De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Excommunicationis aequitas.

S. Augustinus l.de corrept.& gratia cap. I s .Vt nulla alia bona excommunicationem consequerentur, ipseque excommunicatus non resipisceret,quod monet sperandum semperesse, hoc tamen commodum

in quo versamur nunquam de re contestati tr. Et ipsa sinquit, quae damnatio nominatur, quam fecit Episcopale Iudicium,qua poena in Ecclesia, nulla maior est;potest si Deus voluerit, in correptionem fatu berrimam cedere atque proficere. Neque enim isti mus, quid contingat sequenti die:an ante finem vitae huius de aliquo desperandum estὶ Aut contradici potest Deo ne recipiat & det pcenticliam,& accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a reatu quamuis iustae damnationis absoluat, damnatumque ipse non damn etὶ Pastoralis tamen necessitas ha bet , ne per plures serpant dira contagia, separare ab

ovibus sanis morbidam ; ab illo cui nihil est impossibile ipsa forsitan separatione sanandam.J

Io. Theodotus Ancyranus homil. in S. Ioannem Euangelistam, quae . habetur tomo.6. Concilii

Ephesint,editionis Peliani,cap. 9. f Quod corporibus

nostris est medicus, hoc animabus est Sacerdos.Quia ergo animi morbus est error,qui diu multumque dis simulatus, mortis supplicium inducit,Spiritus sancti gratia animarum medicinam Sacerdotium instituit; membrumque morbo dudum tabc factatum excidi Curauit: non quidem in illud deseruire instituens, sed

xcliquis membris consultum cupiens. Cum cnim iugis illa tabes , prauae corruptionis incrementa paulatim generaret, membrum putridum praecidendum cxistimavit,quo omnςm simul corruptionis malitiam e medio tolletat. Est haec curandi ratio , non crudelis. A A tas,

442쪽

. . I

n o Pars IL Caput IV.

las,sed salubris & neccssaria medicina. Sane medicus flens interdum membrum praescindit. Verum dum sectioni non parcit, sanitatem inducit. Neque genus hoc medendi nouum est, sed antiquum, & iam inde ab initio usurpatum: hac enim ratione Sancti Patres , venerandam hanc Ecclesiam hactenus cur runt de conservarunt.Obtinet sacerdos gladium,non ut laedat, sed ut medelam adserat: atque hoc ipsum superna gratia insinuans quondam Hieremiam ita ansabatur: Constitui te hodie super getra,ct super regna,is euertas, destruas,ct disperdas, ct di pes, ct adisicei, O plantes. Neque enim pietas comode inseri potest,

nisi malitia ante fuerit extirpata.Par est utique affectu membrum primo rigare,culturae industria vii,pietatis sermonem adhibere , & omne denique medicamenti genus putrescenti membro applicare. Verum si tabes maior fuerit,quam ut curationem admittat,tunc demum membrorum ita affectorum sectio, praesens est

medicina.JExemplo eius quod in brutis cernitur, confirmat hoc quod dicimus S.Gregorius lib. in .Regist. indict. . epist. 3 i.& vltima. f Sunt inquit mali segregandi a

bonis,iniqui a iustis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, & conuertantur a prauitatibus suis:& si incorrigibiles apparuerint, segregentura fidelibus usque ad satisfactionem, iuxta Saluatoris Domini sententiam, qua inter caetera de peccante in te fratre praecipiendo,ait:Sipeccauerit in te frater tuus,c'rripe eun inter te ct ipsum selmns te audierit, lucr

us es fratrem tuum: si autem non audierit te, adhibet cum virum vel duos, in in ore duorum vel trium testium,

set omne verbum. uod si non audierit,die Ecclesia. Si

a tem

443쪽

Excommunicationis aequitas. x

1 Ecclesiam non audierit sit tibi ut ethnicus ct pu-: blicanus. Iras ergo & aliis multis sanctorum Patrum di authoritatibus, segregandi sunt mali a bonis,ne pera eant iusti pro iniustis, sicut scriptu est: perit iustus roii impio,debet enim discretio fieri inter bonos δc malos, , sicut est inter hoedos,& oues.Manifesta quoque pec-s cata non sunt occulta correctione purganda: sed palas sunt arguendi,qui pala nocent, ut dum aperta obiu gatione sanantur,lii qui eos imitado deliquerat, co i rigatur. Dum enim unus corripitur,plurimi cmcnda: tur:& melius est, ut pro multorii salute unus codem- netur,qua per unius licentia multi periclitentur. Nee mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum des inter iumenta hoc fieri persaepe cognouerimus, ut ea quae scabiem aut impetigine habere videntur, separetur a sanis,ne illoru morbo sana danentur de pereant.JIi. S.Chrysostomus homil. 36.in Matth. initio, hanc esse sapientum omnium praxim ut putria dc vitiata ad caeterorum conseruationem sine comperendinatione praescindant, optime admonet, verbis illis.s Praecipua singularisque pax tunc praestatur, quando quod tabo vel sanie corruptum est, abscinditur,atque . proiicitur: quando factiosa & improba pars repellitur, aut omnino destruitur: Sic certe coelis terra con-

. iungi potest. Nam & medicus hoc modo reliquum. , corpus conseruat facile, si quod reduci ad sanitatemi non potest, exciderit atque abiecerit: de militiae dux ad soluendam militum conspirationem, alterum in alterum concitat. Sic in turre illa factum videmus, quando perniciosa illa pax per salutarem vocis dissonantiam dissoluta, tranquillam atque laudabilem p ; cem reddidit. Sic etiam Paulus eos, qui aduersus

444쪽

se conspirabant, diuidebat atque dissipabat. J D

nique S Balilius, hanc in qua versamur honestandae excommunicationis viam, cum altera prius tractata coniungens,cap. 9. constit. Monast. insine, sic habet. Hi omni ratione coercendi sunt, idque ea re, ne Milestis contagione caeteros inficiant,& ipsi cum se undique velut proscriptos, & ab aliorum communione summotos animaduertent, vel sero se ad meliorem frugem recipiant: & ignominiamillam, quod bonosse defugere , atque auersari videant, paedagogi loco accipientzs , admoniti a prauitate reupiscant. Nam hoc etiam Paulus fieri iussit, loquens de iis, qui nihil laborabant,sed curiose agebant:hunc enim inquit norate,st ne commisceamini cum illo, ut confundatur.J

excommunicationis o unitatis

citur, optime cohaeret haec qualiscunque erga improbos seueritas,& in speciem asperitas.Errant enim qui lenitatem intςrpretaniux ignaviam.Cum e contrario,

quod exemplo Mosis& Dauidis egregiE illustrat S.

Chrysostomus in Psal. i 31. Mansuetudo Vera, norit in tempore pie saeuire.Quod ipsum tradunt S.Basil. in Constit.Monast.cap. I . S.Gregor. 2I. Moral. cap. 8. Rupertus lib. .in Exod .cap. 17. M alij late adducti in nostra lucubratione cui titulus est,commonitorium ves noderatio quod dicitur, ε. . & i 2. Meritb proinde S. Augastinus lib.de fide &oper.c. . excommunic tionem vocat,)misericordem seueritatem, & per aliquot canita confirmat, excommunicationem prudenter dc

445쪽

Excommunicationis aequitas. 373

cum charitate inflictam,non modo iuste omnino, sed etiam absque t eratione Ecclesiasticae lenitatis inferri. Ipse sane Apostolus, qui hominem in delicto quopiam praeoccupatum instrui mandabat in spiritu

lenitatis. nihilominus in tempore usus est cxcommunicatione, ut contra Corinthium impurum,& eontra

Alexandrum ae Hymenarum. Vci ergo insimu'andus esset violati moniti sui,quod absit ut admittamus: vel agnoscebat hanc seueritatem cum spiritu lenitatis Pastorum rect) concinere. 13. Quod si quem stimulat metus praetensae huius seueritatis, indeque honori vel virtuti Pastorum cxcommunicationem vibrantium timendum putet, consideret vicissim, praetermissonem huius o edij, quando prudentia, & bonum vel noxij, vel caeter rum,poscit illud adhiberi,de ignauia dc mollitie loli ige damnosiore periclitari. Quantum aute delinquat Antistes mollis,& falsa militatis specie parcunsputri

bus membris, nemo satis explicet. Fuse id versae Clem. Rom. 2.Constit. cap. 9. Io. & i I. Considerandum praeterea ex rescissione unius strumae quantum decus extiturum sit in corpus Ecclesiae. Nemo qui re damnare ausit tanquam minus lenem,uel tanquam saeuam & asperam, eam unius putris membri trunca-itionem,e qua tantum in Ecclesiae corpore decus venustatis emorescit.Vrget inde Pastores ad audendum in hoc genere Clem. Romanus 1.Constit.c. .agenui

de fideli dyscol ,his praeter caetera. Si seditionem Midiscordiam concitarit,neque desinat turbares, S conuicia facere fratri, vituper tionibus ex contentione nequiter studens , elicite eum tanquam pestilentem,

ne Ecclesiam Dei vitici & foedet. Qiii enim huiusmo-

446쪽

3 7 ah Pars I. Caput

ri est,turbas constat ciuitatibus, idemque tametsi ii tra Ecclesiam est,tame quia Ecclesiam dedecorat,superuacuus est, inanis est ; qui quidem quantum in ieest,corpus Christi sordidat.Nam si nonnulli homines

ita nati, ut quasda partes corporis superuacaneas adhaerentes habeant, ut digitos, aut quaedam in carne eminentia, quae dicuntur hyperiarcomata, haec sibi propter turpitudinem amputant, neque est indecorum , opera artificis naturalem pulchritudinem recuperare, quanto magis decet hoc facere vos pastores Ecclesiae,quae est integrum corpus,constans ex membris sanis,quae in Deum,in metu domini, & charitate credunt, cum aliquis instar membri superVacanei repertus fuerit, qui praua cogitet, dc reliquum corpus deformet, tempestatesque in eo excitet, seditione Mpugna, ac detructione exhibens ei metus, molestias, vituperationes, obtrectationes, criminationes, turbulentias aut alia huiusmodi opera diaboli efficiens, ta- quam a Diabolo electus, ut Ecclesiam maledictis, &infamia , & multa seditione, contentione, discordia, vilem faciat,& sordidam .Hic igitur ex Ecclesia iterueiectus,merito est abscissu .a coetu Domini:atque E clesia Dei magis nuc ornata lactrit, quὶm antea, cum crat in ea aliquod membrum superuacaneum,dc ab ea alienum. Quocirca iam deinceps extra maledicta de contemptum est, liberata fraudulentis comminati nibus, inhumanis proditoxibus, a virtute auersis,u

luptuariis, inanis gloriae cupidis, impostoribus, & iis qui sapientes videri volunt,quorum Oiscium est, disePςrgere,potius quam dissip re agnos christi J i . .

447쪽

Damna svivorum ab excomm. 37s

CAPUT V.

G iam formidanda fit excommunicatio, eruitur ex tam multis priuationibus quas infert vivis. i. ῆ SN N A T ii K M A Henricianis , Henrici III.

Romanorum Imperatoris palponibus, ut habetur in Conc.Romano,cclebrato tempore Paschalis II. anno I IO 2. Item anathema Uviclesto, Luthero, Erasino,& si quae fuere alia spuria vitulamina,quibus excommunicatio res nullius momenti visa est. De Vviclesia quidem, ita refert ConciL Constantiensests.8. ubi hic eius articulus 3o. recitatur atque configitur. DExcommunicatio Papae vel cuiuscunque Praelati, non est timenda, quia est censura Antichristi.JLutherus vero artic. 24 ex quos Leo X.damnauit. inde probauit, excommunicationem non modo timendam non esse, sed etiam esse optandam, quod ab ipsis quoque Pontificiis dicatur esse pama salutaris Scmedicinalis:quod ipsum in iure traditur cap. cum medicinalis. de sent.excommvn.in Q& cap. lti. 2.q. I. quod est desumptum ex D. Augustino homil. so.cap. Ir. Idem habet Innoc. IV. cap. 4.de excepi. in s. Ex permultis idem confirmat Sayrus lib. I .de centur. c. . num.9. Tandem Erasmus in colloquiis de fide, dixit excommunicationem viris sortibus terrori non esse,

sed solis pueris. Legi fuisse, qui ad impietatis cum

stultitia certantis praebendum specimen,panxerit en-Comium excommunicationis. Ita resert L lius Biscio-

448쪽

3 Pars II. Caput V.

lat. Σ. horar. subsec.lib. I s.c.7. Ante hos omnes,qui dam tempore D. Augustini, ut ipse refert lib. de fide dc operibus,cap. . dum vitant stulti vitia in contraria currentes uersati truculentiam quorundam praecipitanter ruentium ad caecommunicandum, inducere tentarunt excommunicationis relestioneni,quandam

peruersissimam securitatem Praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quia cauendum quidve fodiendum sis,quidlibet autem qui ue faciat non curare.

De malignitate excommunicatioris, meritas Catho. tica,contra haereticos, obiter supponitur. 1. Non est quod aduersus horum Satanae emisi sariorum impias voces confirmem iustam vim Ecclesiasticae excommunicationis. Praestitere id iampriadem alii, splendide ac plene. Nominatim Robertus Episcopus Arboricensis in opere de utroque gladio, toto priore Tomo,stabiliens, potestatem hanc coercitiuam, Ecclesiae a Christo concessam. Rursiisque to-

mo 2.theoremate 7.praesertim ad finem. Breuiter,sed non natae, Petrus Velitardus aggressit i9. contra Lutherum, quem timc maxime furentem, exagitauit. Item Roffensis contra 1 3.& a 4. Lutheri articulum:&Soto in A. d. 22. q. i. artic. I. Alphonsus de Castro v. excommunicatio. S alcedo in Praei .crimin. Canon.cap. ii num. 3. Valentia Opuic.de ςxcommunicatione

cap. 3 .& alij, tuorum prolixis disputationibus praete missis ,tantum dico, quod conixa quosdam hac in pa te haereticos scriptum est a S. Gregorio epistola ad

Theochistam patrixiam l. 9. indict. 4. epist. 39, Γ Si iuut que dicant quia i ompulsus quispiam necessitate, si ma

449쪽

Damna miuorum ab ex m. 377

si anathematizatus fuerit, anathematis vinculo non

tenetur; ipsi testes sunt quia Christiani non sunt: quia ligamenta sanctae Ecclesiue, variis se existimant con clbus soluere , ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae quam praestat fidelibus, veram putant, si

ligaturas eius veras esse, atque valere non aestimant.

Contra quos diutius disputandum non est, quia despiciendi per omnia & anathematietandi sunt: ut unde veritate, fallere se credunt, inde in precatis suis veraciter ligentur. Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec quae diximus errorum capitula aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere,

hos proculdubio anathematizauimus. J Non addo plura. Nam nosii qui saram sapit, dubiam esse posse, Ecclesiue hac in parte potestatem, dixit Concilium Meldense sub Sergio Papa in praefatione. Fundamenta ex quibus retuli hos impios despic

tui habere excommunicationem, sunt plane inania. Nam quod excommunicatio Pontificia vel Episcopalis sit censura Antichristi, verbum est hominis Satanico cestro perciti,& spuma haeretici rabientis.Quod autem excommunicatio sit poena salutatis & medicianalis , verissimum id quidem est, ut fuse prosequitur

serre excommunicatione esse optandam, eius est qui amarissimam potionem, Vel membri truncationem,

quae plerunque salutaris & medicinalis est,censeat esse in votis habendam. Sane improborum supplicia sunt medicinae,ut Plato in Gorgia,& L9. de leg. disesere tradit , consim atque S. Chrysostomus hom. 6. ad popul.Quis tamen dicat,iupplicium esse noxio in v

450쪽

3 8 Pars II. Caput '

natis,caeteris qui pestilente flagellato fiunt sapientes: esto ipsi pestilenti,excommunicatio ob eius duritiam,

frequenter non sit medicinalis.Ita habetur ex cap.co rapiantur. 14. q. 3. Denique sortitudo quam Erasmus agnoscit in contemptione excommunicationis, non est: vere fortitudo,sed mentis auersae durities;qualem Aristoteles in Celtis memorat, qui aduersus mare infremens. armabantur, & vehementissimo Boreae ac procellis sonantibus cedere, imminutae sortitudinis probrum esse arbitrabantur.

Eadem malignitas, generatim monstratur.3. Erronibus dimissis,validissimam confirmationem iusti horroris quo excommunicatio percellere quemque cordatum debet; ac proinde quod excommunicatio non ut isti blaterabant despuenda,sed omnino pauenda sit eruamus ex dictis in secundo & tertio capite. Si enim vel tenuiter inspiciamus priuasiones Omnes quas per excommunicationem inferri probauimus, dubitare non liccbit,quin excommunicatio summopere metuenda si,quippe poena qua nul lasit graivior. ut dixit D. August. lib. de corrept. Sc

plecti possumus,si dicamus,excommunicatum priu ri communione sanctorum quantum est in potestate Ecclesiae. Haec quanta sit calamitas,intelligere generatim liacebit ex opposito , siue ex magnis bonis communi nis sanctorum,ad quae bona vicuque intuend3, adr

SEARCH

MENU NAVIGATION