De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

dentinae Synodi est promulgatum.Quoad sacramentum vero Poenitcntiae extra mortis articulum, ne V

lida quidem foret administratio eius per excommu- nicatum,ut recte assirmat Reginaldus lib. 3 2. praxeos cap. 2.num 7.estque haec resolutio extendenda,etiam ad absolutionem a venialibus, contra Vasquem 3. P. q-9 3.art. 1 .dub.6.num.8.quia Ecclesia a qua est omnis iurisdictio in foro interno,multat excommunicatum omnimoda priuatione iurisdictionis in eo foro. 14. Quamuis autem nonnulli DD. de quocti que ministro excommunicito pronuncient,cum pro hiberi ministrare quaecunque sacramenta;tamen mollior nunc sententia benignius sentit de excommuni-c to tolerato, quem negat quidem posse se ingerere ad sacramenti euiuscunque administrationem, admittit tamen posse illud administrare si adeatur, etiam absque necessitate: siue sit pastor,sive non sit. Nam . minister huiusmodi, non peccat si requisitus ius dicat,sue ministre. : neque item fideles eum adeuntes& iure suo utentus, peccant, sue aduersus legem de non communicando, quae post Martinum V .non Vrset; siue ob cooperationem in peccatum ministri non enim ulla ibi cernitur cooperatio ad peccatum, qui non peccat minister toleratus, si requisitus ministret.

Ita Sanch.l. . de Matr.disp.9. num.8. Lcdesma I.4.q. . s.utic.6.dub. I 2. Praepositus dub. I 2.de excom.num. 8i.&82. O fere consentit Suarer t. s. 3. p. d. i I. sq. num. 9. Verum haec indulgentia Ecclesiae,in fauorem fidelium concessa , mollitionem continet rigoris quem ex se inueheret excommunicatio,ut dictum est de extern communicationis cum toleratis conces

362쪽

propria Excomm. in quosita. 3i

Itemsacri scandi seselemniter celebrandi of ia.

At nullo modo mollitus est antiquus rigor, quoad vetitam sacrificii celebrationem per quemcunque sacerdotem excommunicatum. Nam iura id seuere ve- eantia, vi cap. si celebrat, de cler.excomm.ministr.perseuerant ici rigore antiquo, qui tantus est, ut S. Tho- nas 3. p. q. 83. artic. 6. ad a. existimet,si sacerdoti in ipso altari , iam inchoato canone, dummodo non inchoata consecratione subeat recordatio contracti a se vinculi excommunicationis,abrumpendum ei esse s

criticium, si absque infamia aut graui scandalo possit feri abruptio. Si vero iam coepta esset consecratio, herficiendum esctet facium usque ad sacrificii consumptionem,at non ulterius;vt in simili statuunt DD.

de celebrante coram excommunicato nolente secedere.Est enim plane par, aut etiam maior ratio,ne Sacerdos excommunicatus sacrificet quam vi Sacerdos plane liber a tali vinculo, non sacrificet praesente eo qui excommunicatione irretitur. 2s . . Eque arcetur cxcommunicatus a celebratione solemni & publica diuinorum ossiciorum. Ita enim perspicue fert prohibitio qua excommunicatus

vetatur communicare in lacris cum caeteris. Diserte quoque idem mandatur cap.illud. de cler. excom. ministc.& cap.nuper.de sent. excom. Nomine porro ossi clarum, in hoc negotio, veniunt quoque benedicti nes quaecunque & orationcs publicae, ut recte not

uit Praepositus dubia 9. de excom.num. s 3. Aliud vero est de priuata ossici j recitatione. Nam is qui ad eam alioqui teneba uri aeque ad eam astringitur, non o

et stante

363쪽

316 Pars II. 6 put II.

stante excommunicatione. Probat hoc ex plerisque iuribus Durantiis l. 3.de iit. cap.22.num. II. & sussi gantur multi DD.apud Sanchem 7.opuscul. c. 2.dub. sq. contra aliquos apud Couarruviam 3. var. cap. I S. num. 8. Accedit ratio. Nam si homo tenetur ad offici, recitationem vi ordinis sacri aut religiosae professionis,constat fundamentum obligationis recitandi,non tolli per excommunicationem. Si autem astringebatur ad recitandum vi beneficii,perstat obligatio: quia quamuis excommunicatus non faciat fructus suos,

tamen per eum stat quominus fructus percipiat. At iuxta regulam iuris in C. f Damnum quod quis sua culpa sitit, sibi debet non aliis imputare. J Accedit

quod homo non obstante excommunicatione, retranet beneficii titulum & possessionem .Quare perinde se habet ac is qui priuatur fructibus defectu residentiae. Hunc vero nemo eximit onere recitandi horas Canonicas, ratione beneficij cuius titulum & posses- sionem retinet,etiamsi culpa sua careat fructibus.Pa sim dicitur, excommunicatum in priuata officij reci- atione debere omittere Dominus vobiscum, eo quod hae voces sonent communicationcm cum aliis ut d cet Petrus Damiani opusc. II. Doctores tamen non ignobiles,excommunicatum,in priuata recitatione ea verba proserentem, liberant a culpa, ut Auila 2 p.c.6. disp. .dub. , .nec multum abest AEgidius de Coninchiraef.de excom.dub.7. num .s q. Nimirum qualiscunque expressio communicationis,non est communic xio,quae sola vetatur. Ac etiam concienandi. . Ad extremum , excommunicatus vetatur

praedicare

364쪽

Propria excom.in quosita. 3i 7

praedicare verbum Dei. Negant hoc Henrique Z l. 13. c.7.& Sayrus i. a.de censur.cap. 3.n. t q. qui etiam de- nunciatis excommunicatis , conciones permittunt. Soto autem in A. d. 22.q. I .artic.4. conclus. a. concedi; cxcommunicatos non vitandos posse munus concionandi obire. Verum hi autoreo , sine idoneo fundamento restringunt ius univorsale, Velans excommunicatum caeteris communicare in lacris,quod certe fit tractando Dei verbum. Itaque occluditur ea in parte os excommunicato. Et merito. Est enim spiritualiter

leprosus, qui in lege os habere opertum iubebatur, patente reliquo corpore, quod quid significaret,accipe ex Origsne hom. 8. in Leuitic. Quid est hoc quod , Omnes corporis partes nudas habere praecipitur, &os sollini operire iubetur λ Nonne palam est &in aperto positum, quod ei qui in lepra peccati est, clauditur sermo, clauditur & os, ut fiducia sermonis, &docendi authoritas excludatur3Peccatori enim dixit Deus. Quare tu enarras iustitias meas, o ad umis testament: m meum per os tuum Z Clausum ergo habeat os peccator, quia qui scipsum non docuit, docere alium non potest:& ideo ossuum iubetur operire,qui male

agendo, loquendi Πrdidit libertatem J Haec porro in

cxcommunicatum cadere. tiadit aperte Origenes insequentibus. Prohibetur ergo excommunicatus,prae dicare Des verbum. Quamuis enim ea illi miserico dia non negetur ut postit audire verbum Dei concioni ab altero habitae interesse ob utilitatem suam, non tamen similiter ci conceditur, ut ob aliorum communem utilitatem habeat concionem seclusa ta- , men extrema aut valde graui necessitate spirituali Froximorum : Itemquς nisi esset excommunicatus

365쪽

non vitandus, qui vi muneris teneretur ad concio- Dandum,nec haberet quem sibi subrogaret ; ab auditoribIs autem pro suo iure urgeretur ad concionan- dum. Tunc enim non obstante excommunicatione, posset habere concionem.

Privationum communication inscris accesso

θιιZans beneficia, o munera Esclesiastica.

2 . . Accessio priuationum communicationis in sacris, censeri potest, quod excommunicatus & ab munere quocunque Ecclesiastico, & a beneficio susipenditur , impedita acquisitione dominii reddituum Ecclesiasticorum, iuxta probabilissimam sententiamCOuarruviae 3. Var. c. I 3. num. 8. & valdξ multorum quos profert Ricciullus i. . de iure persen. extra Eccles. c. 14.num. 2. quamuis num. 39. satetur,hodie ex usu multomm locorum, excommunicatum non omnibus fructibus,sed solis distributionibus priuari.Cς-terum in sententia valde communi,qua excommunis catus non facit fructus suos,beneficiarius excomm nicatus , si pensione gravetur, non eximitur ab eius solutione,quamuis selictus non percipiar. Ita Toletus l. I.instrueh.Sacerd. cap. I , .num. 16. & Gigas tract.de pension. l.6 ac Gutiores i. I.qq.Canon .cap. I .num. Ias. se tamen restringens ad pensionarios Ecclesiarum Cathedralium. Addit Gigas q. illa 6 .& ex multis' textibus confirmati excommunicatum quoad omnia onera haberi pro non excommunicato. Quod e communicatus priuetur distributionibus, & qui-

366쪽

propria Ex m. in quos ita. 3i9

dem tametsi non sit denunciatus,& sententia hoc expresse non ferat, tradit ibidem Gutierres o. Vs. subscribitque Moneta in opere de distribui. p. a. q. I c. a

28. Contrahit praeterea excomunicatus, inhabilitatem ut ad Ecclesiasticum beneficium vel eligi ipse possit,uel alios eligere,eisve bcneficium conferre,aut quomodolibet ad beneficii adeptione ab alio faciendam concurrere. Explico. Non potest in primis, excommunicatus coserre beneficium, siue per seipsum, siue per Vicarium non excommunicatum,quod recte statuit Rebusfus ad cap.postulastis. de Cier.excomm. ministr. num. ss. & Ricciullus i. . de iure person . extra Eccles. c. .num. 3. Item non potest eligere alium ad beneficium. Valent porro ista, siue excommunic tus conferre & eligere debeat solus , siue cum aliis. Tunc enim repulso excommunicato collationem vel clectionem per solos innoxios esse faciendam,docent passim DD. ca*.vilico ne sede vacante. lib. s. Quod si cxcommunicatus,simul cum aliis eligat, aut conferat,aetus est nullus, ut probat Rebussus supra num. 9o. additque num. Ioa.dc io 3.idem dicendum esth deinstitutione. Rursusque n. Iro. ide habet de nominatione. Ioannes Andr.& passim DD.cap.nobis. de iure patron. idem docent de pra sentatione ad beneficium; quod de praesentatione facta per patronum Ecesesi sticum excommunicatum, est extra dubium, ut videre est apud Couarruviam in c.alma mater.p. I. g.7.V.9.

De patrono laico,idem late statuit Ricciullus libro illo s. c. q. contra Rebussum supran. Io 3. & Io . Quia vero praesentatio fit ratione officij piluati, perin ectit ad eius nullitate, siue patronus prauentans sit ex

sommuni

367쪽

o Pars I I. Caput II.

communicatus publicus, siue occultus, ut tradit Re-butas consit. H. quamuis aliter se habeat res in corulatione,quia fit ratione officii publici,unde quamdiu

excommunicatus non est declaratus , valet collatio per eum facta, iuxta commune effatum petitum cx l. Barbarius.ffide ossic.Prael. Nulla praeterea est permi tatio beneficij facta per excomunicatum. Porro omnia praedicta, non tantum valent de beneficiis stricte

sumptis,sed etiam de late dictis,non exclusis praebendis & quibusvis iuribus spirituahbus competentibus

ex institutione Canonica, ut cum Suarea, & Alterio tradit Ricciullus libro illo 4.cap. 3.num. s. . 29. Iam quod excommunicato conferri nequeat beneficium, siue latu siue presse acceptum, nec ad id eligi postulari,nominari,praesentari valide possit; ce ta & communis est doctrina, quam late stabiliunt Azor t. 2.I.6.c. 7.Suareet t. s . ue .p.d. i 3.& Ricciullus dicto libro . cap. 6. & ratio est clara. Interdicitur enim excommunicato , communicatione cum fidelibus. Non potest autem quis potiri beneficio,absque communicatione. Item beneficium fere datur propter munera Ecclesiastica . Ab his vero arcetur qui est ex communicatione perculsus.Neque vero 't praedicta valeant,necesse est excommunicatum esse denunci tum vel publicum. Quinimo ratum esse debet, cxcommunicatum nullo ex modis praedictis posse valide obtinere beneficium, etiamsi qui reuera est excommunicatus, habeatur liber ab eo vinculo, & sic ferat vulgaris sensus: Itemque ut cum Glossa & Couarru-uia statuit Less.l. de iustit. c. 3P num. I s . etiamsi ipse

excommunicatus contractam ab a se excommunicationU, inuincibiliter ignoret,& eam quoque nescimi

368쪽

Propria excomm. in quosita. 3 eti

qui aliquo ex praedictis actibus erga excommunicatum fungi volent. Nimirum ignorantia inuincibilis ex utrauis parte interueniat, non tollit obicem obtinendi beneficij, sed tantum liberat a noua culpa&poenis eam consecuturis. Nihil porro refert, quacunque ex causa tentet excommunicatus irrepere in beneficium : id est, siue ex causa permutationis, siue ex causa resignationis. Imo etiamsi res gnatio & permutatio antecessissent excommunicationem, ipsa tamen subsecuta praepeditur ius quod tribuendum superest. Non refert quoque, quod beneficium detur in titulum aut commendetur. Nam eXcommunicatus,aeque

ineptus est ad munia ob quae beneficium tribui potest

quocunque modo. Eademque ex causa, excommunicatus est incapax literarum ad beneficia Vacatura, ut

recte asserit Gigas de pension. q. t . qui addit,in cap cem quoque cile pensionis datae titulo Ecclesiastico;

annuuntque Vas ques,Suares,dc Henriques, quos adducit & male deserit Praepositus dub. O. de excommvn. num.64. Acceptatio quoque beneficij ante excommunicationem oblati, vel collati, nulla est si fiat tempore excommunicationis, ut tradunt Hurta lodisp.6.de excom. difficult. 3. & Couarruvias ac ditis quos adducit. Quamuis autem absolutio seques, tollat excommunicationem cum qua quis est adeptus beneficium, adeptio tamen nulla manet, cstque opus

noua beneficij adeptione quia absolutio ita tollit viii, culum praesens, & quae ad illud nunc consequuntur, Vt amen non tollat praecedentem benefici j incapa

C. An

369쪽

3La. Pars II. Caput II.

3o. Annectitur insuper excommunicationi, privatio omnis iurisdictionis in utroque foro Ecclesiastico, id est tam externo & contentioso, quam inter- no, quod pomitentiae forum appellatur. Quae priuationes antiquis licet iuribus statutae, etiamnum t men durant: quia per ius nouum a Martino V. latum, nullus fauor excommunicatis ipsis est factus. Quare

excommunicati quicunque,atque adeo etiam tolerati, & qui se excommunicatos prorsus ignorant, propositis fauoribus potiri nequeunt. In gratiam tamen fidelium, concedit Ecclesia, ut valeant omnia ab excommunicato occulto gesta, ut late prosequitur Castro lib. 2.de lege poen .cap.is . post conclus. a. quod ad

excommunicatum toleratum extendunt Henriq. lib. I .cap. 8.num. 6.& Auila 2. p. C 6.disp. s. dub. 3.adducens Nauarrum ac Gutierrem; nec male,quatenus fauores illi non in excommunicati tolerati,sed in caeterorum commodum postlint cedere.

CD uti priuationum communicationis externae, human ac sacrae.

Quae ad duarum propositarum communicationum exclusionem excommunicato inflictam pertinent, pulchre omnino Conc .Lemovicςnse anno i οἱ celebratum non sine auctario nunquam in Ecclesia universaliter rocepto,& seueritatis plane insolitet his verbis expressit, agens de excommunicatis priuatim, Vltra interdictum , quod ibi dicitur excommunicatio publica Hi tales, & priuatim excommunicentur, ut sint segregati a communione corporis & sanguinis Domini.In Ecclosiam intrandi nullam habeant licen

tiam

370쪽

Propria Excomm. in quos ita. 3 α φ

iam. Cum Christianis non comedant neque bibant,

neque ambulent; carnem non comedant,vinum non bibant,non tondeantur neque radatur, ad nullas orationes proficisci praesumant. Si infirmi fuerint, non visitentur a Clerico morientes in ipsa excommunica tione non sint de loco leuati in quo mortui fuerint, nec cooperiantur lino,neque petra,ncque aliqua munitione ; substantiam Oorum nullus pro animabus corum in cleemosynam accipiat. J Porro quod tot &tantas quoad sacra priuationes cxcommunicato hi-flictas considerans Maiolus lib. 3. de irregular.cap. a I. inmo,affirmat,quemlibet excommunicatum esse irregularem,reiiciendum est, quia non consonat iuri ; in quo nusquam eiusmodi irregularitas proditur. Quinimo iure statutum habemus, ut excommunicatus in CXcommunicatione celebrans, sat irregularis: quod salso statueretur, si ipsa excommunicatio iam inue xisset irregularitatem,ut ait Maiolus.

communicatio fidelium mere interna non subes

Ecclesiae, nec peream excommunicato adimitur.3 I. A communicatione mere externa in rebui humanis de sacris excommunicato crepta,progredior ad mere internam, quae iuxta aliquos partim ilibus dispositioni Ecclesiae & excommunicato eripitur, partim non potest ab Ecclesia tolli, & ideo salua manet ei qui excommunicatur. Communi alio enim interna in fide, gratia, virtutibusque infusis non potest tolli ulla homini extrinseca potcstate creata. Solia.. . X et homo

SEARCH

MENU NAVIGATION