De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

33o Pars II. Caput II.

tritionem mundarit a culpa. Ita recte Praepostus , .p. q.83.num .76. adducens Suarem, Autlam, & Henr quem. Tan um igitur negaui,communia suffragia sista in precibus publicis, dc sacrificij applicatione quatenus facta nomine Ecclesiae. Qui autem haec quoque concedunt posse excommunicatis toleratis applicari,ut EgiLConincla dub.6.de excom. num.qO. euacuant quantum video, cxcommunicationem. Quare ratum esto, suffragationem excommunicatis praestitam nomine Ecclesiae, non modo prohiberi, sed etiam cassam de nullam reddi r quia haec omnia subsunt dispositioni Ecclesiae, quae in ultionem i stam merito illis priuat excommunicatum.

Item negatu indulgentiis. 37. De suffragatione per transsationem satisfactionum, idem dicendum est quod de suffragatione

per orationes & sacrificium.Nimirum concedendum est, suffragationem priuatam per propriarum satisfactionum transfusionem in excommunicatum, non esse prohibitam. Secus autem est asserendum,de suia fragatione per satisfactiones communes, in concessione Indulgentiarum expromptas e communi Thesauro. Ecclesia enim penes quam est thesauri illius dispensatio, non vult ut excommunicatus eo potiatur Vlla ex parte, ut recte asserit Rosella v. indulgentia, s r 4. Adrianus in .lz.de clavibus,ad i. ex inductis in principio principalis argumenti,Suare Z t. s H.p. d. s.f.

392쪽

Propria Excomm in quosita. 3 3 3

a num. I9. dc cap. 2O.a num. 9. agnoscit alia quaedam suffragia communia, dc nomine Ecclesiae impensa, quae sint satisfactoria ex opere operato,tamen verior sentcntia,pro qua pugnat late SuareZ t. q. .p. d. 8. s. 8. a num. 1 . nullum tale suffragium commune,a sacrificio quod ex opere item operato satisfactorium est,& ab indulgentiis distinctum,admittit. Quare negato iam sacrificii fructu communi de quo Ecclesia potest disponere. , dc negatis quoque indulgentiis,nuli esupersunt satisfactiones communes, quarum applicatio fieri excommunicato queat. Privationum excommunicato infictar , coronis

ademptio protectionis specialis diuinaeo Angeli .

38. Coronidem priuationum quibus excommunicatus multatur, appono cum Iacobo Bayo l. i .instit. relig.Christ. cap. boo. priuationem diuinae protectionis specialis,quae promissa est Ecclesiae: Eo ipso enim quod excommunicatus excidit communione Eccle-1iastica, omnibus bonis propositis constituta, priu tur quoque illa praerogatiua diuinae specialis custodiae, ac beneficentiae, dc tutela: adutrius hostes praesertim internos,quae variis locis promissa est membris Ecclesiae : ut ferunt loca illa quibus Deus spondet se fore Ecclesic murum ignis in circuitu,& idipsum viatoribus Christianis praestiturum, quod olim columna inumbrans praestabat peregrinantibus Hebraeic. Attigit hoc excommunicati damnum S. Chrysostomustiom. in a. d Timoth. Potestque eodem reserti,

quod

393쪽

33 Pars II. Caput II.

quod S.Leo epist.89. inde maxime timendam esse docet excommunicationem, quod per eam excommunicatus exuatur omni interno munimine, quale certe

praesertim est diuina specialis protectio. Agnoscit quoque hoc excommunicati damnum , supplem. S. Thomae ue .p. q. 2I. artic. r. ad 3. & Magister quem citat, in .d. 18. Subtractioni diuinae protectionis specialis, adiungenda quoque est subductio praesidii sanctorum Angelorum, quod magni omnino esse in menti S. Bernardus sem. i. in festo S. Michaelis ad monuit, quippe per quod Deus plerumque nobis prospicit. Non quod velim excommunicatum prorsus destitui sanctorum Angelorum Praesidio, praesese

timque Angeli custodis; sed quod specialia beneficia

quae extra ordinem communis prouidentiae, plerunque obueniunt Ecclesiae per Angelos,cessent pro e communicato, ut recte assirmat Hugo Victor. l. i. de Sacram.cap. 26.&Panorm.in rubr: de sent.excom. &ex eo Ripa ad ijῖ constante. olui. mair.num. 6. F

teor hanc priuationem diuinae specialis prouidentiae immediatae & Angelicae,non infligi excommunicato directe ac per se : quae causa est cur plerique Docto-ium eius non meminerint. Consequitur tamen. ad

statum in quo Ecclesia excommunicatum collocat. Summella capitis. 39. Ex disputatis tam fuse toto hoc capite, habemus quod tanquam necessarium reliquae tractati nis fundamentum iacere proposueramus : nempe in quo sita sit excommunicatio simpliciter & pes excel-cestentiam dicta,quae intelligenda est,quoties absque

394쪽

Propria Excom in quo sita. 33 s

alio addito intentatur vel insigitur excommunicatio in re graui,&pencs quam aliquis antonomastico excommunicatus dicitur.Sita namque cst, in priuatione communicationis fidelium, externae, humanae & sacrae; itemque mixtae ex interna & externa; ac specia-Iis protectionis diuinae de Angelicae. Hanc priuationum congeriem, vocamus propriam ac plenam ex communicationem. Antiqui paulo aliter nominabant. S.Cyprianus ut ex eo variis locis congestis mo- strat erudite Pamel. ad epist. 3 8. num. Io. quandoque Vocat excommunicatum, abstentum, & abstinere dicit pro excommunicare. Alibi id exprimit per haec verba,

arcere a communicatione;ct non communicare;eiicere stde Ecclesia pellere ; a communica tione cohibere; Ecclesia excludere;ὰ communicatione abstinere ; sacerdotum voce damnam et, aut simpliciter condemnare. Apud Tertullia num c. 39. Apolog. haec excommunicatio definitur, censura diuina qua iudicatur magno cit pondere, ut apud certos de Dei conspectuqme summum futuri iudici praeiudicium est, si quis ita deliquit, ut a communicatione

orationis,ct conventus, omni antiti commerci , relegetur per seniores praesides. Alibi vocat separationem ab

Ecclesia,ct ab omni etiam communicatione fraternitatis. Item relegationem ab Ecclesia, ct communicationis imrerdictum, prohibitionemque ne quis in Ecclesiam reciariatur. Praetereat,depulsionem a communicatione,ctsu motionem ab omni nou modo limine, verum etiam tecto Ecclesiae. Adhaec ; ex aut orationem ct ab Ecclesia eier tionem, eradicationem de Ecclesia, proiectionem quoque μut dationem extra eam. Videsis appendentem singulatim Tertulliani loca Panaetium ad librum eius de pudic. c P. I . num. Ia9. ubi addit uniuersa, pro eo

quod

395쪽

336 Pars II. Caput III

quod est absoluere ab hac excommunicatione,solemne esse Tertulliano dicere,postliminium largiri Ecclesiasticae pacis, dedamnareprecipere in communicationem, reuocare in Ecclesiam,concorporare rursus Ecclesiae.Quarphrases a contrario insinuant, quid saciat excommunicatio simpliciter dicta de qua agimus. Caeterum quod delicati quidam latinitatis aucupes, Vocem excommunicationis expungentes, interdidi ionem vocare maluerunt, ut refert Nicol.Grauatius ad i. a. Vestrii c. q.n. I I .Vel interdictum,ut ait Ludov. vitalis de reis &testibus cog. m. . inconsulte ab eis factum est, nec sine confusione nominum huius Sc alterius censurae, prae cuius confusionis vitatione non debet in re E clesiastica tanti esse latinitas. Quanquam sitne reuera,Vox excommuuicationis barbara,& an ex Tullii or

tione pro Balbo hibeatur , quod vacavit Grauatio probare,non sum sollicitus. -- - 1. IDI Mus in quo sita sit excommunicatior is simpliciter dicta quoad fideles viatores, recensitis priuationibus quas illis formaliter infert, dein quibus consistit. Vt autem uniuersam excommunicationis virulentiam exprimere postea liceat, praesupponcndum insuper est, an,& quibus communic tionibus , fideles vita iuncti & in purgatorio haeren-

396쪽

Damna excomm .in mortuos. HT

tes, de beatis & damnatis hic non quaeritur, J priuari

possint per excommunicationem saltem in vita contractam , nec ablatam ante mortem, per absolutio nem. Hinc enim inferre licebit, quantus esse debeat excommunicationis horror. Quid enim tetrius comato,quod etiam ad mortuos permanat,& hominem omnibus iam malis nostris liberum non derelin

Mortui fideles, capaces excommunicanonis. Posse igitur fideles vita functos in Purgatorio hae

rentes Christiana communione carere , certum est, generatim & indistincte loquendo. Multa iii hanc rem congerit Romanus singul.7 29.& passim DD. ad cap.a nobis. de sent.excom. & cap.ad haec. se prmilest. Faciunt planὰ adlinnc locum multi Canouos quos profert Albas . l. i .obscru.sacr. cap. I O .mandantcy istfideles vita functi extorres communionis, receptis eorum oblationibus per cognatos adductis, restituaretur communioni: quod fieri non potitiiset, nisi extrucommunionem fuissent,iam vita functi.Diserte quoque cap. nobis.& capsacris.de sent. excom. stati tui, absolutionem ab excommunicatione, dari posse ali

quando post mortem. Id quod etiam agnoscit Gers a. p. opust. de absolui. Cautus destincti. Cuim igitur exsolui non possit nisi qui retinet vincula, periri clies equitur defunctum communione aliqua Eccle uastf-.ca posse 'carere. Sunt in hanc xem narrationes variae apud probatos autores. S. cregorius I. lial. cap. 3. testatus pud riuum qui excommunicatione innodatus obi V continosi

397쪽

8 Pars I I. Caput III.

contineri sepulchro non potuisse, humo cadauer semel & iterum reiiciente, donec puer absolutionem excommunicationis consecutus est, transmissa in imgmina exsolutionis a Benedicto particula Eucharistiae de super cadaueris denuo tumulati pectus collocata,non tamen in sis. Tunc enim puer asylum se pulturae est assecutus. Simile beneficium a S. Bene dicto consecutae sunt solutioris linguae sanctimonia- .les quas S. Pater viventes excommunicatione percolerat. Raderiis p. I. Virid. SS. ad Is. Octobris, narrat quosdam contumaces,posuisse feros animos,& templo excessisse donec absoluerentur, quod prius obfi male refugerant ; cum vidissent quosdam mortuos dudum sepultos cum anathemate, ad mandatum S.

Antistitis Gothard , de tumbis suis ingere ac templo excedere. Mortuos S. Gothardus censura soluit, moxque inclinatis sancto Pontifici ceruicibus, suum quisque tumulum repetiere.In Menaeis dicta die,pro- ditur Monachum Scetanae solitudinis, pro Christi fide caesum Alexandri ibique in sacra aede honorifice sepultum, Diacono supcr sacrificium denunciante egressum catechumenisupectantibus ac stupentibusci omnibus, c sepulchro suo exitu e , & in atrio donec rares diuina absolueretur, permansille , finito demum sacro ad priorem locum rediisse.Causam exitus illius, Angelus Domini virum pium docuit, quod mon chus ille perseueraret ligatus excommunicatione a presbytero suo irrogata, ideoque non esset sinendus tempore sacrifici j intra sacrarium quiescere,donec illum exsoluisset qui ligarat. Quod ubi presbyter ille stinato monitus praestitit,immotus deinceps sub al- itari perstitit martyr. Eadem fere recitat Glycas 4. p.

annal.

398쪽

Damna excommvn. in mortuos.

annal. ex Philone historico Ecclesiastico, in eone Isaurico, adhibita tamen nonnulla magni momenti varietate,de qua postea.Narrat Gulielmus Brito l. ia.

Philippeidos, Regem Philippum Augustum vita functum,absolutum es se per Honorium III .ab excomunicatione ob repudiatam Gelpergam contracta : id ei beneficium a Papa per visum poscente S.Dionysio. . Exemplum sui temporis , recitat Abulens. in cap. 16. Matth. q. 89. in sine. Apud Petrum Messeium lib. histor. Ind. narratur de milite vita functo cu excommunicatione, cui ne Oceanus quidem,sepulchri quietem praestare potuit. Nocte namque intempesta proiectus in mare, exauditis infra sentinam pullibus frequentibus, deprehensus est haerere carinae implexus sub ipso gubernaculo. Cum autem corpus in littus fuisset delatum,&ibi terra contectum,postridie ru sus apparuit inhumatum, donec expiatione defuncti adhibita e Pontificia formula per Sacerdotem , pax tandam est mortuo data, dc vaga ossa suo tumulo quieuere. Ex his & similibus exemplis quibus historia Ecclesiastica scatet, perspicuum est, fideles vita sunctos communione aliqua Christiana carere posiast,ut affirmabam.

Non tamen directi infiictae.

. a. Neque tamen existimandum est, huiusmodi carentiam induci posse seriendo mortuos excommunicatione per se ac directe. Id enim Ecclesiam facere

non polle, recte statuunt Couarr. in cap. alma mater. p. l . β. I I .num.8. SuareZ t. F. . p.d. s. seel. 3. n. 3. AZOr..

399쪽

fidei, excidet multis bonis quae ratione illius coniunci ionis cum caeteris, ei obuenirent. vi autem quis censeantur de familia Dei, sitque Ecclesiae domesticus, & membrum mystici corporis Christi Domini; vel ut inde excludatur,habeaturque pro extraneo, cst in Ecclesiae potestate , supposta occasione ex parte personae de cuius allectione in Dei familiam agitur. Ecclesia enim, ex causa, potest aliquem tametsi interius probum, & vel iam ad se reuersum, vel cxterius& coram hominibus probatum malum,nolle sustin re in suo coetu,& mystico Christi corpore:quo pacto virtus eius & gratia si quam habet, fit priuata,& talis ut eam non collustret gratia & virtus aliorum, quia sublata est moralis unitas; & extrinseca illa denominatio , quae necessitudo spiritualis dicitur , excisa estpet Ecclesiae potestatem. Haec est illa quam dixi, vel

noua vel renovata aliquorum opinatia.

33. Ego tamen illi subscribere non possum. Falso quippe in ca assumitur, esse in Ecclesiae potestate, sacere ut homo habens gratiam & charitatem,non sit mysticum membrum corporis Christi, & non pertineat ad Ecclesiam cuius Christus est caput. Ita enim statuendum in hac sententia fuit , ut subsumeretur, Ecclesiam posse inducere priuationem communitatis

meritorum, qua Deus ex bonis caeterorum ad eundem coetum idemque corpus mysticum pertinentium , mouetur obiective, ad omnibus communiter benefaciendum. At perspicuum videtur, rationem

membri Ecclesiae sitam in eiusdem fidei professione,'& accessu gratiae ac virtutum consummatam,ess e humana potestate extrinseca inabdicabilem ab eo qui eiusdem sit fidei,multoque magis gratiae & sanctitu- 'dinis

400쪽

Propria Lx m. in quo sita. 327

dinis particeps. Quo constituto,corruit illa per Ecclesiam inducibilis priuatio meritorum, cui haec sentcntia in aedificabatur. Et hac ex parte , communicatio meritorum religiosi ordinis quae Religionum superioribus est arbitraria, dii fert a communicatione meritorum Ecclesiae , quae communicatio pendet si solo Christo Itaque ego quidem nullam agnosco pure internam communicationem inter figetes quae dispositioni oc potestati Ecclesiae subiacere,dici possit.

Privatio communicationis mixtae, negatis orationibus communibuJ. Restat communicatio mixta,id est partim externa, partim interna , ad quam initio reuocabam suffragia, tam communita totius Ecclesiae per communium precum & satisfastionum applicationem , quam priuata uniuscuiusque per suarum precum & satisfactionum applicationem ad alium. Vocantur suffragia communia, quae fiunt in persona totius Ecclesiae, vel ex eius communi thc iuro per indulgentias conseruntur. Videndum ergo est,quatenus haec communicatio subsit

dispositioni Ecclesiet.& quet eiusdem priuatio excommunicato infligatur.3 . Suffragiis' communibus per orationes in persona Ecclesiae susas, priuari excommunicatum, negant Hostiens. cap.cum voluntate de sent.excoim dc Summa Confess. lib. 3. tit. 3 3.q.i s9. Contrarium in men ratum est apud Theologos in A. d. i8. constatque ex capsacris.& cap. a nobis de sent. excom. & ex Variis textibus qui prostant i I. q. 3. & apud Coua mulam late omnino id versantem in cap .al maxem

SEARCH

MENU NAVIGATION