De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ricommunicationis aequitas. 319

acerba medicamenta deglutiat,virum istorum quaeso lugebis3Eumne qui aeger est, nec curatur,an culia qui aeger est & curatur Z Haud dubium quin eum pbrius qui cum aeger sit n5 curatur. J Illu strat hoc excin plis. Tum subdit f Atenim molesta est curatio: verum utilis est eius finis. ita quoque nostrae huius vi tae seres habent: sed a corporibus sermonem transscrad animas; a morbis ad peccatum;ab accrbitate ioedi camentorum,ad poenas & iudicium diuinum. Quod cnim est: medicamentum adhibitum a Medico,sc- .etio,& ignis, hoc esst a Deo illata poena.Nam ut si penumero admotus ignis urit, & sistit vicus,quod pasiacendo serpit, dc ferramentum putredinem exhaurit, 'dolorem quidem inurens , sed utilitatem tamen pariens ; i a re fames d pelles, Sc quaecunque mala esse videntur, ferri loco, & ignis admouentur animae, Vzaegrotantis eius ulcus depascens, ad similitudinem corporum cohaereat , eamque meliorem efficiant. Qui d de temporalibus poenis a Deo immissis, ait ibi S.Chrysostomus, aeque valet in re nostra, siue in poenis quas Ecclesia fidelibus irrogat proster peccata. Christus ipse apud S. Gertrudem lib. 3. reuelat. c.IG. exponere dignatus cst , quantum esse possit commodum excommunicationis ut par esst exceptae, tantum abest ut importabile malum inferre sit censenda.

Tum quia ita fert bonum excommunicati.

. Verum ut distincte & argumenta proposita diiboluamus, de euincamus priuationem tot bonorum etiam spiritualius , probe cohaerere cum spiritu

lenitatis Ecclesiae, consideranda sigillatim sunt duo Z - capita

432쪽

36o Fars I L Caput IV.

capita necessitatis inserendi priuationes propositas. Vnum est , penes ipsum qui segregatur, &priuatur

bonis praedictis. Alterum est,penes caeteros quibus abcius communicatione timetur. Necessitas ex priori capite ducta , honestat omnino irrogationem pria

tionum quas proposuimus. Suffunditur enim salubri pudore , cum agnoscit se ab omnibus declinari, ut

ouem morbidam cuius contagium extimescant. Isque intendere Ecclesiam hoc remedio utentem, notauit Uvalafridus Strabo libro de rebus Ecclesiasticis capite i . in ip ib fine ; habetur ex cap. pia. de excepi. in 6. Bonum ergo & optimum est ei qui cxcommunicatur, sic plecti. Nisi enim hic stimulus adhiberetur, perstaret diutius in longe deteriore sta- tu,quam sit is qui per excommunicationem insertur. Nimirum quia haereret in coeno illius culpae lethalis

ob quam excommunicatione percustiis est,unde contingere facile posset aeternum exitium. Itaque sic ponitur , ut in alia vita non puniatur immedicabiliter, iuxta sapientem S. Bernardi ratiocinationem se . 23 in Cant.quae magna est erga eum benignitatis expromptio. Nec aliter se habet Ecclesia in hac poena rum irrogatione , quam se habeat Deus proportiones cruata,cum ob peccatoris bonum, ut humilietur, de confundatur,tandemque resipiscat,tradit eum animet irreuerenti ac infrunitae, permittens ipsum foedis sceleribus inquinari, ut optime disserit S. Gregorius I r.

Moral.c. 9.adfuiae rencs eorum. Notauit

hanc Dei ex eo fine punientis imitationcm,per Ecclesiam excommunicantem, Gabi iei lect. 26. in Ca- non. Et era X. & Ferrar. opust. de Euangel. liberi. cap. 9. Probans contra Sectarios, cxcommunicationem

433쪽

Excommunicationis aeqmtas. 361

nem cohaerere cum libertate Christiana. Et irrogatur quidem excommunicato damnum, etiam in bonis spiritualibus. Tamen ea damna nec inferuntur in praecipuis si ritualibus bonis ; sanctitate inquam de gratia, eiusque comitibus indiuiduis, quae supponuntur iam deesse ; sed in aliis bonis quorum priuatio miniis damnosa est,& tamen hominem facile commouet ut ad se reueniat, quia eorum carentia magnam partem patct exterius. Qualiacui que vero sint damna quae per excommunicationem irrogantur, in potestate est eius cui inferuntur, se ab

cis praestare liberum , resipiscendo & satisfaciendo Ecclesiae. Vnde si eorum perpessio sit diuturnior, non est quod de Ecclesia expostulet, sed de seipio per que

stetit ne confestim liberaretur. Et hanc ob causam,additio ad singulare 13 o. Mates lani num. I 6. negat excommunicationem esse poenam. Quod quamuis crudius dictiun fit, in sensu tamen qui ab autore est intentus, admitti potest. Aliae extricationes huius dissicultatis quas aliqui intuerunt, non sunt idoneae. M ior in A. d. I 8. quaest. a. conclus. 3. coroll. 3. & G briel ibid. quaest. a. ad hoc dubium distbluendum, aiunt excommunicatum non pati damnum ab Ecclesia, sed a seipso, id est a suo peccato & contum cia in eo : sed hcclesia sinquiunt) eum damni . tum

autoritatine ostendis. Hoc non admitto. Neque cnim Ecclesia excommunicans, est mere interpres damni quod homo peccando sibi intulit. Imo Couuarru- lias in cap. alma mater. initio partis prioris, num. s. vcluti haereticam damnat sententiam Glossae cap.

quodcunque. 24. q. i. affirmantis excommunicationem

ia si esse distum iudicij & inflictionis supplicii, sed esse

Z s tantum

434쪽

361. Pars I I. Caput IV.

tantum demonstratione ligaminis quod horno subiit peccando. Asinis est hic Glossae error, ei crrori Magi

stri in . d. IS. dc nonnullorum veterum, qui soluti nem per Sacerdotem absoluciatem a peccatis,ccnsuerunt non esse nisi cenunciationem & declarationem remissionis peccatorum : quod damnauit Tridentinum scit. I . cap. 6. Richardus autem Victorinus lib.

de potest. ligandi atque solucndi, placitum illud aliquibus tunc probatum reserens, dixit esse tam friuo lum, Vt ridendum potius quam refelledum videatuE Vere ergo Ecclesia, cum vibrat excomunicatioiaem, babet se no vi praeco, sed ut iudex puniens,nec tantuostendit homine a seipso damnificatum, sed etiam cinouam poenam infigit inimirum quas supra recensuimus,& nominatim priuationem suffragiorum communium,& priuationem Sacramentorum nouo titu lo. Posset tamen illorum verborum quae ex Maiore ac Gabriele retulimus , is sensus esse,quem S. Bonau. in . d. i8. inultima distinctionis parte q. a. aperuit; Nempe quod excommunicati malum, radicaliter reprimordialiter ab ipso met excommunicato proUC-niat non ab Ecclesia: Etiamsi vere Ecclesia, formaliter & proxime iustum damnum inserat cum excommunicat. Hac ergo solutione dimissa, haerendum est in ea quam adhibuimus,dicendumque mulctari quiadem & damno assici hominem cum excommunicatur , sed ipsum este qui damno causam dedit,nec nisi per eum itare quominus ab Ecclesia liberetur: ac ero ii de debere sibi, non Ecclesiae recte iudicanti uic censere. Quoad mortuos autem, prout ad eos perti nere potest excommunicatio , verum cit ob negara

435쪽

Excommunicationis aquilas. 363

illi diutius in ignibus cmendatoriis haereant, & ita quidem ut ipsi per seipsos nequeant excutere hanc

suae gloriae remoram. Tamen commune bonum de quo mox , eam retardationem gloriae certo alioqui obuenturae,iustam de honestam potest reddere.

Tum quia sic expedit caeteris. c-

6. Iam honestatio excommunicationis,& asperitatis quam insert penes necessitatem caeterorum,cst

per se perspicua Caeteri enim discunt sapere, dum viis dent in Ecesesa graues culpas non dissimulari,& m tu similis qua in miae, qua irrogationis damnorum, fraenant seipsos ne similiter plectantur. Hoc spectabat S.Chrysostomus honi. s .de verbis Esaiae, i S minu , cum dixit. f Satientes Medici quoties membra putrefacta secturi sunt, aut lapides in meatibus

affxos extracturi, aut aliquod aliud naturae vitium correcturi, non id faciunt eo qui laborat in angulum abducto; sed eo in mediis foris deposito : conglomeratoque praetereuntium spectaculo , ita demum admouent sectionem. Haec autem faciunt non quod velint humanas traducere calamitates, sed ut unicunque propriae sanitatis commendent curam. Itidem &scriptura facit, ubi quem arripuit peccantium, propOnit eum in sublimi suggesto, non in mediis foris,sed

in media terra; & posteaquam totius orbis circumsteterit theatrum, tum curationem adhibet, erudiens Nos, ut circa propriam salutem cautiores sinus.J Non contendo , finem adaequatum ex quo infertur poena, Cne exemplum aliorum,neque hoc assirmat S.Chrysostomus loco annotato. Id enim falso assirmaretur

436쪽

ut probaui in Morali dist. . n. 477. Plerunque enim, non ut alii exemplo noxij male mulctati absterreantur a simili scellare irrogatur poena. Imo interdit quoque non spectatur bonum noxii, ut scilicet emendetur,& deinceps sapiat: sed phaecise insertur suppliciti, ut iit suus locus iustitiae vindici. Idque iustum de sanctum esse,agnoscit S.Augustitius i. a. de peccat. 4nerit. c. I 6. & 3 . pluribusque confirmo Facula i s. ad

Idiotam. Sensus ergo D. Chrysostomi qui ad rem fraesentem susscit, is est quem Origenes homil. s. in

EZech. egregie persequitur,frequentissimum csse, ut ad caeterorum emendationem, inseratur poena;idque

ad honesta lana supplicii acerbitatem & iudicem nota immisericordiae & crudelitatis liberandum, satis superque esse posse. Non alia sane ex causa quod Tau-xus Philosophus apud Gellium l .c.c. I probe admonuit,riomen'exempti pro supplicij irrogatione usurpatum iam olim est. Nam exemplum statuere, petinae est ac plectere: Qua loquendi formula insinuatur,I

dicem idcirco externa specie saeuire in personam no-Xiam, ut caeteri a similium patratione arceantur, non exclusis tamen caeteris finibus iustae castigationis: Mex hoc nominatim capite animaduersionem qua criaminosus punitur, non esse reserendam ad truculei

tiam Iudicis, sed cum eius debita lenitate, probe cohaerere. sed quid urgeo exempla humanaZAut quo sum ad amouendam immisericordiae Sc crudelitatis labem a negotio in quo versamur, insisto rationi ex more agendi mortalium, tametsi receptissimo, Mquem nemo qui sapiat, ausit damnareξ7. Deus ipse quae est D.Thomae in hanc rem ratiocinatio in A. d. 18.q.2.artic. I. quaestiunc. a. ad 3

437쪽

Excommunicationis aequitas. 36;

plerunque tarn ex hac vita, peccatoribus inseri poenas, statuatque cos in exempla: non ut illis mutetur animus quos agnoscit esse in nequitia obfirmatos,sed

ut alij flagellato pestilente discant sapere. Deus inquit Origenes hom. 9. in Ierem. non unum hominem, sed uniuersum curat orbem , coelestia atque terrena & omnia ubique dispensat. Et cum hoc prouideat quod uni commodum sit, multo magis prouidet quid toti mundo conducat,& hominibus uniuersis: prouidet quidem & ea quae uni expediunt ,verum ita,ne unius utilitas, omnium damno sit. idcirco &ignis aeternus praeparatus est & gehenna tenebrae cxteriores quae Omnia non tam ob cum qui punicii dus cst quam propter homines constituta sunt. Si autem vis huius rei testem accipere scripturassi, quia in aliorum eruditionem, licet iam desperabiles sint peccatores,& a curatione penitus alieni,torqueantur,audi Salomonem in Prouerbiis dicentem. Pe olent agellato,impudens callιdior erit: Non cum qui fiagellatur, dixit callidiorem suturum, & sapientiorem propter castigationum suam; sed insipientem a stultitia ad prudentiam conuert propter supplicia pestilentiae hoc quippe ex ipso nomine calliditatis significatur)Jc conuerti eum a calliditate dum alios cernit propterca quibus ipsc obnoΣius est, peccata cruciari. Igituel odost nobis si tam digni sumus salute, ut alis in vitiaitatem nostram torqueantur. Et qRomodo utile suityuceatum Erael in salutem gelatium, sic utilis est quorundam poena, aliorum saluti. J Hoc apurtissime incendit Ecclesia, intorquens in aliquem excommunicationis flagellum. Itaque eodem modo honestaturbae seueritas hcclesiet,ac ea quae cernἱ vidvrur in mo-

438쪽

366 Pars I. Caput IV

do agendi diuino. Quare mox Origenes prolato eodem exemplo Dei, iuste in malos saeuientis, ut bene sit aliis,subdit: fHaec autem in Ecclesia saepe accidentia,possumus considerare. Peccauit quispiam,& post

peccatum postulat Communionem. Si ci conceditur quod rogat, in incomodum omnis venia procedit, &laxatis fraenis, sceleribus panditur via. Sin vero cum rationabili deliberatione, non ut misericors , nec ru 'sum ut crudelis iudex,sed & quasi uni prouidens, de

de omnium salute pertractans , considerauit populi damnum in unius venia haud dubium cst quin faciat circi unum de Ecclesia, ut multos salvet incolumes. Age nunc considera mihi,& medicum, si cessauerit a sectione eius vulneris quod secandum est, si non usserit idquod indiget cauterio, videlicet propter dolores qui ex talibus remediis consequuntur, quomodo creicit infirmitas,& in deterius vetus humor exuberetὶ Si veros ut ita dicam,) temerarius ad vulnus sector accesserit de incusserit plagam, curat cum qui secatur δc uritur; quia paululum seueritatis assiimptae, licet visus fuerit,aegrotanti ad horam non misereri.JProspicitur praeterea caeteroru adhuc sanorum bono , dum impiorum obduratorum communicatione prohibentur. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit, ut ipse Apostolus in hanc rem cst ratioci

natus. Nam cisi illius, inquit ad cum locum Chrysostomus homil. i s . est peccatum, si tamen negliga

tur, potest totum corpus Ecclesiae corrumpere. Nam quando is qui primus peccauit poenas non dederit,cito alii quoqne eadem peccata admittent, ostendens quod non de uno solo sed de tota Ecclesia agitur, &periculum subitur. Quamobrem sermenti quoquo opuI

439쪽

Gcommimicatio is aequitas. 367

opus habuit imagine ac similitudine. Nam sicut illud inquit, . etiam si sit modicum totam massam in se transmutat; a quoque iste si di mi illis fuerit impunitus,nec in eius peccatum iuste fuerit animaduersum corrumpet & perdet caeteros.J Nihil sane est facilius. quam ut concolores fiant qui simul agunt familia

riter.

fragium Sapientum de honestatione excommunicationis ex hoc ca ite. 8. Bene hunc seu hum ex cominu nicationis, atque adeo hanc eius honestanda: viam aperit Pseudo- concilium Bagaitanum Donatistarum , apud D. Augustinum lib. . contra Crescon. c. q. post damnatum Maximinianum .s Nec solum b inc in litiunt sceleris sui mors iusta condemnat. Trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegi j de quibus scriptum est , , enenum dum sob labiis eorum, quo

rum os maledictione 2 amaritudine plenum est, velocer pedes eorum d est undeudum sanguinem. Contritio ct ca lamitas in viis eorum, ct viam pacis non cognourrunt, non est Dei timor ante oculos eorum. Nollemus quidem

tanqua e proprii corporis iunctura praecidi, sed quoniam tabescentis vulneri; putredo pestifera, plus habet in abscissione solaminis , quam in remi ione me, dicaminis , inuenta est caula salubrior, ne per cuncta Dacmbra pestiletis irrepat virus, ut compcndioso dolore,natum decidat vulnus . l. Sed praestat nostros audire. Clemens Rom. . con stitui. Apostolic. c p. t 7 alias 2D. Qui peccat cymviderit aliquem facient in sim lia atque ipse faciti

440쪽

extruetur ad faciendu eadem. Deinde qui prauus est,

per unum occasioncm nactus, in aliis operatur, quod Deus auertat: ita fiet ut grex deprauetur,& quo in ior est numerus peccantium,eo sit vitium maius: pc

catu naque quod no arguitur, deterius fit & ad alios

manat Siquidem parum fermenti totam massam cor rumpit,& unus sur in totam nationem diffundit execrationem,& muscae mortuae, putresce e faciunt unguentum suave.Item Rex cum iniquo sermoni aures

praebet,omnes Ministri eius existunt iniqui. Sic quoque ouis scabiola, in alias oves transfundit scabiem, nisi a sanis separetur,& homo peste laborans, multi sest cauendus: canis etiam rabiosus,quidquid attigerit, in eo periculum affert.Si igitur hominem flagitiosum

ab Ecclesia non remoueamus, facimus domum Dei speluncam latronum. 9. Origenes hom. 9. in Ierem. interrogans cur Deus separatos velit malos a malis, respondet quia, Mali cum simul fuerint, ea quae mala sunt cogitant, dc in pristina nequitia perseuerantes, augent peccata peccatis. Quomodo e contrario boni, cum simul suerint, te honestis sermocinant . Dissoluitur ergo, dc ad tithilum deducitur nequam cogitatio,cum no habuerit collocutionem alterius nequioris. Idcirco per

dispensationem Dei prouidetur, pessimos a pessimis separari: Iustum quoque & commodum est, ut a pristinis sceleribus ipsa solitudin , & penuria consortii aliquando desistant. Haec de eo quod dictum est , ct di pergam illos, virum o fratrem eius, ct patres eorum. filio eorum in idipsum, dicit Dominus. J Hae autem

rationes multo sortius Vrget pro separatione anal0ru bonis,quos facile fermentarent & contaminarent. S. Auza

SEARCH

MENU NAVIGATION