De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Damna comm. in mortuos. 349

tuerit eos suisse excommunicatos. Ad tales quippe restringendam esse hanc poenam, bene admonet Caietanu S V .excommunicatio, p. 6. Ratio autem cur tales

nunc quoque sint arcendi a sacra sepultura , videtur clara. Nam iure antiquo h c poena cadebat in excommunicatos toleratos. Nec potest negari quin sit bonum quoddam,nec exiguum mortuorum, ut in loco sacro condantur, ut tractare memini inopere de Ma tyrio parte 4.cap.6.num.7.Ecclesia autem non intendit ullum fauorem excommunicato ipsi praestare, quando indulsit ne vitaretur. Igitur quoad ipsum excommunicatum,perstat decretum, ut sit exsors sicce sepulturae. Et quamuis superstites qui excommunic tum toleratum sepeliunt in loco sacro , nunc ob indultam a Martino V. concessionem, non irretiantur caecommunicatione, nec polluantur ob talem communicationem cum excommunicato defuncto , tamen ipse excommunicatus, necdum vivit potest sibi curare talem sepulturam, nec mortuus ea potiri potest, consentanee ad Ecclesiae mentem, ac voluntatem,antiquis iuribus vim tuam retinentibus fatis proditam. Constat olim apud Ethnicos vetitum fuisse ne deportati sepelirentur,vel extra deportationis locum v clusi feralem & maledictum, possent transferri, ut humarentur in religioso loco. Et ita habetur ex l. a.de cadau. punit. At excommunicatio , est deportatio quaedam Christiana. Igitur excommunicatus etiamsi toleratu'Aexcludendus est humatione in loco sacro,&pi tuandus re inflatione in terra benedicta. Hoc semper addidi vel aliquid aequivalens,quia simplex sepultura cum sit ossicium Pietatis de humanitatis extreme indigenti impensum,oon potest excommunicato negari,

422쪽

3so Pars II. Caput III.

Privationes communications, mixtae, in defunctum

cadentes, alia apriuatione gloriae. 8. Ex tertia serie priuationum recensitarum superiori capite ; dimitto secundam communicationem , quia liquet eam ad rem non facere j eae cadunt in desunctum excommunicatum,quae hominem spoliant suffragiis communibus, & fructibus sacrifici, prout nomine Ecclesie oblati,itemque opibus e communi thesauro Ecclesiet depromptis. Defunctus enim omnium horum bonorum capax est, manet autem priuatus iisdem , donec interposita absolutione ad ea

admittatur. Falso autem Palud.in A. d. I 8. q. I.artic. 1. num. 8. &Sibyllanus decad. I.c. 3.q. . quaestiunc. 13. Censuerunt,excommunicatum si e vita cum gratia excedat, fieri participem suffragiorum,eo quod excommunicatio sit ablata per mortem. Hoc inquam falso dicitur, quia ut excommunicatio quae est nexus antimam Vinciens auferatur, interponenda est exsolutio: haec autem alia non est quam absolutio. Unde qua di absolutio non adhibetur, remanet inducta prilis suffragiorum priuatio, etiamsi homo e vivis excesserit in gratia. 9. Non adiunxi his priuationibus excommanicatum defunctum asscientibus, carentiam aeternae gloriae, quas desunctus fidelis post plenam purgationem

a reatu hinc exportato, cariturus sit visione Dei, nisi exsoluatur exconi unicatione.Id enim falso affirm relux, & miror circa hoc nihil ausum asserere HeμrN

423쪽

Damna excomm. in mortuos. 3 Si

cum de Assa in Genesim,reserente Sibyllano decade

I. c. 3 .q.4. quaestiuncula I 3. multoque magis miror ita

asseruisse Vigucrium in Theolog.Institui.tit.de Ordine, versu i s. in fine: qui idcirco laudat usum quarundam Dioeceseon, in quibus die Cinerum, ad instantia procuratoris animaru,impenditur omnibus ino

tuis absolutio, ut si animae sint plene purgatae possint

ad coetu euolare, nec ab eo excludantur ob excom nicationem,salua tamen partibus actione super bonis defunctorum.Hic usus quoad exhibitionem absolutionis, & communicationem suffragitarum, retineri potest. Falsum tamen est quod eo praetermisso, anima iam plene nitens retinenda sit in Purgatorio ob ex- Communicationem. Et perperam viguerius ait,Christum id expresse sanxisse Matth. i8.cum dixit. Quae ligaueritis super terram ,erunt ligata ct in coelo. No enim

illud ligami in coelo , significat exclusionem a gloria, etiamsi anima sit plene nitens ac sancta ; sed tantum significat sententiam a Iudice Ecclesiastico rite latam , in coelo quo ue comprobari, & ratam haberi, quoad ea quae iubiunt dispositioni Ecclesiae, inter quς non est subitio in gloriam.ataque fidelis anima, cum primum est plene purgata, evehitur ad visionem Dei ει gloriam coelestem , etiamsi non absoluatur ab excommunicatione contracta in vitat,quia gratia sanetificans quam hinc exportavit, supposita detergone reatus, est illi litram sufficiens ad plenam liberationem & transuectionem in gloriam. Nec excommonicatio potest illi remoras iniicere. Alioqui si nunquam ab ea liberaretur, ut facile pollet contingere per obliuionem, vel incuriam vivorum) perpetuo arceretur a beatitudine, quod nemo fingat. Quod ergo interdum

424쪽

31 α Pars II. III.

interdum legimus, excommunicatos a Deo reiici &damnari, vel esse a Deo alienandos , atque in inset num detrudendos, accipi debet praesuppositive, siue ratione peccati propter quod infligitur excommunicatio non autem quasi ipsa per se excommunicatio priuet foelicitate aeterna. Sic intelligendus est Clemens Romanus a. constit. cap. . verbis illis. IustEtanquam de vita & morte sempiterna fercnda est seretentia: Iuste enim inquit Deus quod iustum es exequeris. Qui enim iuste a vobis punitus est,& excommunicatus, idem a vita immortali, & gloria reiectus est, ct apud iust0s, & pios homines inhonoratus & inglorius,& apud eundem Deum damnatus.J uaedam in contrarium narrationes,expositae.1 o. Ad hanc doctrinam admetiendae sunt nare tiones nonnullae in hanc rem. Et in primis illa quae s peritis recitata est ex Menaeis, de Monacho pro fide mortuo,priusquam ab excommunicatione ablolueretur. Ei quippe narrationi apud Glycam additur,mar tyrem ipsum post mortem interrogatum qui haberet, respondisse; Testimon, quidem,id est martyris,coronam consecutus sum a Dei Dciem nondum conspexi.Quod assumentum de non collata Dei visione , in Menaeis ubi eadem narratio habetur , merito omissum est, quippe quod non cohaereat cum subita martyrum gloria essentiali quam uno ore agnoscunt Patres, Sprofitetur Ecclesia. Videsis quae dico in opere de

Eandem ob causam explicatione eget quod habetur apud Ioannem Moschum lib. IO: Limon. cap. I92.

425쪽

Damna excomm . in mortuos. 3J3

3c inde recitatur a Ioanne Diacono l. r. vitae S.Gregorii cap. s. te Monacho proprietario, qui iussu S. Gregorij,excommunicatione percussus fuerat,ob accepta a fratre seculari atque retenta tria numismata ad coemendam vestem. Nam etsi culpas duntaxat secuturas

per intentatam excommunicationem praeuenire, moris sit Ecclesiae,tamen pro praeterita quoque culpa Vibrari potest cxcommunicatio , cum culpa ita est praeterita, ut tamen in futurum adhuc pendeat, vel quoad satisfactionem iustam , vel quoad scandali ablatio

q. r7. aliisque non infimae notae DD. censuerunt excommunicationem ferri absolute posse pro toto peccato praeterito. Monachus ergo ob cam summam

clam acceptam atque retentam excommunicatus, ma

le facti poenitens mortuus est priusquam vinculis Ecclesiasticis exolueretur. Quod aegre serens : Gregorius, orationem epistolae specie Archidiacono tradidit,super fratris tumula legendam, qua mortuus CX- soluebatur excommunicatione. Subsequenti autzm viso declaratum cst qua hora Archidiaconus si atrem mortuum liberabat ab excommunicatione per abso ilutionem, liberatam ese es : icio ct damnatume animam inius. Ita quidem Molchus. Sed illud iudicium Ec ea damnatio, accipi debent do iudicio & damnatione Ecclesiae, ita ut tensus tantum sit, fratrem illum si adhuc egebat ruuari communibus iustragiis ad plenam reatus abstersionei potuisse deinceps cum mi iuuari,ob interpositam absolutionem, quae capacitas prius deerat ob superstes vinculum excommunicationis. Non potest autem cile sensus, quod fratcrille an tu receptam exsolutioncm ab co vinculo, iub-Z iaceret

426쪽

iaceret damnationi, sine teteri ete, siue temporariae ob solam non exsolutionem ab excommunicatione. it. Eodem denique modo condiendum est,quod ait Viguerius in Institui. tit .de Ordine, vers. i s .in fine. Iuuat ipsa eius verba adducere ne quid interpolem.

Nostris temporibus legimus factum in Dioecesi sancti Ponti j de Thomeriis de quodam clerico excom - municato ab Episcopo Ruthenen si , qui post duos annos permissione diuina reuelauit socio tuo , & se exhumari fecit , & in loco prophano sepeliri, donec ' habita absolutione iterum sepeliretur in loco sacro; deinde habita absolutione cum iterum sepeliretur in Ecclesia , coram toto populo audita est vox clara , de perceptibilis ab omnibus qui aderant, gratias agentis & diccntis, tunc paradisum illi fuisse apertum , ut in actis & registris publicis pnedictae Dioecesiis latius continetur. J Supposita narrationis huius veritate aquam nolo in dubium reuocare, dicendum est, non prius Clerico illi patuisse coelum quia illuc usque non diuerat plene detersa rubigo reatus peccatorum in vita admissorum. Sub illud vero tempus,quo plene ni-rens futurus erat,prouidisse Deum, ut admodum prς- dictum exsolucretqr ab excommunicatione et simul . reatu, & ab Ecclesiasticis nexibus liber coelo inserretur. Et videtur verum, exsolutionem ab cxcommunicatione,additis ut fit post eam aliquibus silistagiis,

commodasse ad integram reatus detersionem: sicque per absolutionem, & necessitati animae suffragatione adiuncta egentis seruitum est, de aedificationi fidelium, ut curent exsolui Ecclesiasticis vincul sme postmoeticin fraudentur suffragiis communibus, sicque remora i patiantur in adira gloriae. . nauis etiam it

427쪽

Damna excommau mortuos . 333

non soluerentur ab excommunicatione, non essent accelo excludendi cum primum plene niterent.

Summa damnorum de m ab excommunicatione. Verum tametsi cxcommunicatio fidelem in gratia defunctum non arcet a gloria, si a reatu prorsus libcrst,priusquam ab excommunicatione absoluatur, ut facile potest contingere Tamen satis griviatur fidelis destinctus cxcommunicatione irretitus , quod illis aliis quas recensui priuationibus assciatur. Nam &punitur in corpore,cui negatur Ecclesiastica sepultura: SO plectitur etiam in honore. Apud omnes quippe fideles,in honori sunt qui sic excedum. Et denique in anima quoque multatur, negatis suttingiorum communium subsidiis. Ita recte quaestionem hanc uni uc iam concludit Thyraeus lib. de locis infestis cap. 87. addens Sc recte, lio a nonnullis iactari, te trificationes & infestationes quorundam locorum per spiritus, semper exilere ab animabus excommunicatorum. Ac recte etiam negans quod aliquos dixisse refert, animas defunctorum CXCommunicatorum, donec absoluantur,semper oberrare & nunquam quies.

428쪽

Pars II. Caput IV.

uomodo mulcta in bonis propositis praesertim priritualibur, o quoad vita funcus, cum spiritu lenitaeris, ct mansiuetudine Ecclem erga peccatores

cohaereat.

' R i v s QEA M malorum propositorum graui- tatem perpendamus, & inde concipiendum excommunicationis horrorem colligamus,occurrendum est dissicultati in speciem non leui, quae argumentationem pH vehementi stimo excommunicationis timore praedustis malis inaedificandam anteocci pare euerso eius fundamento videtur. Dissicile quippe persuasu videtur, Ecclesiam, quae ab Apostolo informata est, praeoccupatos in aliquo delicto instruere in spiritu lenitatis , tanta austeritate velle agere in filios tametsi immorigeros, ut eos obiiciat aperto discrimini damnationis aeternae,negando eis iacramenta& suffragia communia, quae sunt opportunissima ad salutis consecutionem subsidia. Sane potestas quae Ecclesiae data est ad aedificationem,hon debet cedere in destructionem,quod tamen videtur ex tali peccautium tractatione aperte sequi. Alia in hanc rem argumenta collegit Altissiod.lib. .summae cap.de excommunicatione,& S.Thomas in . l. I 8.q. 2. artic. I. Sed praesertim immanitatem sapere videtur , quod diximu5 excommunicationem pertinere posse ad vit, iunctos.

429쪽

Excommunicationis aequitas. 337

sunctos. Efferatae enim crudelitatis videtur,ne mor- ruis quidem parcitum velle.

Excommunicationis seritas non es contra

lenitatem. a. Statuendum nihilominus est ut indubitatum, recte ac prudenter Ecclesiam, austeriore hoc pharmaco siue cauterio, ad cssicacem correctionem mald fanorum capitum Vii.Sic enim congruum ac necessa rium fuit:Et siue ipsos excommunicatione percussos, siue caeteros attendamus , medicina est quae lusciosis oculis videtur crudelitas aut immisceticordia; incritoque medicinae nomine insignitur cap. i. de sciat. excommvn.in 6. colligiturque etiam ex cap. i. de cxception.in 6. Sc ex cap .ex literis. de colastitui. & cx cap. i. te iudic. Ex Iurisperitis,idem late tradit Couarr.inc rima mater. p. I. initio num.9. Frequenter idem ha bent Theologi in . d. i8. 11ςdicinam autem necesse est interdum esse asperiorem, notauitque optime s.

Cyprian. l. de lapsis,sub medium,imperiti esse M cdici abblandiri qgro,ubi eius necessitas truncationem pii traminum, de scalpelli intromissionem deposcit. Ita que exercitium potestatis de qua agimus, & tot priuationum etiam in bonis spiritualibus irrogatio, non deficit a ratione medicinae, tametsi asperitatem aliquam prae se serat atque molestiam. Sanandum ergo celerius cinquit Innocent. I. cpist. 9 i. inter Augustinianas) ne longius execrandus animis morbus inserpat. Vt si medicus cum viderit huius terreni corporis aliquem esse languorcm magnum suae artis aestimat documentum,si cito quis illius interuentu desperatu Z 3 euadat.

430쪽

318 Pars II. Caput IV.

cuadat , vel cum putre vulnus aspexerit adhibet fomenta, vel caetera, quibus illud possit quod natu fuerat vulnus obduci: at si id inanens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat . ferro amputat quod nocebat: quod reliquum integrum est, seruat intactum.Praecidendum id ergo est quod velut puro, sanoque nimium corpori vulnus obrepsit , ne cum tardius abstergitur,in ipsis pcnc visceribus huius mali non exhaurienda post sentina considat.J3. Nec verum est , infligendo hanc molestiam' ' inter sic medendum, immisericorditer fieri,aut abiici

conuenientem commiserationem erga peccatorem.

Revera enim peccator non est lugendus & miserandus cum ob peccatum plecititur, sed cum peccat, &vindictae inferendae iustam causam subministrat.Dis putatio est: perelegans S. Chrysostomi t. ser. Graecol. serm.6.qui est in terraemotum & Laetarum. Noli in

quit unquam supplicium timere, sed supplicii parentem peccatum. Concutitur ciuitas: quid tum postera Cras tua vero non conquassetur: quandoquidem &in morbis ac vulneribus, non eos lugemus, qui civirantur , sed qui insanabili morbo laborant. Quod est

morbus de vulnus, hoc est etiam peccatum.Quod insectio,& medicamentum,hoc est etiam poena. Intel lexistis quod dico 3 Attendite.Volo etiam orationem Philosophia plenam vos docere. Quam tandem ob causam eos qui puniuntur,non cos qui peccant lugemus ξ Non enim res ita grauis est poena, ut res gratiiscit peccatum. Si quem igitur videris habentem ulcus,

cernis si mem a corpore defluentem, nec vulnus t me aut cicus curatem: alterum vero pariter affectum, qui medicorum viarur opera, qui uratur, i ccctur j dc acerba

SEARCH

MENU NAVIGATION