장음표시 사용
221쪽
Ita , reportata de praua consuetudine per contrarium usum. Vnde aliqui ad hoc certum de emendatione iudicium, deposcunt triennium t refert Diana trach. de denunc.resol. 3. Sed hoc etiam nimiu videtur,saltem pro quibus iis culpis. Quare rectius dicitur, sitne ali uis emendatus, & an lato monitorio cesset ob hanc
causam obligatio illum denunciandi, aliter definiri non posse quam boni & prudentis viri arbitrio,quod ferendum in hac re erit,spectata personarum qualitate & criminis veluti viscositate, ac dissicili vel facili abiectione,caeterisque negotij adiunctis. Sic igitur res habet quoad criminosos illos qui lato ad finem reue lationis monitorio detegendi non sunt, quia iam sunt
plene emendati. At addeba,interuenire quadoque adiuncta,in quibus reus etiamsi iam emendatus, sit vi monitorii de- nunciandus.Nimirum si sit periculu relapsus,& damni grauis inde secuturi communitati, aut etiam priua-xα personae. Hoc pacto graues DD. aiunt, haereticum formalem qui in haeresi ex malitia fuit, tametsi emen datus sit, tamen esse denunciandum si monitorium id ferat: Non quia non possit supponi vere emendatus , Ut male ratiocinatur Fagunde Z trach. r. de praec. Eccles.l.6.c. . num. I7.sed quia quantumuis emendatus, tamen haud aegre ad vomitum redibit in tempore & occasione. Ita Farinac.tract.de haeresi q. 197.,. 2.num. s 2. Valent. a. a. d. 3 .q. I o.p. S. I. i.casu 4. Deirios Magic.s. . indicio G dc Suar.d. zo. de fide s. . num. I 3 .valetque id praesertim de haeretico emendato post dogmatizationem,& disseminationem erroris de cathedra pestilentiae. Plerique quos appendit & sequitur Diana trach. de denunc.refol. 3. idem affirmant de sacerdote
222쪽
sacerdote qui nefandissimὸ abusus sit sacramento poenitentiae ad turpitudinem designandam, sollicitan dumque ad eam. Nam licet emendatus sit,tamen ob summam talis criminis lubricitatem, & facilem ad coenum illud regressionem, semper est iusta occasio dubitandi, non de emendatione,sed de recidendi periculo, si incidant occasiones .Quare lato de bisce criminosis aperiendis edicto denunciandi erunt,tametsi iam emendati. Insuper vero si Iudex serens monitorium , non intendat solam a delicto emendationem, aut indemnitatem partis monitorium deposcentis,sed etiam intendat poenas sumere de criminosis qui se tali scelere impiarint;tunc monitorium obligat conscios, Ut aperiant quos sciunt huiusmodi ' criminibus se duisse, etiamsi iam emendatos, ut iustitia vindex locus uim habeat, & securitati publicae tranquillitatis , aci innocentum tutelae prospiciatur. Nam iuxta ea quae dicta sunt ad quaesitum 7. sunt quaedam crimina quo rum tametsi iam transactorum denunciationem, Iudex bono publico vel innocentu defensioni seruiens, iuste praecipit ut irrogata debita poena prospiciat; culpis deinceps admittedis, dc omnium bono pauco rum castigatione consulatur. Ambigi vero potest, quem finem intendat Iudex Ecclesiasticua , cum intentata excommunicatione mandat denunciari criminosum qui scitur iam emendatus, cum neutrum
finem ex verbis monitorij licet deprehendere.Pres mendum esse intendi punitionem, censet Reginal. in praxi lib. 1 .num. si . At Suarea, Autla,Filllucius, quiabus subscribunt Barbosa depotcst. Episc. alleg. 96. n.
69. dc Bonac.tract.6. ex variis p. l. 3. . num . . contra
xium docent. Nec abs re,ita pretsumendum esset de eo
223쪽
qui pastor sit non lanius , M sanitatem potius quam abscissionem membri male affecti habere debet propositam: sed magna rerum inclinatio in quovis statu, non exiguam verisimilitudinem priori praesumptioni concilia per hoc orbis in maligno positi lenium.
κη rem vi mpnito ' seipsum detegere teneatur. REspondeo l. si monitorium seratur ad poenam
in rendam,reum occultum non teneri seipsum prodere nisi iuridice interrogetur: quod non contingit nisi infamia criminis laboret, aut manifestis indiciis urgeatur, vel sit aduersus eum semiplena probario,qui modi variis instituendi iudicii rationibus sunt accommodati: nempe cum proceditur via accusationis, exigitur regulariter probatio semiplena aduersus reum vel aliquid ei aequivalens, nimirum indicia mainifesta ut iuridice interrogari censeatur, teneaturque se prodere de fateri veritatem: cum autem via inquisitionis proceditur, interrogatio est iuridica regulariter loquendo, si infamia praecedat. Si igitur reus de crimine a Iudice interrogatus, non interrogetur iuridice,defectu vel semiplenae probationis, vel indiciorum manifestorum, vel infamiae , ne accessu quidem intentatae excommunicationis pandere seipsum t nebitur.Negat hoc Ludovicus vitalis tract.de reis dc testibus per censuram cogendis n. I 8.dc 3 o. Sed rectzassirmant bene multi DD.quos adducunt δc sequunm
224쪽
d'. de poenit. dist. I. & cap. quidam maligni. q. I. ubi traditur, neminem teneri prodere seipsum. Idem sonat quod habetur l. de minore. s. de quaest. & l. nimis graus. C. de testibus,quibus locis dicitur,non esse si menda arma de domo rei. Saperet sane tyrannidem praeceptum illud,quo homo ita in seipsum efferari iuberetur, ut sibi ipsemet exitium vel infamationem crearet, nullis praeoccupatus ae praegrauatus indiciis, aut rumoribus,vel probationibus. Quare iussio rationabilis , cuiusmodi praesertim est Ecclesiastica, nihil tale indicit unquam, vel potest indicere, sed si id aggrediatur & excommunicatione intentata reum ad
id urgeat,no tenebitur reus se prodere & aperire scelus suum plane occultum, cum de eo ad poenae irrogationem prodendo agitur:nec per silentium incutaret censuram monitorio costriam, ut bene aiunt Hugolinus de potest.Episc.c. s.f.Α.& Naidus V. excommunicatio , num. 8. Aliqui excipiunt' euentum in quo quis pro bono communi tenere ur propriam vitam ponere. Sed non est cur ea exceptio admittatur, nisi si agatur de reo, indirecte & consequenter prodente seipsum cum prodit complicem, in euentu quo grauc malam communi bono imminens iniiceret necessitatem reo detegendi complicem cuius voluntas non subest voluntati rei. At si sermo sit praecise de reo , nulla est ex communis boni debito studio necessitas, quae eum agat ad se prodendum,
cum in eius potestate sit mutare efficaciter voluntatem , sicque mali occasionem remouere, & praecludere
225쪽
cludere necessitatem sedetegendi, cam ob causam. Aduersus hanc resolutionem opponuntur tria.Primum est,argumentum cui succubuit Franciscus Ma cus p. i. dccis. 8 s6. nempe quod ne pro vita quidem retinenda,liceat mentiri. Igitur reus sub excommunicatione interrogatus de scelere, quia nisi se prodat, mentietur, adigitur ad se ingenue prodendum. Haec tamen dissicultas facile expediri potest, non modo in monitorio quo generaliter tantum madatur Vt conscii veritatem apcriant; unde silere possimi & mentiendi necessitatem declinare tacendo ; scd etiam in iudiciarii interrogatione speciali, adacto specialiterreo per intentatam excommmicationem ut pandat veritatem. Ρotest enim nihilominus reus declinare iniquam quippc non iitridicam interrogatione, dando responsum sensibiliter vel insensibiliter aequiuo- . cium: sensibilem aequi uocationem appellant, qua re sponsum praebetur verbis biformibus, & multiplici significatione saetis , quarum significationum unam concepturus agnoscatur iudex,alteram vero intendat verbis suis substernat reus 1, nihil quidem suppri- incns, aut mente abditum tenens quod verbis ex-tcrius prolatis non indicetur, tamen multiplicitare dc ambiguitate sensus verborum , deludens iniquum quassitum. Altera vero aequivocatio siue insensibilis,ca est, qua pars responsi foras promitur, pars suppria, mitur & subintelligitur ; quale genus retondendi usurpauit Christus ipse,cum rogatus a discipulis de die ludicij respondit,se nescire:non quod intellectus Christi etiam creatus & humanus, ignoraret Iudici j diem ; quod qui ex co Christi rcsponso intulerunt notiae, inter haereticos sunt recensiti: sed quod Christu-
226쪽
Christus ad eum modum loquens exterius, subintelligeret intcrius, se nescire ut Magistrum , siue ad docedum, ut disertissime tradidit S. Augustinus in Psal
mum 9. fere in sine, & alij plerique Patres quos adduxi in opere cie aequivocatione c. IO.n.8.quo opere
se & omni testimoniorum ac probationum genere adhibito demonstratum est,usum alterutrius aequivocationis , si grauis & idonea causa suppetat, nec alia quam veritatis enunciandae obligatio ex lege virtutis
Veracitatis urgeat, Vacare culpa. In re autem de qua agimus,ob imminetem poenam si veritas aperte panditur,adest iusta & idonea causa adhibendi subterfugium praedictum. Nec alia virtus obstat. Nam obedientia superiori interroganti debita, non habet hic locum, quia superior non agit ut superior, quandoquidem supponitur non interrogare iuridice. Itaque fas est ei respondere non ad mentem, & verborum ambiguitate vel apta subintellectione parte responsi soras emissam supplente, deludere perperam interrogantis sollicitudinem, non adhibito mendacio quod
constat este intrinsece malum , nec ulla ratione usurpari possit,uel si vita esset prodigenda. Nec Albericus Gentilis, qui promendacij in hoc negotio defensione, genus omne probationum ac testium conquisiuit integra de hoc argumento disputatione, aliud reuera prosccit,quam quod se malae causae malum patronum
prodidit. Tametsi illud non inuitus dederim,magnam partem autorum quos producit , nomine mendacij quod in necessitate approbant, non illud proprie dictum mendacium quod in mentis & verborum disesonantia situm est, & nunquam licet; sed aequivocationem alterutram, quae in speciem aliquali correspondentia
227쪽
respondentia cum vero mendacio conuenit designate voluisse.Id enim de Origene assiano,Porotheo, mendacij tanquam medicamenti id est in necessitate,vsum labe vacare agnoscentibus,puto perspicuum. Vt autem proprie diruun mendacium,Vel si vita perdenda esset,quandoque sit licitum, nemo Catholicus admiserit,ut recte aiebat Franciscus Marcus, non recte tamen inde ratiocinatus , necessitatem iniici reo non iuridice interrogato prodendi seipsum ne mentiatur: cum ea interrogationis non iuridicae iniquitas, solius apparentis mendacij usurpatione, declinari facile a reo absque labe queat. Secundum quod aduersus resolutionem datam opponitur,est sactum S.Gregorij l. s. epist. 3 o. indici . t .vbi mandasse videtur cuidam libelli famosii occulto autori,sub poena excommunicationis, ut se proderet. Vnde Almainus trach.de potest. Eccles. & laica c.
o.probat peccatorem occultum posse excommunica
ri pro peccato manifesto Nec pauci inde collegerunt, excommunicationem ferri post e pro peccato terito. Caeterum S. Gregorius, quod ad rem praesentem attinet, nihil constituit quod resolutioni positae asuersetur. Nam ut recte notarunt Soto in A. d. 22.q. r. artic. 2. conclus A. & Nauar. repetit. ad c .inter verba. conclus6.coroll. .num. 9.S.Gregorius non mandauit reo sub poena excommunicationis ut se detegeret , sed tantum ut homo tanti sceleris reus, qui viro bono clam impegerat probra gravia, abstineret Eucharistiae perceptione, donec satisfecisset, idque ni
seruaret,percelli eum voluit excommunicatione , t mei sit occultum. Neutram vero poenam illi inflictam
voluit si ultro prodiret, & probra quibus virum bo-
228쪽
Uires monitorij ad reuel. i9 3
num onerauerat, nisi veritate demonstraret. Vides S. Gregorium non astringere reum plane occultum ad se prodendum,sed ei imperare,Vt personae quam male violarat satisfaciat, nec ad communionem accedat quin satisfecerit: ad quod utrunque, reus ille antecedenter ad S.Pontificis iraeceptum, omni iure obstringebatur. Quod vero si prodire ipse malit,& vera esse demonstrare quae alteri inusserat dedecora, immunem cum esse voluit a mulcta irrogata,non fuit eum cogere ad se prodendum sed optionem dare liberandi se a nota calumniatoris, & probandi quae ιλ. n cxprobrauerat;quod quam sit diuersum ab eo quod hic inficiamur, nemo non videt. Tertium denique quod resolutioni traditae opponitur , est usus apud plerosque receptus apponendi monitoriis hanc clausulam,demptaparte ct consilio, ne per monitorium vim inferrent reo, & iis quos reus
auxilii & consilii gratia adiisset , detesendi ipsum
reum. Ea enim clausula non apposita, sed quod aliquoties factum constat, adhibita clausula, nemine dempto, sensus multorum tulit, & reum etiamsi prorsus occultum teneri se prodere, & consultos ab eo, obligari ad eum detegendum. Ita Petrus Gregorius i. 48.syntagm. c. I .num. I .ex Egidio Magistro in decis. Paris. tit. de appeti. ex abusuc. 9.& i C.& Lazariusf2.q.I6. num. i. refertque AEgidius loco praedicto antiquam illam clausulam Mempta parte,ct consilio, fui si e senatus consulto abrogatam. Verum eam in aliis oris semper adhiberi, scribit Sola ad antiq. Sabaia d. decr.
tit. ut nemo Glossa unica num .7. G tit. de minor. decr. inuent. p. I. Glossa unica n. II. Vbi cum
Rebusso in Constit. Reg.tit.de Inuent. GlCsia I .n 9. N excipit
229쪽
excipit duntaxat monitoria aduersus tutores qui bona pupillorum infideliter descripserint. Notat enim in talibus monitoriis non adhiberi clausulam illam, dempta parte ct consilio, sed hanc aliam qua reus quoque ad se prodendum adigatur, etiamsi occultus, nomine dempto.Qu'mitem clausulam psius quoque rei de consultorum ab eo adactricem,permitti in quibusdam euentibus in monitoriis debere,statuitur in Codice Fabriano l. . tit. i . ut definit. s4. cum monitorium impetratur ante motam litem, non autem posti Rursusque cum agitur de instrumentis maxime communibus. Adhaec definit. 68. cum quis criminaliter postulatus,non alias veritatis & innocentiae suae probationes habet, quam quas ex ore accusatoris eliciet.
In Galliis variam plane esse quoad has clausulas apponendas praxim, legere ibidem est ad definitionem iulam s . Vbi etiam illa secularium Iudicum sollicitudo legitur, interdicendi publicatione monitorii, priusquam agnouerint an adhibitione clausulae illius , nemine excepto, alteriusve cuiuspiam, sint in monitorio
comprehensi aliqui quos iniquum sit comprehendi,& adigi ad sui ipsorum vel aliorum euulgationem. Salua tamen reuerentia, quae Diis ut Constantini Magni verba huc transferam)a vero Deo ad iudicandum orbem constitutis summa debetur,sequitur perspicue ex dictis, hallucinari eos qui censent appositionem vel praetermissionem clausularum illarum, dempta parte ct consilio,& nemine dempto, aliquid pluscoserre quoad rem de qua agimus, hoc est quoad ne-ccsitatem iniiciendam reo ut se prodat,iisve ad quos ipse consili j opisve gratia confugerit , ut eum det Mnt. Vere enim, xςua vi solius monitorij, etiamsi
230쪽
Vires monitorij ad reuel. i 9 s
praesul neminem demat & omnes arctare ad reuelandum velit,non obligatur se detegere, nisi absque appositione illius clausulae, nemine dempto, obligaretur; puta quia non est plane occultus, sed ob praecedentem infamiam vel semiplenam probationem criminis,vel aliquid iis aequivalens, interrogatur vel urgetur iuridice ad se produdum. Nam in eo euentu obligatur se prodere, etiamsi no sit apposita clausula illa,
nemine excepto. Extra eum vero euentum, quantum
uis ea clausula adhibeatur, non tenebitur se prodere,s plane occultus sit,atque adeo non urgeatur iuridice ad se aperiendum. Et idem est de consilio, v. g. de aduocato aut fideli amico, quos reus auxilij & consilii gratia adierit, seque illis detexerit.Quantumuis enim
monitorium serat ut omnes nemine dempto reum plane occultum detegant, non tenebuntur tamen eum aperire,imo nec poterunt,iuxta dicta superius ad
quaesitum . ubi etiam ostensum est, consilium ne in eo quidem euentu in quo reus nisi in monitorio excipiatur adigitur se prodere,hoc est cum laborat infamia, vel est aduersus eum semiplena probatio, aliquid'Ve ei aequivalens, posse reum detegere regulariter loquendo.Non igitur ex eo quod adhibita sit ea clausula,nemine depto, adigitur reus plane occultus se det gere,nec cum illa alia clausula apponitur,demptapa rcgratia fit reo ne se detegat quantumuis sit occultus, obligandus alioqui nisi ea clausula fuisset apposita Id quippe falsum esse liquet ex dictis. Sed haec quidem clausula,dempta parte, gratiam reo facere potest non se prodendi, si non sit plane occultus, & alioqui per monitorium absque ea restrictione latum,Vrgendus iure esset ad se prodendum, iuxta ea quae mox N 1 subiiciemus
