicitatio : Tamen quoad ipsam sollicitationem quae est crimen horrendum, Confessarius sollicitans, complice caruit: cum ipse supponatur is fuisse, qui factus est alteri personae laqueus diaboli. Edicta autem quae in Ecclesia prostane plurima de tantae turpitudinis detectione , spectant
duntaxat crimen sollicitantis Confessarij, ut multorum fert sententia apud Dianam loco annotato resolui. 23. Vnde persona poenitens, reuelans Consessi
rium sollicitantem, nihil sibi ab ea reuelatione tim
239쪽
re debet, praecise vi ediisti mandantis detectionein Consessarij sollicitantis. In aliis autem criminibus, cum reus complicem detegit, si prius reus ipsc non innotuerat , accersit sibi per se loquendo eandem po
Venio ad alterum punctum initio propositum,hoc est ad quaestionem de complice qui fuit iecundaria &coadiutrix causa delicti, quatenus is ad reum princi palem detegendum obligetur vi monitoris. Quia enim complex iste, aperiendo reum principalem, in eandem se coniicit voraginem ; idcirco dicebam, qua ratione si prorsus occultus ipse sit, non tenetur se de tegere , quantumuis id sub excommunicatione mandetur , eadem fere neque reum principalem esse ab isto complice detegendum, si prorsus occultus sit, ne se cum eo inuoluat,& eidem obiiciat discrimini. Fero inquam eadem est isti complici detegendi sui aut rei principalis necessitas,vel celandi facultas, quia neces.sitas alieni praesertim communis boni, aliud interdum ferre potest quoad obligationem detegendi rei principalis,eo quod voluntas illius non subsit arbitrio ac potestati complicis ; nec prospiciendum aliquando sit alieno bono nisi reus principalis detegatur, in quo
euentu, complex qui si solus esset non teneretur sedetegere , quia posset efficaci voluntatis mutatione auertere graue malum imminens quod merito anteponendum sit damno ipsi complici detegenti resultaturo per detectionem rei principalis, obligandus est ad eam detectionem rei principalis, tametsi prorsus Occulti, ut insuperiori puncto diximus, agentes de reo complicem detegente. At si reus principκlis, dc ysic complex non sint prorsus occulti, sed ita se ba
240쪽
beant ut interrogatio de crimine si iisdem singulatim
fieret, esset iuridica, atque adeo etiam ut praeceptum detegendi non esset contra rationem ac formam iuris, tunc complex quantumuis non nisi generatim per monitorium iussus vetitatem enunciare, tenebitur detegere reum principalem,aeque ac in eo euentu
tenebitur ad detegendum seipsum. Idque si renuat exequi,innodabitur excommunicatione sub qua praeceptum detegendi autores criminis,impositum suisse supponitur.
Ex dictis diiudicandum est dubium frequens, de
obaerato qui videns se impotentem ad soluendum, vel ex malitia fraudem faciens creditoribus , quaerit fiduciarium emptorem cui bona sua in speciem vendat , moxque cedit bonis. Creditores fraudem subolorati impetrant monitorium,ut quisquis bona obaerati aut fraudem factam deprehenderit , e m detegat. Dubitatum saepe est , virum emptor , qui obaerati in ea fraude struenda complex suit,nec testes habet quibus factam mangoniam probet , teneatur aut possit reum principalem unaque se aperire, ne in monitorii censuram incurrat. Auila 2.p.cap. s. disp. . dub. 3. conclus. 7. affirmat, complicem istum, teneri primum monere obaeratum ut restituat, vel sua bona recipiat: quod si is neutrum velit,teneri eum denunciare,quod ait aperte colligi ex Sylvestro v. restitutio 3.num. IO. f.A. nec referre putat, quod desit facultas probandi: quia id neque exigitur in hoc negotio ut emptor non habeatur calumniator, neque ad indemnitatem dubitam famae obaerati. Emptor enim nullo modo praesumetur calumniator etiamsi absque facultate probandi,obaeratum denunciet , quia clarum est,
