De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

zis Pars L Caput III '

baide patrem,matrem,uxore, liberos suos monitorio

subiici,no erit obligatio eos detegendi. Aliud quoad filios si monitoria pro fulto domestico sit impetratu,

statuunt Hugol.de potest. Episc.p. 2.c. s. g.4.& Naldus v. Comunt ario . . Perlio tame in sententia nisi aliunde constet mentem eius qui monitorium impetrauit aliud ferre, omninoque velle, ut hi quoque, si rei sint, manifestentur: luod pro negotij qualitate &circunstantiis prudenter diiudicandum est, cum Verba nihil peculiare exprimunt quoad istos; sicut censerentur exprimere si adhiberetur clausula, nullo

cepto,aut nemine dempto, qua significaretur, voluntatem partis, atque adeo etiam iudicis esse ut quicunque tandem reus sit, aperiatur: alioqui enim personae tam coniunctae, non iunt ex obligatione detegendaevi monitoris. S unt qui id extendant ad earum complices , v. g. ad famulos socios furti filiorum, ac similium.Nam quandoquidem is qui monitorium impetrauit,praesumitur noluisse filios v.g.includi in monitorio, ut eorum famae parcatur:Ita neque videtur voluisse ut eorum complices detegantur, ne consequ

tur infamatio personarum quas habet charissimas. Existimo tamen recte Hugolinum a.p. de ossic. Epist. cor.&Naldum v.Filiu num. 3. ccnsuisse obligationem monitorio iniici ad hos complices personarum coniunctarum detegendos, quia haec videtur Glemens partis mcc praesumpta eius voluntas quoad ipsas personas coniunctas, extendenda est ad earum complices, ac socios : quia etiamsi ex complicum detectione sit indirecte consecutura intimatio aliqua personarum coui ctarum , tamen id i 3 curtum est , fortassis enim non detegentur : Et

252쪽

Uires monitorij ad reuel. et i

quidquid sit de infamatione , tamen immurruserunt a tam multis damnis excommunicationis. Non esse quoque obligationem detegendi eos ad quos Iudex monitorium pertinere noluit, est cxtra , controuersiam,quia totum monitorii robur est ab intentione Iudicis. Quare nemo consciorum detegere tenetur quoscunque Iudex noluerit detegi.Et praeter eos quos expresse declararet se eximere,iales quoque esse praesumuntur, omnes quos iusta caus xcusat ne

praestent id ob quod omissum, essent detegendi spectato solo cortice verborum monitorij. Tales item praesumi debent, ij quos prius circa monitorij mat riam pepigisse cum parte monitorium poscente constaret. Neque enim Iudex si hoc pactum habuisset perspectum, nec alii ulli fuissent quos partis intersuisisset cognoscere, concessisset monitorium ad reuelandum,&ita recte Nevizanus l. s sylvae nupt. num s& Gutierres i. I. M. Can. C. i I. anum. 67. Egi d2co quem Iudex includi noluit, non autem de eo quem monitorii promulgator vellet exceptum. Neque enim vis monitorii est a promulgante, sed a ferente , siue a Iudice. Itaque in eo euentu quem memorat Franciscus Marcu. p. a. decis. Sos. Sacerdotmonitorij promulgator idemque reus, non euasit censuram monitorii quod ipse promulgabat, quantumvis se exceptum vellet. Nec plura de obiecto vi monitorij detegendo, tum quoad materias , tum quoad personas. Nunc adactum reuelationis, ςluseque faciendae modum profrediamur.

253쪽

U3 Pars I. Caput III.

otior quomodosciendusa reuelatio per monia

torium indicta. Espondeo, faciendam esse Iudici iisve quos ipse

I sibi suffecerit,nec aliter faciendam quam eo mo do qui in monitorio exprimitur, & quo constet vitalem fore parti iuxta mentem Iudicis. Aio reuelationem faciendam esse Iudici, aut quod perinde est iis quos ipse sibi subrogauerit, quia virecte Sylvester

notauit v.excommunicatio, 2. num. I 8. non est reuel

cio facienda parti .Id enim esset magnum incentivum odiorum. Itaque facienda est Superiori siue ut Iudici, siue Ut patri, pro vario modo quo reuelatio imperatur. Interdum enim intenditur duntaxat emendatio noxii, α impeditio peccati: Et tunc reuelatio fit superiori ut patri qui non sit obfuturus, nec ad poenam asperam irrogandam processurus, sed praecise confiixturus bono subditi.Alias vero intenditur iuridica ponitio α castigatio eius qui deliquit, ut caeteri tim rem habeant,&ipsi noxio reponatur pro male capi eo bono iustum malum ultorium, ut cum Tertulli no dicam. Vnde in hoc modo procedendi non cur tur fama denunciati,sed regulariter loquendo quaeritur bonum vel commune,vel ipsius denunciantis, ut tecte obseruat Molina tract. .de Ius .disp. 2. num ... Hanc denunciationem secundam , vocant iuridicam

siue iudicialem, quae differt ab accusatione in qua is

254쪽

Uires monitorii ad reuel. 2I9

qui crimen defert sit pars iudicit,unde obligatur probare crimen quod detulit; ad quod simplex denunciator non cogitur, ut constat ex capsiper his, de accusation.ubi additur aliud discrimen;quod denuncia tioncm non est necessarium scriptis committi, cum tamen accusatio sit recipienda in scriptis, ut notat D.

Aliud discrimen accusationis & denunciationis ex finibus, refert & excutit Suarez d. 2o.de fide sq.num. 3. adducens alios plenilis ac sustiis ista scrutatos. Utro autem ex duobus modis praedictis facienda sit reuelatio, colligendum est ex adiunctis monitorii cum nihil expresse in eo habetur. Vel si ne ex adiunci is quidem aliquid pollit in hanc rem criti, hoc tempore attendendo usum frequentiorcm pr sumendum eo tius est, scopum Iudicis esse punitionem, quamuisipectato munere pastorum, aliud potius praesumendum videretur,ut supra dixi ad quaesitum 9. Quando

vero incideret dubium,an Iudex per monitorium vocaret ad denunciandum alterutro ex dictis modis, an vero ad testificandum duntaxat unde sit petenda dubii depillsio aut i c. i.q. r.addidique,si nulla ex parte lux affulgeat, praesumi Iudicem vocare conscios ad testificandum. Quaecunque porro ex praedictis reuelandi ratio ineatur, necesse est reuelantem clare ac perspicue reuelaro quod nouit. Quanquam interdum necesse est Iudicem Ecclesiasticum confusa reuelatione esse contentum, ut bene cum aliis notauit Gutierrcs l. 1 .qq. Canon.c. i I num. 8 . Nimirum si reus

facti propter quod monitorium fuit latum, sistat se Iudici , profitens vere se esse qui patrauit id de quo agitur; habuisse tamen iustam faciendi causam, quam

expositurus

255쪽

Σ2o Pars I. Caput III

expositurus & probaturus sit distinctius Iudici suo seculari ad quem se remitti postulet. Tunc enim Iudex Ecclesiasticus debet ibi sistere, nec ultra illam confusam reuelationem quaerere aliam. Nec sane pertinet ad potestatem sacram in eo euentu, ulterius scrutari

iustitiam facti, sed id examinandum Iudici laico potest debetque permittere: quod unum puto voluisse AEgidium Magistrum in decis. Paristit. de appellat. exabusu c. . Deposci posse a reuelante,ut reuelationem

firmet iuramento,scribit Alba consilio isd& omnino debere ita fieri ut certior sit ac firmior reuelationis si-ses , saepe ingeminat Ripa responso 7 .excutiens testificationes vi cuiusdam monitorij elicitas. Regulariter tamen ne conscientiae magis illaqueentur, abstinetur eo mandato, nec quisquam compellitur cum iuramento deponere, ut ait Genuensis in praxi c. I .n. 16.de ex eo Barbosa allegat. 06.num A.

Iam ad modum in reuelatione facienda seruandum, ut reuelatio sit utilis parti quae monitorium po-Poscit, pertinet ut non verbo duntaxat fiat,sed etiam scripto committatur ; & quidem per Notarium idoneum,ut depositio fidem in iudicio faciat. Quae ratio

confirmat, nomen quoque de cognomen dcnuncian iis, aut quomodolibet reuelantis exprimendum esse in eo scripto quo continetur depositio, quod consen taneum est iis quae praescribuntur c.dilectiti,de accus tion.Videndus Genuensis in praxi c.i8.num. 2. Interdum tamen cum reuelanti si notus fieret damnum immineret, si reuelatio missa schedula, rem quidem reuelandam continente,sed absque reuelantis adscriptione, ut notat Philiarcus p. I. de ossc.Saccrd. l. .c. q. f. i dimitationc 3.Nam quamuis schedula non lia' beat

256쪽

Vires monitor j ad reuel. m

beat vim probandi, aut accusandi ad effectum inquirendi nisi praeuia infamia vel idoneis indiciis, tamen habet aliqualem usum de quo Mascardus conesus. 2 7.Nec plura generatim de modo in facienda reuelatione tenendo. Nunc sigillatim nonnulla eodem

pertinentia attingamus. T

Hum rem vi moriori j detegenduwsii omissa

correctione fraterna. REspondeo,si monitorii scopus sit rei emendatio.

praemittendam esse reuelationi correctionem in euentibus in quibus preceptum fraternae correctionis vim habet. Interdum enim ut constat ex 2 .a .q. F. leges charitatis ferunt, ut adhibeatur proximo fiaterna correctio inter nos & ipsum solum, priusquam crismen eius dicatur Ecclesiae iuxta Christi ipsius oraculum. Aliquando autem quia deest spes prosectus, vel quia esset periculum in mora,V. g.quia sur claberetur, praetermittitur fraterna correctio absque labe, ieci

que aditur superior, ut securius & robustius prospiciat. Quandiu igitur per noxii dispositionem, & non

omnimodam obfirmationem, & per extrinseca damna quae timentur, licet praemittere fraternam rei co rectionem,non est dubium quin sit praemittenda;nec eas inducias negat monitorium de quo a 'musaeuod stilicet latum est ad corrigendum reum,& impediendum Poccatum eiusve Prorogationem: Ita ut etiamsi intra

257쪽

ΣΣΣ Pars I. Caput III.

intra tempus in monitorio prae fixum, non potuerit adhiberi quae speratur profutura fratris correctio,non sit idcirco censendus monitorij censuram incurriste

qui non reuelauerit, ut notaui c. i. agens de termino

praefixo monitoriis. Et quamuis postea deprehenderctur corrcctionem suisse inutilem,tamen prudens illa comperendinatio ultra terminum constitutum ad reuelandum, qua prudenter captata esset corrigendi occasio,non verterctur vitio. Quinctiam si semel adhibita correctio non profecisset , adhuc posset prudenti arbitrio differri detectio,ialuo monitorio: quod cum contineat praeceptum Ecclesiae, atque adeo benignum , non excludi huiusmodi moras. Admonet

SS. Thoma, Antonino, itemque Nauarro sic Corduba, tam ne stariam esse adhibitionem correctionis, ut quamuis in euentibus de quibus nunc agimus, ludex mandaret omitti correctionem, non citer ei obtemperandum. Et ratio est perspicua. Nam monitorium continet mandatum purd humanum. At praeceptum corrigendi proximum si spes profectus affutuseat, spectat ad naturalem S diuinam lcgem, cui lcges omnes humanae de efficacitate debent conced re .Non benὸ aulcm Neviamus l. 3.syluae nupt. num. 46. statuit nunquam esse obligationem praemittendi reuelationi fraternam correctionem; argumento inde ducto, quod denunciatio per monitorium exto la,sit iudicialis. Vim tamen huius argumenti', aperte elidit ratio proxime in contrarium proposita. Iam vero in euentibus in quibus praeceptum de ad- Iibenda fraterna correctione non habet locum, ut

contingetet si ea esset rei dispositio ut nihil ab eo esset

258쪽

Uires monitoris ad reuel. 223

et sperandum ; vel si pericula grauium damnorum

bolio publico aut priuato impendentium omnem Ic- moram excluderent itemque si ageretur de monitorio ad alium finem quim praecauendi vel emendandi peccati de quo hactenus egimus;sed scopus monitorii esset, extorquere reuelationem ad puniendum reum de scelere iam perpetrato nec ulterius pende te I tunc non est praemittenda fraterna correctio, sed

dummodo peccatum tale sit quod detegi possit abs que iniuria;quia scilicet vel non est proruas occultum aliis, vel vergit in tertii cuiuspiam aut etiam in publia

cum exitium, parendum illico est monitorio reuela tionem indicenti; quia tunc eorrectio fraterna vel nulli usui esset,vel scopo monitorij vltipnem quςrentis non congrueret. Ita cum aliis Auila 2. p.c. s. disp. . dub.a .conclus. 3. Non pauci negarunt praemittendam unquam esse correctionem,si agatur de haeretico so mali. Prosere ad id complures eisque subscribit Diana tracide denunc. resol.r. qui videtur idem extendere ad omnia crimina quorum disquisitio purtinet ad tri bunal S.Otacij.Multi tamen ab eodem Diana recensiti, contrarium asserunt, etiam quoad haeresim ser-malem , quibus addendus est sanchea l.6. consit. c. 2.dub. l . num. 8. estque ea sententia satis verisimilis, praesertim si non agatur de haereticis dogmatizantiabus, a quibus & minor spes profectus ex adhibita correctione fratcrna solet affulgere, dc maius periculum ob virulentiam & malignitatem impendet. In- dubitata vero haberi deberet ea sententia quae correctionem fraternam etiam haeretico priusquam de- nuncietur adhiberi vult, si sermo esset de eo qui non

nisi materiali haeres laboraret. Nec leuiter poccant pleriquc

259쪽

α24 Pan I. Caput III.

plerique prurientes linguis, qui Concionatorem ex inaduertentia aut ignorantia inuincibili lapsum, illico deserunt praetermissa correctione fraterna. Id enim a malo esse nec labe vacare,recte admonuit Bonac. trach.6.ex variis p. I.f. 8.num. s. E si is affectus invidorum proprius, ut notauit S. Basilius homil. de inuidia,componens eos cum muscis, quae dimisso reliquo corpore sano & bene composito, si quid in co vlcerosum & purulentum sit, eo aduolant. Adhibuerat illam ipsam comparationem ante Basilium, S. Iusti- nus in dialog.cum Tryphone, docens id suisse Iudai

cum vitium.

In dubio de dispositione noxii, & utilitate correctionis , censeo ad periculum damni imminentis esse attendendum: ita ut obligatio haec diiudicetur ex

quantitate, ut sic dicam spei de reportando fructu

ex correctione praemissa, collata cum quantitate metus de perdenda oper . Nam si spes non praeponderet pericula damnorum grauium non sint exigua, praeferendum erit quod tutius est; nimirum remi uico superiori detegere ut prospiciat. Si autem non sit periculum magnorum malorum, vel si periculum qu liumcunque malorum non sit proximum, nec modica spes affulgeat fructus ex correctione obuenturi, tentanda prius erit correctio. Quam praxim in tali dubio, non ulli etiam quoad formalum haeresim,& an finia crimina probant, ut refert Deirio l. s. Mag.s.6. n. 6.qui tamen haud abs re quoad haeresim formalem &enormia huiusmodi scelera,aliud pronuciat: eo quod respectu huiusmodi summorum criminum,uix possit contingere, ut res eu statum sortiatur in quo diximus correctione in dubio praemittenda elle denuciationi.

260쪽

Vires monitorij ad reuel. 22s

Teneaturne quis vi monito j, reuelare cum graui suo,aut suorum damno. REspondeo , regulariter loquendo, non teneri

quenquam cum graui suo damno reuelate. Ita Soto relech.de secreto memb. 2q.6. dub.s Suareae t. s. .p.d. 2O.f3.num. 9.Ex Iurisperitis Neviet. lo .syluae nupt.num. Q.& Felin.in cap. dilectorum. detest.cog.

num. 3. Refert hos Iurisperitos ὀc male repudiat Ludou.Vitalis tract.de reis & testibus per censuram cogendis num. 37. negans iustam habere excusationis causam quenqua propter minas alterius,etiam qui ea, exequi consueuero quominus vi monitorii teneatur reuelare. Quod cli uniuersaliter L absque restrictione dicatur, pertinet quoque ad intentationem grauis

damni: ac proinde mens illius autoris est, quocunque damno imminente,aut per timorem non irrationab lem nec leuiter conceptum obiecto , teneri conscios reuelare. Sed contrarium est ali erendum;quia praeceptum humanum rationabile, cuiusmodi est praeceptum monitorio contentum , non obligat cum graui

discrimine quod non sit per se coniunctum actui pret-cepto, sed ei contingenter adiungatur, ut lare conii mat Sanchez l. I.in decalog c. I 8. a num . . & Suarc El. 3.de legibus c. o.num. γ.Nemo igitur obligatur re

uelare, si ex reuelatione graue sibi malum merito timeat. Vnde si monitorium mandet reuelati desicturi P -

SEARCH

MENU NAVIGATION