De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Σos 'Pars I. Caput III.

eum nequaquam a se abdicaturum bona quae ei fiduciarie sunt commissa,si reuera non essent lac commis. sa,nec scrupulo admissae nequitiae angeretur,& Vrgeretur ad aperiendam syncere veritatem. Infamia autem reo principali obuentura ex detectione fraudisper eum factae,attendenda & cauenda esset, si emptor fuisset praecise conscius fraudis;at cum complex is rit , & celans ulterius nequitiam admissam, bonaque concredita asseruare pergens,causa sit damni creditorum, aeque ac is qui bona a latrone data in custodiam apud se habet,non est excusandus a rei principalis de- nunciatione eam ob causam.Vnicam huius obligationis amoliendae iustam excusationem proponit idem Auila sequenti disp. s. dub. 2.concl. a. si inde emptori fiduciario ingens famae damnum accedat.Et aeque addere poterat, si laturum sit, ut ob cooperationem in fraudem, grauiter mulctetur, sintque haec in famiae obuenturae vel mulctae inserendae dispendia talia, ut

merito declinatio eorum anteponi queat damno creditorum.Id enim prςcipue videtur ad diiudicationem huius dissicultatis considerandum , quod attinet ad obligationem vel facultatem detegendi obaeratum.

Nam quoad restitutionem quidem , de qua sola agit

Sylvester loco annotato, res est extra controuersiam.

Tantum dubitare licet, an emptor possit in deterioris atu collocare bona quae ab obaerato pessimae fidei homine accepit,ea illi restituens quod fieri posse aiebat Auila.De hoc inquam dubitari posse dico. Quod

enim latroni liceat restituere rem ab eo bona fide emptam , & rescindere comperto scelere contractum ut reci peretur pretium r, ratio est quia alioqui emptor

bona: tidei pateretur damnum nullo admisso pecca-

242쪽

Vires monitorij ad reuel. 2o I

to. At in re praesenti, emptor fiduciarius praeterquam quod peccauit contra ius creditorum cum cooper tus est occultationi bonorum, quam iniustitiam hac bonorum illorum positione in creditorum potestate optime sarciet , nullum exinde patietur dispendium, quia cum venditio fuerit colorata, nullum pretium numerauit, vel statim a consummato contractu rec pit. Imo etiamsi non recepisset, eadem eius esse ratio

deberet quoad pretij illius amissionem, ac emptoris qui mala fide a latrone rem emit, nec potest pretium appensum recuperare nisi rem latroni reddat: quod fieri ab eo non posse, sed debere rem vero domino reddere, etiam si facienda esset pretii iactura, in co fesso est.sed ut his admissis in detectione obaerati per complicem sistam, dico iuxta superius constituta, si Vterque fraudis artifex sit prorsus occultus , & dispendium quod creditores subeunt non praeponderet damno quod alterutri vel utrique noxio ex detectione resultabit, complex potest ac debet silere non obstante monitorio, salua semper curandae aut faciendae restitutionis obligatione. Si autem ista deficiant, sed damnum creditorum longe grauius sit damno quod fraudis artificibus ex detectione obueniet;vel certe si neuter vel alteruter sit prorsus occultus,ideoque iuridice quamuis non nisi generaliter interpellentur per monitorium ad aperiendam veritatem , tenebitur Complex reum principalem aperire,& fraudem simul factam detegere.

243쪽

Lo8 Pars I. Caput III.

QVAES IT VM XII.

Liget ne monitorium ad pandendam personam criminosam valde coniunctam. REspondeo negatiuu regulariter loquεdo, etiamsi

per monitorium generaliter edicatur, ut quilibet conscius,quemcunque alium noxium in causa de qua agitur patefaciat. Ita Nauar.repetit.in cap. ter verba,

num s . & multi quos adducit Neviet anus l. 3. sylvae nupt. num. 47. Ratio est quia priecentum humanum non potest obligare ad rem adeo arduam cuiusmodi est detectio criminosi valde coniuncti,qui eadem fore persona nobiscum censetur, & cuius detectio stfutura perpetuus fons iurgiorum & dissidiorum intestinorum inter eos qui vitam omnem simul exigere ob coniunctionem astringuntur. Sane lex ciuilis, cui lex Ecclesiastica non debet de benignitate concedore, L .ff.de test.diserte cauit,ne inuito denurietur ut i stimonium litis dicat aduersus socerumgenerum irrisu, priuign=m,sobrinum,sbrina sobrisio natum, eque qui iupriori gradu sint. Quin etiam patronos ac libertos inter se, ac respectu cognatorum in praedictis gradibus, legistator eodet, testificandi onere exemptos voluit. Varia alia iura quibus constitutum est, ut nemo in criminali causa contra cosanguineum usque ad qua

tum gradum, & contra alios aeque ac magis coniunctos testificari adigatur , collegit Molina traist. 3. de

244쪽

iust.disp. . num. i I. & 12. Nimirum perspexere legislatores quid serant vires humanae potestatis ciuilis in serendis praeceptis quae captui subditorum debent esse accommodata, ne sint importabilia, proindeque frustra imponantur.Itaque potestas Ecclenasti , quae magnam partem non nisi in subsidium ciuilis pote statis decernit monitoria, non potest urgere aliquem ad eum detegendum, quem ciuili lege celare sinitur, ob nimiam coniunctionem. Nec refert quod ea persona non sit prorsus occulta, sed vel infamia, vel manifestis indiciis, aut semiprobatione ita gravetur accommodath ad rationem iudicij institutam aduersus eam, ut ipse coniunctus si de eo ageretur Sc similiter grauaretur, teneretur se prodere. Nihilominus enim praeceptum de huiusmodi persona detegenda non urget, quamuis urgeret ad detegendum i ipsum. Ratio disparitatis afferri potest , quia denunciator Atestis in iudicio se habent active , & quasi impetendo reum in fama aut vita aliisve bonis ; ad quod personam coniunctissimam nulla tua culpa ad id obstrictam adigere, inhumanum & asperum esset, imo ferum & crudele. At rcus coiitens,non se habet actiaue , nec se impetit , sed nude contuendum praebet quod reuera seciciac proinde non potest idcirco cen seri causa damni quod subibit, nec erit nimis durum supposita veritate facti, eum urgere S adigere ad sic se habendum .Pr terquam quod ex ea sui detectione, nullae timendae erunt hominis aduersus seipsum gc

ues offensiones perpctuae, quae in magnum communitatis damnum redundare solent: sicut moraliter loquendo ex detectione: coniunctorum per coniunctos , existerent grauia charitatis mutata b& pacis

245쪽

Ilo , Pars I. Oput III.

vulnera , aegerrime unquam obducenda. Neque igitur pater filium,neque maritus uxorem, aut E contrario nec stater fratrem aut sororem, ten

tur detegere vi monitorii. Id tamen intelligo de patre dc L atre secundum carnem. Nam filium spiritu leni, teneri vi monitorii detegere patrem spiritualem

contra Franciscum Curtium l.de testibus conclus. 3O. docet dc recte Nauar.repetit. in c. inter verba,concio. 6. corol. 66. num ΙΣ. dc Farinacius traia.de testibus

q. Sq.num. I94.& cum multis Barbosa de potest.Epilla. allegat. num. s s. An quoad alios cognatos praeter praedictos sit eadem a monitorio immunitas, etiamua consciis non detegantur, ambigunt aliqui. sed placet quod statuunt Angelus, de Sylvester, v. finitia, ct cum aliis Auila a. pari. cap. s. disp. s. dub. 2. Idem pronunciandum esse de socero & genero,dcque cognatis omnibus intra quartum gradum.Ita enim necesse est asserere, ut vitentur diisensiones & odia inter cognatos , quorum iurgia tam noxia simi Reb p blicis, tamque tetram mephitim inhalant quoties interueniunt. Abique dubio autem interuenirent iurgia dc odia, si cognatus intra praedictos gradus adue ius cognatum ageret testem aut denunciatorem. Quare ad id non urgentur lato in quoluis conicios monitorio. Neque est adhibenda temperatio non necessaria quam huic resolutioni apponunt Naidus v.

num. s. Nimirum quod hi quoque sint ad detegendum cognatum obligandi monitorio , u detegere possint fine graui damno. Voco hanc limitationem non nucessariam, eamque idcirco reiicio ; quia ratio adducta demonstrat , non Posse a tali reuelation

246쪽

Vires Amnit ij ad reuel. 2 ii

abesse graue damnum personet coniunctae detegentis. Eodemque modo reiicitur limitatio alia quam adhibent nonnulli reiecti ab Auila 2.p.c. s. disp. s. diib. I.

concl. I. nimirum quod cognati a denunciandis cognatis tantum excusentur in criminali causa, non in

tem in ciuili. Verum ratio proposita urget uniuersaliter. Ex eaque rite perpensa, essici insuper videtur, id

opsum quod de cognato vi monitorij non dctegendo dictum est , dicendum similiter esse de amico coniunctissimo, S de benefactore planc in ligni, quorum

detectio grauiter exasperaret,& feritatem vel non leuem ingratitudinem redoleret. Aiebam tamen hanc resolutionem valere regulariter loquendo, quia interdum occurrunt euentus in quibus consecrandae sunt cuiuis manus suae Domino in sanguine coniunctorum. Itaque quotiescunque ex

non facta aliquarum personarum detectione, grande malum Reipublicae immineret, monitorium ligabit conscios quoscunque ad eas detegendas. In crimine laesae maiestatis, ita sentit Maicardus conclus. s 6 I. n.

12.& i 3. & cum Farinacio, Barbosa de potest. Episc. allegat.96.nuin. s7. Id tamen intelligendum est de crimine adhuc pendente , non autem de iam admisso prorsusque transacto, cuius detectio ad nihil confertaret quantum attinet ad malum illud auertendum. De haeresi idem assirmant plerique, obstringentes quemcunque ad detectionem cuiuscunque ea luc laborantis,ne serpat in commune exitium. Ita Suarer d. an. de fide L .num. χ r. Azor q. illa I 3. Comitolus A. re sponsq. 8. Auila 2.p.cap. s.disp.s . lub. 2.&bene multi . quos refert dc sequitur Diana trach. de denuc.resol. . .

247쪽

212 Pars I. Caput III

& s.&Barbosa supra num. quibus subscribendum est , si agatur de haereticis dogmatizantibus, ut recte distinxit Simancas tract. de patre haeretico, & in C

thol instit. tit. χ' num. 37.videturque idem velle Sanchez l. s.consit. cap. 2.dub. I9.num.6.& 9.Non placet autem Abul. lui in c. 13. Deuter.q. 3. indistincte negat,filium teneri detegere patrem haereticum.Crimen Confessarii sollicitantis, eodem loco reponit Bonac. t .6.ex variis p. i .f. s. num. 6. Quoad crimina vero minas tetra,vel quorum contagium non est adeo m tuendum, retinenda est resolutio proposita. Ideoque verius videtur quod asserunt Laetarius tract. de blasphemiaq. ia.& Homobonus tract. de cacreserv. p. 2. c. I.de Diana supra resolui.6. repugnante licet Comia tolo 4.respons. q. s. & Bonacina loco annotato;nimiarum non teneri uxorem aut filium, mariti vel patris blasphemias detegere, lato licet eam in rem monia

torio.

monitorium obligationem iniiciat delegeia . eum qui reuera non deliqui vel absque culpa, omittis quod monitorio mandatur. J Espondeo non iniicere obligationem. V. g. Vt a

primo quaesti membro ordiar, sertur monitorium ut omnes qui sciunt quisnam bona Sempronii fucatus sit illum detegant. Compertum mihi est, Caium ea bona accepisse in iustam compens tionem. . Noti

248쪽

et ires monstorij ad reuel. et i 3

Non adigor per monitorium ad eum detegendum. Tum quia Caius non est ea bona furatus,cum tamen monitorium supponatur de eis duntaxat detegendis latum,qui furati iunt. Tum etiam quia quamuis monitorium mandaret omnes Sempronij bonorum detentores detegi, intelligendum id est et de iniustis detentoribus : cuiusmodi non est qui se iuste compensauit, aut qui bona iuste praescripsit, eave aliquo iusto titulo detentionem emundante, apud se habet. ita

P. I .f.6.num. 3 .Eodem recidit quod ait Nauarr. con- sit. 34. de sent. excom. num. a. post Ripam traist. de peste, nempe eum non teneri reuelare, qui scit partem in cuius gratiam monitorium est concessiim, iure carere. Quod mox Nauarrus n. extendit ad iudicium conceptum per iustam causam credendi, atque adeo ad credulitatem ex iudicio probabili. Quare qui scit vel probabiliter credit,partem destitui iure in rem quam poscit per monitorium ; vel qui saltem probabiliter iudicat suum esse quod petitur, non ligatur monitorio indicente reuelationem.

Eadem ratio militat pro responsione negativa ad secundum membrum quaesiti. supponamus enim Ti . tium furatum esse quippiam non leue quod postea

consumpserit,nec iam habere unde restituat, vel cer te ob graue damnum ex restitutione nunc facta o ueturum differre absque culpa restitutione Instan . te autem domino ferri monitorium, quo omnes i beantur rei ablatae detentorem detegere. Nego conscios teneri reuelare Titium, quia retentio non est ei

249쪽

torquendam restitutionem, non urgeret Titilina impotentem , vel iusta ex causa differentem restituere: ita cum fertur ad reuelationem cxtorquendam, non urget eos qui sciunt detentioncm rei, ciusve non restitutionem culpa vacare. Quid enim proderit si r uelent. Accedit quod obiectum reuelationis indictie, est iniusta detentio, luc supponitur abesse .Et ita Su

tamen obligat ad dctegendum eum qui esset potens quoad aliquam partem debiti, etiamsi non quoad totum debitum: itemque eum qui postea potens erit. Verum ut sit obligatio detegendi potentem quoad

unam partem,saeceiic est cana partem esse notabilem,& cuius saltem ut aliis iunctae detentio sufficiat ad

mortalem culpam in ea detentione contrahendam, iuxta dicta superius c. a. ad quaesitum I. ut item sit

obligatio detegendi eum qui postea potens erit, ne cessarium videtur, ut vel iam nunc habeat ius ad aliquid postea cum effectu consequendum, vel saltem iam n in polleat industria, quam si adhibere velit, sit

proxime habiturus unde fatisfaciat. Alia cnim quaecunque potentia futura esset nunc plane incerta, nec suppeditaret fundamentum obligationis reuelandi. Porro in dubio an is de quo reuelando agitur,per impotentiam excuset, , atque adeo an ulterior rei detentio vel non restitutio vacet culpa, rectu Say rus in Claui l. I 2.c. I num. 3. pronunciat esse obligationem reuelandi,& monitorium ligare. In dubio tamen quo possessor rei ambigeret an teneretur reddere, sicut ipse quia possidet, non tenetur reddere, ita neque conscii tenentui eum detegere. Pertinct

250쪽

Vires monitori' ad reuel. et is

pertinet eodem quod Philiarcus i. p. de Ossic. Sa- eod. l. s. c. 34. recte admonuit, nempe monitorium non ligate ad detegendum eum qui facit quod potest ut satisfaciat parti quae monitorium impetrauit ; saluam duntaxat volens famam stram, in euciatibus in quibus fas est famae consulere. Nam causa quae principalem excusata restituendo, aliove quopiam Pr stando, aeque excusat conscios reuelando, cum idcirco tantum teneantur reuelare, ut principalis praestet quod debet.

Ssine obligario detegendi quos pars vel Iudex in

monitorio includi noluit. R Espondeo , nullam esse obligationem eos detegendi. Ac primum quod eos quos pars includi

noluit, res in manifesta, quia potestas Ecclesiastica ferens monitorium in gratiam partis, non intendit obligare ultra partis voluntatem.Igitur quoa pars ex presse contestabitur nolle se includi, ac etiam quos iuste & rationabiliter praesumetur noluisse includere in monitorio, non sunt a consciis ex obligatione d tegendi.Ita Molina tract. i .de Iust.disp. 6 86. num. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION