De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Damna vivorum ab ex m. 379

et pendum est e bonis communicationis in naturaliari bus consideratae.Incredibile sane est,quanta bona ad-ν ueniant homini ex communicatione cum aliis homia nibus. Pauci hoc aduertunt, quia res est quotidiana, i nihilque est frequentius quam ut non moueamur so-

, litis, etiamsi admirabilibus, ut D. Augustinus notauit., Verum si cogitatione fingamus aliquem esse in orbei solum, nihil possit eo homine cogitari miserabilius, i magisve destitutuin bonis & commodis omnibus. At

ex communic tione cum aliis, veniunt homini bona innumera. Ab uno vestem accipit,ab alio calceos. Iste

panem,ille vinum suppeditat. Alius alia subministrat. Hippiam Philosophum exhibet Apuleius a. Florid. initio, omnia sibimet factum. Ipse sartor & sutor, ipse pistor & coquus,ipse denique sibi unus satis superque

erat ad cuncta.Ita quidem iactatum,sed falso.Nam ut omnia necessaria prouidere sibi solus potuisse admi latur, tamen materias e quibui necessaria pararet,a se non habebat, sed aliorum ad id laborem desiderabat. Hoc consilio Deus commercia prouidit, & ut commerciorum facilior esset ratio, mare & fluuios inter secare terram voluit,quod eleganter de more notauiti Theodoretus serm. a.de prouid.& alii quos adduxi in Scalis gradu s. quamuis aliter, sed minus vere sensit S. Ambros.l.de Elia c. 19. Ipsae gentes quae Deum non, nouerunt, communicationem cum aliis, tanquam xom utilem imo necessariam, cupidissime quaerunt Sc. amplexantur, ut ratiocinatur S. Basilius epist. 7 . Intelligimus ergo ex his, quanti sit communicatio in

naturalibus., 4. Inde veho facile est erum S. B silio dicta epi, sola II. assurgere ad perspiciondum,quanti sit com-' munio

452쪽

38o Tars II. Caput V

munio Sanctorum. Non enim minus homo homini conseri quoad supernaturalia, quam quoad naturalia α humana. Quam in rem expendendum diligenter .est, quantopere ad virtutem parandam,& magnos in ea progressus faciendos conserat conuictus aliorum. Ea sane causa erat,cur Apostolus Hebr.io.fideles ho retur ad non deserendam collectionem, sed frequentandos assidue sacros conuentus, quod inde valde esisent in fide & charitate confirmandi, ut S. quoque Ignarius idipsum Smyrnensibus & Ephesiis inculcans,iradidit.Sed pulchre S.Chrysostomus ibid.hom. 39. f Quid est non deserentes congregationem no

stram Nouit ex conuentu & ex congregatione, multam esse vim. Vbi enim sunt sinquit) duo , aut tres congregati in nomine meo, illic sum in medio eorum. Et rursus, ct omnium erat anima una, ct cor unu n. Non autem solum hoc, sed etiam quod augetur charitas per congregationem. Si augeatur autem chariaras, necesse est ut etiam augeantur quae sunt Dei. Et

oratio sinquit) sientsine intermissione a populo.Et russus,visint unum sicut nos.J Et mox quod subdit Apostolus,ut sic consolentur,ipse legiti, Et consideremus invicem in prouocationem charitatis O bonorum opera

quod sic gloslat. Γ Nouit hoc quoque fiexi ab eorum

ςOgregatione. Quomodo enim ferrum,serrum acuit, ιta etiam conuentus auget charitatem. Nam si lapis lapidi attritus ignem emittit,quato magis anima animae admixta3Sed no dicit ad aemulatione, sed ad prou catione charitatis, ut magis diligant, de diligantur: dc bonorum operum vi capiant aemulationem. Facere enim, maiorem vim habet ad docendum quam dia

stre. Multos vos quoque habetis doctores, hoc in mututudine

453쪽

Damna vivorum ab excom. 381

multitudine facientes per opera. J Rursus paulo post Candem sententiam regustans. Addit inquit id quod

est persectum, nempe charitatem, non deserentes colle-Ztionem nostram. cui consutudinis est quibusdam.Quia quidam faciunt & scindunt concilia ac conuentus. Frater enim a fratre adiutus,est sicut urbs munita.Sed consideremus inuicem in prouocationem charitatis: utpote diligamus & diligamur.Nam acharitate fiunt bona opera. Magnum bonum est conuentus, ac congregatio. Ipsa enim eam charitatem reddit ardentiorem , & ex ipsa omnia nascuntur bona. Nullum est enim bonum quod non sit charitatis.JBona pars disputationis quam S. Basilius regula r.ex sus oribus instituit ad monstranda vitae socialis commoda, huc plane facit. Haec generatim dicta de

bonis communicationis sanctorum, generatim quoque demonstrant,sublatae sanctorum communicationis quanta sint mala, quamque formidandu sapienti sit in eam incidere calamitate,quae tot & tantis commodis communicationis illius hominem spoliet. Sed ut haec sint perspectiora,descendendum est ad specialem cxpentionem priuationum,quas excommunicatio infert homini , recurrendo series capite secundo dc tertio propositas, & librando mala damna quae ibi, tantum quoad an est, recensuimus : Sic enim iiii mensam cladem quam excommunicatio invehit, agnoscere licebit. Ducendum vero crit initium ab expensione damnorum,quae excommunicatio inseri via ventibus,ut vidimus cap. a. subiungeturque consideratio malorum quae mortui fideles subeunt per e communi*ationum de quibus c. θ. contum

454쪽

38L Pars I I. Caput V.

diuantum sit, priuari excommunicatione emterna humana.

s. Privatio communicationis extetnae quoad humanum & politicum conuictum, quam in prima acie cap. a. locauimus, si benc attendatur,est omnino referta aerumnarum & calamitatis. Quantum enim est,interdici alicui omnium consuetudine Hoc plane aliud esse non videtur, quam exui vita hominis, Aveluti in fers statum redigi.Quod enim habetur apud Philosophum i . Polit. c. a. & ex Heraclito refertur a Stobam serm. 3. homo solitarius, aut Deus, aut fera eLE.

Nec dissimile est illud quod cum laude resert Guliel.

Paris. 2.2.de uniuerso, e.=r.Visa sine socio, vita leonis, aut lupi est. Hominis quippe est,socialem vitam ducere, & quae animo ipse agitauerit,cum aliis conferre per sermonem & collocutionem. Eaque ex causa,sermonis facultatem solus accepit, adeo nexam cum Viintelligendi,ut de Philonis sententia,non secus se habeat ad cam , quam germana soror ad sororem, vel quam frater ad fratrem.Propterea enim l.quod deterius potiori insidietur, Mosem & Aarone accipit pro symbolis intellectus & sermocinatricis facultatis, ut quemadmodum Aaron fratri Mosi interpres datus est, ita & facultas loquendi, intelligentiae tanquam germanae subseruiat. Idem libro de somnis, tractans legem de pignore reddendo , sermonis usum atque praestantiam splendide & copiose aperit.Cui ergo se monis usus eripitur, quod iis contingit qui procul ab

omnibus secedere iubentur. quorum collocutione prohibentur caeteri nam aliis aures obstruentibus, sermos

455쪽

Damna vivorum ab excom. 383

sermo,aeris inanis verberatio suerit: ad statum prope serinum rediguntur,omnibus exclusi bonis quae aliorum ingenia excogitare & per sermonem promere possunt. Nec si admisimus,infideles non vetari cu ex- comunicato agere & colloqui, eo quod interdictum communicationis cum excommunicato, ad eos qui foris sunt non extendatur, censendum est inde multum decedere de incommodo proposito:Imo teterriama excommunicationis iacies agnoscenda inde est, cum S. Chrysostomo hom. a s. in ad Hubr. quod E clesia velit,suos plus ab excommunicato quam ab imfideli abhorrere. Deinde haec est quaedam ad belli lem conuictum relegatio. Quid enim aliud sunt infideles quam bestiae quaedam, quibus non est intelle- stus 3 Alibi dicuntur qui non sunt, nempe quod exterius praeferunt, hoc est homines. Scatent Scripturae, huiusmodi locutionibus de bestiali & ferino statu infidelium. Itaque cui sola cum infidelibus comunic tio permittitur,commercium tantum cum bestiis humanam personam praeferentibus indulgetur. Non plus profecto ab huiusmodi hominum laruis, de Deo vero hominis fine, de hominis ossiciis & debita humanae vitae conformatione audire licebit, quam a bestiis si iuxta Pythagoricum commentum colloqui cum cis concederetur.Quare videmur posse iure concludere , cum in quem gladii Ecclesiastici mucio Exeritur,ad bestiarum statum redigi, & vitae humanae ac rationalis usu privari.

Est exilium nitimum.

6. Facile est alia praeterea ratione aperire , quo pacto

456쪽

pacto qui excommunicatur,vita humana spolietur ex hoc primo capite priuationum in quo versamur, seu ex interdicto communicationis ciuilis & conuictus Ilumani.Mutinatur enim morte ciuili,& quidem longe atrociore, quam quae eo nomine a Iurisperitis est insignita. Exilium illi denominant mortem ciuilem, quod per exilium homo procul a patria & a notis si tuatur. Id enim non secus esse videtur, quam morte multari. Et sane Philol. de Abraham, cum dixisset exilium esse poenam a capitali secundam, corrigens quod scripserat,addit,videri potius exilium aliquanto grauius extremo suppliciore pro una morte inferre innumeras, quod non sit vita quae absque notorum consuetudine, inter ignotos exigitur. At nemo vnquam tam asperum tamque immite sustinuit exilium, quam qui excommunicatur. Nam qui si extorris o Patria, quocunque commigret, alios inuenit plerunque lectiores & probatiores quibuscum degat, & vitam iucundius quam in patria exigat: Vt propterea non inultum persaepe cruciet vel angat exulem,quod a patria & prioribus necessitudinibus remouetur. Quinetiam ut Seneca in Consol. ad Heluiam cap. s.

praeclard prosequitur, in urbibus populosis, maxima mortalium pars codem est loco quo exules, id est peregrina. Dulcis quidem est sensus patriae, ac vel si nidus rupi affixus & Ithaca quaedam sit , pectus mulcet, ut est apud S. Augustinum serm. 68. de temp. Mapud S. Ambrosium serm. 8 s .aliosque adductos L .de

Virtvt.num.4OO.& seqq. Experientia tamen testatur,

plerisque eam dulcedinem facile despere , ubi primum alibi sodes fixerint. δ vel affinitate contracta, vel coalitu amicitiae,nouas inierint consuetudines.At. qui

457쪽

Damna vivorum ab ex m.

qui excommunicatur, quocunque tandem migret, quia omnium societate prohibetur, vere exul & ρο- torris ubique est. Imo quia ex solo patrio non truditur, eo durius vitam exigere cogitur, quod inter notos tanquam ignotus , ac velut omnium peripsema versatur. Alexander I.cpistola I .mortem hanc ciuilem& exilium excomunicati diserte agnoscit.Obstruens enim sui ait) vocem accusatoribus Episcoporum, dicit, segre se, eos quippe excommunicatos,diuinis acti bus mortuos esse, hoc est esse quoad D cum mortuos, ct perpetua notari infamia, ac exilio dignos iudicarim nitimo. Vocat exiliam finitimum excommunicationem, ut recte interpretatus est Turrianus lib. I. contra Magdeburg.c. 22 .quod qui excommunicatur,non pellatur in oras longinquas , ac ne extra suam quidem ciuitatem ablegetur, sed tamen ita intra ciuitatem degat, ut omnium consortio abstinere iubeatur,

quod est subire exilium finitimum. Idem voluit Bart.

in l. 2.de publ.iud. cum deportato.. Quamuis aute repetit. in l. placet, C. de sacros.Ecclesn. s.secernat excommunicatione ab exilio,agnoscit tamen esse interea affinitatem.Gloss.ad c. pastoralis. de appeti.&Ioan. And.c. decernimusHe sent.excomm. in s excommunicatum aequiparant relegato. Vt visit, snam hae com

parationes cauillis sunt obnoxiae,ut insta videbitus) , Excommunicatus perinde ac extorris & exul, debet haberi mortuus ciuiliter, nec minus ei statui potest CCnotaphium, quam desertoribus philosophiae apud Pythagoraeos, ut eos letho datos significarent, iuxta

Origenem l. 2.contra Celsum.Fortet sane excommu

458쪽

Pars II. Caput V.

no viso est proditum. At scutor,mortis obitae & status

cadauerini est argumentum.

7. Quod si aspera supra mortem ipsani visa est crudelitas Geiserici in S. Valerianum Abensem Episcopum octogenario maiorem, quem iussit ab omnibus repelli,non domo, non agro, non naui, aut vehiculo excipi, omnium denique peripsema&reiect mentum esse,ut scribit Victor Vticensis l. I. persecut. Vandal. habemus profecto quomodo aliquatenus etiam supra mortem, prouehamus mulctam quae excommunicato irrogatur. Nam aeque praecipitur ut nemo cum excommunicato agat, sed ab omnibus deseratur,solusque,& ab omnibus alienus degat.Non est quidem mens Ecclesiae adeo seuere cum excommunicato agere,ut prohibeat alios cum res seret, aliquid ei humanitatis causa praebere, quod diserte indulgetur cap. qaoniam multos. ai. q. 3. quod caput ex Gregorij V II. decrcto est depromptum, adducitu que ab Ilione Carnotensi epist. i 86. ubi obseruat permitti excipere excommunicatum hostilio , negata tantum mensa & osculo .Fas item est,imo necessarium cleemosynam dare excommunicato , quoties praec pium eleemosynae obligat,ut notat Lestius i. de iustit. C. VI. num. 8C.Multo minus si grauis necessitas urgeat excommunicatum,&quod clarius est, si extrema,negari iubet Ecclesia misericordiam, exhibitione subsidii necessarii ad vitam excommunicati tolerandam, aut graue ab eo damnum in corpore , aliisve bonis

auertendum. Hac inquam seueritate non vult uti Ecclesia aduersus excommunicatum, quicquid sit, an pro aliquibus grauissimis sceleribus,quorum causa excommunicationem tofligit, posset tantum rigorem usurpare.

459쪽

Damna vivorum ab excom. 387

usurpare. Et in hoc deficit proportio excommunic tionis,cum supplicio per trucem illum Vandalum lin- posito. Accedit tamen ad illud non parum, quatenus

Ecclesia excommunicati horrorem omnibus incutit,& quantum per piae matris benignitatem licet, ac Christianae benignitatis & humanitatis iura patiuntur , reiectum ab omnibus atque desertum , & veluti proscriptum vult.Facit huc egregia Origenis disputatio hom.9 in Ierem. cum exponit acerbitatem separationis peccatorum ab inuicem. Peccatores inquit dinidentur ab inuicem,ut etiam in hoc,excruciatione pariter torqueantur. Scio quosdam Reges, cos qui

imperio suo insidiati sunt,ad desertas insulas deportare solitos, de pro magnis suppliciis hoc iubere, ne in uno loco,exiiij penuriam sustineant,sed in aliam partem orbis uxor, in aliam liberi exterminentur; ut ne in calamitatibus quidem suis perfruantur solatio, aut pater filij, aut mater liliae,aut frater fratris.Simili modo ac peccator , per quandam dispensationem Dei, maiora solitudinis tormenta perpetitur,si solus in exilium relegetur , ut emendatus in statum pristinum redeat. Et quomodo tu propinquos, vel liberos tuos non in sorti ictu & irrationali coerces ira,sed per ve ba reducere quaeris ab errore in quem incubuerant: sic Deus cos qui non poterant conuerti,doloribus Atormentis ad id retrahit quod serunt secundum Scripturam dicentem,per omnem dolorem 2 sagellum eme- dabis HierusialemNt igitur crescat dolor poenae corripientis, ij qui corripiuntur ab inuicem separantur.

Nam quodammodo leuius fit supplicium, si plures in

codem loco constituti mutuis se consolantur alloquiis.J En statum excommunicati, cuius acerbitatem BB a intel

460쪽

388 Pars II. Caput V

intelligere praeterea licebit ex eo quod ut est apud Procopium in histor. Arcana,Theodora Augusta non aliter Belisarium adigere potuit ad Antoninae coniu- sis probra iugesque re patentes spurcitias tacite perferendas, quam curando eius redactionem ad statum cxcommunicati, hac ex parte, hoc est interdicendo eius consuetudine amicis illius ac notis qui plurimi ad illud usque tempus Belisarium stipaverant. Quod miserum s acerbam spectaculum,etsi visum Vaud tamen creditu facile,vocat Procopius,eam ab amicis & notis abiunctionem,statuens asperrimam,& vel frangendo turpiter Belisari j animo idoneam , quod & factum

est.

8. Satis de praecipuis & uniuersalioribus priua

tionibus, quae excommunicatione inferuntur in genere humanae communicationis. Minutiores vero

priuationes istis supra adiunctas , quae ad rem forensem spectant, non videntur hoc loco urgendae, quod magni momenti non sint apud plerosque, quibus sorum constratum est muricibus, ut factum a Catone Censorio refert Plinius i. ixi.cap. i. ne ciues crebro illuc commearent, vel si commeassent, diutius haererent. Quanquam nec negligenda prorsus homini cordato sunt commoda quae his priuationibus eripiuntur , ac praesertim stillicidium illud diuinae iudiaciariae potestatis, quod in excommunicato exarescere,plurimorum sensus tulit.

Expense virulentia excommunicationis, ex priuatione communicationis in sacris.

Pergo ad seriem alteram Vitiationum externae commui

SEARCH

MENU NAVIGATION