De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Damna Uiuorum ab excomm. 399

cimus pater noster quia intelligentium dc credentium pater est : sic Ec panem nostrum vocamus, quia Christus,noster qui corpus eius contingimus,) panis est. Hunc autem panem,dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, &Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, nitercedente aliquo grauiore delicto,dum abstenti & non communicantes,1 coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur ipso praedicante de monente: Ego sum panis vita qui de coelo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet iuaternum. Panis autem quem ego dedero, caro mea est prosecuti vita. Quando ergo dicit in aeternum vivere, si quis ederit de eius pane, ut manifestum est cos vivere, qui corpus eius attingunt, dc Eucharistiam iure communicationis accipiunt: ita contra timendum est& orandum, ne dum quis abstentus separatura Christi corpore, procul remaneat a salute: comminate ipso& dicente,nsederitis carnem silis hominis, ct biberitis sanguinem eius , non habebitis vitam in vobis. Et ideo panem nostrum , id est Christum, dari nobis quotidie Petimus, ut qui in Christo manemus dc vivimus, alanctificatione eius δί corpore,non recedamus. Nocalius sitit sensus aliorum multorum Patrum,qui sini-liter ac Cyprianus, nomine panis quotidiani quem poscere edocti a Christo sumus,intellexerunt Euch ristiam, indeque increparunt Christianos,quod cibum

quotidianum, infrequenter ac tarde sumerent. Ita Optime S.Ambros .l. . de Sacram.c. s.S.August. serm. 28.de verb. D . Venantius Fortunatus in expositione orationis Dominicae,aliique non pauci. ι s. Vnde vero robur dc sortitudinem hauriet

Christianus,aduersus iuges impetus calais,de Satanς Vnde

472쪽

oo Pars II. Caput V.

Vnde plane, nisi ex hac panopita, a Christo instructa

ad munimen Ecclesiae suaeὶ Est enim reuera Euchari stia scutum cordis,& validum munimen aduersus assultus perpetuos truculentissimorum & inconciliabiliter nobis inimicantium hostium : ut propterea sapienter Prςsules Synodi Africanae,quorum literae exeant apud S. Cyprianum epist. s . cum prius sanxisi sent, ut seclusa aegritudine negaretur lapsis Eucharistia sententiam retexuerint excitato postmodum tu

bine nouo persecutionis , & rationem his verbis reddiderunt num.6. f Merito trahebatur dolentium poenitentia tempore longiore,ut infirmis in exitu subueniretur, quamdiu quies & tranquillitas aderat, quae differre diu plangentium lacrymas, & subuenire fero morientibus in infirmitate pateretur. At vero nunc non infirmis . sed fortibus pax necessaria est,nec morientibus,sed viventibus communicatio a nobis danda est, ut quos excitamus & hortamur ad praelium, non inermes & nudos relinquamus, sed protectione sanguinis & corporis Christi muniamus: Et cum ad hoc fiat Eucharistia, ut possit accipientibus esse tute-la,quos tutos esse contra aduersarium volumus,m

nimento dominicae saturitatis armemus. Nam quomodo docemus aut prouocamus eos, in confessione

nominis sanguinem suum landere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus 3 Aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini , iure communicationis admittimus Z J Recte & sapiente

Nam ex Eucharistiae sumptione, derivatam fuisse infractam in tormentis constantiam Martyrum, Isaias interprete B.Iustino agnouiti Ita enim Iustinus cum

Tryphone

473쪽

Damna vivorum ab ex m. oi

Tryphone agens accipit illud Isaiae cap. 33. Panis eidarm est, aqua eius fideles sunt. S. itena Augustinus trach. Σ . in Ioan . in sine, sortitudinem S. Laurentii refert ad usum huius Sacramenti: hoc quippe pane saginatum, de hoc calice ebrium,ad tam atrocem ex carnificationem factum esse quas sine sensu , quin

etiam idoneum scommatis incessere Tyranniana , arbitratur. Rursus serm. 13. de sanctis, eodem refert S. Vincentii constantiam miraculo parem. Itaque excommunicatus, qui vivifico hoc cibo & vcre firma mento in terra, ut vocat Psaltes,per culpam sua ii destituitur, hostilibus incursibus quibus semper pate mus, impastus de intectus misere obiicitur, indubio

sternendus & crudeliter conterendus. i 6. Specialit ruer5, cst quod in homine cui hoc pietasis Sacramentum negatur, ea ariditas commiserationem moueat, quam abditus medullii & nobis omnibus a natura consertus ignis , pice dc adipe ac naphta,aliisque externorum sementorum irritamen

iis affatim suppetentibus, & Satana: suggestione ingestis pastus, inferre animo solot: ita ut fas sit ei qui ciusmodi est,pronunciare de seipso quod Dauid Psal.

I i. in eius persona, tanto anzca protulit: Perci sussum visaenum, ct aruit cor meum, q/ψa oblitus sum comedere panem meum. Hunc enim locum S. Gregorius,

de Casiodorus, de pane Eucharistico accipiunt, cuius obliuio, id est prς termissio,ariditatem cordis inducit S plenam uniuersi succi pietatis exsiccationem; concupiscentiae veluti Sole,sub nube torrente,qui propaginem sortium marcescere facit, iuxta Prophetam V ere haec est miseranda atrophia, ex qua subiecto, non macies modo insertur, sed dc tabes, ac certu exitium.

C C Claudamus

474쪽

η oti Pars IL Caput V.

Claugamus hoc punctam verbis Nylleni oraci in eos qui aegre serunt reprehensiones, sub finem. f Amysteriis quidem arcanorumque communione Sacramentorum culpa nostra decidimus & separamur, nec tamen studium,ac diligentiam adhibemus, ut ad ea seuenda reuertamur, sed ut vilia,& quae paruo pretio redimi possint,contemnimus. Considera, homo, qua dignitate iam ornatus fueris, nunc autem careas. Si regiae mensae particeps , ab eo honore ob crimen aliquod excidisses, quantam pecuniae vim expenderes , ut in Regis gratiam redires, ut honorem pristinum redimeres Quorum autem fores supplex, haesitans,dolens,irequentaresi Vitam profecto ipsam,tibi acerbam duceres, squalore,& luctu, & vultus demissione, dolorem animi prae te ferres iomnem denique,s ut aiunt, moueres lapidem,ut ab ea te calamitate inberares. J Est igitur multo conuenientius ac necessarium omni stuato conniti,ut qui a coelesti Regis Regum mensa, in qua immortalis cibus & vita ipsa gustatur,relegatus est,nihil praetermittat, ut frui denuo tantis epulis liceat: ne a vita extorris fiat. Nam etiam Punici,ut S. Augustinus l. I.de peccat.mer.c. 24.test tur,sicutsalutis nomine Baptismum, ita nomine vitapbsolute usurpata,Eucharistiam designabant. Esiam graue excommunicato , priuari Sacramentalibus. 17. Damno quod ex Sacramentorum priuatione infertur,adiunctum ac veluti continens est, da num quod sequitur ex priuatione Sacramentalium. Haec enim utilitatis sunt permagnae. Non quod gr tiam

475쪽

Damna vi orum ab excom. os

tiam sanctificantem recipienti convehant ex opere operato,scd quod essicacitate polleam ad bonos mo- . tus excitandos,unde gratiae prouentus potest cxistere. Eam porto vim sortiuntur , primum quidem per modum signi resticantis recordationem,& cxcitantis

memoriam quemadmodum voces & imagines, excitando memoriam, dicuntur mouere ad deuotionem,& ciere sensa pietatis. Haec vis, cx natura rei consequitur deputationem huiusmodi rerum ad cultum diuinum. Similiter ac ablutio in baptismo Ioannis ob deputationem praeuiam, ingerebat memoriam inter nae ablutionis per contritionem.Deinde oritur vis illa Sacramentalium, ex eo quod per benedictionem Ecclesiasticam quasi grauidentur communibus Ecclesi suffragiis, per ordinem ad impetrandum a Deo bonum aliquem effectu . V. g.ut homo concipiat dolorem peccatorum, aspersus lustrali aqua : Vt facilius exaudiatur a Deo orans in templo consecrato: V t abigatur SatAnas, adhibita re per certam benedictionem

1anctificata. Quia enim Deus Ecclesiam diligit, haec autem benedicens aut deputans aliquid in Sacramentale,poscit a Deo,ut uisquis fidelium huiusmodi rem usurpaverit,hunc illumve effectum obtineat;non est. dubium,quin intra limites impetrationis, atque adeo citra infallibilitatem, plurimum fiduciae ad talem enfectum consequendum, possit in ea usurpatione collocari. De ea fiducia delicitur excommunicatus, quia Ecclesia non vult preces suas,quibus uniuersa vis impetrandi Sacramentalibus inserta nititur, fructuosas

csic excommunicato, easque quoad illum, non concludit intra rem quae est veluti materiale Sacramentalis.

476쪽

i 3. Quare perinde est excommunicato, aspergi aqua benedicta , ac aspergi aqua profana, quantum attinet ad effectus quos aqua ex Ecclesiae benedictio

De consequitur. V. g. impetrationem bonorum motuum, depulsionem daemonum , & quod multi ait

ripiat, abstersionem venialium. Perinde item illi est, orare in templo, ac domi, vel ubi libet i, quantum attranet ad fructum ex loci consecratione aut benedictione manantem, qui est insignis. Est enim longe fructuosius orare in templo consecrato aut benedicto, quam alibi, ut recte affirmant Gers. traei. de mystica Theol. prach. consider. 9. Duranius i. i .de ritibus cap.

p. r. c. 8. num. 3. beneque Anastasinis in vita Stephani VI. ex eius ad populum allocutione de reuerentia intemplo. Possuntque codem referri quae S.Chrysostomus homil. 3. contra Anom.& ho m. 9. ad popul aliique Patres tradunt de fructuosiore oratione in templo. Videtur adscribendus Origen. tract. s s .in Matth. ac liud , Tunc venit I E s v s cum illis in Gethsemani.

Sic enim ibi scribit. f Conueniebat autem dc priusquam proderetur, orare;& orandi eligere locu mundum , ad orationem. Sciebat enim quod sicut differt aer ab acre mundiore, sic terra sancti loci dc sanctioris,sicut scriptum est , locus i quo tu stas, ter sanctae'. Et quaeras , si praeter affectum orantis, etiam ex loco orationis in quo quis orat, sit oratio mundior Macceptabilior,secudum quod scriptum est, domus mea, domus orationis vocabitur: de qua & alibi dicitur: sexat diuit de teplo sancto suo vocem mea.JIta ibi Orige nes,qui nequaquam hanc sententiam retractat, cum

477쪽

Damna Uiuorum ab excom. OS

mox subiungit , virum Iudaeum de his non dubitaturum. Id enim tantum pertinet, ad commendandum monitum quod statim addit, cui Iudaeus non subscriberet. Eodem pertinere videtur quod in Concilio Gangrensi cap. vltimo, damnantur qui pictarem priuatis domibus concludebant , commendaturque oratio fael a iii aede sacra, haud dubie quia fructi iosior, ob loci sanctitatem ex Ecclesiae benedictione, aut consecratione. Tametsi vcro ita res sabet quoad alios fideles, tamen quoad excommunicatum, perin de est orare in vico,vel platea publica,aut domi, ac intemplo. Nam quicquid templo inest, propter quod oratio in eo fusa est utilior, pertinet ad preces Ecclesiae, quibus generaliter a Deo petiit, ut quicunque ibi orabunt, bonos motus assequantiar, aut facilius exaudiantur, quas preces Ecclesia noluit excommunicato luifragari.

Itemque Missis auditione.

79. Sequitur dispendium ex prohibita sacri auditione. Quod ut ingens esse appareat, consideranda sunt duo. Nempe honor ex assistentia sacrificio proestita, Deo delatus;& fructus assistenti repensus. Honor qui Deo exhibetur audiendo sacrum, est omnino insignis. Certum quippe est, summum actum cultus quem Deo exhibere possumus, situm esse in actione sacrificandi,& pr sertim in sacrificio Christiano. Nam ex genere suo, seu quatenus sacrificium est, continet solemnem contestationem diuini dominij silpremi, M summam gratiarum actione quam possumus Deo ependere. Quatenus autem est sacrificium tale, hoc

478쪽

o 6 Pars II. Caput V.

est idem quoad rem oblatam cum sacrificio crucis, eadem praestat excellentissime, insuperque est propitiatorium,& Deo placando,ac conciliando uniuersis mortalibus opportunissimum. De cultu Dei supremo per hoc sacrificium, benξ ex variis praesertim Augustini locis, Alanus l.de Missa cap. 26.dc qui ante institutum hoc sacrificium defuisse Deo plenam laudem pulcherrime ostendit Gul. Paris trach.de Euchar. cap. a sub medium. Quia vero nunc in lege noua , hoc sacrificium quod in Missa peragitur , unicum est, nec eius celebratio concessa est a Christo omnibus fidelibus,sed iis tantum qui ad id rite initiati & consecrati fuerint, propterea ne caeteri fideles priuarentih insigni illa diuini cultus supremi exhibitione, & grati rum actione pro acceptis botiis, necnon placationepto offensis,prouisum a Christo est, ut illa sacrificandi actio, posset omnibus utriusque sexus Christianis aliquatenus esse communis ; non modo sacrificando per sacerdotem,ut dixit Fulbertus epist. 1 3. sed etiam per seipsos: quod faciunt assistendo rei diuinae,& eam sua praesentiaratam habendo, moraliterque aliquatenus cooperando actioni sacrificandi. Aliquatenus enim cooperatur Sacerdoti sacrificanti , moraliter loquendo,qui astat sacrificanti,approbans quod ipse s Citieique consentiens .Hanc rationem sacrificadi om. nibus Christianis communem, insinuasse arbitror S.Chrysostominu hom. 18. in z.ad Corinth. sub sinem. Eandem quoque significata videtur Petrus Damiani

opus c. I I .cap.8. bene confirmans ex variis particulis

Canonis Missae, non sacerdotem duntaxat, sed alios 'uoque qui sacrificio assistunt, sacrificare & offerre. Astipulantur Innoc. Alber. Alculo. Odo Camer. αx Steph.

479쪽

Damna vivorum ab excomm. 4or

Steph. Eduens quos in eam rem citat Duranius lib. a.de ritibus cap. 3 .num.7.ad illam Canonis partem, mel qui tibi osserunt.Et cap. 36.num. i .ad illa verba,sedes eundiae familia tua. Hinc illud inter Christianos adeo arctum praeceptum assistendi sacro, iis diebus quibus feriandum est, & specialius intendendum diuino cultui: quod per se loquendo obligare sub peccato lethali pro qualibet vice, communis est sentcn-- tia Doctorii iuris ad cap. Missas, & ad cet.Om ei deles de consccr. dist. i. & scholasticorum in A. d. Is . vel 3. p.q. 8 3. artic. c. ac summistarum v. Missa,&v. Feriarum obseruatio. late in hanc rem Suarea lib. de sestis cap. is. Nimirum quia Ecclesia probe conscia obligationis qua fideles astringuntur ad cultum certis temporibus Deo exhibendum quam possunt summum, idque per assistentiam Missie sacrificio exhibitam praestari agnoscens,meritὁ illos sestis diebus adigit ad assistentiam praedictam, quamuis eos non umgeat ut assistant confectioni caeterorum Sacramentorum , quia non sunt instituta ad finem cultus quem

huic sacrificio praefixum diximus,ut bene consiuerauit Alanus l.de Missa cap. 27. ro. Iam fructus fidelibus ex hac assistentia proueniens,praeter eum qui communis est oninibus religiosis actibus, luci peculiariter potest ex honore que Deo exhiberi diximus per hoc sacrificium, & ex gra- tiarum actione ac propitiatione numinis, eidem honori coserta.Quid enim fructuosius inequeat Christiano populo, quam excelletissima veneratione prosequi Deum,eique eminentissimo modo gratias aSere , nec sibi tantum,sed dc uniuerso orbi illum propitiare3 Est & alius fructus quem graues DD. agnoscunt

480쪽

o 8 Pars II. Caput V.

conferri assistentibus sacrificio Missae dc quidem ex opere operato sacrificij, etiamsi Sacerdos speciali sita

intentione de cis non cogitet. Tradit hac sententiam Caietanus t. I.Opus c. traei. 3.q 2. Sylvcst. v. Mis . .

stagatur. Cum enim oblatio sacrificij Christiani, sitfiuiniosa ex opere operato quoad remissionem aliquam poenae peccatis abolitis debita' ,prositque etiam quoad impetrationem variorum spiritualium & temporalium bonorum , iuxta subiectorum indigentiam& dispositionem, ac diuinae prouidentiae ordinem: conuenientissimum est,ut quotquot ad hanc oblationem concurrunt, feracitatis eius sint participes. Igitur

qui assistunt sacrificio , quandoquiden3 ad illud concurrunt honestando praesentia sua ratamque habendo actionem sacrificandi, participant eiusdem fructi- . bus, seorsim ab applicatione primarij ministri, siue Sacerdotis. Et idcirco fideles b, ab ipsis Ecclesiae cun bulis summopere solliciti suerunt, ut sacrificio Mistae singulis diebus assisterent, etiamsi obligatio praeceptitantum urgeret pro diebus festiuis.Non video autem quam solide Petrus Blesensis in calce sermonis Α3.a firmet , olim laicos diebus duntaxat festis interfuisse sacro, indeque usum manasse claudendi sacrum sestis diebus, ea ad populum allocutione , ite, Missa est,qua fiebat populo potestas abeundi, quae non fiebat aliis diebus quibus uacro aderant soli Clerici , unde ad

Deo benedicenda monebantur,no autem ad abcundum. Hςc inquam Blesensis obseruatio mihi non pro baturin melius ex aliis, circa has claudedi iacri varias formulas, philosophatur Durant. l. it He ritib. c. s6. n. s . - a i , Ex

SEARCH

MENU NAVIGATION