장음표시 사용
491쪽
boli,foris sedetis3Non univcrsi concurritis:& Ecclesiam penetratis, ut Deuς Vestram reuerit tys,atque cX-
osculatus concordiam,& illis poenam dimittat,& vobis peccata absoluat ξ Si in negotiis tam nec qiariis non omni leone vehementius disruptis omnibus vinculis , curriculo is , & te confers adsupplicationem
communem,quam spem habere possis salutis: Concluditur, quantoseo damno excommunicatus a
publica oratione arceatur. r . Ex his liquere puto,quantum sit excommunicati dispendium ob exclusionem a communi ora tione. In quam rem legi insuper potest libellus Ge sonis parte 4 cotra postponentem actus hierarchicos deuotionibus particularibus;&quae Nauarrus CXPaludano & Maiore tradit in Enchiridio de Orat. cap. 17. num. 26.Sed quae proposui,videntur abunde cile. Monstratum quippe est, quanta sit publicae orationis apud Deum gratia: huic autem admensum est damnum quod oritur ex ea negata. Plerunque sand concc-derentur homini, siue pro se, sitre pro alio oranti communiter,quae fusa solitarie precatione negantur. Esto Vero , oratio quam landeret, non esset directe ordinanda ad ipsum excommiliticatum,ied ad alios, tamen non exiguum est damnum,priuari fructu redundaturo ex seuctuosa oratione pro aliis. Eam enim comitantur plerunque immensa bona, quorum moralibus
Causiis inter quas precatores numerantur,magnum accreicit emolumentum. Et quamuis omnia alia damna
abessent , vel ipsi priuatio cooperationis ad bonum quod communis oratio pariet, dispendium est nullo. υ DD 1 modo
492쪽
modo leue aut contemnendum. Ne memoraui qui dem , probrum ex eo ductum quod homo remoue
tur a coetu orantium, ne tanquam fermentum acidum totam massam corrumpat ; nec minus quam lue contactus timore virulentiae ab eo contrahendae , secludatur. Hoc dispendium, quod non sit tanti,& minutum bonum prae iis quae hactenus proposui,remoueat ab homine, non modo non duxi urgendum, sed prope praeteritum prorsus , ac vix commemoratum volui. Sic expensis damnis exclusionis a publica oratione coniunctim facta, non est quod haeream in expendendis damnis, negatae coniunctionis oradi cum vno quopiam. Hoc enim a fortiori perspicuum est ex proxime dictis de oratione communi .Eadem quippe moralis unitas dc coniunctio, reperitur inter socium orationis in euentu proposito,& excommunicatum;qus reperitur cum omnibus simul adunatis ad publice orandum. Itaque cum omnis plane coniunctio,magis vel minus fructuosa orantibus sit pro sua amplitudine , exposito iam damno quod ex remotione a communi cum plurimis oratione prouenit, non est quod haereamus in damno quod derivatur ex remotione a
precatione cum vno aut altero. Tametsi damnum quoque hinc exortum non sit contemnendum, cum
plerunque deprecatio iusti, etiamsi unici, coniuncta precationi alterius, teporem vel algorem eius, iuuare non modice possit.
Damnum 1epulse oblationum, quantum. 23. Propositis priuationibus, subtiaiebamus re- pulsam
493쪽
pulsam oblationum excommunicati, quae non debet videri malum tenue,tametsi iis qui sunt insessi terrenis, non sit fortassis admodum graue impediri bonorum suorum elargitione. Est tamen reuera damnum magnum,& commensum beneficio quod Deus confert in eum cuius bona & opes acceptat.Neque cnim qui pium munus offert, impendit beneficium, sed recipit; ut optime de eleemosyna religiosis collata philosophatur S.Chrysostomus homil. i .in epist. ad Phi- . lipp. in morali. Et uniuersede quavis ob Deum facta eleemosyna,idem tradit S. August. serm O. ex O. nomuis. Scite S. Ambros. l. 8.in Lucam Iub finem. DPresbyter cum accipit,tradit; & accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus maiore mensura.J Sicut ergo est insigne Dei beneficium, quod dignetur munera ali cuius habere accepta;& e contrario est signum rcpro bationis,quod ad alicuius oblationes non respiciat,ut in Caino dc Abele est deprehensui , ita quod Ecclesia
cui Deus suas vices commisit, oblationes excommunicati repudiet tanquam hominis contaminati, argu mentum est insignis calamitatis.Transserte huc facile liceat, illorum quondam populorum miserrimum statum, e quorum bonis nihil sibi in sacrificia vel oblationes seruatum volebat Deus ; sed omnia execrabatur,& perdi potius mandabat,quam ad altare inferri, vel in usum ministrorum sacrorum cederς.
Euantum malum ministri excommunicati,
z9. Restant in hac secunda serie priuationum excommunicatione illatarum damna illa quae ad
494쪽
idoneos sacramentorum aut sacrificii ministros , vel
diuini verbi tractatores, cxcommunicatione contactos pertinent. Sacri quippe ministri cxcommunicati, vetantur Sacramenta administrare, per se loquendo: Vctantur quoque sacrificare ritu Christiano, & im molare hostiam vivam in sacrificio incruento. Item vetantur, publice ac solemniter celebrare diuina ossi cia,& obire quascunque publicas orationes,vel benedictiones. Denique prohibentur etiam tractare verbum Dei. Haec est immensa damnorum moles, si redha Perpendatur. Quanta enim est meritorum seges, in omnium huiusmodi functionum exercitatione)Qua-ra spirituali sobole gaudent, qui haec munera pie ac sancte obeunt 3 Non dubitauit Apostolus, gaudium
suum atque coronam appellare eos quos initiaverat,& sacrorum munerum propositorum exercitation
aptauerat in haeredes Dei, S Christi cohqredes.Nempe quia intelligebat, quanti esset apud Deum meriti 1ancta sancte ac religiose tractando, in usum caeterorum fidelium diligenter impendi. Fructus hic uniuersus,praecisa laborum ex quibus existit facultate,eripi tur excommunicato : Quae quam magna sit miseria, inde deprehendi potest , quod nemo non miserum duceret eum, qui potestatem nactus illuminandi caecos , erigendi claudos & debiles, excitandi ad vitam
mortuos, prohiberetur tantae tamque excellentis potestatis exercitio. Constat vero, notiones sacrorum
ministrorum , effectus habere longe sublimiores, quam sint ij quos nunc enumeravi. Quam enim superat anima corpus,tam praecellit bonum esse anim , quod sacrarum illarum functionum ministerio obtinetur , bono corporis quo conclRduntur proposita
495쪽
i miracula. Haec pauca uniuersim de propositis malis, attigi ste sit satis , ne in immensum diffundatur Ora i tio,ii singulis accurate inhaerendum suscipiam. Vnum tamen & alterum ministerium sacrum ; nempe litur giam,& diuini verbi tractationem, sigillatim attingei re, obiter tamen & perpaucis, operae pretium videtur, . eo quod virus excommunicationis, cx negato horum munerum vise,possit perspicue deprehendi.
Immensu luctus Christianae immolationis
attingitur.3 o. Quanto ergo se & alios bono fraudet qui diuinae hostiae litatione abstinere cogitur, inde agno scendum est, quod summa sit Christiani sacrifici j viis litas, in omnes quidem, sed nominatim in ipsum lacri-ncantem. Vt propterea Petrus Damiani lib. r.epist. Π.syluam sanctorum monitorum, quibus Desiderium Cassinensem Abbatem ad omnem sanctitatem infor mat,claudat his verbis. Sed ut colubrum hunc valeas ecticacius rumpere , iacrificij salutaris hostiam satage frequenter osterre: ut dum ora tua Christi perspexerit
cruore rubentia, territus contremiscat, praesto distu-giat, ct sacramento quo captiuatus est,propius acco-dere non praesumat.Sic effoetis continuo viribus corruat , & in scrobe suae malitiae , quantum ad te perpe tuo conditus delitescat. Aetiim egero si rem immensoruin voluminum
molibus a plerisque stabilitam,& expositam,pros qui hoc loco aggrediar. Nullus quippe est, ex infinitis scriptoribus qui de diuino hoc sacrificio lucubrationes ad defundendam Catholicam de eo fidem vel ad
496쪽
incedendam pietatem ediderunt,qui copiosus non sit in exponendis eius fructibus & commodis. Nam dignitatem vel ipsis beatis spiritibus suspiciendam, quandoquidem huius sacrificu actione Christi corpus producitur,nihil attinet commemorare hoc loco; nisi fortassis ut hinc quoque mon stremus, miserrimam esse hominis illius conditionem,qui tam excelsa potestate donatus,qua actionem omnium quae vel cogitari possunt dignissimam & eminentissimam eliciat , eius tamen exercitatione prohibetur. in fructibus ergo huius sacrifici j cxponendis bonis quae
Sacerdos celebrans orbi conciliat aperiendis, cxcellenter omnino versatus est Guliel. I aris. l.de Euchar. cap. 2.&l.de Rhetor.diu. c. d.& 3 3. cum quo, Sacerdotem sacrificantem spectare debemus, ut orbis sanctificatorem sub Christo, ut aduocatum causam nostram agentem apud Deum,ut Medicum nostris qgritudinibus subuenientem, ut pastorem animato & vivifico pabulo pascentem Dei gregem. Autor homiliae de Adam & Eua apud Chryioltomum, specie legati uniuersalis , Sacerdotem sacrificantem exhibet illis verbis. f Sanctae plebis sacerdotes, per mandata sibi
inde data, legatione funguntur apud diuinam clementiam, humani generis causam , totamque secum Ecclesiam aggregantes atque congemiscentes posti lant de precantur, ut infidelibus donetur fides, ut ab idololatria, & impiis erroribus liberentur. Vt Iudaeis ablato cordis velamine, lux veritatis appareat,Vt lia retici Catholicae fidei perceptione rcsipiscant , veschismatici spiritum rediuiuae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, Catechumenis ad regenerationis Sacramenta perductis, c estis
497쪽
misericordiae aula resereturo Haec non inaniter a Domino peti,rerum ipsarum monstrat effectus,quandoquidem ex omni genere plurimos dignatur Deus attrahere,quos erutos de potestate tenebrarum, transfert in regnum filii charitatisiuar, & ex vasis irae facit vasa misericordiae. Quod adeo totum diuini operis .ess e sentitur, ut haec ciscienti Deo gratiarum semperactio, laudisque confessio pro talium correctione referatur JBona horum verborum Glosi a,peti potest ex Concilio Tridentino sess. .cap. 2. quo quantum v
leat hoc sacrificium ad placandum D um, & poenae
remissionem exorandam, innumeraque bona obtinenda , clare erudimur.3 I. Nec viventium modo , sed δί mortuorum immenio fructu, celebratur hoc sacrificium, ut S. Chrysostomus lib. 6. de Sacerd. optime disserit, vocans Sacerdotem legatum pro uniuerso terrarum orbe deprecantem, & vivis simul ac mortuis misericordiam exorantem: ut merito cum Aarone inter vivos ac mortuos stante, & incensi scutum opponente a uersus diuinam concitationem,componere liceat Sacerdotem sacrificantem. Sand hac maxime ratione, iuuari animas quas ignes emendatorii purgant, arer te habet S.Bernardus serm. de quinque negotiationibuS.Nam tractans tertiam regionem in qua Christia
nus negotiati potest, eamque statuens Purgatorium: in Tartaro quippe & coelo,quibus praeterea locis excipiuntur ammae, nulla est negotiatio subdit: t Quia igitur primi redimi non possunt ; tertit redemptione non indigent,restat ut ad medios transeamus per α- passionem,quibus iuncti fuimus per humilitatem.Vadam in istam regionem, videbo visionem hane
498쪽
grandem, quomodo pius pater glorificandos filios in
hisanu tentatoris relinquat, non ad occisionem, sed ad purgationem; non ad iram,sed ad misericordianu, non ad destructionem, sed ad instructionem; ut iam non sint vasa irae apta in interitum, sed vasa misericordiae praeparata ad regnum. Surgam ergo in adiutorium illis,interpellabo gemitibus, implorabo suspiciis , orationibus intercedam,satisfaciam sacrificio singulari,si
sorte videat Dominus & iudicci, ut laborem conueserat in requiem,miseriam in gloriam,verbera in coronam. His enim & huiusmodi ossiciis, potest eorum poenitentia resecari,finirr labor,destrui poena. JSimilia habet Petrus Venerabilis l. I .miracul.c. io. insinc& alii cum Patres tum Doctores,quos pro sero in tractatione de heteroclitis spiritualibus, refellens nouam malaeologiam, eorum qui sacrificium cum S cramento inconsiderate confundentes, scripserunt non ita pridem,maximum fructum perceptionis Ex charistiae, esse leuamen fidelium defunctorum. At apud Patres, sacrificium nostrum proponitur ranquam praecipuum inter levamina, quibus per Dei be- Dignitatem, possumus animabus defunctorum opitulari.
3 a. Ad ipsos quoque beatos, pertinet aliquatenus huius sacrificij fructus, quandoquidem est gratiarum actio pro bonis onavibus, quae & viventibus dc vita functis,inter quos beati eminent, sunt collata. Audi enim S.Chrysostomum hom. 26.in Matth. Re uerenda & salutaria illa mysteria,quq in omni Ecclesiae certe congregatione celebramus,Eucharistia, id est gratiarum actio nuncupantur. Sunt enim beneficiorum recordatio plurimorum, caputque ipsum di-
499쪽
umae erga nos charisatis ostendunt, nosque faciunt debitas Deo gratias exoluere. Si enim Dominum ex Virgine natum, grande miraculum est,& Euangeli sta cum admiratione dicebat. autem toti mfacilum est,in quo tandem beneficioruni loso ponemus,illum etiam mortuum esse pro nobis 3 Nam si illum tantummodo nasci totum vocatur, iam crucifixum esse,& sanguinem fudisse, & semetipuim nobis in cibum
dare, oc spiritales illas praebere epulas, quid vocanduellὶ Agamus igitur ei iuges gratias,atque istud dc verba & facta nostra praecedat,ac dirigat. Agamus vero
gratias non de propriis tantum, verum etiam de alienis bonis; ita enim de inuidiam poterimus extinguere,& alere diraritatem, eamqtie in nobis eiscere magis synceram. Neque enim iam illis poteris inuidere, de quorum bonis gratias Deo deserendo laetaris. Idcirco enim altari assistes Sacerdos pro uniuerso orbetzrrarum , pro absentibus atque praesentibus,pro his qui ante nos fuerat, pro his qui postea futuri sunt, sacrificio illo proposito Deo nos gratias iubet offerre.JHac ipsa ex eavia , Apostolum, nominasse calice Eucharillicum , calicem bene inlionis, egregie exposuit idem Chrysostomus hona .r . in i .ad Cor.verbis illis. Calicem benedictionis vocavit,quod eum habentes in manibus sic eum hymnis & laudibus prosequi mur,admirantes ineffabile donum, stupentes , benedicentes , bonisque verbis prosequentes , quod eum ipsum effudit ne maneremus in errore: & non solum effudit, sed etiam eum ipsum nobis impertiit. J Et Paulo ante. f Nam quando dico benedictionem,explico omnem thesaurum Dei beneficentiar,& maga illa dona in in 'riam revoco. Nam hoὲ quoq te
500쪽
ad calicem recensentes ineffabilia Dei beneficia , &quaecunque sumus adepti , ita ipsum offerimus Mcommunicamus, gratias agentes, quod ab errore liberarit hominum genus: quod cum longe essemus, prope fecerit:quod cum spem non haberemus,& sine Deo effemus, suos fratres fecerit & cohaeredes. Pro his ergo,& quccunque sunt huiusmodi, gratias agentes ita accedimus. J Itaque hoc sacrificium, est praestantissima gratiarum actio quam possimus Deo r pendere,pro innumeris bonis quae in omnes creat ras sunt erogata diuinitus.
' Damni propositi moles immensa, concluditur.
Quis igitur non deploret sortem miserrimam ministri excommunicati, qui expeditissimo dc optimo medio priuetur ad agedas Deo,pro se & vniuerso orbe gratias innumeris titulis debitas 3 Qui destituatur medio tam idoneo ad exorandum Deum, eaque spiritualia vel temporalia subsilaia, sibi & vniuerso orbi impetranda, quibus eget vita mortalium, ut liberetur ab ingruentibus iugiter aduersis, ut firmetur ac solidetur in bono, ut ad patriam inoffenso pede regrediatur 3 Cui eripiatur facultas beatis ipsis gratificandi,subleuandi item detentos in Purgatorio, omnibus denique viuis de defunctis rorem diuinae miser fionis exorandi ξ Nam ad haec omnia perting re fructum sacrificii, & Sacerdotem sacrificantem,in
tam multos quam dixi, manum beneficam extende re,est extra controuersiam. Vnde ille Sanctorum feruor in allidue ac per dies singulos immolanda hac hostia. Nam S. Andreas Apostolus ut in eius actis reserturo
