De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Damna vivorum ab excom. 389

communicationis , qua continentur damna longe maioris momenti, quippe cadentia in longe pretiosiora bona,nec sistentia in corpore eiusve solatiis, sed ad animum quoque peruadentia. In quo Ecclesiasti ci huius gladi j vim,prae acie gladij materialis celebrat S. Augustinus epist. s .inconsultissime autem in contrarium hallucinatus est Eutherus articulo 23. ex damnatis a Leone X.cum dixit,excommunicationem ad summum esse poenam externam,nec attingere ani mam.Similiter locuti sunt plerique Canonum D D. ut notat Nauarr. comment. in cap. ita quorundam.de Iu daeis, notab. I I .num. 8. Late ia refellunt Petrus Sololech. a.de excomm.Couarr.in c.alma mater.in principio num. 9. Soto in . d. 22. q. I. artic. I. Caietanust. I. Opus c. tract. 19. Quae subiiciam, id lassicienter euertent. Numerabam ergo inter priuationes communicationis in sacris, exclusionem a receptione S cramentorum, & usu sacramentalium quatenus Ecclesiasticis suffragiis & opibus ditatorum , necnon a praesentia in sacriticio , & quibusvis diuinis ossiciis, item a coniunctione in quibusvis precibus. Addebam priuatione administrationis activet sacramentorum,&habendae praedicationis verbi Dei, quae non sunt bona quibuuiis fidelibus communia sicut anteriora, sed sunt bona propria sacrorum ministrorum. Quanta sit malorum moles his bonis excidςre,expendendum est

paulo diligentius. Preti itas,o utilitas Sacramentorum.

9. Ac primum, inaestimabile mihi videtur damnum quod exclusionc a Sacramentis insertur. Sunt

b d 3 enim

462쪽

39o Pars II. siput V.

cnim Sacramenta , Huacula visibilia quorum consortis

fideles in υnum religionis nomen coagulantur, ut loqui tur D. Augustinus l. i9. contra Faust. cap. II. Neque

erὁ sunt nuda signa, sed gratiae feracia, dc fontes Saluatoris,e quibus gratiae & salutis aquas haurimus. Merito fontes, quia per Sacramenta abluimur & potamur. Fontes autem Saluatoris,quia omnis eorum es

ficientia ex Christi passi meritis promanat, iuxta Tridentinae Synodi definitionem sess.7.c.6. ut belle proinde consentiat quod proxime de Sacramentorum coagulo cum D. Augustino diximus,cum iis quae habet Nagian Z.orat. 2. in sine, de paucis guttis sanguinis Christi in salutis humanae miraculo idem uniuerso orbi praestantibus, quod lacti coagulum. Nam Sacramenta & sanguis Christi, se habent ut continens& contentum.Vis ergo Sacramentorum,est a Christo passo , eiusque sanguine. Et ideo candelabrum septemplex , typus sacramentorum nostrorum apud Zachariam c. q. oleum quo lucernae septem arderent, ducebat a lampade aurea super caput ipsius candet bri constituta,geminisque rostris &suffusoriis aureis

instructa. Quod est symbolum apertissimum Christi Domini geminae substantiae Gigantis, gratiam ad nos

per septem Sacramenta derivantis. Eodem respexerunt Varij Patres, qui dixerunt,Sacramenta ex perseia se Christi latere dimanasse. Ita nominatim August. I S.Ciuit.c. 26. & trach. i s. ac Iro. in Ioan. & in Psal os . ac ι 38. Chrysostom. hom. 8 . in Ioan . Ambros l. Io. in Lucam cap. IOs. Hieron .epistol. 83.S Leo epist.

q. cap.6. Damasc. . fid. cap. I O. Innoc. III. cap. cum

afarthae te celebr. Mis C. Non quod hi Patres velint, vim Sacramentorum derivatam esse ex lateris perfos-- sione

463쪽

Damna svivorum ab excom. 39 I

sione, prout Christo iam mortuo illata est, qua ratione non fuit meritoria:sed quod tota Sacramentorum vis, ex Christi passione exoriatur. Consummatio

quippe uniuersi meriti quod Christus parauit, et a est

in passione, cuius complementum fuit lateris per D so,a Christo etiamnum vivo praecisa & acceptata, ac eatenus meritoria. Et quia sanguis 3c aqua, quorum eiu uxus eam perfossionem lateris est subsecutus, in terueniunt in duobus praecipuis Sacramentis non abs re existimatum est, Christum illis veluti symbolis significatum voluisse, undenam vis Sacramentorum proficiscatur ; nempe ex passione, cuius veluti obsignatio,fuit ea lateris perfossio. Sunt igitur Sacramen-

ta, velut lecythi quibus oleum laetitiae, gratia inquam sanctificans, & auxilia ad iuste & pie vivendum necessaria,continentur.

io. Inde pretiosissima haec dona depromere,ina gna facilitate & prope certitudine postlimus. Quid enim facilius , quam externa illa symbola usurpare

absque obice 3 Antiqua quidem Sacramenta, erant egena &. Vacua elementa: quia si quid gratiae ea vi urpantibus conferebatur, non obtinebatur ex vi Sacramentorum illorum, quasi eorum applicatio esset gratiae serax, sed ex vi operationis quam homo Sacramentum recipiens adiungebat; hoc est contritionis persectae aut dilectionis,qui actus admodum operosi sunt, & frequenter absunt cum putantur exerceri.

Tantum ex speciali Dei prouidentia, ne paruulorurix omnium salus periclitaretur, ad sacramenti primi applicationem, non dico per eam, sed ad eam, vel in ea)dabatur paruulo gratia sanctificans, qua ab aeterno exitio eximeret . Adultqs vero si illud ipsum Sacra

464쪽

39α Tars II. Caput T.

mentum, V. g. circuncisionem suscepisset, nihil in ea susceptione accepisset gratiae,nisi quantum contritioni vel amori quem elicuisset, deberetur. At nouae legis Sacramenta, quia producunt gratiam per nudum exercitium & usurpationem externi ritus a Christo

praescripti, v eluti grauidati diuinitus inclusione meritorum ipsus Christi;idcirco dummodo conueniens dispositio adsit, quae facillima adhibitu est,gratiam illico infallibiliter conferunt. Est itaque haec parandae dc augendae sanctitatis ratio longe facillima,& ut addebam prope certat,in quo hic modus spiritualiter ditescendi, longe differt a modo parandi gratiam per

antiqua Sacramenta,& actus nostros seorsim a nouis

Sacramentis. Olim si quidem tota gratia, quoad adultos , actibus eorum parabatur, ex opere ut vocant operantis : quod nunc item locum habet, cum paratur, vel augetur gratia extra Sacramenta. Nihil vero procliuius & frequentius est, quam ut operationibus nostris teredo vitians adnascatur : ut inquam circun- stantia aliqua vitians adiungatur,quae sit radix amaria tudinis dc uniuersam operationem inquinet,quia malum ex quocunque defecta. Ex operatione autem

quomodolibet inquinata, velut ex scrobe lutulenta, pellucidus gratiae latex expectandus non est. Quod inco inmodum sane frequens, ex quo intercipi valde se pe quaestum gratiae nostris operibus acquirendae magna iuspicio est, cessat in Sacramentorum usurpatione': quia rudis illa de imperfecta dispositio, quae

consentanee ad rei naturam deposcitur simul cum Sacra mento nouae legis per adultum suscepto , adeo

facilis paratu est quippe imperfectissima & permodici ut nisi mens suscipientis laeua de nimium a bono

465쪽

Damna virorum ab excom. 393

suo auersa sit, aegre contingat inde periclitari gratiae adeptionem. Ea porro dispositione adhibita, Saa mentum se solo tanquam foetum Christi meritis,pr ducit sanctitatem ; hoc est conseri diuinam siliationem , peccati lethalis abstersionem, ius ad haeredit tem diuinam, omniaque illa bona quae praeparauit - , Deus diligentibus se.

I i. Hoc omnibus Sacramentis ita commune est, ut insuper cuilibet Sacramento sua peculiaris gratia actualis respondeat, consentanea fini in quem vari tas Sacramentorum est prouisa, ut bene philosopha- . tur Alanus ide sacram.c-O.&Soto in d. I.q. .articulo 2. aliique communiter. Quare cum Baptismus idcirco sit institutus, ut in eo homo regeneretur, &quod est matrix embryoni hoc homini mystico staqua, iuxta Chrysostomum hom. a s. in Ioan. idcirco hoc Sacramentum, praeter gratiam sanctificantem quae est primarius & communis omnium nouae legis Sacramentorum partus, confert homini renato ius congruo tempore expledum, ut accipiat auxiliam, bus nouam vitam secundae generationi consent neam vivat.Similiter co firmatio,quia est veluti inunctio athletarum Christi,& idcirco prouisa est, ut non exhorrescamus hostes fidei quam in Baptismo sumus professi, inuehit supra gratiam sanctificantem,lumina& suauitates supernaturales, quibus perstemus constantes in fide. Eucharistia cibat spiritualiter : fouetenim gratiam & vitam spiritualem prςiacentem,ea que auget, & aduersus intestini ignis iuges inuasiones seruat,non secus ac cibus ingestus, depastionem humi di radicalis ab igne domestico, unaque Vitae excidium prohibet.Poenitentia vulneribus irrogatis me

466쪽

detur, depellens mortem illatam, & restituens vitam amissam,ac ne denuo amittatur, & ut concepta a cutipis remissis auersio perseueret,praestat per proportio' nata auxilia. Extrema unctio,& gratia sanctificante,& iis auxiliis diuinis ditat hominem,quibus cum defecerit virtus eius, in extremo agone duret inuictus. Ordo noua sanctitate cohonestat initiatos , additque

vires, quibus digne Dei ministris, & cum fructu populorum,exigant vitam. Matrimonii denique sacra mentum, coniugibus & sanctificationem confert, Min tepore opportuno aduocat illustrationes & gustus supra naturam, quibus iuuetur ad sanctum conuictu, α tribulationem carnis Christiane perserendam : Innumeras inquam coiugii molestias, patienter & cum fructu deuorandas,pieque educandam & coelo inferendam prolem.Nimirum in singulis Sacramentis,ut habet autor sermonis de Baptismo apud Cyprianum, Iconsecrationibus visibilibus,inuisibiliter manum totius bonitatis autor apponit,& plenitudinem gratiae, unctionis diuinae pinguedo sanctificationibus ossicialibus infundit.J Plenitudinem inquam gratia, atque adeo non tantum gratiam sanctificantem, sed etiam actualem fini sacramenti proportionatam, & necessitati suscipientis congruentem.

Infertur qua is damnosium, υμ eorum arceri.

ra. Ex his,vel caeco perspicuum duco, quantum sit damnum in exclusione 1 Sacramentis, quamque calamitosum sit, prohiberi accessu ad hos diuinos fo-tes,quibus absque argento emitur aqua salutis.Vimia

3 ai sepe subluerit,stuporem Christianorum, qui diruinarum

467쪽

Damna Uiuorum ab ex m. 393

et uinarum harum fauillarum probe conscii, tam parce, eam immens opes summa iacilitate parabiles eruant,

F cum tamen in terrenas sui vocantur, diuitias,reuera; autem paupertatis nostrae argumenta,tanto ardore se-

di xantur. Sed horum supinitatem ex caligante fideis oculo,dimittamus in praesentia.Sed & illos nunc prς- a tereamus, qui conscij sibi grauis noxae, arbitrantur, hoc esse poenitentiam, scit S. Ambrosius i. 2.de poenit., cap. 94si abstineant a Sacramentis coelestibus. Hi sar uiores in se iudices sunt,qui poenam praescribunt sibi, o declinant remedium, quos vel poenam suam conue- niebat dolere, quod coelesti fraudentur gratia.J Hos, Omnes mi stos faciamus. In eorum potius calamit tem intendamus animum, qui arcentur tantis bonis,& prolui non caballino sed coelesti fonte, Christi laticibus exundante prohibentur.Hi sunt quos: exconk municatio perculit. Nam quandiu excommunicatione non exsoluuntur, vetantur frui Christianis βacramentis. Quae ergo miseria conserri cum ista potest, si attente expendatur λ Ius habent quia fideles sunt, ad potiendum Christi sanguine, nec tamen sinuntur iu- re illo uti, quasi pro illis mortuus non sit Christus. Sunt partes familiae locupletis, in qua bonorum om- .nium uberrima copia est, in qua multi mercenarii abundant panibus , ipsi vero interim fame pereunt. Specialiter de exclusisne a Sacramento Panitentia. r 3. Magna plane & maxime sormidanda priu tio, quoad quaecunque Sacramenta. Nullo tamen exi capite miserabiliores videri debent qui ab omnibus, ' Sacramentis arcentur,hoc est excommunicati, quam

468쪽

39 6 Pars II. Caput V.

penes remotionem a poenitentiae & Eucharistiae S cramentis.Nam pinnitentia est in eum finem instit ta, Vt peccatorum sordes quibus in singula Pene momenta inquinamur, abstergat;vt vulnera quibus sal ciati misere iacemus, obducat;vi morbos ex tam multis capitibus contractos,sanet ; ut debi orum nostrorum chirographa, dissoluat;vi captiuitatem qua pec catores a peccato & Satana' opprimuntur, appenso

Christi sanguinis litto depellat;vt iniurias quibus numen Violauimus , expromptis Christi satisfactionibus adaequale reparet,nosque Deo cociliet, & in pristinam beneuolentiam amicitiamque,qua nullum est bonum pretiosius,postliminio restituat 1, ut relabendi in tanta lubricitate nostra facilitatem tollat ; firmit

tem in via salutis gradiendi praestet, & secura d co los regressionem, diuinum ductum sequentibus tribuat.Tot modis unum Sacramenti Poenitentiae est chum expono, ut eius summa necessitas fiat apertior.

Quem ergo eius esse statum dicemus, qui fimo oppletus & coeno oblitus,prohibetur adhibere publicasM Omnibus patentes aquas quibus sordes abstergat, eque labis pluum & nitentem praestet3Qui vulneriabus plurimis certam mortem inierentibus,vel ad eam disponentibus, admouere non potest medelam prostantem caeteris, similiter, aut etiam deterius sauci ris,quasi non sit resina in Galaad.Qui aegrotat,& adixi a perito Medico,eumve adire prohibetur.Qui grauatus, aut etiam oppressus aere alieno, ideoque contrusus in neruum, & compactus in ergastulum ubi paedore tabescit,& fame conficitur, pecuniarum se culos quos domi habet recludere impeditur. Qui in-Dinem A aerumnosissimam sub peccato & satanati Tyrannis

469쪽

Damna miuorum ab excom. 397

Tyrannis immanissimis seruitutem seruire cogitur, nec potest sibi redimendo,litrum a Chlisto prouisum adhibere. Qui Deo exosus, & spoliatus coelestibus1anctificantis gratiae bonis quibus miserὰ excidit,pe stare in illa egestate adigitur; vel saltem uti non potest ea ratione haec bona recuperandi,quae sola facillima est, c prope certa. Ad extremum, qui in via tenebrosa & lubrica, Angelo Domini persequente , ne quid ad prolapsionem desit, destituatur virga sustentante & baculo fulciente,viatores consolantibus.Neminem puto fore adeo salutis suae incurium, aut negotij paranda: beatitatis aeternae, prae quo omnia negotia pueriles nugae sunt, tantopere despicientem;vt non videat,arceti participatione tanti Sacramenti,cumulum inferre damnorum qui omnem subductionem transcendat,omnem aestimationem infinitis partibus superet.

Sedpraesertim Eucharistiae.

i . De exclusione vero ab Eucharistiae sacramento,quid dicamὶHoc Sacramentum,ut caeteris dignitate longe praestantius, ita efficacitate est plana eximia. Hic est fons Paradisi,ait S.Chrysostom. hom. 4s .in Ioan. in me. Hic,ad eandem mensam ad quam Angeli in coelo retectis sipariis accumbunt,nos quoque per velamen admittimur, ut S. Bernardus strin. 3 3. in Cant. egregie notauit. Hic de ipso Christi sanguine potamur. t Quoties enim ad calicem admira dum accedimus , velut ab ipso latere haurimus, J inquit S. Chrysostomus hom. 8 . in Ioan . Hinc existit spiritualis vereque optanda ebrietas,quae cordis vigiliam

470쪽

98 Pars II. Caput H

liam non intercludit,iuxta pxaeclaram Nyssent de hoc mysterio philosophiam hom. io.in Cant. dc hrysostomi t.ser.Graecol.ser 3 .Qui itemserm. 24. in I .ad Cor. ad illud,calix cui benedicimus, contestatur omnem Dei benignitatis thesaurum nomine Eucharistiae proponi;hinc omnia nobis exoriri bona confirmat. Quare communicaturum haec apud se recogitare iubet.

Quando corpus Christi tibi videris propositum, dic:

Propter hoc corpus non sum ego amplius terra de cinis : non sum amplius captiuus , sed liber : propter

hoc,spero accepturum coelos & omnia bona,quq in eis sunt,vitam immortalem, Angelorum conditionem, cum Christo consuetudinem. Hoc corpus elatas confixum & flagris caesum non tulit mors. Hoc corpus in crucem amim sol cum vidisset,suos auertit radios.Propter hoc,& velum tunc scindebatur & petrarumpebatur, dc terra quatiebatur. Hoc est illud corpus quod fuit cruentatum,quod lancea percussum,&salutares emisit sontes uniuerso orbi terrae, Vnum quidem sanguinis, alterum vero aquae.J Hoc inquam est illud corpus, cuius passionibus & morte, omnia bona adepti sumus. Immensi ergo fructus Sacramentum,prohiberi sumere, & a ram eximia cum Christo conii ctione romoueri,quod excommunicato contingit, iactura est quam nullum exaequare possit dispendium. Et ex hoc

nominatim capite, excommunicatiorium summo hor-xori esse oportere Christianis, S. Cyprianus lib. de Orat. Domin . num. 47. egregie his verbis exposuit, tractans priorem sensum panis quotidiani que Christus poscere docuit.J Panis vitae Christus est, & panis hic omnium non est, sed noster est: & quomodo dicimus

SEARCH

MENU NAVIGATION