장음표시 사용
351쪽
Ioannis, vulgatissimumque est ex s. Augustino D. Cyprianum allegante, symbolum unitatis corporis Christi. Qui ergo segregatur a consortio fideliu 1, iure quoque ab unitatis symbolo remouetur:& quidem ita,vi duplici mortali peccato contaminetur, si in eo statu accedat. Quamuis enim non sit duplex peccatum , communicare absque confessione , eo quod tunc confessio non praecipiariir per se,sed tantum ratione communionis, ut recte statuunt Vas l. 3. p. d.
num relect. de poenit. p. . tamen si peccatum tale sit, ut non modo inuebat defectum gratiae, sed etiam specialiter sit ei annexa ex praecepto Ecclesiae repulsa a communione, quale est peccatum propter quod quis excommunicatione perculsus est, in non dubito quin excommunicatus superstite ca labe ad Eucha ristiam accedens,duplici mortali peccato contaminetur ; altero contra legem de perceptione Eucharistiae in gratia, altero contra legem de abstinendo ab Eucharistia per tempus ex inmunicationis. Sicut di pliciter peccat , qui se ingurgitat quo tempore indictum erat ieiunium. Nam & Temperantiam, &Ecclesiasticam ieiunij legem violat. Et ita recte in prae
senti negotio Bonacina q.6. de Euchar. p. r. num. 3 . contra Vasquem 3.p. l. 2OInum .s .cui suifragatus via detur Diana parte 2.trach. I .resolui. Q. 18. Vilica tantum proferri potest causa,excusansi excommunicatum a peccato in sacramenti alicuius
susceptione: Nimirum necessitas auertendi graue spirituale aut temporale damnum, quod alioqui indeclinabilitet ingrueret. Extra sum euentum, excommunicatus iacrilege susciperet sacramentum, quamuis . vide de τ
352쪽
Propria excomm.tu quosita. 3 os
valide;quia excommunicatio nihil ad facrameti substantiam necessarium intercludit. Icque quidquid
let quoque quoad sacramentum poenitentiae , quantum est ex vi solius excommunicationis ; & secluso mortali peccato in ip sacramen i susceptione admisso,quod totum sacram ctum euereteret; nec illud duntaxat informe redderet, sed plane nullum & necessiario iterandum,ut optime afferunt Palud.in .d. I . q. . A drianus q. r.de clavibus, Sylvest. V. excommunicatio. 3. num.I. Soto in A.d. 22. q. I. artic. I .dub.Vltimo,&Angles in .q. de excommvn. artic. . dissiculi. i. conclus.1 .contra Angelum V. confesto. s. num .lo. Caiet rium, v. absolutionis impedimenta.& Auilam a. p. c. c.
disp. 3. dub. 4. qui consessionem excommunicati de sua excommunicatione conscis , censent insorinem, sed validam de non iterandam: eo quod nus o M ab Eccles a irritetur, etiamsi prohibeatur. Verum quid necesse est irritari Sacramentum illud ab icclesia, cum ex natura rei sit nullum, ob defectum doloris legitimi,& peccatum mortale quod in ipsa susceptione admittitur 3 Esset tamen sacramentum illud validum,si seponeretur ab eius susceptione,mortale peccatum per ignorantiam probabilem, vel ob necessitatem grauem quae excusaret a scelere excommunica-itum recipientem absolutionem a culpa, tametsi su perstite censurae vinculo. Tunc enim ut recte assit
i. 2.deicensur. c.2. n. 3.& Egidius de Coninck disp. te Excommuta. num. 28.nihil desideratur ad valorem 1 cramenti poenitentiae requisitum ; non materia, non forma,non intentio: nec in Ministro desideratur Iu
353쪽
indictio, quam subiecti iniquitas praepedire non potuit. Sic igitur res habet quoad susceptionem Sacramentorum per excommuni catum; quae resolutio ad omnia Sacramqnta pertinet , praeterquam ad Baptismum,de quo non potest hic quaeri, cum is qui bapti
ratus nondum est,excommunicari nequeat. Quod si excommunicatus tenetur abstinere receptione Sacramentorum , Minister quoque sacramentorum lcnetur ea negare , & cum eo non communicare in tali
negotio: ex vi quidem censurie, si sit excommunicatus vitandus , Ex vi autem iuris diuini naturalis , si is qui excommunicatione perculsus est, indigne petat Sacramentum & cum scelere. i
Item Sacramentalium. Ist. Iam vero excommunicatum priuari use s
eramentalium,prout scutorum ut sic dicam) applicatione aliqua communium suffragiorum, perspicuum est ex suffragiorum illorum interclusione, de qua
postea. Est haec vox Sacramentalium, satis ambigua. Apud Lucam Tudensem lib.a .contra Albigenses cap. a. Sacramentalium nomine intelligitur lotio pedum exemplo Christi,ac peregrinatio. Apud alios eo no- . mine intelliguntur minuta sacramenta Catechumenorum , puta sal, panis benedictus & huiusmodi alia. Scholastici, quoscunque sacros ritus Sacramentis aut sacrificio adiunctos, & ad eorum conuenientem c lebratione ex Ecclesiae institutione usurpados, Sacra mentalia appellat no exclusis sacris vestibus acreptis. Alij non paucas praeterea obseruantias sacras inter sacramentalia numerat, ut aquam lustrale, & alia plera-
354쪽
Propria Excomm. in quosita. 3OT
que quibus Ecclesia suam benedictionem impertiit.
Immensus est circa sacramentalia Thomas V valdensis tomo 3.Priuantur itaque sacramentalibus excommunicati , quatenus Sacramentalia ex Ecclesiae institutione adiunctam habent vim aliquam moralem ex inclusis intra ea communibus Ecclesiae suffragiis. Esto non prorsus prohibeantur illis uti veluti materialiter sumptis. V. g. non prorsus Vetatur excommunicatus, esse in templo, vel in eo priuatim orare. Quod autem Tertullianus lib. de pudic.c.Α.& I .ari, cxcommunicatos a limine & omni tecto Ecclesiae submoueri, accipiendum est de absentia a lcmplo tempore sacri; aut diuinorum ossiciorum. Ius item asyli in templo,saluum est excommunicato, ut rectc
ro. Prohiberi excommunicatum assistere sacrificio Missae,per se loquendo,est caetra controuersiam, ut constat ex cap. Episcoporum, de priuil. in s. dc cxcapilud. de Cier. excommvn.ministr.& cap. is qui,ac cap .alma mater He sent. cxcom. in 6. Et es sane haec, insignis communicatio in diuinis rebus. Vnde iura
quibus generatim vetamur communicare cum ex communicatis in rebus diuinis, cuiusmodi sunt cap. responso dc cap. nuper. & cap. alma mater. de scies. CX-com. in 6.hac maximC communicatione interdicunt. Caniam cur ricommunicati repellantur a praesentia
355쪽
sacrificii,aperit his verbis S.Chrysostom .hom.6 r. ad popul. s Qui sunt in peccatis priores eiiciuntur.Sicut enim ad mensam veniente domino, seruos qui dominum offenderunt adesse non oportet, sed procul arcentur: ita scilicet 5 hic, dum profertur sacrificium& Christus immolatur & ouis dominica.JOEm quippe, graues illi cximinosi excommunicabantur. Porro haec prohibitio, non modo attingit excommunicatum, sed etiam caeteros fideles qui intersunt sacrificio. Communicant enim cum iis quos habent in auditione sacri socios. Itaque sacerdos vetatur ad altare accedere, si adsit excommunicatus vitandus. Si autem iam consecrauerit, inchoatum sacrum preficere tenetur. Quid consilii dederit S. Anselmus, saceraoti in cuius sacrificium te ingerebat Comes excommunicatus , apud eum videre licet lib. i. epist. 16. Caeteri fideles praeter Camillum siue administrum, quia non urgentur obligatione illa perficiendi sacrifici j, cum
primum aduertunt cxcommunicatum vitandum si
peruenisse,& obfirmate haerere in aede sacra,tenentur abscederς.
Nec non diuinorum ciorum.1 r. Eadem ratio est de caeteris diuinis Oiliciis Quo nomine antonomastice designantur horae Ca nonicae,cap. dolent .de celabr. Misiar. in Concilio Aquis ran. i. cap. i 3 i. Praeterea tamen in hoc nego-xio nomine diuinorum os loram veniunt quaecunque
orationes & benedictiones, a sacris Ministris cx E clesiae institutione sotcinniter & ex officio factit , a nominatim processiones quas Ecclesia ex antiquissi
356쪽
Propria Excomm in quo ita. 309
mo usu obit, ut videre est apud Serarium in opere de eo argumento,& apud Stephanum Diuantum lib. ide ritibus cap. t o. In nullo actuum praedictorum, potest excommunicatus communicare cum aliis: hisque incunatat obligatio secedendi, si excommunicatus superueniat, nec arceri aliter queat. Vetatur item ex communicatus orare priuatim cum aliis, orationem cum eis coniungendo,V.g. alternatim recitando horas
Canonicas aliasve aliquas precationes .Quae prohibitio correlativa est,& eum quoque obstringit,qui non est noxius. Et ideo can. t O. Apostolorum,& aliis iuribus quς ad eum canonem profert Binius,post Couarruviam & Suare quos citat, quisquis preces cum ex communicato coniunxerit,ac vel si in domo id fecerit,iubetur excommunicari. Esto, qui ita ossicium diuinum cum excommunicato recitaret satisfaceret legi de ea recitatione,ut asserit Maior in A. d. ia.. quaest. 6. ad 3, Non interdicitur tamen, ea priuata oratione in praesentia excommunicati quae seorsim ab alia funditur , nec cum ea iungitur in unam communem , Ut notauit Caietanus in lumina v. excomin catio, sub
finem;inde inserens, si duo in eodem cubiculo scor sum considentes,audito pulsu campanae ad salutationem Deiparae ibidem flectant genua & seorsim orct, talem orationem non vetari ob praesentiam excommunicati,concomitanter quid em, sed tamen disparate & absque unione cum caeteris, fundentis precatio nem. Colligere veto indidem possumus, non Vetari fidelibus, recitare in praesentia excommunicati Ora tionem ad Deiparam,quae initio concionis solet recitari : quia quamuis excommunicatus qui adesse supponitur,eam quoque Orationem recitot, tamen Ora-
357쪽
tiones illae astantium, non uniuntur in unam communem; unde nulla ibi cernitur communicatio. SuP- posui, excommunicatum posse adesse concioni, quia teucra no cit ossicium diuinum. Vnde Gentiles quoque Jc infideles,ab ea non arcentur, ut sanxit CO; C. Carthag. .cap.86. Multorum Canonum apparentem
circa hoc dissonantiam,conciliat Albaspinaeus i. a. obseruat. c. 29. Quae autem Isid.Pclus. l. 2.cpist.2s3. habet , non pertinent ad exclusionem profanorum a concione lacra, sed ab euulgatione imprudenti mysteriorum ; quam non est necesse fieri in concione, imo abstinendum ea propalatione est , cum adsuntini lonei. Vides ex his non minui dedecus excommunicati,ex eo quod permittatur adesse conci0ni, cum Gentiles quoque permittantur illi interesse, quia potest conducere ad tangendum & emolliendum cor, nec venit nomine diuini Offcij. 21. Repulsa ab offerendis per excommunicatum oblationibus, ut diuina ossicia pro eo fiant, decernitur in cap. sacris. de sent. excom. Ab Ugolino autem Tab. 2. cap 9. f. q. extenditur cum ad oblationes per
alios pro ipso factas in finem praedictum, quia qui per
alium facit,per seipsum facere videtur;Tum etiam ad oblationes faetas non ut diuina ossicia pro eo fiant, sed simpliciter cleemosynae nomine. Militant enim hic rationes omnes, quibus Philo confirmat sanctit tem legis vetantis inferri in sacrarium oblationes meretricis Id manasse ab Apostolis testatur Clemens
ditur autem hic usus aperte in Concilio Illiberitano cap. 28. verbis illis. DE scopum placuit,ab eo qui non
communi at , munera accipere non dubere. J Quod
358쪽
Propria Excom. in quo sita. 3 ii
non este accipiendum de omittente communionem in sacro, sed de excluso a communione corporis Christi, & a coetu fidelium, recte conuincit latareatrach. 2.de relig.l. I. c. , . num . . Idem statutum est in magno Concilio Nicaeno cap. 27. in editionc Alphon si Pisani. Idoneam sic statuendi causam, suppe ditant verba illa Iuonis Carnotensis epist. 186. Donationes , & concessiones excommunicatQrhun, qUibus nec dicendum est, aue, propter infirmos vitandas esse consulimus: quia licet Apostolus dicat,omnia mu-da mundis, consequenter tamen addit , sed maltim e Phomini qui per offendiculum manducat. Unde etiam in epistola ad Corinthios. Si quis ait vocat vos in Hu, ct vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, ni hil interrogantes propter conscientiam.Siue ergo manducatis siue bibitis,omnia in gloriam Dei facite. Sine offensisne estote Ita cis,ctgetibus, ct Ecclesia Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non qua reus quod mihi utile est,sed quod multis, ut salvi fiant. Haec est Apostolica, A sana doctrina. Quare talium donationes vςὶ concessiones vitandae suntmon quod Dei crςatur , ex eis munda immunda fiat, quia Domini est terr & plenitudo eius; sed ne simplicium ex hoc infirmetur conscientia,cum talibus coniecturis existimat, bunis eorum malefacta placere, vel quae priua λbhorrebant, mala non esse. Simili de causa diuinae leges pariter &humanar,refutant,& vitant eorum testimonia, & iudicia non quod non aliquando vera testificontur, Miusta decernant,sed Mi tali repulsa confutati, ab errore suo desistant. J Caeterum insulse Uorrilongus in
excommunicati quamuis ob ea quae protulimus, ne-
359쪽
queant in Ecclesia recipi, posse tamen recipi domi. Hoc vides concidere ex luonis discursu. Deinde iura absolute vetant recipi oblationem excommunicati, saltem eius qui notus sit,prout hanc resolutionem,lis mitant Innoc. Amon.& Abbas in cap. cum voluntate. de sent. excomi addueti a Troilo Maluetio traiiu. de oblationibus,2.p.num. a. quae iura nunc restringenda sunt ad excommunicatum vitandum, si eius qui oblationes recepturus esset, obligatio ad eas repellendas,
speciale acrorum ministrorum ex communicatorum priscitiones quoadscra ut Sacramenta ministrandi.
23. Omnis praedicta communicatio in sacris, quae excommunicato interdici hactenus asserui, est communis quorumvis fidelium. Addebam vero , esse aliam communicationem in sacris , qua quilibet idoneus Sacramenti alicuius minister, i peditur durante excommunicatione qua irretitus sit, illud administrare. Sicut etiam lacerdotes cXcommunicati , vetantur celebrare sacrificium incruentum, & diuina officia solemniter aut publicὸ recitare, vel praedicare fidelibus verbum Dei. Et quidem, ministium excommunicatum prohiberi Sacramentorum administrationeGonstat ex cap. latore r. de Clerico excom ministr.Ratio mar ifesta,ex reuerenti & digna sacramentorum administratione, suffragatur.Et potest quidem in nonnullis euentibus, grauis necessitas laxare huius interdicti rigorem,
360쪽
Tropria excomm .in quo sita. 3i3
quippe inductum per legem humanam rationabilem,*iς initio euentibus euigescit.PotEstque ea grauis necessitas, se tenere vel ex parte ministri excommunicati , si videlicet magnum malum ei intentetur nisi sacramentum dministret, tunc enim fas ei esse ministrare, statuit cum multis Auila 2.p.c. 6. d. 8.dub.
s.) vel certe ex parte passi innoxij sacramento indigentis , & alio ministro destituti, praesertim si sit in
mortis articulo. Nam tunc fas esse excommunicato ministrare sacramentum indigenti, recte asserit G tierres adducens multos l.I. qq. Canon .c. I. num.6 s. male reclamante Couarruvia in cap. alma mater. p. I. g. 6. num. 8. Haec igitur recte quidem dicuntur. T men nemo non videt, ea esse per accidens. At per se loquendo,minister excommunicatione irretitus,prohibetur sacramelorum administratione, eamque contra edictu Ecclesiae usurpans,sacrilegus est:non modo quia supponitur sordere labe mortali, cu qua tractare sancta impium est, haec enim labes siluo excomunicationis nexu tolli posset, sed etiam cirecte,vi interpositae ab Ecclesia prohibitionis, quae ministros quoque matrimonij, hoc est ipsos coniuges,comprehendit; ut tradit Sanchea L .de mair. disp. i. n. 3. A Su
reZ t s. 3.p.d. II .s. I .num. 13. contra Praepositum dub. 8.de excomm.num. s I.De Parocho excommunicato,
an possit ut testis authenticus assistere matrimonii ce- 'lebrationi, variant sententiae. Negat Auila,& inde irritari matrimonium censet a. p. cap. 6. disp. . dub. I. conclus. s. sed reclamat & m ito Sanchea L 3.de matrim. disp. 23. num. . quia haec non est aditan istratio sacra nenti,sed nuda conditio,iametsi essentialiter requisit ad celebrationem validam,ubi decretum Tri-
